[13] IACOBUS. — Maximam, Paule, ut tibi ad posterius tuum respondeam prius : neque eam simplicem et unius modi, sed multis rationibus utilem et accommodatam : nam cum omnis cognitio et scientia est liberalis, tum autem artes hae, de quibus iamdudum loquimur, illius ipsius quam appetimus philosophiae, tanquam unius magni corporis quasi membra quaedam sunt : quidquid enim in rerum naturis tractandis noscendisque, quocumque illae e genere sint, et in illarum uero intuendo uersatur atque inhaeret, totum sub ditione philosophiae est, ac lumine illius, tanquam ueritatis radio illustratur : porro in philosophia quaedam sunt quae caeterorum maxima praestantissimaque habentur : qualis est de summo omnium bono cognitio, deque eo quod summum est, quodque caeteris causam ut sint praebet, etsi qua sunt alia eiusdemmodi naturae illius eximiae et principis cognata atque affinia ad quae intelligenda, quoniam in excelsissimo mentis loco posita sunt, per huiusmodi studia et disciplinas, tanquam per cliuos gradusque scanditur : multaque adhibentur ex hisce ipsis facultatibus mentem animumque adminicula, quae in sublime tollunt : sine quibus labare atque errare ferme esset necesse, ut harum in hac quoque parte egregia artium opera utilisque reperiatur : uerum illa palmaris, quod auocant animum a sensibus, ipsumque docent per semetipsum quae consideranda sunt, ea seorsum a sensionum corporearum strepitu, solum in semetipso considerare et cernere, quod est maxime certum et proprium philosophi munus : nam cum naturas rerum omnium, et illud ipsum quod sunt, uel summouerit procul natura a conspectu nostro, uel quas etiam obtulit et tradidit nobis pene contubernales, tantis eas tamen inuolucris contexerit, ut aures, oculos, caeterosque sensu permoueant modo, menti autem ipsi, conanti apprehendere illud quod quidque est, offundant tenebras : non fuit mediocris operae, neque exigui laboris, facere animum ipsum sibimet uiam per mediam turbam, concursionemque sensilium, et illud ipsum inuenire, quod quaeque res una est, unum ipsum scilicet idemque semper, neque tempore ullo, neque mutatione uariabile. Quod quoniam nullo pacto fieri potuit, nisi coercitis et reiectis sensibus, ac illis etiam imaginum similitudinibus, quae ex sensionibus rerum exterarum introductae in animum atque impressae uolitant uagae, contemplantique obstrepunt, silere penitus iussis : idcirco ut quaeque ars sic se gerere animum, atque a sensibus quoad potest discedere, redireque in sese maxime docet, ita maxime ad philosophiam utilis ea, atque opportuna est, quod in his numerandi metiendique disciplinis praecipue licet cernere : illae enim menti ea tractanda cogitandaque proponunt, quae a motu, quae a sensu, que a tempore, quae a uarietate, a discrepantia, a contrariis pulsionibus penitus remota alienaque existunt, perpetuamque obtinent et immutabilem in seipsis constantiam ac ueritatem : quae cum sit familiaris philosophiae facultas, mathematicae istae artes et scientiae, uel quod animum sic erudiunt ut solus ad speculandum sua ui niti et confidere consuescat : uel quod ipsae quoque philosophiae partes et membra quodammodo sunt, ad illam ipsam aspirantibus noscendae quadam tenus, nec sine honore debito sunt praetereundae. Nam quod magnitndo earum deterreat nonnullos, et desperare pene sibi cogat, non est hoc artis, nec difficultatis ex arte, sed imbecillitatis, et desidiae uitium : equidem non eo efficias esse in artibus ipsis non difficultatem mehercule, neque operositatem (ut ita loquar) abhorret enim res a natura uerbi, sed subtilitatem potius, et abstrusionem quandam rerum intelligibilium, nequaquam expositam populo, nec patentem hebetibus tardisque ingeniis, quae tamen acutorum, et ualentium ingeniorum aciem non effugiat, quo illa paruo ductu exiguaque monstratione intenta tam facile tamque celeriter penetrant, non ut alienas et inhospitas peragrare regiones, sed uti in suo regno dominari uideantur : est enim permagna hominum ingeniis innata uis, in quibus illa hominibus ab natura bene locata et constituta sunt : atque ita magna ut neque numero rerum, quas concipiunt, apprehenduntque, uincantur, neque amplitudine et mole opprimantur, nec tenuitate acumineque frustrentur. Sed quemadmodum oculi, quibus a natura uegeti et perspicaces sunt traditi, facili lenique conuersu in quam se cumque dederint partem, celeriter omnia et sine labore quae uolunt contuentur : sic mens bene instituta subornata a natura ad omnia comprehendenda, in quae intenderit est perspicax. An si hoc esset difficile, tantopere plurium artium scientia et copiis se instruere, tot olim e scholis Graeciae doctissimi homines prodiissent : illamque magnificam et gloriosam (ut tum quidem uidebatur) promulgassent uocem, sese paratos esse omnibus quacumque de re quis quaereret statim respondere. Quod primus fecisse traditur Leontinus Gorgias : cui quidem ob eam rem tanti honores a communi Graecia habiti sunt, ut ex omnibus uni non inaurata Delphis, sed aurea statua collocaretur : quae tamen nouae ostentationis professio principio in admiratione habita, postea turba et multitudine idem facientium, profitentiumque euiluit atque alii tamen suo ingenio et studio ostentando artium istarum, quas liberales dicimus, et bonarum litterarum regionibus se tenuerunt. Hippias uero qui in Olympiorum celebritate totius Graeciae multo maxima non solum ingenuas omneis disciplinas callere sese, earumque idoneum cuiuis autorem et magistrum se fore professus sit, sed palam audiente Graecia, etiam annulum quem in digito haberet, soccos quibus indutus, pallium quo amictus esset, ab sese factor et fabricatos gloriatus est, nonne declarat nullam esse artem quae effugere hominis ingenium aciemque possit? quanquam iste quidem fortassis nugator, et caeteri cum illa gloria non ferendi. Ad illos te reuoco, qui summam uim et gloriam perfectae sapientiae sine ulla ostentatione consecuti sunt. An tu putas quicquam fuisse in rerum natura, aut in ullius artis scientia, quod aut amplitudinem prudentiamque Platonis, aut acumen ingeniumque Aristotelis, aut ubertatem Theophrasti, aut Polemonis, Arcesilae, Chrysippi, Carneadis copiam diligentiamque praeterierit? Quanquam horum quidem talium et multitudine et gloria redundauit uetus Graecia, ut singulos nominare non sit necesse. Nostri in hoc genere infrequentiores, quod accidit fortunae uitio. Vix enim aperto ad philosophiam aditu, primus M. Varro ueterum omnium doctissimus, deinde flumen illud aureum eloquentiae Cicero eo se immiserat, Romanaque ingenia secum pertrahebat, cum repente commutato reipublicae statu, barbari et mores et litterae silentium optimis artibus indixere. Sed ut ab illis antiquis saeculis ad nostra tempora deueniamus : non te puto arbitrari eum quem maxime miraris, quem semper in manibus habes, quem assidue legis, Petrum Bembum, sine multarum disciplinarum cognitione et scientia ad tam eximiam laudem eioquentiae totiusque sapientiae peruenire potuisse : in quo quidem homine maximum est ornamentum aetati nostrae constitutum, et mihi singularis ex eo laetitia, quando nos inter nos sanctissimo foedere amicitiae iam inde ab adolescentia coniuncti, nihil germanis fratribus in amorem mutuo concedimus. Quid de Hieronymo Aleandro? Quid de Desiderio Erasmo dicam, hominibus doctissimis et omnium artium ac doctrinarum cognitione, usu, memoriaque celebratissimis? Quid de Andrea Alciato nostro? ac ne longius abeas : tuus, Paule, Gregorius Lilius, cuius tu primo cum patre tuo etiam dum cum esses, auctoritate et diligentia bonis litteris imbutus es? nonne complurium doctrinarum scientiam sine difficultate tanta assecutus est? Nam is quocum ipse assidue uiuit, quem nos quoque admirari soliti sumus, uir clarissimus et nobilissimus Ioannes Franciscus Picus, cuius tandem scientiae aut disciplinae expers ulli unquam uisus est? qui cum haberet domesticum exemplum quod imitaretur, hominis omnium in omni uirtute et doctrina maximi, Ioannis Pici patrui sui, suo ingenio, diligentiaque perfecit, ut non illum desiderare iam mortuum, sed eum in huius ipsius eodem sanguine procreati, doctrina et moribus recognoscere possimus. Verumne sit infinitum numerare omnes, qui studio acri atque ingenio praediti in pluribus artibus facultatibusque uiguerunt, sic in praesentia concludamus. Cum haec quae in ingenuis et praeclarissimis artibus posita sunt, habeant quandam in dissimilibus generibus, consimilem tamen ad quaerendum et inuestigandum uiam, per quam tanquam uno eodemque spiritu omnia contineantur : facile patere ea bonis et acutis et uigilantibus ingeniis, iisque ad comprehendendum parata expositaque esse : tardis autem, atque hebetibus, et imbecillitate desidiaque corruptis, apparere difficillima, uerissime, ut dictum esse uideatur, aut cito ea percipi, ant nunquam : quod non uarietatis in illis, neque artium difficultatis, sed ingeniorum et uoluntatum omne sit discrimen. Nec si qui extiterunt, extantque quotidie, qui singularem aliquam ex his artem cum sibi tractandam cognoscendamque proposuissent, omnem suam aetatem in ea consumpserunt, id sane mirandum est : quod idem potest contingere nauigantibus, ut cum sibi portum aliquem proposuerint, quo uelint proficisci, capti forte internauigandum alicuius loci amoenitate, dimisso pristino cnrsu, resideant ibidem et sua omnia componant : properantibus quidem ad philosophiam, ut tu modo dixisti, in qua est portus nostris fortunis constitutus, haec tanquam diuersoria capienda sunt, commorandumque in his quoad expedit, et cognitioni satis sit, quae hactenus esse debet, ut locorum situm et mores, cultusque hominum non tanquam ciuis et incola, sed ut curiosus uiator inspexisse uideare : ut cum eodem fortasse redeundum tibi fuerit, non itineris monstrator quaerendus, sed notum et familiare hospitium sit ineundum. Sic in disciplinis et artibus caeteris, per quas gradimur tendimusque ad philosophiam, ipsa artium principia et fundamenta cognoscenda sunt, capitaque illa rerum e quibus omnis postea ad singulas tractandas et confirmandas res argumentatio ducitur, percipienda penitus et in memoria sunt constituenda : aliquae etiam singulares noscendae quaestiones, neque omnes tamen, quaecumque in illa arte colligi et concludi possunt : id enim iam infinitum est, et in quo complures uiri boni tempus omne suum atque otium disposuere, capti illecebra desidiosae cuiusdam delectationis : parit enim ex sese semper aliquid atque gignit ipsa in unaquaque arte assidua uolutatio, quod cum uoluptate contemplare, dum res cunctas minutatim obire uult, quae sub illius artis cadunt notionem : nec modum sibi facit, nisi is se euoluat et explicet qui quemadmodum Ulysses maiore ui ad se eiiciendum nixus est, quam ut ad Sirenarum cantus possit adhaerescere. Illud possum ego confirmare et polliceri audacter, si quis per hasce facultates et disciplinas contenderit ad philosophiam, et illarum cognitione doctrinaque mediocri non tam instructus quam imbutus, huic omnium scientiarum dominae totum se dediderit, fore uti postea cum usus acciderit, ad illarum unamquamcumque rediens, et aliquid in ea nosse tractareque instituens, multo id et facilius agat et melius, quam si expers philosophiae, in illius unius studio aetatem totam contriuisset : reuertetur enim ex opibus copiisque philosophiae; et animo et ingenio multo paratior.