[2,1d] 4. Meleander multo ante assueuerat illuc diuertere, quasi pulchritudinem loci secutus, uenationum quoque simulato amore, quas uicina regio ferebat. Fidissimi militum in praesidio erant et ne, si coeptis fortuna abfuisset, etiam intercideret fuga, uario praetextu, regiarum triremium partem ad stationem applicuit. Captatis quoque temporibus quicquid olim cumulauerant Reges in eam arcem delatum est: uis magna gemmarum; coraliorum multiplices rami, quos ex uicino mari petierant; exoticam purpuram per aliquot saecula coactam pinguis murex suo fulgori seruauerat; uasa aurea atque argentea, quorum pauca recenti artifico nitebant; rudia plura impensius in uetustatis reuerentiam colebantur. Signatae pecuniae ingens modus non erat, per liberalitatem principis exhausto aerario, quam denique futuri coniectura minuerat. 5. Rex uni Argenidi consilia aperuit: sibi regiae dignitatis ultionem in animo esse; si simul Lycogenes et factiosorum praecipui uaria negotiorum specie cogi possent ad regiam (iam enim in diuersa secesserant), omnibus se iudices et supplicia daturum; huic rei Epeircten esse idoneam, unde et uicina regio teneretur et in potestate maria essent. "Forsitan, inquit, uiolenta consilia reliquos frangent, qui meae clementiae fiducia peccant. Sin resurgent saeuius bella consiliumque euentus destituet, relinquam ingratissimum solum, tecumque diuitias triremibus imponens nauigabo in Africam. Neque enim illic desunt qui fugientem excipiant. Et aut ego tantus natu aut tu in annis eiusmodi clade indignis fortunam placabimus. Si ea calamitas incidet, solam Epeircten commendabo Eurymedi; hanc cum delecta manu ad extremum propugnet. Interim nobis, gnata, poenas dabit Sicilia, grauibus inter ipsos coniuratos odiis lacerata. uulgusque, errore discusso, quid illi sint et quid fuerimus tristissima aestimatione pensabit. Quippe nec in diuidendis facinoris praemiis unquam conuenient, nec Lycogeni omnes accedent. Multi enim me percelli, non euerti, desiderant. Sic inter se commissi pars ad nos respicient, et reditus noster forte illorum beneficium erit, quorum scelere pulsi fugerimus. Tu interim, Argenis, in arcem concede. uereor enim ne bellum improuiso aut accipi aut inferri oporteat. Unum uide ne in tuam familiaritatem ignotae fidei mulieres admittas. Satis est, mea gnata, proditione uirorum non laedi." 6. Ad haec Argenis gratulata fortissimum consilium patri et hortata nouo bello experiri fortunam, adiecit se hactenus cum fide curasse ne ignoti ingenii mulieribus sua familiaritas pateret. Sed postquam digressi sunt, cogitare acriter coepit a qua muliere timendum Rex monstrasset, quaeue secum omnino uiueret ipsi inuisa. Statimque consuluit Selenissam, ignara illam esse quae Timocleam Regi suspectam occultissima fraude effecerat. Et tunc quidem callidissima anus, quamquam laeta suas artes procedere, perfidiose apud Argenidem simulauit mirari se quis ad has curas impulisset Meleandrum.