[4] PAULUS. — Optime istuc quidem, nam nec difficile fuerit, meo quidem animo, ubi tales parentes extiterint, filios probos et prudentes existere. IACOBUS. — Recte sane : sed ego illud abs te existimari, Paule, uolo, cum uirtutis omnis doctrina aut in exemplis constituta sit, aut in praeceptis : hoc est, ut uel oculis, uel auribus in animo concipiatur, maiorem prope habere uim, haec quae quasi praetereundo, et non dedita opera fieri uidentur, tantumque exemplo mouent oculos ad informandas puerorum ad uirtutem mentes, quam quae ad hunc eum ipsum finem palam intenta sunt : mouet enim illa admiratio paternae uirtutis, quae in quotidianis moribus elucet, pueriles animos ad uoluntatem imitandi, praeclaroque spectaculo inuitat, ut fieri cupiant similes : cum praesertim uideant eos qui circum sunt, cum silentio et ueneratione patrisfamiliae imperia exequi : obseruatur enim illis ante oculos, et in intimos sensus obrepit, nec uigilantibus solum, sed saepe etiam in somno, decorum et pulchrum illud, quod est solum per se, suaque sponte spectabile : cuius aspectus et admiratio prompta est, eaque omnium communis. Scientia uero paucis concessa, atque in hoc quidem genere tacita magis, quam uocalis patris eloquentia ad instituendum filium proficit, ea uidelicet quae ipsis factis loquitur : nam uerbis agere et dare ea uitae praecepta filio, quae pater ipse sibi non sumpserit, idem est ac profiteri se itineris ducem esse in eum locum, a quo ipse longe diuersus abscedat. Quod si talem ut queat genere personam, aut a natura non accepit pater, aut sibi ipse studio et meditatione fingere non potuit : eum, ut iam diximus, hominem requirat, cui recte in disciplinam filium possit tradere. Verum nos, ut coepimus, in patre insistamus, qui aut esse talis debet, aut ut sit, optandum certe est, qui praeeundo filium posait ipse in iter rectum ad uirtutem deducere. De quo nondum a nobis dictum est, quod est maximum, et ab hominum usu fortassis atque opinionibus longe remotissimum. PAULUS. -- Quodnam, quaeso, istud est? magnum enim esse profecto, quidquid sit, necesse est, quod ad tot res, tam praeclaras, quot iam strictim oratione percursae sunt, aliquam accessionem queat afferre. IACOBUS. —Hoc nimirum est, in quo uita commuais, tanquam in scopulo erroris alliditur, quod omnes pene homines diuitias putant et magnitudinem pecuniae ad uitam bene ac laute agendam, maximum simul adiumentum, ornamentumque existere. Atque hoc fortasse non usquequaque falsum est, magna enim commoda, atque adiumenta hominibus, non ad uitam solum, sed ad usum etiam exercitationemque uirtutis, a pecunia parata atque a domesticis opibus sunt. Sed hac opinione et sententia longius ductos, nescire sibi constituere finem, et modum ignorare tam quaerendi quidem, quam etiam utendi : nullam hac ego statuo pestem in humano genere perniciosiorem, incidere potuisse : per quam quod pater scilicet, et perspicuum est, hominum inter se societas et fides iam pridem sublata pene, et de uita tota exterminata est. Ast ego contra contendo, domum eam quae diuitiis, pecuniaque redundet, necessario omnis recti moris, et propter eam causam uitae quoque pacatae ac iucundae expertem esse. Neque ideo dico, quod paupertatem et inopiam e contrario adsciscendam putem : facile enim assentior regi sapientissimo Deum obsecranti, ut nec diuitias sibi, nec paupertatem, sed tantum ad degendam uitam donet necessaria : quam item sententiam, pater ille philosophorum, noster Plato comprobat. Sed cum flagitia hominum et scelera maiora quaedam sint, alia minora, suscipiendum est, maioribus nimiam rerum copiam fontem originemque esse, minoribus inopiam causam afferre. Ego uero malim eius familiae, e qua ingenuum puerum, adolescentemque instituimus, sic opes domi et fortunas esse constitutas, ut dominus quaestum nullum faciat, sicque domesticis uectigalibus contentus, quae potissimum consistant in fructibus praediorum, ea porro suppeditent ad usum cultumque quotidianum, non modo commode, uerum etiam liberaliter ; sed quibus dispensandis frugalitas adhibeatur ; nam luxum et opuIentiam et uarietatem supellectilis, muitiplicesque domi ornatus, atque cultus, tanquam uitae uenena imprimis fugienda esse duco : frangit enim, et conterit uim totam uirtutis, animumque prorsus dissipat illa abacorum, mancipiorum, gemmarum, tabularum pictarum, uestisque stragulae elegantia, ac uarietas, suique inani in admiratione detinet : ut uanissimis studiis homines occupati, ad ea quae sunt uirorum industriae neruos et continentiae nequeant intendere : ac tunc minime, si in quotidianis epulis, et iis quae epulas sequuntur, ludis, iocis, cantibus, festiuis, lepidisque dictis, omnis et uitae et pecuniae fructus reponatur. Hoc enim ex genere uitae et assiduis domi deliciis, uini, cibique affiuentia, ac quotidianis quodammodo lustris, cum dies, et horae, et tempora in aliqua semper uoluptate consumantur, non modo feroces, et infesti, et arrogantes animi adolescentium fiunt, sed immoderati etiam, et effrenati, et crudeles, atque in omni genere deprauati : ut in naturam mentemque tyrannicam euadant, nihilque iudicent rectum, nisi ipsis quod libuerit : caeteros autem homines pecudum ac iumentorum instar sibi seruire statuant oportere : ut confitendum plane sit, qua in domo, atque adeo qua in ciuitate huiuscemodi uigeant mores, sementem in ea omnium malorum et calamitatum esse iactam, nec fieri posse, ut status illius reipublicae, aut diu quietus, aut in uniuersum diuturnus sit. Atqui hanc uulgus liberalem uitam appellat; falso istud quidem, ut alia multa; quippe cum ex hac potissimum consuetudine uiuendi, his profusis et luxuriosis sumptibus, auaritiam existere necesse sit, illam uiolentam et rapacem dico, per quam nationes urbesque euertuntur: Sed quoniam de his rebus subtilius disserendi non est in praesentia locus, sic patrifamilias praeescribamus (sit modo is qui liberos cupiat ih uiros fortes, industriosque euadere) frugalitatem domi, et temperantiam, ac in omni cultu uictuque parcimoniam illi retinendam esse : quae tamen absit a sorde, nec minuti angustique animi indicium prae se ferat : quod fiet, si quotidiano et pene stato apparatu, mensis mundis potius quam locupletibus, non obsonium parce praebitum, sed conquisitio et uarietas fuerit repudiata : uidetur enim in hac moderatione uitae ratio inesse splendida et liberalis, uitium in utramque partem deuitans, digna sapiente patrefamilias, cuius quod ad liberos educandos pertinet, in hac parte quidem peculiaris curatio est : nam matres fere et foeminae omnes indulgentiores sunt, itaque infarciendo et suggerendo quodcumque expetitum fuerit, corrumpunt mores puerorum, neque aduersus eorum uoluntatem uel ipsae quicquam moliuntur aut dicunt, uel alios patiuntur loqui : quo uno maxime regnum in anima cupiditatum et tyrannis ipsa alitur. An non attendisti his diebus, Paule, cum Persarum res gestas legeres (me enim auctore et Cyrum Xenophontis, et Herodoti historias graece amplexus es) quantum ex dîuerso cultu institutioneque puerili, diuersae regum illorum naturae, et contrarii inter se mores extiterint? Cyrus ex patre nobili ille quidem et imprimis claro apud Persas , sed tamen in illis moribus educto, quibus panis et aqua cibus, obsonium autem nasturtium herba, aut si carnibus uellent uesci, illae erant labore et sudore, nec sine uitae interdum periculo in syluis et a feris expetendae, magnus extitit rex, natus ad res gerendas, laudem et gloriam in imperio amplificando unam praecipue spectans : cuius erga populares comitas atque aequalitas, in bello uictas nationes clementia, atque iustitia effecit, ut non magis eum carum haberent ciues sui, qui semper amauerant, quam deuicti hostes, qui antea illi grauiter offensi fuerant : nomen quidem illustre est et sempiternam laudem uirtutis ad posteritatem consecutus. Hic Cambysem filium, quem haeredem nominis atque imperii relicturus erat, aliis ipse uidelicet negotiis occupatus, alendum mulieribus permisit : non enim uirtutis uim, neque rationem e philosophia, quae una facit, ut illa sit sibi in omnem partem consentiens, sed a natura tantum acceperat : ergo dignum inuenit in progenie sua muliebris disciplinae fructum : omnibus enim in deliciis et mulierum blandimentis educatus Cambyses, et assuefactus a puero, nihil offendere quod esset suis cupiditatibus obuium, postea rex appellatus, ad eam intemperiem animi amentiamque progressus est, nihil ut eum neque saturare, quod usitatum esset, neque quod legitimum delectare posset: ita ad caedes multorum, et in his fratris sui germani, furore quodam amentiaque inductus, cum etiam deorum immortalium numini illuderet, ad extremum sibi manibus allatis, et semetipsum una et totam Cyri domum pessundedit. Delatum est postea ad Darium Persarum regnum, spectata nobilitatis inter Persas sed cuius tamen domi cultus atque fortuna longe a regalibus deliciis abfuisset. Is porro ad imperandum non eandem fortasse animi magnitudinem quam Cyrus, parem quidem iustitiam atque humanitatem attulit : quare eius quoque opera regnum Persarum maius effectum est : e quo genitus Xerxes ab eadem atque Cambyses educatione muliebri, paternaque negligentia ; Persas honore et laude cumulatos graui ipse dedecore et calamitatibus plurimis affecit. Atque haec idcirco memorata sunt a me tibi, Paule, ut appareat quod pluribus uerbis fuit necesse dici, nullum esse obicem ad uirtutem adipiscendam maiorem, quam delicias domi et conquisitiores, quam nioderata ratio postulet rerum apparatus : quorum studio si captus fuerit parens, nil est quod contendat fortem et strenuum; et idoneum magnis rebus post se filium relinquere. Quid ergo est? Placet mihi seueram et castam domi esse disciplinam : neque eam tetricam tamen sed conditam liberali quadam comitate ; ut domestici µ nullius rei indigeant, amici autem et hospites intro libenter commeent : ad quorum aduentus, inuitationesque paterfamilias splendorem conuiuii, et hilaritatem uultus ac sermonis maiorem aliquanto illa quotidiana adhibeat : lautius quoque accipiat, et elegantius, nec tamen profusis sumptibus (hos enim semper abesse a bene constituta domo uolumus). Quin in ipsis epulis et uino tacita poterit inesse exploratio et obseruantia quaedam, quo se nam pacto filius gerat : num patriae disciplinae ac moderati usus memor, pudorem in conuiuio modestiamque retineat, noueritque sibi ipse in poculis temperare : hoc enim documentum capi in pueris atque adolescentibus imprimis conducere censet Plato, ad speculandum quae sit natura cuiusque : neque id nos repudiamus, etenim consilium est periculo uacuum, praeditum utilitate, in quo si satisfecerit adolescens, laetitiamque conuiuii hilaritate potius et sermone liberali, quam palato et gutture metiendam sibi duxerit, nae de eo non nequicquam sperare licitum fuerit, talem eum fore, qualem quisque debet unus suum optare filium ut sit pater. Sed ut nostrae in hoc genere praeceptionis summam faciamus : debet is paterfamilias, qui in ingenua disciplina ac liberali, eademque casta et moderata alere liberos suos uult, sic habere constitutam domi quotidianae impensae rationem, ut et parcimoniam sciat tenere sine sorde, et splendorem ac liberalitatem adhibeat, cum uenit usus, sine profusione et luxuria; ab omni quidem parua et concisa cogitatione rei cuiuscumque uel minimae curandae prorsus refugiat, qua omnis plane eiicitur ex animo ingenuitas, et uirtutis indoles obsolescit : hoc enim ea genere morosi, et difficiles, et molesti homines efficiuntur, nec caeteris solum, sed sibi infecti, omnia quasi semper desperantes, iidem lucifugi pusilli, ubi in coetus se dedere, ridiculi, siti prope in angulis, nihil latum et liberum in animo comprehendentes oppleti mentem sordibus, et minutissimis occupationibus, quo quid uirtuti, grauitati, dignitati, altitudini animi fieri potest inimicius? Sed, ut ab hoc aliquando genere abeamus, habes, Paule, in patre formam eius exempli, effigiemque dignitatis, cuius ego aspectum et contemplationem propositam uelim filio ei, qui ad magnas spes alatur, ad imitandum atque assequendum : quae quidem in oculorum sensu posita sit, quorum interdum muta speculatio non minus proficit ad uirtutem, quam aurium auditus uocalis, de quo ipso posthac dicendum nobis est : hic enim sensus disciplinae est, et doctrinae et omis sapientiae peculiairis ac proprius, ut qui animum solus cernat, quem nequeunt oculi intueri. Itaque Socrates ille Graeciae sapientissimus, oraculo quoque delphico sis iudicatus, eum adolescentem quendam facie honesta ac liberali diutius contemplaretur, illeque adstaret tacitus, dixisse fertur : Tandem ut te uideam aliquid loquere, adolescens : uidelicet ille hominem esse ipsum animum, animi autem cognitionem et perspicientiam non oculis, sed auribus attribuebat : neque id iniuria, hauriunt enim aures uocem, quam format et distinguit oratio, que cum sit simulacrum cogitationis atque mentis, uehiculum sensuum intestinorum, ex animo ad alium animum uiam sibi faciens, perfert meditationes et commenta illius mentis, unde ipsa profecta est, per aurium meatus ad alteram mentem, legationeque opportunissima et maxime utili fungitur, ut quae in arcanis mentium penetralibus occulta alioquin laterent et abdita, haec auditus uocisque ministerio, cum tota humanorum animorum nobilissima atque acutissima gente communicentur. PAULUS. — Etsi quae de uisione oculorum dicta a te sunt, quatenus per eos species quaedam magnifica atque grauis transmittitur animo, cuius ille exemplo et imitatione sit ornatior, summopere me delectauerunt : tamen expecto non minorem ex aurium sensu uoluptatem : quippe cum earum ope, illa ipsa quoque quae de oculis dicta sunt, ad animum meum grata iucundaque peruenerint. Namque et tu ad hunc ipsum sensum ornandum ac commendandum iis uerbis usus es, ut non mediocris mihi sit in te audiendo facta expectatio.