[0] EPISTOLA DE TOLERANTIA AD CLARISSIMUM VIRUM T.{HEOLOGIAE} A.{PUD} R.{EMONSTRATENSES} P.{ROFESSOREM} T.{YRANNORUM} O.{SOREM} L.{IMBORCHIUM} AMSTELODAMENSEM} SCRIPTA A P.{ACIS} A.{MICO} P.{ERSECUTIONIS} O.{SORE} I.{OHANNE} L.{OCKIO} A.{NGLO}. [1] Quaerenti tibi, uir clarissime, quid existimem de mutua inter Christianos tolerantia, breuiter respondeo, hoc mihi uideri praecipuum uerae ecclesiae criterium. Quicquid enim alii iactant de locorum et nominum antiquitate, uel cultus splendore; alii de disciplinae reformatione; omnes denique de fidae orthodoxa, nam sibi quisque orthodoxus est: haec et huiusmodi possunt esse hominum de potestate et imperio contendentium, potius quam ecclesiae Christi notae. Haec omnia qui possidet, si charitate destituatur, si mansuetudine, si beneuolentia erga omnes in uniuersum homines, nedum fidem Christianam profitentes, nondum est Christianus. Reges gentium dominantur iis; uos autem non sic, dicit suis Saluator noster. Alia res est uerae religionis, non ad externam pompam, non ad dominationem ecclesiasticam, non denique ad uim, sed ad uitam recte pieque instituendam natae. Primo omnium uitiis suis, fastui et libidini propriae bellum debet indicere, qui in ecclesia Christi uelit militare; alias sine uitae sanctimonia, morum castitate, animi benignitate et mansuetudine, frustra quaerit sibi nomen Christianum. [2] "Tu conuersus confirma fratres tuos", dixit Petro "Dominus noster". Vix enim quisquam persuadebit, se de aliena salute mirae esse solicitum qui negligens est suae: nemo sincere in id totis uiribus incumbere potest, ut alii fiant Christiani, qui religionem Christi animo suo nondum ipse reuera amplexus est. Si enim Euangelio, si Apostolis credendum sit, sine charitate, sine fide per amorem, non per uim, operante nemo Christianus esse potest. Ań uero illi qui religionis praetextu alios uexant, lacerant, spoliant, iugulant, id amico et benigno animo agant, ipsorum testor conscientiam; et tum denique credam, cum zelotas illos uidero amicos et familiares suos, contra Euangelii praecepta manifeste peccantes, eundem in modum corrigere; suosque asseclas uitiorum corruptela tactos et sine mutatione in meliorem frugem certo perituros, ferro et igne aggredi; et amorem suum atque salutis animarum desiderium omni crudelitatis et tormentorum genere testari. Si enim, uti prae se ferunt, charitate et studio erga eorum animas, bonis exuant, corpora mutilent, carcere et paedore macerent, uita denique ipsa priuent, ut fideles, ut salui fiant, cur scortationem, uersutiam, malitiam et alia quae Ethnicismum tam aperte sapiunt, testante Apostole, impune inter suos grassari permittunt? cum haec et huiusmodi magis aduersentur Dei gloriae, ecclesiae puritati et saluti animarum, quam erronea quaeuis contra decisiones ecclesiasticas conscientiae persuasio, uel in externo cultu defectus cum uitae innocentia coniunctus? Cur, inquam, zelus ille pro Deo, pro ecclesia, pro salute animarum usque ad uiuicomburium ardens, flagitia illa et uitia moralia Christianae professioni, omnibus fatentibus, e diametro contraria, sine castigatione, sine animaduersione praeteriens, in corrigendis opinionibus, iisque plerumque de rebus subtilibus, uulgique captum superantibus, uel ceremoniis ingerendis unice haeret et omnes neruos suos intendit? Quae inter dissidentes de his rebus sanior sit, quaeue schismatis uel haereseos rea, an dominatrix uel succumbens pars, tum demum constabit, cum de causa separationis iudicabitur. Qui enim Christum sequitur eiusque amplectitur doctrinam et iugum suscipit, etiamsi patrem et matrem, patrios ritus, coetum publicum et quoscunque demum homines relinquat, non est haereticus. [3] Quod si sectarum diuortia adeo aduersatur saluti animarum, adulterium, scortatio, immunditia, lasciuia, simulacrorum cultus et his similia, non sunt minus opera carnis, de quibus diserte pronuntiat Apostolus, quod qui talia agunt regni Dei haeredes non erunt. Haec igitur non minore cura et industria, quam sectae, penitus extirpanda, si quis de regno Dei sincere solicitus in eius pomeriis ampliandis sibi elaborandum serio iudicauerit. Quod si quisquam aliter fecerit et dum erga diuersa sentientes immitis et implacabilis est, peccatis interim et morum uitiis, Christiano nomine indignis, parcat, pałam demonstrat quantumuis crepat ecclesiam, se aliud, non Dei regnum quaerere. [4] Si quis animam, cuius salutem uehementer optat, uelit per cruciatus, etiam nondum conuersam, efflari, mirabor sane et mirabuntur, puto, mecum alii; sed ita tamen, ut nemo uspiam credat hoc ab ambrae, a beneuolentia, a charitate posse proficisci. Si homines igne et ferro ad certa dogmata amplectenda sunt impellendi et ad externum cultum ui cogendi, de quorum tamen moribus nulla omnino sit quaestio; si quis heretodoxos ita conuertat ad fidem, ut cogat ea profiteri, quae non credunt, et permittat ea agere, quae Euangelium Christianis, fidelis sibi non permittit; illum uelle numerosum coetum eadem secum profitentium non dubito; uelle autem ecclesiam Christianam quis est qui potest credere? Non mirandum igitur, si utantur armis militiae Christianae non debitis qui, quicquid prae se ferunt, pro uera religione et ecclesia Christiana non militant. Si, uti Dux salutis nostrae, sincere cuperent salutem animarum, illius insisterent uestigiis et optimum illud principis pacis sequerentur exemplum, qui satellites suos non ferro, non gladio, non ui armatos, sed Euangelio, sed pacis nuntio, morum sanctitate et exemplo instructos, ad subiugandas gentes, et in ecclesiam cogendas emisit: Cui tamen, si ui et armis conuertendi essent infideles, si armato milite ab erroribus reuocandi caecutientes, uel obstinati mortales, paratior erat caelestium legionum exercitus, quam cuiuis ecclesiae patrono, quantumuis potenti, suae sunt cohortes. [5] Tolerantia eorum, qui de rebus religionis diuersa sentiunt, Euangelio et rationi adeo consona est, ut monstro simile uideatur homines in tam clara luce caecutire. Nolo ego hic aliorum incusare fastum et ambitionem; aliorum intemperiem et zelum charitate et mansuetudine destitutum: haec sunt uitia humanis rebus forsan non eximenda, sed tamen eiusmodi, ut ea nemo sibi aperte imputari uelit; nemo pene est, qui his in transuersum actus aliena et honesta specie tectis non quaerat laudem. Ne quis autem persecutioni et saeuitiae parum Christianae curam reipublicae et legum obseruantiam praetexat, et e contra ne alii religionis nomine sibi quaerant morum licentiam et delictorum impunitatem: Ne quis, inquam, uel ut fidus principis subditus, uel ut sincerus Dei cultor, sibi uel aliis imponat; ante omnia inter res ciuitatis et religionis distinguendum existimo, limitesque inter ecclesiam et rempublicam rite definiendos. Si hoc non fit, nullis litibus modus statui potest inter eos, quibus salus animarum, aut reipublicae, uel reuera cordi est, uel esse simulatur. [6] Respublica mihi uidetur societas hominum solummodo ad bona ciuilia conseruanda promouendaque constituta. Bona ciuilia uoco uitam, libertatem, corporis integritatem et indolentiam, et rerum externarum possessiones, ut sunt latifundia, pecunia, supellex, etc. Harum rerum ad hanc uitam pertinentium possessionem iustam omni uniuersim populo et singulis priuatim subditis sartam tectam seruare officium est magistratus ciuilis, per leges ex aequo omnibus positas; quas si quis contra ius fasque uiolare uellet, illius comprimenda est audacia maetu poenae; quae consistit uel in ablatione, uel imminutione eorum bonorum, quibus alias frui et potuit et debuit. Quum uero nemo parte bonorum suorum sponte mulctatur, nedum libertate, aut uita; ideo magistratus ad poenam alieni iuris uiolatoribus infligendam ui armatus est, toto scilicet subditorum suorum robore. Quod uero ad bona haec ciuilia unice spectat tota magistratus iurisdictio et in iis solis curandis promouendisque terminatur et circumscribitur omne ciuilis potestatis ius et imperium, nec ad salutem animarum aut debet aut potest ullo modo extendi, sequentia mihi uidentur demonstrare. [7] Primo, quia animarum magistratui ciuili plus quam aliis hominibus non demandatur cura. Non a Deo; quia nusquam apparet Deum huiusmodi authoritatem hominibus in homines tribuisse, ut possint alios ad suam religionem amplectendam cogere. Non ab hominibus magistratui potest eiusmodi tribui potestas; quia nemo potest ita salutis suae aeternae curam abiicere, ut quam alter, siue princeps siue subditus, praescripserit cultum uel fidem necessario amplectatur. Quia nemo ex alter ius praescripto potest, si uellet, credere; in fidae autem consistit uerae et salutiferae religionis uis et efficacia. Quicquid enim ore profiteris, quicquid in cultu externo praestes, si hoc et uerum esse et Deo placere tibi intus in corde penitus persuasum non sit, non modo non prodest ad salutem, uerum e contrario obest; quandoquidem hoc modo aliis peccatis, religione expiandis, addatur cumuli loco ipsius religionis simulatio Numinisque contemptus, cum eum Deo Optimo Maximo offers cultum quem credis ipsi displicere. [8] Secundo, cura animarum non potest pertinere ad magistratum ciuilem: quia tota illius potestas consistit in coactione. Cum autem uera et salutifera religio consistit in interna animi fide, sine qua nihil apud Deum ualet; ea est humani intellectus natura, ut nulla ui externa cogi possit. Auferantur bona, carceris custodia, uel cruciatus poena urgeatur corpus, frustra eris, si his suppliciis mentis iudicium de rebus mutare uelis. Sed dices: Magistratus potest argumentis uti, adeoque heterodoxos in ueritatem pertrahere et saluos facere. Esto; sed hoc illi cum aliis hominibus commune est: si doceat, si instruat, si argumentis errantem reuocet, facit sane quod uirum bonum decet; non necesse est magistratui uel hominem uel Christianum exuere. Verum aliud est suadere, aliud imperare: aliud argumentis, aliud edictis contendere. Quorum hoc est potestatis ciuilis, illud beneuolentiae humanae. Cuiuis enim mortalium integrum est monere, hortari, erroris arguere, rationibusque in sententiam suarn adducere: sed magistratus proprium est edictis iubere, gladio cogere. Hoc est igitur quod dico, scilicet quod potestas ciuilis non debet articulos fidei, siue dogmata, uel modos colendi Deum legae ciuili praescribere. Si enim nullae adiunctae sint poenae, legum uis perit; si poenae intententur, eae pianae ineptae sunt et minime ad persuadendum accommodae. Si quis ad animae salutem dogma aliquod, uel cultum amplecti uelit, ex animo credat oportet dogma illud uerum esse, cultum autem Deo gratum et acceptum fore; huiusmodi uero persuasionem animis instillare poena quaeuis minime potest. Luce opus est ut mutetur animi sententia, quam nullo modo foeneratur corporis supplicium. [9] Tertio, cura salutis animarum nullo modo pertinere potest ad magistratum ciuilem; quia dato quod legum authoritas et poenarum uis efficax esset ad conuertendas hominum mentes, hoc tamen nihil prodesset ad salutem animarum. Cum enim unica sit uera religio, una quae ad beatas ducit sedes uia, quae spes maiorem hominum illuc peruenturum numerum, si ea mortalibus data esset conditio, ut quisque posthabito rationis et conscientiae suae dictamine, deberet coeca mente amplecti principis sui dogmata, et eo modo Deum colere, prout patriis legibus statutum est? Inter tot uarias principum de religione opiniones necesse esset uiam illam strictam portamque angustam, quae ducit in coelum, paucis admodum esse apertam, idque in una solum regione; et, quod maxime hac in re absurdum esset et Deo indignum, aeterna felicitas uel cruciatus unice deberetur nascendi sorti. [10] Haec inter multa alia, quae ad hanc rem afferri poterant, sufficere mihi uidentur ut statuamus omnem reipublicae potestatem uersari circa bona illa ciuilia et intra rerum huius saeculi curam contineri, neque ea quae ad futuram spectant uitam ullatenus attingere. [11] Nunc uideamus quid sit ecclesia. Ecclesia mihi uidetur societas libera hominum sponte sua coeuntium ut Deum publice colant eo modo quem credunt Numini acceptum fore ad salutem animarum. Dico esse societatem liberam et uoluntariam. Nemo nascitur alicuius ecclesiae membrum, alias patris auorumque religio iurae haereditario simul cum latifundiis ad quemque descenderet et fidem quisque deberet natalibus: quo nihil absurdius excogitari potest. Ita igitur se res habet. Homo nulli a natura obstrictus ecclesiae, nulli addictus sectae, illi se sponte adiungit societati ubi ueram religionem cultumque Deo gratum credit se inuenisse. Spes uero salutis quam illic reperit, uti unica intrandi in ecclesiam causa, ita pariter et illic manendi mensura. Quod si deprehenderit aliquid uel in doctrina erroneum, uel in cultu incongruum, eadem libertate, qua ingressus est, semper ipsi pateat exitus necesse est; nulla enim esse possunt indissolubilia uincula, nisi quae cum certa uitae aeternae expectatione coniuncta sunt. Ex membris ita sponte sua et hunc in finem unitis coalescit ecclesia. [12] Sequitur iam ut inquiramus quae sit eius potestas, quibusque legibus subiecta. Quandoquidem nulla, quantumuis libera, aut leui de causa instituta societas, siue ea fuerit literatorum, ad philosophiam; siue mercatorum, ad negotia; siue denique feriatorum hominum, ad mutuos sermones et animi causa, subsistere potest, quin illico dissoluta interibit. si omnibus destituta sit legibus: ideo necesse est ut suas etiam habeat ecclesia; ut loci temporisque quibus coetus coeant, habeatur ratio; ut conditiones proponantur, quibus quisque in societatem, uel admittatur, uel ab ea excludatur; ut denique munerum diuersitas, re rumque constituatur ordo, et his similia. Cum uero spontanea sit, uti demonstratum est, coalitio ab omni ui cogente libera, sequitur necessario, quod ius legum condendarum penes nullum nisi ipsam societatem esse potest, uel illos saltem, quod eodem recidit, quos ipsa societas assensu suo comprobauerit. Sed dices: Vera esse non potest ecclesia, quae Episcopum uel Presbuterium non habet, gubernandi authoritate, deriuata ab ipsis usque Apostolis, continua et non interrupta successione instructum. [13] Primo, rogo ut edictum ostendas, ubi hanc legem ecclesiae suae posuit Christus; nec uanus ero, si diserta in re tanti momenti uerba requiram. Ałiud suadere uidetur effatum illud: Ubicunque duo uel tres congregantur in meo nomine, ibi ego ero in medio ipsorum. An coetui, in cuius medio erit Christus, aliquid deerit ad ueram ecclesiam, ipse uideris. Nihil certe illic deesse potest ad ueram salutem: quod ad rem nostram sufficit. [14] Secundo, uideas quaeso illos, qui rectores ecclesiae a Christo institutos et successione continuandos uolunt, in ipso limine inter se dissentientes. Lis haec necessario permittit eligendi libertatem, scilicet ut integrum sit cuiuis ad eam accedere, quam ipse praefert ecclesiam. » [15] Tertio, habeas quem tibi praeponas necessariumque credis huiusmodi longa serie designatum rectorem; dum ego interim me isti societati adiungo, in qua mihi persuasum est repertum iri ea quae ad animae salutem sunt necessaria. Itaque utrique nostrum salua est, quam poscis, ecclesiastica libertas, nec alteruter alium habet quam quem ipse sibi elegerit legislatorem. [16] Quandoquidem autem de uera ecclesia adeo solicitus es, obiter hic rogare liceat, an non uerae ecclesiae Christi magis conueniat eas communionis conditiones stabilire, quibus illa et illa sola continentur, quae Spiritus sanctus in Sacra Scriptura clare et disertis uerbis docuit, ad salutem esse necessaria; quam sua uel inuenta, uel interpretamenta, tanquam legem diuinam obtrudere et ea tanquam ad professionem Christianam omnino necessaria legibus ecclesiasticis sancire, de quibus aut nihil prorsus, aut non decretorie saltem pronunciarunt eloquia diuina? Qui ea poscit ad communionem ecclesiasticam, quae Christus non poscit ad uitam aeternam; ille ad suam opinionem et utilitatem forte societatem commode constituit; sed ea Christi quomodo dicenda, quae alienis institutis stabilitur ecclesia; et ex qua illi excluduntur, quos olim recipiet Christus in regnum coelorum? Sed cum uerae ecclesiae notas indagare huius loci non sit, eos saltem qui pro suae societatis placitis tam acriter contendunt, et nihil nisi ecclesiam, non minore strepitu, et forsan eodem instinctu, quo olim argentarii illi Ephesii Dianam suam, Act. XIX, continuo crepant, unum hoc monitos uellem, Euangelium scilicet passim testari, ueros Christi discipulos expectare et pati debere persecutiones: ueram autem Christi ecclesiam alios persequi, aut i insectari debere; uel ui, ferro et flammis ad fidem et dogmata sua amplectenda cogere, non niemini me uspiam in Nouo Testamento legisse. [17] Finis societatis religiosae, uti dictum, est cultus Dei publicus et per eum uitae aeternae acquisitio. Eo igitur collimare debet tota disciplina; his finibus circumscribi omnes leges ecclesiasticae. Nihil in hac societate agitur, nec agi potest, de bonorum ciuilium, uel terrenorum possessione; nulla hic, quacunque de causa, adhibenda uis, quae omnis ad magistratum ciuilem pertinet; bonorumque externorum possessio, et usus illius subiacet potestati. [18] Dices: Quae igitur sanctio leges ecclesiasticas ratas habebit, si coactio omnis abesse debet? Resp.: Ea sane quae conuenit rebus, quarum externa professio et obseruantia nihil prodest, nisi penitus animis insideant; plenumque conscientiae assensum in his obtineant; nempe hortationes, monita, consilia, arma sunt huius societatis, quibus membra in officio continenda. Si his non corrigantur delinquentes, errantesque reducantur in uiam, nihil aliud restat, nisi ut reluctantes et obstinati, nullamque melioris frugis de se spem praebentes, a societate prorsus seiuncti reiiciantur. Haec suprema et ultima est potestatis ecclesiasticae uis, quae nullam aliam infert poenam, nisi quod, cessante relatione inter corpus membrumque abscissum, damnatus desinit ecclesiae illius esse pars. [19] His ita constitutis, inquiramus porro quae cuiusque sunt circa Tolerantiam officia. Primo, dico quod nulla ecclesia tenetur tolerantiae nomine eum sinu suo fouere, qui monitus obstinate peccat contra leges in ea societate stabilitas; quas si cui impune uiolare licet, de societate actum est; cum hae sint et communionis conditiones et unicum societatis uinculum. Veruntamen cauendum est, ne excommunicationis decreto adiiciatur uel uerborum contumelia, uel facti uiolentia, qua uel corpus eiecti, uel bona quoquo modo laedantur. Vis enim tota, uti dictum, magistratus est, nec priuato cuiuis permissa, nisi solum ut illatam repellat. Excommunicatio nihil bonorum ciuilium, quae aut priuatim possidebat, excommunicato aufert, aut auferre potest. Ea omnia ad ciuilem statum pertinent et magistratus tutelae subiiciuntur. Excommunicationis uis tota in eo unice consistit, ut declarata societatis uoluntate, soluatur unio inter corpus et membrum aliquod, qua cessante relatione necessario cessat quarundam rerum communio, quas membris suis tribuit societas; ad quas nemo ius habet ciuile. Nulla enim facta est excommunicato ciuilis iniuria, si minister ecclesiae panem et uinum non illius, sed aliena pecunia emptum, illi non dat in celebratione coenae dominicae. [20] Secundo, nemo priuatus alterius bona ciuilia quoquo modo inuadere, aut imminuere debet, propterea quod a sua religione suisque ritibus alienum se profiteatur. Omnia illi tam humanitatis quam ciuitatis iura sancte conseruanda: religionis haec non sunt: siue Christianus sit, siue ethnicus, ab omni ui et iniuria temperandum. Iustitiae mensura beneuolentiae et charitatis officiis cumulanda. Hoc iubet Euangelium; suadet ratio; et quam conciliauit natura, hominum inter ipsos communis societas. Si a recto tramite aberrat, sibi soli errat miser, tibi innocuus; nec igitur a te małe mulctandus debet huius uitae bonis excidere, quod in futuro saeculo credis periturum. [21] Quod de mutua priuatorum hominum inter se de religione dissidentium tolerantia dixi, id etiam de ecclesiis particularibus dictum uolo, quae inter se plriuatae quodammodo sunt personae, nec altera in alteram ius aliquod habet, ne tum quidem, si forte accidat, cum magistratus ciuilis huius uel illius ecclesiae sit: quandoquidem respublica nullum ius nouum tribuere potest ecclesiae, uti nec uice uersa ecclesia reipublicae: siquidem ecclesia, siue magistratus ei se adiungat, siue deserat, manet semper eadem, quae ante, libera et uoluntaria societas; nec accedente magistratu gladii potestatem acquirit; nec decedente, quam prius habuit docendi excommunicandiue, amittit disciplinam. Hoc spontaneae societatis semper erit immutabile ius, ut ex suis, quos uisum fuerit, abalienare possit: nullam uero quorumuis accessione acquirat in ałienos iurisdictionem. Quare pax, aequitas et amicitia inter diuersas ecclesias, uti inter priuatos homines, sine iuris alicuius praerogatiua semper et aequabiliter colenda. [22] Ut exemplo res clara fiat, ponamus Constantinopoli duas, alteram Remonstrantium, alteram Antiremonstrantium ecclesias. An aliquis dicat alteri earum ius competere, ut dissentientes alios, quod diuersa habent, uel dogmata uel ritus, libertate, uel bonis spoliet, quod alibi factum uidemus: uel exilio, uel capite puniat? tacente interim et ridente Turca, dum Christiani Christianos crudelitate et laniena uexant. Si uero altera harum ecclesiarum in alteram saeuiendi habet potestatem, rogo quaenam ex duabus, et quo iurę? Respondebitur sine dubio Orthodoxa in errantem, uel haereticam. Hoc est magnis et speciosis uerbis nihil dicere. Quaelibet ecclesia sibi orthodoxa est, aliis erronea, uel haeretica; siquidem quae credit uera esse credit, quae in diuersum abeunt erroris damnat. Itaque de dogmatum ueritate, de cultus rectitudine, inter utramque lis aequa est, nulla iudicis, qui nullus aut Constantinopoli aut in terris est, sententia componenda. Quaestionis decisio ad supremum omnium hominum iudicem unice pertinet, ad quem etiam solum pertinet errantis castigatio. Interim cogitent quanto grauius illi peccant qui, si non errori, saltem superbiae addunt iniustitiam, dum alieni domini seruos, sibi minime obnoxios, temere et insolenter dilacerant. [23] Quod si certo constare possit, quaenam inter dissidentes recte de religione sentiret, non inde accresceret orthodoxae ecclesiae potestas alias spoliandi; cum ecclesiarum in res terrestres nulla sit iurisdictio: nec ferrum et ignis ad errores arguendos, mentesque hominum, aut informandas, aut conuertendas idonea sunt instrumenta. Fac tamen alteri parti fauere magistratum ciuilem, suumque illi praebere uelle gladium; ut heterodoxos, se annuente, quocunque uelit modo castiget. An a Turca Imperatore ecclesiae Christianae in fratres ius aliquod accedere posse quis dixerit? Infidelis, qui sua authoritate Christianos ob fidei dogmata punire non potest, societati cuiuis Christianae authoritatem istam minime potest impertire, nec ius, quod ipse non habet, dare. Eandem rationem in Christiano esse regno cogita. Potestas ciuilis ubique eadem est, nec maiorem potest tribuere ecclesiae authoritatem in man u principis Christiani, quam ethnici, id est, nullam. Quanquam hoc obseruatu forte dignum est, quod anirnosiores hi ueritatis satellites, errorum oppugnatores, schismatum impatientes, zelum istum suum pro Deo, quo toti accenduntur et ardent, nuspiam pene expromunt, nisi ubi fauentem sibi habent magistratum ciuilem. Ubi primum gratia apud magistratum, adeoque uiribus sunt superiores, uiolanda illico pax et charitas Christiana; alias colenda est mutua tolerantia. Quando robore ciuili impares sunt, innoxie et patienter ferre possunt, a quo tantum sibi et religioni alias metuunt, idololatriae, superstitionis, haereseos in uicinia contagium: nec libenter aut feruide arguendis erroribus, qui aulae et magistratu! placent, impendunt operam; quae tamen uera et solq est propagandae ueritatis methodus, iuncto scilicet cum humanitate et beneuolentia rationum et argumentorum pondere. [24] Nullae igitur siue personae, siue ecclesiae, siue demum respublicae, ius aliquod habere possunt bona ciuilia inuicem inuadendi seque mutuo rebus mundanis spoliandi, sub praetextu religionis. Qui aliter sentiunt, uelim secum reputent, quam infinitam praebent humano generi litium et bellorum materiem: quantum ad rapinas et caedes et aeterna odia incitamentum: nec uspiam securitas aut pax, nedum amicitia inter homines stabiliri aut subsistere potest, si ea obtineat opinio, Dominium scilicet fundari in Gratia: et religionem ui et armis propagandam. [25] Tertio, uideamus quid Tolerantiae officium exigit ab iis, qui a reliquo coetu et gente laica, uti loqui amant, charactere et munere aliquo ecclesiastico distinguuntur, siue sint episcopi, sacerdotes, presbuteri, ministri, uel quocunque alio nomine ueniant. De origine siue potestatis siue dignitatis clericae iam non est inquirendi locus: hoc tamen di co; undecunque orta est eorum authoritas, cum sit ecclesiastica, inter ecclesiae cancellos debet coerceri, nec ad res ciuiles quouis modo potest extendi: quandoquidem ipsa ecclesia a republica rebusque ciuilibus prorsus seiuncta est et separata. Fixi et immobiles sunt utrique limites. Coelum et terram, res disiunctissimas, miscet qui has duas societates, origine, fine, materia, toto coelo diuersas uelit confundere. Quare nemo, quocunque demum munere ecclesiastico ornatus, potest quemuis hominum, a sua ecclesia uel fide alienum, uita, libertate, aut quauis bonorum terrestrium parte mulctare religionis causa. Quod enim integrae non licitum est ecclesiae, id alicui eius membro iurę ecclesiastico licere non potest. [26] Nec uiris ecclesiasticis satis est a ui et rapina et omnimoda persecutione abstinere; qui se successorem profitetur Apostolorum et docendi munus in se suscepit, tenetur porro monere suos de pacis et beneuolentiae officiis erga omnes homines; tam erroneos quam orthodoxos, tam secum sentientes quam a fide sua uel ritibus alienos et cunctos, siue priuatos siue rempublicam gerentes, si qui huiusmodi sint in sua ecclesia, ad charitatem, mansuetudinem, tolerantiam hortari, omnemque illam auersationem et contra heterodoxos animi ardorem compescere et lenire, quem aut suus cuiusque pro sua religione et secta feroculus zelus, aut aliorum astus in mentibus accenderit. Qui et quantus tam in ecclesia quam republica perciperetur fructus, si doctrina pacis et tolerantiae resonarent pulpita, nolo dicere, nequid grauius a me dictum in eos uideatur, quorum dignitatem a nemine, ne a seipsis quidem, imminutam uellem. Yerum dico hoc ita fieri oportere, et si quis, qui se ministrum uerbi diuini profitetur et praeconem Euangelii pacis, alia docet, negotium sibi demandatum aut nescit, aut negligit, cuius aliquando principi pacis reddet rationem. Si monendi sint Christiani, ut a uindicta abstineant, iteratis lacessiti iniuriis usque ad septuagies septies; quanto magis illi ab omni ira et inimica ui sibi temperare debent, qui nihil ab alio passi sunt; et cauere maxime ne illos quoquo modo laedant a quibus nulla in re fuerint laesi; praecipue ne aliis quoduis intentent malum, qui res suas solum agunt, et de hoc uno soliciti sunt, ut Deum colant eo modo, quem, neglecta hominum opinione, ipsi Deo maxime acceptum fore credunt, et eam amplectuntur religionem, quae ipsis maximam spem facit salutis aeternae? Si de re domestica et facultatibus, si de corporis ualetudine agatur, quid e re sua fuerit apud se consulere cuiuis integrum est, illudque sequi permissum quod suo iudicio sit optimum: de uicini sui re familiari małe administrata nemo queritur; de semendis agris uel locanda filia erranti nemo irascitur; in popinis decoquentem nemo corrigit: diruat, aedificet, sumptus faciat suo morę, tacitum est, licitum est: si uero templum publicum non frequentet, si illic debito ritu corpus non flectat; si liberos huius uel illius ecclesiae sacris initiandos non tradat, fit murmur, clamor, incusatio, quisque tanti criminis paratus est uindex, et a ui et rapina uix sibi temperant zelotae, dum in ius uocatur, et sententia iudicis uel corpus carceri neciue tradat, uel bona hastae subiiciat. Oratores ecclesiastici cuiusque sectae aliorum errores, qua possunt, argumentorum ui redarguant et debellent, sed hominibus parcant. Quod si destituantur rationum momentis, absona et alieni fori instrumenta ne adsciscant, ecclesiasticis non tractanda; nec in subsidium suae uel eloquentiae uel doctrinae a magistratu fasces et secures mutuentur, ne forte dum prae se ferunt ueritatis amorem, zelus eorum ferro et igne nimium efferuescens affectatae dominionis fiat indicium. Haud facile enim persuadebit uiris cordatis, se uehementer et sincere cupere fratrem in futuro saeculo ab igne gehennae tutum saluumque fore, qui siccis oculis et prono animo uiuum hic tradit carnifici concremandum. [27] Quarto, quae sunt magistratus partes, quae sane circa tolerantiam maximae sunt, ultimo iam loco uidendum. Supra probauimus, ad magistratum non pertinere animarum curam, authoritatiuam, si ita loqui liceat, uolo, quae scilicet legibus iubendo, poenisque cogendo, exercetur: charitatiua enim quae docendo, monendo, suadendo consulit, nemini negari potest. Itaque penes quemque animae suae cura est, eique permittenda. Dices: Quid si animae suae curam negligit? Resp.: Quid si sanitatis? quid si rei familiaris, quae res propius magistratus imperio subiacent? an magistratus edicto ad eam rem facto cauebit ne pauper uel aeger fiat? Leges quantum fieri potest subditorum bona et sanitatem ab aliena ui uel fraude tueri conantur, non a possidentis incuria uel dissipatione. Nemo ut ualeat, ut ditescat, inuitus cogi potest. Inuitos ne quidem Deus seruabit. Fac tamen principem subditos ad opes acquirendas, uel corporis robur tuendum uelle cogere: Annę solos medicos Romanos consulendos esse legę statutum erit, et ad eorum praescriptum uiuere quisque tenebitur? Numquid nullum sumendum uel medicamentum uel obsonium, nisi quod in Vaticano paratum, aut e Geneuensi prodierit officina: Vel ut subditis domi suae abunde sit et laute, anne omnes legę tenebuntur mercaturam uel musicam exercere? an quisque fiet uel caupo, uel faber, quibus artibus aliqui satis commode familiam suam sustentant, opibusque augent? Sed dices: Quaestus mille sunt artes, unica salutis uia. Recte sane dictum, ab iis praesertim, qui ad hanc uel illam cogere uellent: nam si plures essent, ne cogendi quidem inueniretur praetextus. Quod si ego secundum geographiam sacram recta Hierosolumas totis uiribus contendo, cur uapulo quod non cothurnatus forsan, uel certo modo lotus uel tonsus incedo; quod carnibus in itinere uescor, uel uictu utor stomacho et ualetudini commodo; quod hinc inde aliqua diuerticula uito, quae mihi uidentur in praecipitia uel uepreta deducere? uel inter uarios, qui eiusdem uiae sunt et eodem tendentis, calles eum seligo qui minime sinuosus coenosusue apparet? Quod illi minus modesti, hi morosiores, uisi sunt quam quibus me libenter uellem adiungere comitem; uel quod habeo uel non habeo mitratum uel alba stola indutum itineris ducem? Nam profecto si recte rem reputemus, huiusmodi plerumque sunt minoris momenti res, quae fratres Christianos de summa religionis eadem et recte sentientes tam acriter committunt, et quae salua religione et animarum salute, modo absit superstitio uel hypocrisis, possint uel obseruari uel omitti. [28] Verum demus zelotis, et omnia quae sua non sunt damnantibus, ex his circumstantiis diuersas et in diuersa tendentes naści uias; quid tandem proficiemus? Unica ex his reuera salutis sit uia. Yerum inter mille, quas homines ingrediuntur, de recta ambigitur: nec cura reipublicae, nec legum condendarum ius, illam quae ducit ad coelum uiam, magistratu! certius detegit, quam suum priuato studium. Debile traho corpus et graui morbo languidum, cuius unicam eamque ignotam ponamus esse medelam. Ideone magistratus est praescribere remedium, quia unicum tantum est, idque inter tot uaria ignotum? Ideone quia unicum quo mortem euitem mihi agendum restat, id quod iubet fieri magistratus erit tutum? Quae a singulis studio, consilio, iudicio, cogitatione et sincera mente indaganda, ea non uni alicui hominum sorti, tanquam ipsi propria, tribuenda sunt. Nascuntur principes potestate superiores, natura uero aequales reliquis mortalibus, nec regnandi ius uel peritia secum trahit aliarum rerum certam cognitionem, nedum religionis uerae: si enim ita esset, qui fit quod de rebus religionis tam in diuersum abeunt terrarum domini? Sed demus uerosimile esse, uiam ad uitam aeternam principi esse quam subditis notiorem: uel saltem tutius commodiusue esse in hac rerum incertitudine illius mandatis obtemperare. Dices igitur: An si te iuberet mercatura uictum quaerere, recusares, quia dubitares an hac arte quaestum faceres? Resp.: Mercator fierem iubente principe: quia si małe succederet, ille oleum et operam mercatura perditam potens est alio modo abunde resarcire; et si famem pauperiemque, uti prae se fert, a me amotam uelit, id facile praestare potest, si mea omnia absumpserit infelicis mercaturae mała sors. Verum hoc non fit in rebus uitae futurae. Si illic małe operam locauero; si illic semel spe excidi, magistratus nequaquam potest resarcire damnum, leuare malum, nec me in aliquam partem, multo minus in integrum restituere. Qua sponsione de regno coelorum cauebitur? [29] Dices forte: Magistratui ciuili de rebus sacris certum, quod sequi omnes debent, non tribuimus iudicium, sed ecclesiae. Quod definiuit ecclesia, id magistratus ciuilis ab omnibus obseruari iubet, et nequis aliud in sacris uel agat uel credat quam quod docet ecclesia, authoritate sua cauet: adeo ut iudicium sit penes ecclesiam; obsequium magistratus ipse praestat, et ab aliis exigit. Resp.: Yenerandum illud Apostolorum tempore ecclesiae nomen, sequioribus saeculis ad fucum faciendum non raro usurpatum fuisse, quis non uidet? praesenti saltem in re nihil opis nobis affert. Ego unicam illam angustam quae ad coelum ducit semitam, magistratui non magis notam esse dico quam priuatis; ideoque tuto eurn non possum sequi ducem, qui cum uiae potest esse aeque ignarus, de mea certe salute non potest non esse minus solicitus quam ego ipse. Inter tot gentis Hebraeae reges quotusquisque fuit, quem secutus aliquis Israelita, non a uero cultu Dei deflexisset in idololatriam, in certam perniciem coeca huiusmodi obedientia ruiturus? Tu contra bono me esse animo iubes, in tuto dicis r es est; iam enim magistratus non sua sed ecclesiae de rebus religionis decreta populo obseruanda proponit et sanctione ciuili stabilit. Sed rogo cuius demum ecclesiae? Illius scilicet quae principi placet. Quasi uero ille de religione suum non interponit iudicium, qui me in hanc uel illam ecclesiam legę, supplicio, ui cogit? Quid interest siue ipse me ducat, siue aliis ducendum tradat? ex illius pariter pendeo uoluntate et de mea salute utrimque aeque statuit. Quanto securior Iudaeus, qui ex edicto regis Baali se adiunxit, quod ipsi dictum sit, regem suo arbitrio nihil in religione statuere, nihil subditis in cultu diuino iniungere, nisi quod sacerdotum concilio et illius religionis mustis comprobatum et pro diuino habitum? Si ideo uera, ideo salutifera sit alicuius ecclesiae religio, quia sectae illius antistites, sacerdotes, asseclae eam laudant, praedicant et quantum possunt suffragiis suis commendant: quae tandem erit erronea, falsa, perniciosa? De Socinianorum fide dubito; Pontificiorum uel Lutheranorum cultus mihi suspectus eśt; an igitur tutior mihi ingressus est in hanc uel illam ecclesiam, iubente magistratu, quod ille nihil imperat, nihil de religione sancit, nisi ex authoritatę et consilio doctorum istius ecclesiae? Quanquam si uerum dicere uolumus, facilius plerumque se aulae accommodat ecclesia, si ita dicendus sit ecclesiasticorum decreta facientium conuentus, quam aula ecclesiae. Sub principe orthodoxo uel Ariano qualis fuit ecclesia satis notum. Sed si haec nimis remota, recentiora nobis offert Anglorum historia, quam belle, quam prompte, ecclesiastici decreta, fidei articulos, cultum, omnia ad nutum principis componebant sub Henrico, Eduardo, Maria, Elizabetha: qui principeś tam diuersa de religione et sentiebant et iubebant, ut nemo nisi amens, pene dixeram atheus, asserere audeat, quemuis uirum probum et ueri Dei cultorem posse salua conscientia, salua erga Deum ueneratione, eorum de religione decretis obtemperare. Sed quid multa? Si rex, siue ex proprio iudicio, siue authoritate ecclesiastica et ex aliorum opinione, leges alienae religioni ponere uelit, perin.de est. Ecclesiasticorum, quorum dissentiones et dimicationes plus satis notae, nec magis sanum nec magis tutum iudicium: neque aliquam uim potestati ciuili eorum undecunque collecta addere possunt suffragia. Quanquam hoc notatu dignum, quod Principeś ecclesiasticorum, suae fidei et cultui non fauentium, opiniones et suffragia non solent aliquo in loco habere. [30] Sed quod caput rei est et rem penitus conficit; etiamsi magistratus de religione potior sit sententia, et uia quam inire iubet uere Euangelica; si hoc mihi ex animo non persuasum sit, mihi non erit salutaris. Nulla, quam reclamante conscientia ingredior uiam, me ad beatorum sedes unquam deducet. Arte quam auersor ditescere possum, medicamentis de quibus dubito sanus fieri; religione uero de qua dubito, cultu quem auersor, saluus fieri non possum. Incredulus externos frustra induit mores, cum fide et interna sinceritate opus sit ut Deo placet. Medicina utcunque speciosa, utcunque aliis probata, frustra propinatur, si statim sumptam reiiciet stomachus, nec inuito infundi debet remedium, quod idiosuncrasiae uitio mutabitur in uenenum. Quicquid de religione in dubium uocari potest, hoc demum certum est, quod nulla religio, quam ego non credo esse ueram, mihi uera aut utilis esse potest. Nequicquam igitur saluandae animae praetextu subditos ad sacra sua cogit magistratus, si credant sponte uenturos, si non credant, quamuis uenerint, nihilominus perituros. Quantumuis igitur prae te fers alteri bene uelle; quantumuis de salute eius labores, homo ad salutem cogi non potest: post omnia, sibi et conscientiae suae relinquendus. [31] Sic tandem homines habemus in rebus religionis ab alieno dominio liberos: quid iam facient? Deum publice colendum et sciunt et agnoscunt omnes, quorsum alias ad coetus publicos cogimur? Hominibus itaque in ea libertate constitutis ineunda est societas ecclesiastica, ut coetus celebrent, non solum ad mutuam aedificationem, sed etiam ut se coram populo testentur cultores esse Dei, eumque se diuino Numini cultum offerre, cuius ipsos non pudet, nec Deo credunt aut indignum aut ingratum; ut doctrinae puritate, uitae sanctimonia et rituum modesto decore, alios ad religionis ueritatisque amorem pelliceant, aliaque praestent quae a singulis priuatim fieri non possunt. Has societates religiosas ecclesias uoco, quas magistratus tolerare debet; quia a populo ita in coetus collecto non aliud agitur, quam quod singulis hominibus seorsim integrum est et licitum, scilicet de salute animarum: nec hac in re discrimen aliquod est inter ecclesiam aulicam, reliquasque ab ea diuersas. [32] Sed cum in omni ecclesia duo praecipue consideranda sunt, cultus scilicet externus, siue ritus, et dogmata; de utrisque seperatim agendum est, ut clarius de uniuersa tolerantiae ratione constet. I. Magistratus nec in sua, nec, quod multo minus licet, in aliena ecclesia potest ritus aliquos ecclesiasticos, uel ceremonias in cultu Dei usurpandas, legę ciuili sancire; non solum quia liberae sunt societates, sed quicquid in cultu diuino Deo offertur, id ea solum ratione probandum est, quod a colentibus Deo acceptum fore creditur. Quicquid ea fiducia non agitur, nec licitum est, nec Deo acceptum. Repugnat enim, ut, cui libertas permittitur religionis, cuius finis est Deo placere, eum in ipso cultu iubeas Deo displicere. Dices: Annę igitur negabis, quae ab omnibus conceditur, magistratui in res adiaphoras potestatem, quae si auferatur, nulla restabit legum ferendarum materia? Resp. Concedo res indifferentes, easque forsan solas, potestati legislatiuae subiici. [33] 1. Non inde tamen sequitur, quod licitum sit magistratui de quauis re indifferente quodcunque placuerit statuere. Legum ferendarum modus et mensura est publicum commodum: Si quid ex usu reipublicae non fuerit, utcunque sit res indifferens, non potest illico legę sanciri. 2. Res utcunque sua natura indifferentes extra magistratus iurisdictionem positae sunt, cum in ecclesiam et cultum diuinum transferuntur; quia illo in usu nullam habent cum rebus ciuilibus connectionem: ubi solum. agitur de salute animarum, nec uicini nec reipublicae interest siue hic siue ille ritus usurpetur. Ceremoniarum in coetibus ecclesiasticis siue obseruatio, siue omissio, aliorum uitae, libertati, opibus, ne obest quidem nec obesse potest. Exempli gratia, infantem nuper natum aqua lauare, res sit sua natura indifferens. Detur etiam magistratui licitum esse id legę statuere, modo sciat utilem esse huiusmodi lotionem ad morbum aliquem, cui obnoxii sunt infantes, uel sanandum uel praecauendum, credatque etiam tanti esse ut de ea edicto caueatur. An igitur dicet aliquis, eodem iurę licere magistratui legę etiam iubere, ut infantes a sacerdote sacro fonte abluantur ad purgationem animarum? uel ut sacris aliquibus initientur? Quis non primo aspectu uidet res hasce toto coelo differre? Supponas Iudaei esse filium, ut res ipsa per se loquitur. Quid enim uetat, magistratum Christianum Iudaeos habere subditos? Quam iniuriam, in re sua natura indifferenti, Iudaeo non faciendam agnoscis, scilicet ut in cultu religioso contra quam ipse sentiat aliquid agere cogatur, eam Christiano homini faciendam asseris? [34] 3. Res sua natura indifferentes non possunt fieri pars cultus diuini authoritate et arbitrio humano, et hanc ipsam ob rationem, quia sunt indifferentes. Nam cum res indifferentes nulla uirtute sua propria aptae natae sunt ad Numen propitiandum, nulla humana potestas uel authoritas eam illis conciliare ualet dignitatem et excellentiam ut Deum possint demereri. In communi uita rerum sua natura indifferentium liber is et licitus est usus quem Deus non prohibuerit, adeoque in iis locum habere potest arbitrium uel authoritas humana: sed eadem non est in religione et sacris libertas. In cultu diuino res adiaphorae non alia ratione sunt licitae, nisi quatenus a Deo institutae, eamque illis certo mandato tribuerit Deus dignitatem ut fiant pars cultus, quam approbare et ab homunculis et peccatoribus accipere dignabitur supremi Numinis maiestas. Nec Deo indignabunde roganti: Quis requisiuit? satis erit respondere, iussisse magistratum. Si iurisdictio ciuilis eousque extendatur, quid non licebit in religione? quae rituum farrago, quae superstitionis inuenta, modo magistratus authoritate innixa, etiam reclamante et condemnante conscientia, non erunt Dei cultoribus amplectanda, cum horum pars maxima in religioso rerum sua natura indifferentium usu consistat, nec in alio peccat, quam quod Deum non habeat authorem? Aquae aspersio, panis et uini usus, res sunt sua natura et in communi uita maxime indifferentes: an igitur haec in usus sacros introduci et diuini cultus pars fieri poterant sine instituto diuino? Hoc si potuit humana aliqua, uel ciuilis potestas, quid ni etiam et iubere possit tanquam partem cultus diuini, in sacra sunaxi piscibus et cereuisia epulari; iugulatarum bestiarum sanguinem in templo aspergere; aqua uel igne lustrare; et huiusmodi alia infinita, quae quamuis extra religionem indifferentia sint, cum in sacros ritus sine authoritate diuina adsciscantur, aeque Deo exosa sunt ac canis immolatio: quid enim catulum inter et hircum interest respectu diuinae naturae, ab omni materiae affinitate aequaliter et infinitum distantis, nisi quod hoc animalium genus uellet, illud nollet Deus in sacris cultuque suo adhiberi? Vides igitur, quod res in medio positae, utcunque subiaceant potestati duiii, non possunt tamen eo nomine in sacros ritus introduci, et coetibus religiosis iniungi: quia in sacro cultu desinunt protinus esse indifferentes. Qui Deum colit, eo colit animo, ut placeat, propitiumque reddat; quod tamen facere non potest is, qui iubente alio illud Deo offert, quod credit Numini, quia non iussit, displiciturum. Hoc non est Deum placare, sed manifesta contumelia, quae cum cultus ratione consistere non potest, sciens prudensque lacessere. [35] Dices: Si nihil in cultu diuino permittatur humano arbitrio, quomodo tribuitur ecclesiis ipsis potestas aliquid de tempore locoque etc. statuendi? Resp.: In cultu religioso aliud est pars, aliud circumstantia. Illud pars est, quod creditur a Deo requiri, et ipsi placere; unde fit necessarium. Circumstantiae sunt, quae etsi in genere a cultu abesse non possunt, tamen earum certa species non definitur, adeoque sunt indifferentes: cuiusmodi sunt locus et tempus, cultoris habitus et corporis situs; cum de iis nihil mandauerit uoluntas diuina; u. g. tempus locusque et sacra facientium habitus apud Iudaeos non erant merae circumstantiae, sed pars cultus, in quibus si quid mancum aut immutatum, sperare non poterant sacra sua Deo fore grata et accepta: quae tamen Christianis, quibus constat libertas Euangelica, purae sunt cultus circumstantiae, quas prudentia cuiusque ecclesiae potest in morem trahere, prout eas credit hoc uel illo modo cum ordine et decoro aedificationi maxime inseruire: iis uero quibus sub Euangelio persuasum est diem dominicum suo cultui a Deo segregatum esse, illis tempus hoc non est circumstantia, sed pars cultus diuini, quae nec mutari nec negligi potest. [36] II. Magistratus ecclesiae cuiusuis ritus sacros et cultum in ea receptum prohibere non potest in coetibus religiosis: quoniam eo modo ipsam tolleret ecclesiam, cuius finis est ut Deum śuo morę libere colat. Dices: An igitur si infantem immolare; si, quod Christianis olim falso affictum, in promiscua stupra ruere uelint, an et haec et huiusmodi, quia in coetu ecclesiastico fiunt, a magistratu sint toleranda? Resp.: Haeć domi et in duiii uita non licita, itaque nec in coetu aut cultu religioso. Si uero uitulum immolare uellent, id legę prohibendum esse nego; Meliboeus, cuium pecus est, domi uitulum suum mactare potest, partemque quam uelit igne cremare: nulli facta est iniuria, alienae possessioni nihil detrahitur; in cultu igitur diuino uitulum iugulare itidem licet: an Deo placeat, ipsorum est uiderę: magistratus solum, prospicere ne quid detrimenti respublica capiat, ne alterius uel uitae uel bonis fiat damnum; adeoque quod conuiuio poterat, potest et sacrificio impendi. Quod si is fit rerum status, ut e republica foret, parcere omni boum sanguini in subsidium armentorum lue aliqua absumptorum, quis non uidet, licere magistratui, quamcunque uitulorum in quosuis usus caedem omnibus subditis interdicere? Sed eo in casu non de re religionis, sed politica fit lex, nec prohibetur uituli immolatio, sed caedes. [37] Iam uides ecclesiam inter et rempublicam quae sit differentia. Id quod in republica licitum est, in ecclesia non potest a magistratu prohiberi; quodque aliis subditis permissum in quotidiano usu, id ne coetu ecclesiastico et ab huius uel illius sectae mustis ad sacros usus, nullo modo legę caueri potest aut debet. Si domi panem uel uinum discumbens uel flexis genibus sumere quis licite potest; lex ciuilis uetare non debet, quo minus idem in sacris faciat, etiamsi illic uini et panis longe diuersus sit usus,, et in ecclesia ad cultum diuinum et musticos sensus transferatur. Quae per se ciuitati noxia in uita communi, legibus in commune bonum latis prohibentur, ea in ecclesia sacro usu licita esse non possunt, nec impunitatem mereri. Sed maxime cauere debent magistratus, ne ciuilis utilitatis praetextu ad opprimendam alicuius ecclesiae libertatem abutantur; e contra uero quae in uita communi et extra cultum Dei licita sunt, ea in cultu diuino locisue sacris quo minus fiant legę duiii prohiberi non possunt. [38] Dices: Quid si ecclesia aliqua sit idololatrica, anne illa etiam a magistratu toleranda? Resp.: Ecquod ius dari potest magistratu!, ad supprimendam ecclesiam idololatricam, quod etiam suo tempore et loco non pessundabit orthodoxam? Nam memineris oportet, quod eadem est ubique ciuilis potestas et sua cuique principi orthodoxa religio. Ideoque si in rebus religionis magistratui ciuili concessa sit potestas quae Geneuae ui et sanguine extirpare debet rełigionem, quae pro falsa uel idololatrica habetur; in uicinia eodem iurę orthodoxam opprimet, et in Indiis Christianam. Potestas ciuilis uel omnia potest in religione ad opinionem principis mutare, uel nihil. Si aliquid liceat in rebus sacris legę, ui, poenis introducere, frustra quaeritur modus: omnia licebit ad normam ueritatis, quam sibi magistratus finxerit, iisdem armis exigere. Nemo hominum religionis causa bonis suis terrestribus euertendus, nec Americani principi Christiano subiecti ideo uita aut bonis exuendi, quia Christianam rełigionem non amplectuntur. Si patriis ritibus se Deo placere et saluos fieri credant, sibi et Deo relinquendi. Rem ab origine retexam. Venit in Ethnicorum ditionem Christianorum parua et debilis turba, omnium rerum egena: postulant extranei ab indigenis, homines ab hominibus, uti par est, subsidia uitae: dantur necessaria, conceduntur sedes, coalescit in unum populum utraque gens. Christiana religio radices agit, disseminatur, sed nondum fortior; colitur adhuc pax, amicitia, fides; et aequa seruantur iura: tandem magistratu in eorum partes transeunte fortiores facti sunt Christiani: tum demum pacta proculcanda, uiolanda iura, ni ritus suos antiquos relinquere, et in alienos nouosque transire uelint, uita, bonis terrisque auitis exuendi innocui et iuris obseruantissimi ethnici, utpote contra bonos mores et legem ciuilem non peccantes; et tum demum, quid zelus pro ecclesia, scilicet cum amore dominandi coniunctus, suadet aperte constat: et quam commode rapinae et ambitioni praetexitur religio et salus animarum pałam demonstratur. [39] Si legibus, poenis, ferro et igne alicubi extirpandam credis esse idololatriam, mutato nomine de te fabula narratur. Quandoquidem non meliore iurę res suas in America amittunt ethnici, quam in regno aliquo Europaeo ab ecclesia aulica quouis modo discrepantes Christiani; nec magis hic quam illic propter religionem ciuilia uel uiolanda uel mutanda iura. Dices: Idololatria peccatum est, ideoque non toleranda. Resp.: Si dicas: Idololatria peccatum est, ideoque studiose uitanda, recte admodum infers: si uero peccatum est, ideoque a magistratu punienda, non item: non enim magistratus est, in omnia, quae apud Deum credit peccata esse, uel legibus animaduertere, uel gladium suum stringere. Auaritia, non subuenire aliorum indigentiae, otium et alia huiusmodi multa, omnium consensu peccata sunt; quis autem unquam a magistratu castiganda censuit? quia alienis possessionibus nullum fit detrimentum, quia pacem publicam haec non perturbant, iis ipsis in locis ubi pro peccatis agnoscuntur legum censura non coercentur: de mendacibus, immo periuris, ubique silent leges, nisi certis quibusdam in casibus, in quibus non respicitur Numinis prouocatio uel criminis turpitudo, sed intentata uel reipublicae uel uicino iniuria. Et quid si principi ethnico uel Mahumedano uideatur religio Christiana falsa et Deo displicere, nonne eodem iure et eodem modo extirpandi etiam et Christiani? [40] Dices: Lege Mosaica idololatras exterminandos. Resp.: Recte quidem Mosaica, quae nullo modo Christianos obligat. Nec tu quidem totum illud, quod lege positum est Iudaeis, in exemplum trahes; nec usui tibi erit proferre tritam illam, sed hac in re futilem, legis Moralis, Iudicialis et Ritualis distinctionem. Lex enim quaecunque positiua nullos obligat, nisi eos quibus ponitur. "Audi Israel", satis coercet ad eam gentem Mosaicae legis obligationem. Hoc unicum sufficeret contra illos, qui idololatris capitale supplicium ex lege Mosaica statuere uolunt. Libet tamen hoc argumentum paulo fusius expendere. [41] Idololatrarum respectu reipublicae Iudaicae duplex erat ratio: Primo eorum, qui sacris Mosaicis initiati et istius reipublicae ciues facti a cultu Dei Israelis desciuerint. Hi tanquam proditores et rebelles laesae maiestatis rei agebantur. Respublica enim Iudaeorum ab aliis longe diuersa, quippe quae in Theocratia fundabatur: nec, uti post Christum natum, ulla fuit aut esse potuit inter ecclesiam et rempublicam distinctio; leges de unius inuisibilisque Numinis cultu in ea gente fuere ciuilis et politici regiminis pars, in quo ipse Deus legislator. Si rempublicam eo iure constitutam uspiam ostendere potes, in ea fatebor leges ecclesiasticas in ciuiles transire, omnesque subditos etiam a cultu extraneo et sacris alienis magistratus gladio cohiberi et posse et debere. Sed sub Euangelio nulla prorsus est respublica Christiana. Multa fateor sunt regna et ciuitates quae in fidem transierunt Christianam, retenta et conseruata ueteris reipublicae et regiminis forma, de qua Christus nihil sua lege statuit. Qua fide, quibus moribus uita aeterna singulis obtinenda sit, docuit: ueruntamen nullam rempublicam instituit, nouam ciuitatis formam et suo populo peculiarem nullam introduxit, nullos magistratus gladio armauit, quo homines ad fidem uel cultum eum, quem suis proposuit, cogerentur, uel ab alienae religionis institutis arcerentur. [42] Secundo, extranei et a republica Israelis alieni non ui cogebantur ad ritus Mosaicos transire; uerum eo ipso paragrapho quo mors Israelitis idololatris intentatur, nequis peregrinum uexet uel opprimat lege cautum est. Exscindendae penitus fateor erant septem gentes quae terram Israelitis promissam possidebant, quod factum non quod idololatrae fuerint, hoc enim si esset, cur Moabitis et aliis nationibus etiam idololatris parcendum? sed cum Deus populi Hebraei peculiari modo rex erat, uenerationem alterius Numinis, quod erat proprie crimen laesae maiestatis, suo illo in regno, terra nempe Cananaea, pati non poterat: huiusmodi aperta defectio cum Iehouae imperio istis in terris płane politico, nullo modo potuit consistere. Expellenda erat igitur a limitibus regni omnis idololatria, qua rex alius, alius scilicet Deus, contra ius imperii agnoscebatur. Expellendi etiam incolae, ut uacua et integra Israelitis daretur possessio; qua piane ratione populi Emmim et Horim exterminati sunt ab Esaui et Lothi posteris, eorum territoria eodem piane iure a Deo concessa inuadentibus: quod facile patebit caput secundum Deuteronomii legenti. Expulsa igitur licet e finibus terrae Cananaeae omnis idololatria, non tamen in omnes idololatras animaduersum. Rahabae toti familiae, Gibeonitarum uniuerso populo pepercit Iosuah ex pacto. Captiui idololatrae passim inter Hebraeos. Regiones etiam ultra limites terrae promissae a Dauide et Salomone ad Euphraten usque subiugatae et in prouincias redactae. Ex his tot mancipiis, tot populis potestati Hebraeae subiectis, nemo unquam, quod legimus, ob idololatriam, cuius certe omnes rei erant, castigatus: nemo ui et poenis ad religionem Mosaicam et ueri Dei cultum coactus. Si quis proseluta ciuitate donari cupierat, ciuitatis Israeliticae etiam leges, hoc est religionem simul emplexus est: sed id sponte sua pronus, non imperantis ui coactus, tanquam priuilegium cupidus ambiuit, non inuitus in obsequii testimonium accepit. Simul atque ciuis factus est legibus reipublicae obnoxius erat, quibus intra pomeria et limites terrae Cananaeae prohibebatur idololatria. De exteris regionibus populisque ultra eos terminos sitis nihil ea lege statutum. [43] Hactenus de cultu externo. Sequitur ut de fide agamus. Ecclesiarum dogmata alia practica, alia speculatiua: et quamuis utraque in ueritatis cognitione consistunt, haec tamen opinione et intellectu terminantur, illa aliquo modo ad uoluntatem et mores spectant. Speculatiua igitur dogmata et, uti uocantur, articulos fidei, quod attinet, qui nihil aliud exigunt nisi solum ut credantur, illos lex ciuilis nullo modo in ecclesiam aliquam potest introducere: Quorsum enim attinet id lege sancire, quod qui uellet maxime, non potest agere? Ut hoc uel illud uerum esse credamus, in nostra uoluntate situm non est. Sed de hoc satis iam dictum. Verum profiteatur se credere. Nimirum ut pro salute animae suae Deo et hominibus mentiatur. Bella sane religio. Si magistratus ita seruari homines uelit, quae sit uia salutis uidetur parum intelligere; si id non agit ut seruentur, quare de articulis religionis tam solicitus, ut lege iubeat? [44] Deinde, opiniones quasuis speculatiuas quo minus in ecclesia quauis teneantur doceanturue prohibere non debet magistratus; quia hae ad ciuilia subditorum iura nequaquam attinent. Si quis pontificius credat id corpus Christi reuera esse, quod alius panem uocaret, nullam iniuriam facit uicino. Si Iudaeus non credat nouum testamentum esse uerbum Dei, nulla mutat iura ciuilia. Si ethnicus de utroque dubitat testamento, non igitur puniendus tanquam improbus ciuis. Haec si quis credat, siue non, sarta tecta esse possunt magistratus potestas et ciuium bona. Fałsas has esse et absurdas opiniones libenter concedo; caeterum de opinionum uerritate non cauent leges, sed de bonorum cuiusque et reipublicae tutela et incolumitate. Nec hoc piane dolendum est. Bene profecto cum ueritate actum esset, si sibi aliquando permitteretur. Parum opis illi attulit uel afferet unquam potentiorum dominatus, quibus nec cognita semper nec semper grata ueritas: ui opus non habet, ut ad hominum mentes aditum inueniat; nec legum uoce docetur. Mutuatitiis et extraneis auxiliis regnant errores. Ueritas si sua luce sibi non arripiat intellectum, alieno robore non potest. Sed de his hactenus. Ad opiniones practicas iam pergendum. [45] Morum rectitudo, in qua consistit non minima religionis et sincerae pietatis pars, etiam ad uitam ciuilem spectat et in ea uersatur animarum simul et reipublicae salus; ideoque utriusque sunt fori, tam externi quarn interni, actiones morales; et utrique subiiciuntur imperio, tam moderatoris ciuilis quam domestici, scilicet magistratus et conscientiae. Hic igitur metuendum est, ne alter alterius ius uiolet et inter pacis et animae custodem lis oriatur. Sed si ea, quae supra de utriusque limitibus dicta sunt, recte perpendantur, rem hanc totam facile expedient. [46] Quiuis mortalium animam habet immortalem, aeternae beatitudinis aut miseriae capacem, cuius salus cum ex eo pendeat, quod homo in hac uita egerit ea quae agenda, et ea crediderit quae credenda, ad Numinis conciliationem sunt necessaria et a Deo praescripta; inde 1. Sequitur, quod ad haec obseruanda ante omnia obligatur homo et in his praecipue inuestigandis peragendisque omnem suam curam studium et diligentiam ponere debet; quandoquidem nihil habet haec mortalis conditio quo cum iłla aeterna ullo modo sit aequiparanda. 2. Sequitur, quod cum homo aliorum hominum ius suo erroneo cultu nequaquam uiolet, cum alteri iniuriam non faciat quod cum eo recte de rebus diuinis non sentiat, nec illius perditio aliorum rebus prosperis fraudi sit; ad singulos solum salutis suae curam pertinere. Hoc autem non ita dictum uelim, ac si omnia charitatis monita, et studium errores redarguentium, quae maxima sunt Christiani officia, excludere uellem. Hortationum et argumentorum quantum uelit cuiuis licet alterius saluti impendere; sed uis omnis et coactio abesse debet, nihil illic faciendum pro imperio. Nemo alterius monitis uel authoritati hac in re ultra quam ipsi uisum fuerit obtemperare tenetur: suum cuique de sua salute supremum et ultimum iudicium est; quia ipsius solum res agitur, aliena inde nihil detrimenti capere potest. [47] Praeter animam immortalem uita insuper homini est in hoc saeculo, labilis quidem et incertae durationis, ad quam sustentandam terrenis commodis opus est, labore et industria conquirendis, aut iam conquisitis. Quae enim ad bene beateque uiuendum necessaria sunt, non sponte nascuntur. Hinc homini de his rebus altera cura. Cum uero ea sit hominum improbitas, ut plerique mallent alieno labore partis frui, quam suo quaerere; ideo homini parta, ut opes et facultates; uel ea quibus parantur, ut corporis libertatem et robur, tuendi gratia, ineunda est cum aliis societas, ut mutuo auxilio et iunctis uiribus harum rerum ad uitam utilium sua cuique priuata et secura sit possessio, relicta interim unicuique salutis suae aeternae cura; cum illius acquisitio nec alterius iuuari poterit industria, nec amissio alterius cedere in damnum, nec spes ulla ui abripi. Cum uero homines in ciuitatem coeuntes, pacta ad rerum huius uitae defensionem mutua ope, possint nihilominus rebus suis euerti, uel ciuium rapina et fraude; uel exterorum hostili impetu; huic mało, armis, opibus et multitudine ciuium; illi, legibus quaesitum est remedium; quarum omnium rerum cura et potestas a societate magistratibus demandata est. Hanc originem habuit; ad hos usus constituebatur; et his cancellis circumscribitur legislatiua quae suprema est reipublicae cuiusuis potestas: ut scilicet prospiciat singulorum priuatis possessionibus, adeoque uniuerso populo eiusque publicis commodis, ut pace opibusque floreat ac augeatur: et contra aliorum inuasionem quantum fieri possit suo robore tutus sit. [48] His positis, intellectu facile est quibus regitur finibus magistratus in legibus ferendis praerogatiua, bono scilicet publico terrestri siue mundano, quod idem unicum ineundae societatis argumentum, unicusque constitutae reipublicae finis, quaeque ex altera parte priuatis restat in rebus ad futuram uitam spectantibus libertas; nempe ut quod credit placere Deo, ex cuius beneplacito pendet hominum salus, id quisque agat. Primum enim debetur Deo obsequium, deinde legibus. Sed dices: Quid si edicto iusserit magistratus quod priuatae conscientiae uideatur illicitum? Resp.: Si bona fide administretur respublica et ad bonum commune ciuium reuera dirigantur magistratus consilia, hoc raro euenturum: quod si forte eueniat, di co abstinendum priuato ab actione quae ipsi dictante conscientia est illicita; sed poena quae ferenti non est illicita subeunda. Priuatum enim cuiusque iudicium legis in bonum publicum et de rebus politicis latae, non tollit obligationem, nec meretur tolerantiam. Quod si lex sit de rebus extra magistratus prouinciam positis, scilicet ut populus, eiusue pars aliqua, ad alienam religionem amplectendam et ad alios ritus transire cogatur; ea lege non tenentur aliter sentientes: quandoquidem ad rerum huius uitae solummodo conseruandam priuato cuique possessionem, nec alium in finem, inita est societas politica; animae suae et rerum coelestium cura, quae ad ciuitatem non pertinet nec ei subiici potuit, priuato cuique reseruata atque retenta. Vitae inde et rerum ad hanc uitam spectantium tutela ciuitatis est negotium, et earum possessoribus suis conseruatio officium magistratus. Non possunt igitur res hae mundanae ad magistratus libitum his auferri, illis tradi: nec earum, ne quidem lege, mutari inter conciues priuata possessio propter causam, quae ad conciues nullo modo pertinet, nempe religionem, quae siue uera siue falsa, nullam facit reliquis ciuibus in rebus mundanis, quae solae reipublicae subiiciuntur, iniuriam. [49] Sed dices: Quid si magistratus credat hoc in bonum publicum fieri? Resp.: Quemadmodum priuatum cuiusque iudicium, si falsum sit, illum a legum obligatione nequaquam eximit, sic priuatum, ut ita dicam, magistratus iudicium nouum illi in subditos legum ferendarum ius non acquirit, quod ipsa reipubllcae constitutione illi non concessum fuit, nec concedi quidem potuit: Multo minus, si id agat magistratus, ut suos asseclas, suae sectae addictos, aliorum spoliis augeat et ornet. Quaeris: Quid si magistratus id quod iubet in sua potestate esse situm et ad rempublicam utile credat, subditi uero contrarium credant? Quis erit inter eos iudex? Resp.: Solus Deus: quia inter legislatorem et populum nullus in terris est iudex. Deus inquam hoc in casu solus est arbiter, qui in ultimo iudicio pro cuiusque meritis, prout bono publico pacique et pietati sincere et secundum ius fasque consuluit, rependet. Dices: Quid interim fiet? Resp.: Prima animae cura habenda et paci quam maxime studendum; quanquam pauci sint qui ubi solitudinem factam uident pacem credant. Eorum quae inter homines disceptantur duplex est ratio, una iure, alia ui agentium; quorum ea est natura, ut ubi alterum desinit, alterum incipiat. Quousque iura magistratus apud singulas gentes extendantur, non meum est inquirere: hoc solum scio quid fieri solet ubi ambigitur absente iudice. Dices: Igitur magistratus quod e re sua fore crediderit, uiribus potior efficiet. Resp.: Rem dicis; caeterum hic de recte faciendorum norma, non de dubiorum successu quaeritur. [50] Sed ut ad magis particularia descendamus, dico primo: nulla dogmata, humanae societati uel bonis moribus ad societatem ciuilem conseruandam necessariis aduersa et contraria, a magistratu sunt toleranda. Sed horum rara sunt in quauis ecclesia exempla: quae enim societatis fundamenta manifesto subruunt, adeoque uniuersi humani generis iudicio damnata sunt, nulla secta eo uesaniae progredi solet, ut ea pro religionis dogmatibus docenda iudicet, quibus suae ipsorum res, quies, fama in tuto esse non possunt. [51] Secundo, tectius sane, sed et periculosius reipublicae malum est eorum, qui sibi suaeque sectae hominibus peculiare aliquod praerogatiuum contra ius ciuile arrogant, uerborum inuolucris ad fucum faciendum aptis occultum. Nusquam fere inuenies, qui crude et aperte docent, nullam fidem esse seruandam; principem a quauis secta e solio suo deturbari posse; dominium omnium rerum ad se solos pertinere. Haec enim ita nude et aperte proposita excitarent statim magistratus animos, et reipublicae oculos curamque ad malum hoc in sinu suo latens ne ultra serperet, illico conuerterent. Inueniuntur tamen qui aliis uerbis idem dicunt. Quid enim aliud sibi uolunt, qui docent, nullam fidem seruandam esse cum haereticis? Illud scilicet uolunt, sibi concessum esse fidei fallendae priuilegium, quandoquidem omnes ab ipsorum communione alieni haeretici pronuntiantur, uel data occasione possunt pronuntiari. Reges excommunicatos regno excidere, quo tendit, nisi ut reges regno suo exuendi potestatem sibi arrogarent, cum excommunicationis ius suae soli hierarchiae uendicent? Dominium fundari in gratia, tribuet tandem omnium rerum possessionem huius sententiae propugnatoribus, qui usque adeo sibi non deerunt, ut credere uel profiteri nolint se uere pios esse et fideles. Hi igitur et huiusmodi, qui fidelibus, religiosis, orthodoxis, id est sibi, aliquod prae reliquis mortalibus priuilegium uel potestatem in rebus ciuilibus tribuunt; quiue potestatem aliquam in homines a communione sua ecclesiastica alienos, uel quocunque modo separatos, praetextu religionis sibi uendicant, ut a magistratu tolerentur ius nullum habere possunt: uti nec ii, qui alios etiam a se de religione dissentientes tolerandos esse docere nolunt. Quid enim aliud docent hi et huiusmodi omnes, quam se quacunque data occasione reipublicae iura et ciuium libertatem ac bona inuasuros; idque solum a magistratu petunt, ut sibi detur uenia et libertas, usque dum ad id audendum ipsis copiarum et uirium satis sit? [52] Tertio, ea ecclesia ut a magistratu toleretur ius habere non potest, in quam quicunque initiantur ipso facto in alterius principis clientelam et obedientiam transeunt. Hoc enim pacto extraneae iurisdictioni, suis in finibus urbibusque, locum praeberet magistratus; et ex suis ciuibus contra suam rempublicam milites conscribi pateretur. Nec huic mało remedium aliquod affert futilis illa et fallax inter aulam et ecclesiam distinctio; cum utraque absoluto eiusdem hominis imperio aeque subiicitur, qui quicquid libet, potest, uel quatenus spirituale uel in ordine ad spiritualia, suadere, immo iniungere suae ecclesiae hominibus sub poena ignis aeterni. Frustra aliquis se religione solum Mahumedanum esse, caetera magistratus Christiani fidelem subditum dicet, si fateatur se coecam obedientiam Mufti Constantinopolitano debere, qui et ipse Imperatori Ottomano obsequentissimus, ad illius uoluntatem conficta promit religionis suae oracula. Quanquam aliquando apertius reipublicae Christianae renunciaret ille inter Christianos Turca, si eundem agnosceret esse ecclesiae suae qui et imperii caput. [53] 4. Ultimo, qui Numen esse negant nullo modo tolerandi sunt. Athei enim nec fides, nec pactum, nec iusiurandum aliquod stabile et sanctum esse potest, quae sunt societatis humanae uincula; adeo ut Deo uel ipsa opinione sublato heac omnia corruant. Praeterea, nullum sibi religionis nomine uendicare potest tolerantiae priuilegium, qui omnem funditus tollit per atheismum religionem. Reliquas opiniones practicas quod attinet, etiamsi non omni errore uacuas, si iis nulla dominatio nec impunitas ciuilis quaeratur, ecclesiae, in quibus docentur, cur tolerari non debeant nulla dari potest ratio. [54] Restat ut pauca de coetibus dicam, qui maximam doctrinae de tolerantia afferre creduntur difficultatem, cum seditionum fomenta et factionum conciliabula uulgo audiant; et forte aliquando fuerunt; sed non suo peculiari aliquo genio, sed oppressae uel małe stabilitae libertatis infortunio. Cessarent illico hae criminationes, si concessae quibus debetur tolerantiae ea esset lex, ut omnes ecclesiae tenerentur docere et pro libertatis suae fundamento ponere, scilicet quod alii etiam a se in sacris dissentientes essent tolerandi, et quod nemo uel lege uel ui ulla in rebus religionis deberet coerceri; quo uno stabilito, omnis querelarum tumultuumque conscientiae nomine adimeretur praetextus. His autem sublatis motuum uel irarum causis, nihil restaret quod in his quam in aliis coetibus non esset magis pacificum, et a rebus politicis turbandis alienum. Verum percurramus accusationum capita. [55] Dices: Coetus et hominum concursus reipublicae sunt periculosi, et paci minantur. Resp.: Hoc si ita sit, quare in foro quotidie coitio, quare in iudiciis conciones, quare in collegiis conuentus et in urbibus frequentia? Dices: Hi sunt coetus ciuiles, illi uero de quibus agitur ecclesiastici. Resp.: Quasi uero illi coetus, qui a rebus ciuilibus tractandis inter ceteros longissime absunt, rebus ciuilibus turbandis maxime essent accommodi. Dices: Coetus ciuiles sunt hominum de rebus religionis diuersa sentientium. Ecclesiastici uero hominum qui in eadem sunt opinione. Resp.: Quasi uero de rebus sacris et salute animae eadem sentire esset contra rempublicam conspirare: nec minus, immo uero acrius consentiunt, quo minor publice coeundi libertas. Dices: In coetus ciuiles cuiuis liber ingressus, in religiosorum conciliabulis commodior tectis et clandestinis consiliis locus. Resp.: Nego omnes coetus ciuiles, ut sunt collegia, etc. omnibus patere: si uero clandestinae sunt quorundam ad rem sacram coitiones, quinam quaeso hac in re criminandi, qui cupiunt, an qui prohibent publicos coetus? Dices: Sacrorum communionem maxime hominum inter se deuincire animos, ideoque maxime metuendam. Resp.: Si ita se res habet, quare magistratus a sua sibi non metuit ecclesia, eosque coetus tanquam sibi minitantes non prohibet? Dices: Quia ipse illorum pars est et caput. Resp.: Quasi uero et ipsius reipublicae non sit pars, totiusque populi caput. Dicamus igitur quod res est; metuit ab aliis ecclesiis, a sua uero non metuit quia his fauet et benignus est, aliis seuerus et immitis: His liberorum conditio est, quibus indulgetur usque ad lasciuiam; illis seruorum, quibus ergastulum, carcer, capitis imminutio, bonorum sectio, frequentiores sunt uitae inculpatae mercedes: hi fouentur, illi quauis de causa uapulant. Mutentur uices, uel aequo cum reliquis ciuibus in rebus ciuilibus utantur iure, senties illico non amplius a coetibus religionis metuendum esse: si quid enim factiose meditentur homines, id non congregatis suadet religio, sed oppressis miseria. Iusta et temperata imperia ubique quieta, ubique tuta sunt; iniustis et turannicis grauati semper reluctabuntur. Scio seditiones saepe fieri, easque plerumque religionis nomine: uerum et religionis causa subditi plerumque małe mulctantur et iniqua sorte uiuunt; sed crede mihi, non sunt ii quarundam ecclesiarum uel religiosarum societatum peculiares, sed communes ubique hominum mores, sub iniquo onere gementium et iugum quod grauius ceruicibus suis insidet succutientium. Quid credis, si neglecta religione et facta a corporis habitu discriminatione, iis qui nigro sunt capillo aut caesiis oculis iniqua esset inter reliquos ciues conditio, ut non libera illis esset emptio et uenditio, artis exercitium prohibitum, liberorum educatio et tutela parentibus adempta, fora aut clausa, aut tribunalia iniqua, quid, nonne existimas ab his, qui solum crinium uel oculorum colore coniunguntur adiecta persecutione, aeque metuendum esse magistratu!, quam ab aliis inter quos societatem conciliauerit religio? Alios in societatem redigit ad negotia sumptus lucrique communitas, alios ad hilaritatem otium; hos coniungit Urbs eadem, tectorumque uicinitas ad conuictum, illos religio ad cultum diuinum: sed una est quae populum ad seditionem congregat, oppressio. [56] Dices: Quid igitur uis, ad sacra celebranda coetus fieri inuito magistratu? Resp.: Quid inuito? res enim est licita et necessaria. Inuito dicis magistratu: hoc est, quod queror, hoc mali fons, et fundi nostri calamitas. Cur magis displicet in templo quam in theatro aut circo, hominum concursus? Non uitiosior hic nec turbulentior multitudo. Nempe huc tandem tota res redit, quod małe habiti, ideo minus ferendi. Tolle iuris iniquam distinctionem, mutatis legibus tolle supplicii poenam, et omnia tuta, omnia secura erunt; tantoque magis a magistratus religione alieni reipublicae paci studendum existimabunt, quantum in ea melior eorum sit conditio quam alibi plerumque inueniatur: omnesque particulares et inter se dissidentes ecclesiae, tanquam publicae quietis custodes, acrius in aliarum mores inuicem inuigilabunt, nequid nouarum rerum moliantur, nequid in regiminis forma mutetur, cum meliora sperare non possint, quam quae iam possident, scilicet sub iusto et moderato imperio aequam cum reliquis ciuibus sortem. Quod si maximum habetur regiminis ciuilis columen ea ecclesia, quae cum principe de religione consentit, idque eam solam ob causam, uti iam probaui, quod magistratum habet propitium legesque fauentes; quanto magis aucto satellitio securior erit respublica cum omnes boni ciues ex quacunque demum ecclesia, eadeni principis benignitate, eademque legum aequitate fruantur, nulla habita ob religionem distinctione; solisque facinorosis et contra pacem ciuilem peccantibus metuenda sit legum seueritas? [57] Ut finem aliquando faciamus, concessa aliis ciuibus iura petimus. Licetne more Romano Deum colere? Liceat et Geneuensi. Permissumne est Latine loqui in foro? permittatur etiam quibus libet in templo. Fas est domi suae, genua flectere, stare, sedere, gesticulationibus his uel illis uti, uestibus albis uel nigris, breuibus uel talaribus indui? in ecclesia nefas ne sit panem comedere, uinum bibere, aqua se abluere; reliquaque quae in communi uita lege libera sunt, in sacro cultu libera cuique ecclesiae permaneant. Nullius ob haec labefactetur uita, aut corpus; nullius domus aut res familiaris euertatur. Presbuterorum apud te ecclesia permittitur disciplinae; cur non itidem quibus placet etiam et episcoporum? Ecclesiastica potestas, siue unius siue plurim(or)um manibus administretur, ubique eadem est, nec in res ciuiles ius, nec uim cogendi habet ullam: nec diuitiae aut reditus annui ad regimen ecclesiasticum pertinent. Licitos esse coetus ecclesiasticos et conciones usu publico comprobatur: hos unius ecclesiae uel sectae ciuibus conceditis, quare non omnibus? Si quid in coetu religioso contra pacem publicam agitatum, reprimendum est eodem nec diuerso modo quam si in nundinis acciderit. Siquid in concione ecclesiastica seditiose uel dictum uel factum, eodem modo puniendum ac si in foro delictum esset. Haec non debent esse nec factiosorum nec flagitiosorum perfugia: nec e contra concursus hominum in templo quam in curia magis illicitus, nec in his quam in illis ciuibus magis culpandus; quisque suo solum crimine, non aliorum uitio, in odium uel suspicionem uocandus. Seditiosi, homicidae, sicarii, latrones, rapaces, adulteri, iniusti, conuiciatores, etc. ex quacunque demum ecclesia, siue aulica siue non, castigentur reprimanturque. Quorum uero doctrina pacifica, quorum mores casti et inculpati, eodem sint cum reliquis ciuibus loco. Atque si aliis coetus, solennes conueritus, festorum dierum celebrationes, conciones, et sacra publica permittantur: haec omnia Remonstranti, Antiremonstranti, Lutherano, Anabaptistae, Sociniano pari iure permittenda. Immo si, quod uerum est, et quod hominem erga homines decet, aperte loqui liceat, ne Ethnicus quidem, uel Mahumedanus, uel Iudaeus religionis causa a republica arcendus; nil simile iubet Euangelium; id non desiderat ecclesia, quae extraneos non iudicat; non poscit respublica quae homines modo probos, pacificos, industrios, recipit et amplectitur. Ań Ethnicum apud te mercaturam exercere permittes, Deum uero precari uel colere prohibebis? Iudaeis habitatio et tecta priuata conceduntur, sunagoga cur negatur? an eorum doctrina falsior, cultus turpior, uel concordia periculosior, in coetu publico quam in priuatis aedibus? Si haec Iudaeis et Ethnicis concedenda, peiorne erit in republica Christiana Christianorum conditio? [58] Dices: Immo uero, quia ad factiones, tumultus, et bella ciuilia magis procliues. Resp.: Anne religionis Christianae hoc uitium? Si ita, pessima certe omnium est religio Christiana, et digna quam nec tu profitearis, nec respublica omnino toleret. Nam si hic sit genius, haec natura ipsius religionis Christianae, ut turbulenta sit et paci ciuili inimica; ipsa illa quam fouet magistratus ecclesia aliquando non erit innocens. Sed absit ut hoc dicatur de religione, auaritiae, ambitioni, dissidiis, iurgiis, terrenisque cupiditatibus contraria et omnium quae unquam fuerunt maxime modesta et pacifica. Alia igitur malorum quae religionł imputantur quaerenda causa; quae si recte rem reputemus, in ea de qua nunc agitur quaestione tota consistere apparebit. Non opinionum diuersitas, quae uitari non potest, sed negata diuersa opinantibus tolerantia, quae concedi poterat, pleraque quae in orbe Christiano nata sunt de religione iurgia et bella produxit: dum primores ecclesiae auaritia et dominandi libidine acti, magistratum saepe ambitione impotentem et populum superstitione semper uanum, aduersus heterodoxos omnimodo excitarenł et acuerent; et contra leges Euangelii, contra charitatis monita, schismaticos haereticosque spoliandos exterminandosque praedicarent; et duas res diuersissimas miscerent, ecclesiam et rempublicam. Quod si, uti fit, homines rebus suis honesto labore partis se exui haud patienter ferunt, et contra ius humanum diuinumque alienae uiolentiae et rapinae praedam fieri; praesertim cum alias omnino inculpati sint, et ea res agitur quae ad ius ciuile minime pertinet, sed ad suam cuiusque conscientiam et animae salutem, cuius ratio soli Deo reddenda est: quid aliud pene expectari potest, quam ut homines malorum, quibus opprimuntur, pertaesi, sibi tandem persuadeant, licere uim ui repellere, et iura sibi a Deo et natura concessa, nec propter religionem sed flagitia solum amittenda, armis1 quibus poterunt defendere? Haec nimirum ita hactenus fuisse plus satis testatur historia et ita in posterum fore demonstrat ratio, quam diu illa de persecutione propter religionem ualebit siue apud magistratum siue apud populum opinio, et ita ad arma clament, et bella totis lateribus ebuccinent illi, qui debent esse pacis et concordiae praecones. Quod magistratus huiusmodi incendiarios et publicae quietis perturbatores passi fuerint mirandum esset, nisi pateret et eos in praedae societatem uocatos, cum aliena libidine et fastu ad suam augendam potentiam saepe usos fuisse. Quis enim non uidet, hos bonos uiros non tam Euangelii quam imperii fuisse ministros, et principum ambitioni potentiorumque dominationi adulatos; idque omni studio et opera allaborasse, ut in republica promouerent, quam alias frustra affectarent in ecclesia, turannidem. Haec fuit plerumque ecclesiae et reipublicae concordia, inter quas, si utraque suis se contineret finibus, discordia quidem esse non potuit, dum haec mundanis ciuitatis bonis, illa animarum saluti unice studeret. Sed „pudet haec opprobria''. Faxit Deus Optimus Maximus ut aliquando Euangelium pacis praedicetur, magistratusque ciuiles de sua ad legem Dei conformanda multum, de aliena conscientia legibus humanis alliganda minus solliciti, tanquam patres patriae ad communem liberorum suorum, quotquot non proterui, non aliis iniqui nec maligni, felicitatem ciuilem promouendam omnia sua studia et consilia dirigant. Virique ecclesiastici, qui se Apostolorum successores prae dicant, Apostolurum uestigiis insistentes, omissis rebus politicis, saluti animarum cum pace et modestia unice incumbant! Vale. [59] Forsan abs re non fuerit pauca de Haeresi et Schismate hic subiungere. Mahumedanus Christiano haereticus uel schismaticus non est, nec esse potest: et si aliquis a fide Christiana ad Islamismum deficiat, non eo haereticus uel schismaticus factus est, sed Apostata et infidelis. De his nemo est qui dubitat. Unde constat homines diuersae religionis hominibus haereticos uel schismaticos esse non posse. Inquirendum est igitur quinam sint eiusdem religionis. Qua in re manifestum est eos esse eiusdem religionis, qui unam eandemque habent fidei et cultus diuini regulam: illi uero religionis sunt diuersae, qui eandem non habent fidei et cultus regulam. Quia cum omnia quae ad istam religionem pertinent in ea reguła contineantur, necesse est eos qui in eadem reguła conueniunt, in eadem etiam religione conuenire, et uiceuersa. Sic Turci et Christiani diuersae sunt religionis; quia hi Sanctam Scripturam, illi Alcoranum pro reguła religionis suae agnoscunt. Eadem piane ratione sub nomine Christiano diuersae possunt esse religiones; Pontificii et Lutherani, quamuis utrique piane Christiani, utpote in nomine Christi fidem professi, non sunt eiusdem religionis; quia hi solum Sanctam Scripturam agnoscunt pro religionis suae reguła et fundamento; illi uero S. Scripturae adiiciunt traditiones et Pontificis decreta; et inde sibi conficiunt religionis suae regulam: Christiani Sancti Iohannis, uti uocantur, et Christiani Geneuenses diuersae sunt religionis, quanquam utrique Christiani nuncupentur, quod hi S. Scripturam; illi traditiones nescio quas pro reguła religionis suae habent. [60] His positis sequitur: 1. Quod haeresis sit separatio facta in communione ecclesiastica inter homines eiusdem religionis ob dogmata quae in ipsa reguła non continentur. 2. Quod apud illos, qui solam S. Scripturam pro reguła fidei agnoscunt, haeresis sit separatio facta in communione Christiana ob dogmata disertis Sanctae Scripturae uerbis non contenta. Haec separatio duplici modo fieri potest. 1. Quando maior, uel partrocinante magistratu fortior pars ecclesiae separat se ab aliis, eos e communione eiiciendo excludendoque, quia certa dogmata uerbis Scripturae non concepta se credere profiteri nolunt. Non enim separatorum paucitas, nec magistratus authoritas, haereseos reum potest aliquem reddere: sed ille solus haereticus est, qui ob huiusmodi dogmata ecclesiam in partes scindit, distinctionum nomina et notas introducit, et sponte sua separationem efficit. 2. Quando aliquis se separat ab ecclesiae communione, quia in ea publica non sit professio quorundam dogmatum quae disertis uerbis non exhibet Sancta Scriptura. Horum utrique Haeretici sunt: quia in fundamentalibus errant, et prudentes scientesque obstinate errant. Cum enim pro unico fundamento fidei posuerint Sanctam Scripturam, aliud nihilominus ponunt fundamentum, propositiones scilicet quae in Sancta Scriptura nusquam reperiuntur; et quia alii adscititias hasce ipsorum opiniones Sanctae Scripturae assutas tanquam necessarias et fundamentales agnoscere et iis inniti nolunt, eos a se abigendo, uel se ab iis subtrahendo, secessionem faciunt. Nec attinet dicere, suas confessiones et articulos fidei S. Scripturae et analogiae fidei esse consonos: si enim S. Scripturae uerbis concipiantur, nulla potest esse questio: quia omnium consensu fundamentalia ea sunt, et eiusmodi omnia, quia theopneusta. Quod si dicas, articulos illos tuos, quorum professionem exigis, esse Sanctae Scripturae porismata; recte quidem facis, si ipse ea credas et profitearis quae tibi uidentur cum reguła fidei, scilicet Sancta Scriptura, consentire: pessime uero, si ea uelis allis obtrudere, quibus non uidentur indubia Sanctae Scripturae dogmata: et haereticus es, si ob haec quae nec fundamentalia sunt, nec esse possunt, separationem introducas. Non enim credo aliquem eo insaniae prouectum esse, ut audeat sua consectaria, suaque Sanctae Scripturae interpretamenta, pro theopneustis uenditare, et articulos fidei ad modulum mentemque suam concinnatos authoritati Sanctae Scripturae aequare. Scio ali quas esse propositiones tam euidenter Sanctae Scripturae consonas, ut nemo dubitare possit eas inde sequi: de his igitur nullum fieri potest dissidium. Quod autem tibi uidetur legitima deductione e Sancta Scriptura sequi, id tanquam necessarium fidei articulum alteri obtrudere non debes, quia tu ipse regulae fidei consonum credis; nisi tu ipse aequum iudicas, ut tibi pari iure aliorum obtrudantur opiniones, et tu cogaris admittere et profiteri diuersa et inter se pugnantia, Lutheranorum, Caluinistarum, Remonstrantium, Anabaptistarum, aliarumque sectarum dogmata, quae tanquam necessaria et genuina Sanctae Scripturae consectaria asseclis suis ingerere et depraedicare solent Sumbolorum, Sustematum et Confessionum artifices. Non possum non mirari inauspicatam illorum arrogantiam, qui ea, quae ad salutem sunt necessaria, putant se clarius et dilucidius posse tradere, quam Spiritus Sanctus, infinita illa et aeterna sapientia, tradere possit. [61] Hactenus de Haeresi, quae uox secundum communem usum solis dogmatibus tribuitur. Iam de Schismate uidendum, quod cognatum haeresi uitium est; utraque enim uox mihi uidetur significare separationem in communione ecclesiastica temere et de rebus non necessariis factam. Sed cum usus, quem penes arbitrium et ius et norma loquendi, obtinuerit, ut haeresis erroribus in fide, schisma in cultu uel disciplina tribueretur, de iis sub ea distinctione hic agendum est. Schisma igitur ob rationes supra memoratas nihil aliud est, quam separatio in ecclesiae communione facta ob aliquod in cultu diuino uel disciplina ecclesiastica non necessariuni. Nihil in cultu diuino uel disciplina ecclesiastica ad communionem Christiano esse potest necessariuni, nisi quod disertis uerbis iusserit legislator Christus, uel instinctu Spiritus Sancti Apostoli. Verbo dicam: Qui non negat aliquid quod disertis uerbis enunciant eloquia diuina, nec separationem facit ob aliquod quod in sacro textu expresse non continetur, haereticus uel schismaticus esse non potest, quantumuis małe audiat apud quasuis Christiani nominis sectas et ab iis, uel aliquibus uel omnibus, tanquam uera religione Christiana destitutus pronuncietur. Haec ornatius et fusius deduci potuissent, sed tibi adeo perspicaci indicasse sufficiat.