{2,6] Capitulum VI. 1. Iamque maturis apud Lycogenem rebus dicta facinori dies erat, medio uere, ad decimum mensis, qui Thargelion uocabatur. Eristhenes haud procul Epeircte praedium habebat et saltum in eo, quem intactae diu ferae impleuerant. Is destinata insidiis die illuc cum Argenide Meleandrum ad conuiuium uocare susceperat. Si procederet fraus, Meleandrum atque Argenidem, tanquam signis tabulisque spectandis in aedium penetralia cum paucis deductos, adorturus emissurusque per posticum celerrime tradendos Lycogeni. Si restitisset Meleander aut ad auxilium pertinacius prouocasset, eum interimi placuerat; satis esse si potirentur Argenide. Quod si Meleandrum eo die omina aut ualetudo intra Epeircten tenuisset, tunc Lycogenes ad eum opprimendum cum subito exercitu adesset. Hunc enim illo die Syracusis esse uolebant, et ad eum suae factionis homines, tanquam procerum urbiumque nomine, coire cum tumultu ducemque dicere publicae causae in Regem. Superuenire debebat Oloodemus cum manu ad hoc ipsum ante collecta, rei nouitatem suffragio asserturus et uiribus. Descitura ab Rege pleraque arbitrabantur, tum prioris belli exemplo, tum praefectorum et magistratuum fraude, quorum multos sibi subuexerant, denique sponte animis ad seditionem spectantibus. 2. In hunc modum institutis utrimque consiliis Lycogenem Meleander et hic illum occupare decreuerat. Sed Argenis duplici sollicitudine icta, cum et Poliarcho et regno studeret, eximiae diligentiae erat in iis urgendis quae apud Regem amici censuerant: comparanda Poliarcho erant dona; Arsidas reuocandus; et qui haec curaret fidum hominem res poscebat. Nemo extra unum Archombrotum deprehendebat priuatas in uirgine curas. Sed illum amori assidue saeuienti paene iam imparem et in Argenidis pro Poliarcho studia haud uulgari aemulatione quaerentem uix fallebant illa consilia. Super omnia se ipsum accusabat quod reducendi Poliarchi auctor regi fuisset, adeo ut interdum sumeret impetum adeundi secreto Meleandrum et contraria sentiendi. Sed pudore coërcitus simulque reueritus Argenidis iram tam peruicaci concilio abstinuit. Accidit forte ut ad Meleandrum iret super Arsidae reditu cum filia colloquentem. Et tunc quidem ab recenti beneficio commendati apud Regem Poliarchi gratior Argenidi erat. Ergo ut suae causae patronum hilariter intuita eum quoque solito familiarius salutauit, ignarumque cur hae ad se blanditiae essent ita affecit ut subita confusus laetitia, ubi primum licuit, ad colligendas uires in cubiculum rediret. 3. Illic nimio nec securo gaudio multum animi incertus ita denique sibi locutus est: "Te autem esse felicem? Te amori litauisse? Quid enim? Non frontem uirginis uidisti? Non oculos? Cum uenisti, non tota exsiliit? Infelix! Nimis inepte meam spem indulgeo. Numquam dii tanta praemia tam faciles concedunt. Vulgares nuptias nulla tempestas, nulli casus illustrant. Eximiis uero amoribus fortuna intercedit ut ipso labore sint pretiosi quaerentibus. O fallar, nec illa salutatione, illo Argenidis uultu, quo tantopere mihi nunc placeo, exitum ipsa portenderit! Hei mihi! Quod uix cogitare sustineo num haec beneuolentiae signa Poliarchum petebant, et ideo blandior fuit quod eum apud Regem sententia mea iuui? An orantis species fuit qua patrocinium rursus meum pro illo deposceret? Non est tanti, non per Argenidem, ullus amor. Nec uolo Argenidis in me beneuolentiam debere Poliarcho nec mihi Poliarchum debebit Argenis. Egone alienae felicitatis minister in meam cladem pugnabo? Ego uilis abiectique animi paene ad seruilia officia amabor, et Argenidem alteri tradam? Erras tamen, Archombrote, si ui agendum putas. Precibus, patientia, obsequio impetrabilis amor est. Seruire an imperare Argenidi paras? Aut quam haec inuerecunda esset oratio: 'Nolo ut ames Poliarchum.' Vix austerus aliquis pater sic iuberet. Quae ametur indigna est uel praestantissimum amabit. Virtute, gloria, fama in Poliarchum certandum est. Et tua quoque interest hîc eum reuocari. Semper enim de absentibus tenerius et quadam miseratione sentimus. Praesens autem ut placere Argenidi poterit sic aut rixa aut fastidio esse ingratus. Explorabis cur ametur, aggredierisque eadem uirtute uirgini te probare. Quicquid aget, affectu superabis, et si cetera feliciter non cedent, ferro deiicietur. Facilis erit ad iurgia pugnamque occasio. Ut sit uero fortissimus, tamen fortior amor est qui meam manum reget. Interim dum de reditu ipsius agimus, facilis ad colloquium erit Argenis; me audire, mihi credere assuescet. Saepe autem, ubi adoleuit beneuolentia, longe ad alias causas ualet quam propter quas esse incepit." 4. Cum Archombrotus in hanc sententiam coëgisset reluctantem animum, ad Meleandrum redit. Ibique ad nouae indignationis maerorem praesentiori causa deductus est. Persuaserat enim Regi Cleobulus ut quae munera ferrentur Poliarcho tanquam ab Argenide essent: "Ipsa exsors est facinoris, inquit, quod eum e Sicilia expulit. Regni autem secundum te curae ad illam pertinent. Sciet praeterea sub eius precibus tuas latere, et qui fortasse durior nobis esset, certe non litigabit cum uirgine." 5. Meleander mirifice probata sententia: "Age, inquit, restat et munus et hominem qui ferat deligere." Timonides strenuus iuuenis erat fideique in Poliarchum notae, quem mox Argenide suggerente huic furtiuae legationi Rex destinat. Hoc ita constituto iam quod munus mitteretur inter se pensabant. Forte mercator ex Syria Indicas et Arabicas merces, plerumque inutilem uanis gentibus luxum, aduexerat. Inter cetera erat armilla ex serico texto, quod totum uarii generis lapilli sic implebant, per suos colores distributi ut aliquot ferarum aut fugam figurarent aut iram, quas hic telis uenatores sequebantur, hic excipiebant uenabulis. Pretium gemmis et operi ingens, quippe quod talentis quinquaginta indicabatur. Multi Siculorum hanc uiderant, plures audierant celebratam non ignobilis poetae opera, quem suo fulgore ad hos uersus rapuerat. 6. Dicite, surgenti confinia litora Phoebo, Quam nitidus uestris hic deus exit aquis? Cum tingit uirides hilari fulgore smaragdos, Aut facit, ô adamas, te sibi luce parem, Pallentemue onychem, uarium uel iäspida miscet, Vel cui purpureo nomen ab igne uenit, Caeruleasque notas et flammis implet et auro, Ceu uariat puras comptior Iris aquas. Hae tamen haud uno cunctae sub litore gemmae Nascuntur. Nam cui gloria tanta solo? His nitet immensus Ganges, his flauus Hydaspes; Est et Erythrai lucida concha sali. Una omnes armilla tenet, par omnibus una, Omnis in haec Oriens lucida texta coit. Di superi! Pretium nitidae formamque coronae! Quam uolet amplecti tanta corona manum? Ut natat in solidis lux alternata lapillis! Oraque uenantum quam bene gemma facit! Diues en hic ceruus, quem ditia tela fatigant, Et leo, quem pretio cerne tumere suo. Lemnius an nondum Telchines naufraga saxa Artifici gemmas sic posuêre manu? Digna quidem Iouis haec uibrare armilla lacerto, Cum quatit imbrifera luce coruscus humum. Ipsa, licet diues, placata hoc munere Iuno, Poneret offensi iurgia saeua tori. At te seu ueri seu famae gloria tangit, O quisquis tanta bracchia dote coles, Vince animo censum, ne haec optima saxa putentur, Tuque genus Pyrrhae uilior esse lapis.