[1,0] Ioannis Barclaii Argenis. Liber I. {1,1} CAPITULUM I. NONDUM Orbis adorauerat Romani, nondum Oceanus decesserat Tibri, cum ad oram Siciliae, qua fluuius Gelas maria subit, ingentis speciei iuuenem peregrina nauis exposuit. Serui ope nautarum cultum domini militarem ex alto comportabant, suspensosque per praecincta ilia equos dimittebant ad litora. Ille insuetus nauigii malis procubuerat in arenam quaerebatque ctrcumactum pelagi erroribus caput sopore cornponere, cum acutissimus clarnor, primum quiescentis mentem implacida imagine confundens, mox propius aduolutus somni otium horrore submouit. Silua erat in conspectu, raris quidem sed in ingens spatium effusis arbonbus, subter quas tumull, fruticum dumorumquc caligine, uelut ad insidias surrexerant. Hinc repente in campum erumpit femina optimi uultus, sed quae corruperat oculos fletu, sparso quoque in funebrem modum crine terribilis. Incitatus uerberibus equus non sufficiebat in cursum effusae nec mitius quam in Phrygio aut Thebano furore ululanti. Concussere illico iuuenis mentem, praeter fauorem in miseros pronum, etiam reuerentia sexus gemendique atrocitas. Omen quoque in spectaculo captabat quod intranti Siciliam primum occurrerat. At illa ubi potuit exaudiri: "O quicunque es, si uirtutem, inquit, amas, ah succurre Siciliae, quam in fortissimo uiro praedones nefarii oppugnant! Nec diu me orare patitur instans malum, nec leuiter deprecari pro Poliarcho possum, quem non hinc procul grassatorum ferox turba circumsedit improuiso facinore. Ego inter tumultum effugiens, te primum opportune, nec plus forsitan in illius salutem quam in gloriam tuam, uidi. Hos quoque" (nam dum ipsa loquitur, serui accesserant) "seu iuberi seu rogari a te fas est, prouoca ad egregiae pietatis officium." Haec ut mulier inter anhelitus et suspiria effudit, ad galeam ille ensemque respexit et dum equum ministri admouent: "Ego, inquit, ô matrona, modo in Siciliam ueni. Liceat hactenus homini extero nomen Poliarchi ignorasse. Sed fortunae beneficium debebo, si qualem memoras strenuum uirum meo aduentu leuari uoluerit." His dictis in equum exsiliit et duceret ergo iussit. Serui omnino duo erant. Unus et ipse armatus dominum sequebatur; alius praesidio sarcinarum, quae colligi tam turbulenta profectione non poterant, mansit in litore. 2. Iamque peruenerant ad siluae confinia, cuius aditus in semitas uarie sectus memoriam mulieris sic confudit, ut dubia qua quaeri Poliarchum oporteret, nouis gemitibus caelum impleuerit. Ambigebat tanto fletu territus hospes, an progredi praestaret an haerere, cum, strepente subito silua, clamor et arma et uenientium equorum uestigia mentem ad praesentiora pericula aduertunt. Quippe tres armati ueniebant, admissis habenis incitati, nudo ferro, uultuque aliquid ingens uel auso uel timente. Veritus ille insidias, et ut in subitis quae timeri uix debent occurrunt, de matronae fide sollicitus exigit hine essent in quos pugnari ipsa uellet; simul digitis in amentum aptatis hastam, quam nemo uiolentius torquebat, in uenientium dirigit ora ne inultum occuparent. Sed hi fugam, non bellum adornabant; diuersisque itineribus properabant elabi uictori. Nam urgebat fugientes unus ille Poliarchus cui tam prolixe matrona timuerat, ultimumque assecutus ita cecidit, ut per caput ceruicemque continuatum uulnus ad pectoris ima deduxerit. Hoc collapso cum peruicacius inueheretur in ceteros, humus scrobibus inaequalis deprehendit equi uestigium, qui dominum celeri quidem, sed innoxio casu effudit in gramen. Subitoque matrona (nam Poliarchum agnouerat) ex equo ad iacentis auxilium se aduoluit. Sed ille non lapsu, non uulneribus grauis, quae duo acceperat, ne omisso quidem ense prosiliit. Cumque ex Timoclea (id mulieri erat nomen) audisset, ut ipsa in peregrinum iuuenem incidisset, quamque ille humanus promisisset auxilium, haud mora ad eum tanti beneficii gratia habiturus conuertitur. At ille iam equum reliquerat, priorque locutus Poliarcho: "Si dii uoluissent, uir fortissime, inquit, me antehac tuae uirtutis conscium esse, istius matronae lacrimas accusassem, quae coëgit ut ueniam petere debeam, quod tibi tanto uiro auxiliari uoluerim. Tres armatos in fugam a te uersos, quamuis est eximium, minus tamen mirarer, nisi me illa uis, qua ex iis tardiorem mulctauisti, admoneret quam iustus omnes terror in fugam abstulerit." Poliarchus et ipse blandissimus egit gratias properati auxilii, neque suae uirtuti, sed grassatorum ignauiae, aiebat tribuendum quod illi fugissent. 3. Inter haec uerba in amplexus abierunt, et salutatione mutua functis non modo quid dicerent sed et cui loquerentur uacauit cogitare. Tunc igitur alterius forma ad oculos alterius tota peruenit, et haesere mutua contemplatione perculsi, id quisque miratus in alio quo ipse uicissim mirantem rapiebat. Aetas, forma, habitus, et arcanus luminum uigor, pares anni, et quamuis in diuersis frontibus una maiestas. Cum tanta specie monstrum erat fortitudinem conuenisse. Neque minus Timoclea fortunam adorabat, quae tantum par mirabili occursu coëgerat. Votum etiam fecit, si per eosdem liceret, se tabulam, in quam pictor uultum utriusque transtulisset, Erycinae Veneris templo daturam. Et quamquam uarii casus distulere id uotum, eo tandem se exsoluit his carminibus ad oram tabulae insertis: 4. Sic roseis stat forma genis, sic frontis honorae Fulget apex, tales accendunt lumina flammae. Humanum ne crede decus; non pulchrior altos Phoebus agit currus. Non unquam sidere tanto Oebalii micuere dei, quos nauta solutis Puppibus et iam iam uincentibus inuocat undis. Nec tu Lemniacis Mauors formosior armis Fraena quatis, Paphiisue soles mitescere blandus Cultibus, ab misero tantum metuende marito! 5. Cum deinde Poliarchus collegisset se ab hospitis uultu, matronam familiarius intuitus, in illius exanimata ora ludebat, maxime quod in latera atque tergum dissipati tanquam ad rogum crines iacerent. Rogabat quoque per iocum an incidisset in satyros. Timoclea autem simplici risu: "Ne hos putes, Poliarche, desperatione diuulsos. Fugam inter uirgulta praecipitabam tuo periculo conterrita, cum obuersantibus ramis solutus est uerticis nodus, et profluentem comam laxauit." Dum loquuntur, libertus interim Poliarchi duoque Timocleae serui qui aberrauerant, superato callium flexu, haud procul a dominis emerserunt ex nemore. Sola Timocleae ancilla iam deerat, sed et hanc procul uident pauido equo non bene moderari et inutili uirga cum clamore ferire contumacem. Satis illi in conspectu huius scenae iocati, procurrunt hilares ad trementis auxilium. Interim hospes Poliarchum rogabat, quae illae in eum insidiae quisue grassator; an odia an praedae cupiditas tanti facinoris audaciam nefariis fecisset. Sed matrona sermonem occupauit et: "Utrique necessaria quies est, inquit, huic a mari, alteri a pugna uenienti. Neque hinc longe praedium meum. Illic rectius erit uobis; habebitisque leuandis corporibus et mutuis sermonibus locum." Non aegre annuerunt tam commode admonenti. Famuloque recepto qui sarcinas ad litus seruabat, uiam omnes exorsi sunt. 6. Iam paene ad familiaritatem initiati iuuenes erant, docebatque quaerentem hospitem Poliarchus: primo mane se e regiis castris egressum; Agrigentum petere negotii causa; per uiam occurrisse hanc matronam in aula notissimam, quae a Regis filia redibat; aliquo fato seruos (ut incuriosi ibant) per uiarum anfractus diuertisse in silua; Timocleam unam cum sua anu in eadem secum semita perseuerasse; cum obliquo ad latus itinere processerunt quinque latrones, et in se unum tot equos effuderunt. Matronam suo et equi pauore diuertisse et felicissimo errore ad tantae humanitatis hospitem esse delatam. "Fatis autem et praedonum scelere factum, inquit, quod primo impetu omnium in me ictus incassum cecidere; suffecitque caedi illius, qui primus occurrit, iaculum quod habebam. Conserto deinde certamine unus dexteri mei cruris modicam partem libauit, alius ferrum leui uulnere adegit ad latus; quem ego indignatione concitatus postquam meo dolori immolaui, aliumque laesi in capite, infelici flagitio territi omnes habenas uerterunt, ut nec mihi liqueat foediusne aggressi sint scelus an fugerint. Tunc quoque unius celeritatem sic praecepi ut sub uestris oculis dederit poenas. Duos qui supererant, ipsi uidistis ut mihi equi casus fugientes subduxerit. Qui illi sint nec suspicari possim, nisi ex Lycogenis castris latrones, qui uel obseruabant mea itinera uel omnino per siluam ituris imminebant." [1,2] Capitulum II. 1. Haec loquente Poliarcho iam ad praedium matronae peruenerant, quod non procul Phthinthia ad ripas Himerae, hinc alueo fluminis cingebatur, illinc arbustis inter se implicatis et lentato uimine miscentibus nexus. Ipsam domum, laterculo conditam et in altum porrectam, late fluminis camporumque oblectabat spectaculum. Silua quoque et in proximo colles commendauerant situm. Familia ampla et ex dominae moribus casta, quae, elato pridem uiro, integerrima fama claritatem stirpis adauxerat. Haec tunc mutuis inter hospites sermonibus finem imposuit, officiose obsecrans, ne offenderentur tenuitate hospitii. Successere illi in tectum inuitauitque matronae humanitas et prouectae lucis tempus, ut illic pernoctaturi ad cenam promitterent, quae dum a familia curatur, interim Poliarchus delibuto aceto uulnera lauit, ne tumore arderent, oleoque deinde quod ascyri floribus tinctum erat permulsit; securior notis inemptisque remediis, quam in medicorum fide, iniquissimam mercedem ex superuacua curationis mora interdum captantium. 2. Discubuere deinde in triclinium cena perlata; riteque insinuatis sermonibus non dubitauit Timoclea quaerere ab hospite, quo nomine quaue patria esset; an praeterea consilio, uel errore, appulisset ad insulam. Ille se ab Africa patria sua uenire respondit, nomen ac genus dissimulari eos uelle, quibus in se arbitrium erat, dum rediret; Archombrotum iussisse appellari; neque se aduersis actum uentis, sed in Siciliam cursum fuisse ut consortio fortium uirorum frueretur, quos apud Regem uiuere fama uulgauerat. Nihil magis Poliarcho aut Timocleae mirum fuit quam quod ille ab Africa tanti candoris uultum afferret. Non reflexa tumuerant labra, non coacti in orbem oculi sub fronte recesserant. Ingentis quoque animi specimen erat, quod amore uirtutis extra patriam trahebatur. 3. At ille soluto conuiuio interrogare Poliarchum magnopere coepit, unde infesta latrociniis Sicilia esset: quis ille Lycogenes, de cuius castris suspicio erat esse praedones qui in illum inuaserant; quis denique regni status quaeue bella urgerent. Poliarchus iam remotis arbitris (quippe ad quietem secesserant, placueratque una ambobus cella): "Multae uirtutes, inquit, in uitia, Archombrote, degenerant et quod magis est, saepe uideas eosdem affectus pro temporum sorte nunc uirtutes esse, nunc uitia. Meleander, quod opinor non ignoras, paternum auitumque Siciliae regnum tenet, mitissimi ingenii homo, sed qui non saeculo, non hominum moribus aestimatis, ita ceterorum fidei credidit ut sibi credi par esse ex uirtute sentiebat. Illum quoque existimem nimia felicitate laborauisse. Nam sub initia imperii, quia pacata omnia erant, palam cupiditates soluit, lenes quidem et multis principum familiares, quae tamen facilem prodiderunt nec in iniurias idonea seueritate acrem. Indulgere plus iusto uenatui, in cuius uaria genera annum distinxerat. Non consilio amicitias sortiri impetuque eas colere. Largiri immodice, horrere a negotiorum summa, quam plerumque infidis credebat. Utinam, hospes, sileri haec possent. Sed malo sinceris indiciis quam iniquitate famae rem omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent attolluntque in peius. Et hinc optimo Regi malorum omnium causa: inuidia praecipue et ambitione Lycogenis, regiis erroribus perfidiose imminentis. Is priscis Regibus suae stirpis auctoribus ferox, nunquam secundi gradus satis patiens fuit; uir manu et consiliis strenuus, solertissime populo blandus; ceterum nemini mortalium crudelitate, perfidia, et (quoties tuto licet) superbia concedit. Haud aegre apud Meleandrum candidissimae uirtutis principem fefellit pro amico. Dumque Rex animum curis exoneratum otio pascit, iste suae factionis hominibus Curiam implet. Publica munera ueluti sui iuris amicis distribuit, ne qua deinde pars regni sana esset. 4. Iamque furor et ambitus arma Lycogeni tantum non publice in Regem induerant. Sero et propemodum strepente iam bello excitatus Meleander coepit nominis sui et causae, propter quam purpuram accepit, meminisse. Magnitudine animi nemini Regum inferior, acri ingenio, prudentia quoque eximius, et qui aliter capi non potuit quam sua bonitate, quae dotes maxime in eo enituerunt, ex quo alienis uitiis ad suas uirtutes coactus est. Quamquam tamen male cogitare Lycogenem constabat, ius suum exsequi in eum aliquandiu distulit. Satis uisum si occuparet consilia hostis et uires accideret. Saepe quoque extorquere poenitentiam ab ingrato seu sperauit seu metuit. At Lycogenes hoc ipsum indignatus aliquem esse qui posset ignoscere, palam in eum est inuectus. Animos maxime dabat, quod Rex filiae, quam unicam habet, tantae hereditatis fortunam destinat. Quis crederet, Archombrote? Eam rapere in uiolentum coniugium iste adortus est. Arx est ad Alabi fluuii ostium, in qua Regis filia seruabatur. Illuc furtim sicarios immisit qui puellam et Regem in his forte munitionibus pernoctantem ad se perducerent. Credidit Meleander ope Palladis factum ut insidiae in se filiamque exitum non haberent, quippe grassatores in ipso facinore oppressi sunt.3 Itaque omnibus grati animi signis remuneratus est deam. Nam et in nummis iussit noctuam effingi, et seu diis faciat, seu in conuiuiis remissio inuitet, non aliam quam ex olea coronam capiti suo imponit. Illud quoque illustrius, quod filiam, donec in matrimonium detur, deae aris praefecit. Videbis, Archombrote, quoties nundinae redeunt sacerdotii infulis cinctam, uidebis inter choros sacerdotum uirginumque operantem numinis sacris. At non tanta haec in deos pietas bellum remouit. Nam inexcusabile Lycogenis crimen non subita quidem, sed ingens et ueluti matura defectio secuta est. 5. Is in titulum belli res publicas et priuatas praetexens, nunc se insontem ab Rege proditionis insimulari querebatur destinarique suppliciis; nunc populi iniurias proclamabat diutius ferri non posse, et publicis armis coercendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeua consilia agebant. Factione et clientibus ualebat. Oloodemus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum prouinciarum rectores, cum eo consenserant. Multi leuis animi uitio in Meleandrum acti sunt; plures contribuere se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis uitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus pugnamque poscebat. Neque Rex certamen detractauit et ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est ex quo non procul hinc in Gelois pugnauimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere quam nobis pro publica salute cernentibus. Tandem imminente iam nocte inclinauit ad Regem uictoria. Et Lycogenes palantibus suis receptui signum dedit, ut pro fuga species esset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit instare perculsis, siue ciuili sanguini parcebat contentus uicisse siue noctem et insidias uerebatur. Forsan et timuit, cum optimatum apud se praecipui fauerent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam fugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes ad aperta facinora non eduxit. Haud pauci sunt circa Regem laeuis auersisque animis, et illinc quidem militant, isthinc fauent. 6. Sic infesta omnia Meleandro: infidae purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis periculosiores insidiae. Itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando hostes institerant, tamen ad pacis consilia animum adiecit. Nec uictoriae suae fisus tanquam adhuc integro bello mansit in castris. Post priuata hinc illincque commercia, legati Lycogenis ad Regem perueniunt, specie impetrandae occisis sepulturae, re autem ut de foederibus mentionem iniicerent. Quae adeo fuit grata ut illi ab hoste oratores, timeri se rati, dicere pacis legem auderent uictoribus. Equidem Meleandro quamcunque placere pacem existimem, ut illi qui iam ad Lycogenem coierunt, ictis foederibus spargantur, aegre in unum redituri. Ita nouis artibus spatium erit, quo uel inter se commissos, uel consenescente factione apud populum exosos impietas sua perdat. Aut certe exsatiati inquietudine rerum nouarum, ipsi se ad reuerentiam maiestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus non probabam. Praeterea aetatis et generis timebam inuidiam si me iuuenem externumque Rex (ut solet) tantis consiliis adhibuisset. Siquidem iuxta tecum peregrinus sum, Archombrote. Nec me aliud Meleandri partibus iunxit, quam quod illius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est quae quietem nunquam agent4, si uitiis principis irasci liceat et insidiari bonitati. Dum igitur inuisa foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt quam quae illic quidam ex Lipara hospes excudit. [1,3] Capitulum III. 1. Auide Poliarchi orationem Archombrotus exceperat, fauensque partibus Meleandri, cum acriter in factiosos dixisset: "Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinauerat, inquit, quibus annis sit dicere placet? Equidem inter rara pulchritudinis et morum exempla eam esse saepe in Africa audiui appellarique Argenidem." Ad haec uerba oculis Poliarchi modico tremore errantibus, ne ualida quidem uerba aut intrepida fuerunt, strictimque eam retulit ad annos uiginti peruenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Poliarcho mutatio, ingensque desiderium subiit deprehendendi quaenam illa tempestas in eius uultum inundauisset. Igitur ut experimentum caperet an regiae uiginis oblata memoria an uero occulta uis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputauit deque foederibus, quae tunc publice agitabantur. Et ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi uidit. Reuocato ad Argenidem sermone, de puellae specie et studiis intentius quaesiuit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit. Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri et per quos staret regnum: "Non adeo, inquit, fata despexere Siciliam ut nulli sint suo gradu et amicitia Regis digni. Inter illos, Archombrote, eminet Cleobulus, consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque et Arsidas, inclyti bello, nec deteriores ingeniis. Sunt praeterea duo externi de sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, Iburranes atque Dunalbius. Quorum nunc opera maxime Rex est usus, ne indecore cum Lycogene pacisci uideretur. Possem et alios referre, quorum fidem in Regem nulla uis tempestatis libauit. Hos facile, ubi in hac Regia aliquamdiu uixeris, fama atque uirtutibus ab ceteris ipse secernes." 2. Iam prouecta nox erat et quies necessaria fatigatis. Itaque ueluti conuenisset, loqui ambo desierunt. Necdum tamen curae secretae in illo uigilandi dormiendique confinio anxias mentes reliquerant. Archombrotum ingens imago oberrabat paulo ante auditi discriminis, nec grauius quicquam erat quam ad pacem res spectare. Quando enim uersaretur in acie, quo campo, quo telo suum animum et uirtutem approbaret Meleandro? Praeterea tacito secum risu uoluebat, quod ad pugnas omnemque fortunam tam alacer Poliarchus ad uirginis nomen obstupuisset. Huic enim, praeter uirtutem et animum, nihil ad tantarum nuptiarum spem a fortuna aut genere datum credebat. "Quod si, inquiebat, Argenidem Rege natam priuatus iste amat, quis dubitet omnium discriminum in amando perire memoriam, et magna audere amatores et imis eximi uilitatem cum amantur?" Neque minus Poliarchum arcanis intentum consiliis spes ac terror multiplici cogitatione suspenderant. 3. Tandem in somnum uterque labebatur, cum paulatim discurrentium hominum fremitus tota domo percrebuit. Neque mora, astitere a Timoclea serui ad hospitum fores, qui eam ad ipsos uenire admonerent. Consurgunt attoniti, primo sopore utique graues. Quo discusso cultuque tumultuarie composito, occurrerunt6 Timocleae, quae postquam excusauit, quod hoc noctis fatigatos inquietasset: "Magna, inquit, res est, ô hospites, et eo terribilior, quod per has tenebras quid sit incertum est. Collucent in camporum tumulis publici ignes, quos nefas accendi, nisi regio iussu et cum gerendis rebus celeritatem salus publica imponit." 4. His dictis in aedium culmen utrumque perducit. Plumbum non in acumen fastigii ductum, sed leniter et ad ambulationis uoluptatem accumbens, onerauerat tectum. Nec stipatum nebulis erat caelum, aberatque tunc luna, quae saepe incendiorum nitorem procul cerni fulgore suo uetat. Ex hoc ergo solario, suda in nocte, prospectus facilis fuit in ignes, qui undiquaque emicabant ex montibus. Neque diu in ea contemplatione haeserant, cum hominum fremitus coepit audiri ex uicinis domibus oppidoque, quod procul non aberat, per ipsum noctis silentium ad uacuas utique aures horridius allabens. Iubebat hospites diligenter obserari aedium fores, ne qui praedones nocturno tumultu uterentur ad facinus. Sed Timoclea, quicquid hoc esset tam publicis celebratum transmissumque indiciis, aiebat nimis mature cognosci non posse: Phthinthiam in proximo oppidum esse; si placeret hospitibus, per unum ex seruulis suis quid illic sentirent homines posse intellegi. Laudato mulieris consilio descenderunt ad fores, seruoque emisso imperant explorare consternationis materiam nec cunctanter referre quae audiret. 5. In triclinium interim turbati succedunt. Suscitatoque foco, cum matrona ipsis media consedisset, interrogant quis ille mos Siculis quaeue omnino nocturnorum ignium utilitas esset. "Nam et, inquit Poliarchus, plus iam anno in Sicilia uixi et nunc primum illos aspicio." At Timoclea: "Num tu uero in cuiusque collis iugo arborem non uidisti in longitudinem mali defixam, cuius apex, in caueae modum, ferro undique per radios praecingente laxatur?" Annuente Poliarcho, "Hae sunt, inquit, publicae arbores ad id ipsum constitutae, ut ad Regis imperium impositis in uertice facibus negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros uocant. Qui primi illos conspiciunt statim et ipsi suorum montium iuga pari fulgore illustrant, et ab his porro admonentur qui longius colunt, donec totam insulam flamma mirabili celeritate percurrerit. Populus interim in armis stat, ad obsequium cui destinatur paratus. Et haud mora a Rege nuntius peruadit in proximam urbem, publiceque quid ille fieri uelit enuntiat. Inde ciues recentibus equis deferuntur in proxima oppida, a quibus et in alias urbes eadem celeritatis fides exigitur. Ita continuatis officiis Sicilia ad principis nutum paene momento erecta est. Neque temere hos ignes excitamus. Semel antea illos uidi, cum sicarii solum Regem aggressi hoc modo quaererentur. Dii faxint ne nunc causa tristiori et in peractum scelus accensi sint." 6. Adhuc non probabat Poliarchus rationem subridensque: "Expectabam, ô matrona, ut hunc morem ab antiquissima facum religione deduceres, quas in uestrae Aetnae uaporibus orba Ceres accendit. Quid autem in publicum commodum hic tumultus? Aut quid principis interest res suas nocturna trepidatione potius quam diurnis ministeriis agi?" Sed matrona: "Non prorsus, Poliarche, huic instituto utilitas abest, maxime cum hostium classis furtim in Insulam timetur appulsura. Nam qui portubus praesident ista flamma admoniti tum catenas suis claustris obiiciunt, tum in transtris remiges habent, si opus est nauigia in pugnam prouecturos. Sed et populus sub suis ducibus tribunisque a signis non recedit, ut nec si fefellerit in litore hostis, in imparatam Insulam possit inuadere. Est et alius publicorum ignium usus, si quis reus, quem publice intersit ulcisci, uel fugam extra Siciliam adornat, uel in ipsa regione amicorum aut montium fide contegitur. Nam his ignibus semel accensis nefas est ullam ex Sicilia nauem soluere, et quisquis sua domo communicauerit reum, hunc eodem crimine poenaque leges censent." 7. Ab his Timocleae sermonibus diuerterunt in alios quaerebantque inter se quid potissimum crederent huic consternationi causam dedisse. Poliarchus ultima omnia uerebatur: in Lycogene nihil fidum; patere Meleandrum insidiis, tum corruptis suorum ingeniis, tum sui animi magnitudine iustos metus auersante. Dumque uicissim ciuilis belli incommoda loquuntur, Timoclea hospitibus hos uersus porrexit, quos amicitia Regis studioque litterarum notissimus Nicopompus in Lycogenem condiderat, libero furore exsecratus, quod ille et sceptrum Meleandri et Argenidis nuptias concupisset. 8. Quae terris funesta lues! ô foedera mundi! O sceptra! ô Regum cognata potentia coelo! Quae tantum insanas uoluit dementia gentes! Scilicet ut uestra sedeant ceruice tyranni. Ah miseri! Iustos amor est euertere fasces. In dominos saeuire iuuat; ius, fasque, piumque Occidit, et caecam nil purpura tardat Erinnym. Qualiter irato fudit cum saeua Gigantes Terra sinu, tumidisque procul monstrauit Olympum, Illi acres subiere nefas, humilemque per Ossam Sperauere polos; donec, lucente procella, Reddidit iniustae fulmen sua corpora matri. At tu, quem furiae, ceu primum a fronte Cerasten, Attollunt miseris signum exitiabile terris, Tu regni turbare decus, tu turpibus ausis Aggressus sceptrumque patris, gnataeque beata Connubia. O impar, furiisque Ixionis ardens, Et tantum amplexus uacuae ludibria nubis! Quas poenas, uesane, dabis? Quo funere raptus Horrida Tartarei metues ad uerba tyranni? An cita praecipiti uinctum rota differet orbe? Vel iecori procumbet auis? Vel fulmine tactum Aetna capax monstri, rapidos qua plurimus ignes Egerit Enceladus, crepitantibus hauriet antris? Sol pater, armentis si pabula grata Pelorus Educat, alme, tuis, septisque fidelibus ambit: Tuque Erycis uictor, tuque ô Erycina, Ceresque, Vosque Dii indigenae, quaeque hospita numina rite Trinacrii casto placamus thure coloni, Ferte piis uires, nec sit uiolabile Regum Numen, ut et tutus uestris honor excubet aris. [1,4] Capitulum IV. 1. Erant in illa lectione, cum nuntiatum est rediisse Timocleae seruum. Omnes ergo suspensis animis circumstant intrantem. Nec diutius poterant dubitare, et interrogare trementem non audebant. Neque is ratus quod afferebat coram hospitibus euulgandum, seuocat Timocleam, delatoque indicio cum stupente paulisper muliere et ipse uidebatur obriguisse. Tandem Timoclea, ut maxime subitis consiliis mulier ualebat, manu prehensum, ne cum cetera colloqueretur familia, in interiorem thalamum rapit, monitisque ut sequerentur hospitibus ostium tremens adducit et iubet palam seruum quae audisset nuntiare. At ille: "Vix in oppidum perueneram, inquit, cum plerique occurrerunt, ut in tumultibus solet, nec ipsi quo irent satis certi. In omnium foribus micabat lucerna, diuisique in coronas haud modica admiratione marcebant. Cum me ad proximum coetum applicuissem, audio Poliarchum perduellionis reum esse et ad capitale supplicium quaeri; in hanc quaestionem publice ignes accensos. Ego errorem nominis ueritus, quod in multos cadere potest, curiose quaesiui quis ille Poliarchus et quo facinore damnaretur. Vox omnium fuit Poliarchum eum esse, qui plus anno in Sicilia hospes, armis et amicitia Regis inclytus fuisset. De crimine neminem eorum satis scire. A rege damnatum, et quidem diligentissime uestigari. Ab hoc coetu digressus ad alium eadem rursus accipio, et cum nemo suo dissensu incertum rumorem faceret, rem satis exploratam nuntiare non distuli." 2. His auditis Archombrotus simulque Timoclea in Poliarchum contemplationem iniiciunt. Pallens ille ac tremens, non ut conscio metu, sed indignatione periculi, nec contumeliam ferente uirtute, identidem a seruo requirebat an uera et comperta memoraret, et a matrona satisne compos animi esset is seruus. Nec setius quam inani somnio praecinctus agebatur. Vocem deinde aliquamdiu tenuit ne in tanto animi tumultu quicquam excideret in Fortunam aut Regem indignum. Sed tanta res domusque incertum an sat fida cunctationem non ferebant. Manum igitur atque oculos attollens in caelum: "Vos, inquit, Dii Siciliae, et quotquot praeterea superi ius fasque inseruatis8; Vos Genii, Laresque Meleandri, qui me hospitem excepistis; obtestor ac ueneror, ut si quid in Regem remue publicam Siculorum offendi, si ope, manu, consilio uiolaui fidem hospitii, aut omnino traduci commerui hac publicae quaestionis infamia, tum me inter inimicorum manus atque ludibria quam potest funestissimo exitu conficiatis. Sin omnia contuli ad salutem imperii, inundatque haec in insontem inuidiosa calamitas, date, ô Dii, saltem ut Regi populoque purgatus tuto ab Insula excedam, liceatque non foedam aut ignobilem mei memoriam in hac gente relinquere. Te uero, matrona, in communionem periculi non uoco. Hoc ipso noctis concubio recedam in agros, meae fortunae contagione tuas aedes liberaturus." 3. Fremebat interim Archombrotus, et et adeo unius diei amicitia ualuerat, ut extrema omnia Poliarcho polliceretur. Ex uultu impetuque et loquendi ratione utri hoc periculum esset nescires, nisi quod adhuc licentius Archombrotus uidebatur irasci. Sed matrona sic, quasi seruuli indicio fidem non haberet, dissimulans, alios qui referrent certiora se protinus legaturam dicebat. Subsistere tamen in triclinio seruum iubet, hospitesque extra illius conspectum in proximum conclaue ad consilium ducit. [1,5] Capitulum V. 1. Illic uero non diutius gemitus tenens deflebat fortunas Poliarchi: neque se enim de illius innocentia sed neque de Regis iracundia dubitare; quippe sagacissimum seruum nisi fideliter exacta renuntiare non ausum; se quidem suam domum opesque offerre Poliarcho; iis ipse qua posset ad salutem uteretur. "Sed quid, inquit, haec tecta aut tua, Archombrote, societas possit in Regem? Iam aderit miles armatus, iam aedes aut apertae nos prodent aut obrutae in nos ruent. Nam nec sperari potest toti familiae integram fidem fore, nullumque seruorum, si hic clam haeseris, Poliarche, nostri furti secreta temeraturum. Scitis quid inter tam subitos metus succurrerit? Latens iter et praeter me hodie nemini notum effoderunt sub terra qui has aedes condidêre. Id triplici errore dissectum totidem ostia habet, quibus in uarios campos erumpit. Illic facillime potes tegi, Poliarche, subducique discrimini. Simula modo te atroci rumore perterritum a me abire, ut ambo defungamur periculo, nec aut tu tanquam nocens aut ego receptatrix inuidioso tumultu obruamur. Cum uero limine excesseris, continuus arborum ordo, qui a meis foribus ad Himeram est, eo te ducet unde non procul fluminis ripa arcanus in promissam speluncam est aditus. Ego nemine familiarum conscio per domesticas latebras cum face in eandem fluminis uiciniam euadam. Exceptum deinde in haec antra ope deorum seruabimus, dum tempestas exsaeuiat. Hoc secretum Archombrotus ignorare non debuit et ea indole uiolare non poterit. Libertum quem unum hic habes, id celari magnopere interest, ne timoris taedio aut praemiorum fiducia mutetur." 2. Poliarchus in gratias ad Timocleam effusus id uero consilium in eam noctem probari sibi dixit: neque enim in spelunca haesurum, nisi ut certo intellegat quae hae laruae Siciliam in se agant; exploratae fidei libertum ab ultimorum secretorum notitia arceri non posse; nam et eius ministeria in illa tempestate potissimum exigi; ab Archombroto non petendum ut tantam rem silentio premat; dignum se peiori calamitate fore, si de illius fide auderet dubitare. In haec uerba de triclinio excedunt; iustisque mox armis, ceu pugnam capesseret, insignis Poliarchus procedit ad Timocleae fores, illic stupenti familiae et quae haec rerum mutatio esset furtim quaerenti paucis exponit: denuntiatum sibi periculum illis ignibus quos uidebant; se igitur fugere, ne aut ab his ipsum prodi necesse sit, aut cum ipso hos perire. Salutauit deinde in speciem longioris discessus Archombrotum atque Timocleam, conscenditque in equum, et liberto uestigiis haerente in praescriptum a muliere iter se coniecit. 3. Periculi immanitas et propemodum pudor stimulatum iuuenem angebat et: "O me uesanum, Gelanore (ita libertum appellabat) quod ulli mortalium potestatem fecerim in hoc caput! Quid attinebat ignotum, nec cultu ad meam sortem idoneo, in hac gente errare? Aut quid fabulae aliud docent, quae Lycaonem ad Iouis hospitis iugulum9 nobis effingunt, quam principes qui insperato exitu luunt quod se externis crediderint, non magis alieno scelere quam sua stultitia uiolari? "Volui patere iniuriis. Bene est; laedor ex merito, Gelanore". Haec ipsa dum loquitur, subit memoriam causa quae eum in Sicilia tenebat. Cuius ueneratione illico motus, timuit ne pro tantae spei felicitate, in quam illic uiuebat, scelerate doluisset de oblato discrimine. Gelanorus fidissimo metu in domini periculo turbatus censebat debere Poliarchum genus suum et fortunas omissa simulatione detegere. Nam si sibi personam detraheret, si se ad fastigium suum reciperet, sponte excusaturum Meleandrum acerbiora iudicia hostesque ueniam petituros. "Nihil sapis," retulit Poliarchus. "Post acceptam iniuriam maxime interest me celari. Dignitatis meae reuerentia peius forte accenderet cogitantes posse me laesum dimitti semel tantum, at semper meminisse iniuriae." Nihil referebat Gelanorus, sententiae incertus et astra quaecunque tunc micabat in opem et mentem sibi atque patrono inter silentium compellans. 4. Interim Timoclea munitis foribus familiares iubebat secedere ad quietem: nolle se quicquam nocte turbari; orta luce omnia diligentius exploraturos. Obire deinde singulorum cellas coepit, tanquam domesticis curis intenta, reuera ne quis rebus quas furtim agitabat molestus inspector accederet. Ubi acquiescentibus uniuersis tuta res uisa, intrat exiguam cum Archombroto cellam, in qua secretum effossae speluncae aditum peritus artifex abdiderat. Stratus erat asseribus locus, quorum inter se orae clauis insertis nectebantur, nisi quod duos ex iis nullum ferrum ceteris commiserat, ut faciles essent si quis hos uellet ab simulata compage reuellere. Supra illos oblonga stabat mensa uetabatque calcari ne, quoniam aliis non haerebant, ad perambulantium quaterentur uestigia proderetque secretum. Paucissimos illuc intrare ferebat Timoclea; ipsa raro locum uisebat. Tunc uero sublatis asseribus specum aperuit gradusque in imum aedium ducentes. Mox concussi silicis ignem sulphurato excipiens praeparatam facem accendit, uiamque auspicatur cum lumine. Sequebatur Archombrotus, sua et mulieris causa nudum ensem manu tenens. Gradus ad uiginti erant, per quos subibatur subterranea porticus, quae in longum porrecta abibat denique in uarios calles ne possesso ab hostibus uno ore obstrui posset fugiendi utilitas. Terra huic operi apta fuerat, quippe adeo spissa ut qua stare illam uelles, cetera quae egerebantur nulla ruina sequeretur. Rursusque non difficilis accipiendis fossorum ictibus, quos nec obiectis saxis interpellabat nec cedente arena frustrabatur. Longus ille et arcuato opere continuus fornix, quamquam arua et incumbentem domum ferret, adhuc tot annis uitium non fecerat. In aditu modicum spatium calce liniuerant, ut pictura et litteris imbueretur. Sed piger nec solutus siderum luce aër graui humore imagines corruperat. Adhuc tamen cerneres effigiem arae hominisque imponentis simulata thura in focum, propter cuius uerticem eiusmodi uersus utcunque legebantur. 5. Di quos sub uacua fas est tellure precari; Seu Iouis hic regnum est, seu Ditem haec antra uerentur, Seu qui caeruleis incinctum continet Orbem Fluctibus, hic trifidi posuit fundamina sceptri; Has precor ô fidas domini seruate latebras. Non istam fraudes scelerent, non turpia noctem Furta, nec attonita radians face tristis Enyo Terreat, aut dirae uanis stridoribus umbrae. Sit pacata quies, sint sancta silentia rebus, Donec casta domus, nec parci grata nepotes Thura ferent uobis. Hic sontibus incubet horror, Hic Erebus; placidasque bonis mulcete tenebras. [1,6] Capitulum VI. 1. Haec raptim legebat Archombrotus. Sed grauior de Poliarcho cura a loci contemplatione mentem reduxit. Timoclea percunctantem docebat, quamquam Poliarchus erat externus, neminem fuisse Siculorum propiori amicitiae gradu Regi admotum neque bonos inuidisse. "Sed nescio quod hodie fatum, inquit, desaeuit in illos qui Regibus fuêre carissimi." "Ita est," retulit Archombrotus; "Hic cometes paucis annis quas aulas non perstrixit?" At Timoclea: "Verum, Archombrote, ceteris omnibus ruinae suae causa uel in se uel in dominis fuit. Istum tantae uirtutis, sub moderatissimo Rege, quis casus afflixit? Retulerisne ad exemplum Lydios coniuges, qui nuper in gente externa impotentis felicitatis poenas dederunt; hic ad regium limen in suo sanguine fusus, illa ex carcere ad lictoris ferrum educta? Notissima refero, Archombrote. Sed quid ea in scena simile Poliarcho? Nihil illis ad regnum deerat praeter nomen et purpuram. Aspernabantur pares esse gentilibus, nec qua uirtute tantum supercilium tollerent habebant. Teneros quoque annos caeci calcabant illius, qui haec bona et asserere uere poterat et fortiter sustulit in rudimentum potestatis. At Poliarchus non libauit regiam gazam, non praesidiis, non castellis fundabat suas uires. Apparebat denique, instar solis hanc uirtutem in transcursu lucere Siciliae. Longe aliter isti Lydi, et (haud absimile fortunae ludibrium) par aliud coniugum ex Phrygia." 2. "Nempe ille," subiicit Archombrotus, "quos nuper ex regiae penetrali, in qua omnia poterant, ueneficii crimen mittebat ad laqueum, nisi princeps adhuc memor amasse, carcerem damnatis munus dedisset." "Ita est," inquit Timoclea. "Scis igitur quam multum peccauerint: ipse quidem tanquam immemor primae sortis et a multis amari dedignatus; illa inuidiam non uerita abdicati coniugii, quod primum erat nacta; uterque autem auersae Iunoni non litans, ignarusque suum quoque deabus fulmen esse." 3. "Miraremur haec, matrona," ait Archombrotus, "nisi crebrae humanarum rerum uices paene omnium rerum admirationem sustulissent. Cerne Aquilii aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuuit, post exhaustum immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius esset funus expirantis dignitatis. Sed non ideo mehercule plebeiae inuidiae unquam accedam, quae in omnes desaeuit qui principum illustres sunt, ipsisque Regibus obloqui audet cum homines sibi gratos ceteris anteponunt. Insignis haec est, inquam, in Reges iniuria, uelle eas arceri a suauitate amandi et a fide, quam omnes in iis expectamus, qui per nostra beneficia creuerunt. Amicum tu aut ego habeamus, in ea lenitate conquiescamus; solis Regibus lex barbarae inhumanitatis dicatur, ne quem eximium habeant aut cuius familiaritate delectentur? Quid cum sponte amari se sentiunt? Cum ingenii et affectuum paritate, immo cum fide et beneficiis prouocantur ad amandum? Ne tum quidem audebunt illi impetui indulgere, quem natura dulcissimum habet? Certe neque Herculi Philoctetem, neque Achilli Patroclum inuidemus; paucique inter Heroes sunt, qui non aliquem praeter ceteros carum in uitae et secretorum consortium admiserint." 4. Hic Timoclea: "Mihi quoque, Archombrote, nunquam placuit tam iniquae obtrectationis audacia, quae quamquam publicae utilitatis larua contegitur, plus insani tumoris tamen habet quam solidae pietatis. Plurimi enim Regibus irascuntur, non quod aliquos gratia sua subuehant, sed quod sibi gradus ille non pateat. Et in gratiosis, quos tam acerbe deuouent, haud raro nihil magis quam ipsa felicitas displicet. Certe ut ex domesticis nonnullos seligimus ac uelut adoptamus nostras in curas, fidemque eorum familiaritate et muneribus tam pensamus quam sollicitamus in futurum. Ita ni princeps sibi quaesierit eiusmodi uicariam opem iisdemque rationibus aluerit, non sufficiet16 publicis laboribus, non mecastor uel si firmiores nostro Atlante ceruices incumbentibus negotiis opponat. Nam quod modo referebamus casum eorum, quos diu regiis amicitiis florentes ab suo denique axe fortuna excussit, nihil inde collegeris, nisi interdum fieri posse ut Reges iniuste amicos deserant, aut si indignos amauerint, errore deprehenso praecipites eos agant ex suggestu quem inuidiose conscenderant. Sed quod saepe est, fac constantis animi esse Regem feliciterque inuenisse quos amet. Videbis intactam utrimque beneuolentiam utilissime perennare. Ridebis, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram. Verum in aulae tropicis educata frequentissime uidi hoc argumentum inter peritos agitari, quorum sapientiam ipsa quoque experientia saepe probauit. Sed haec clades Poliarchi, quae nos modo sollicitos habet, forsitan praeter omne exemplum est. Nam et Meleander probissimi ingenii Rex est, et iste nec fidem deseruit, nec improbe exultauit in tanta fortuna -- ut in hoc illius discrimine non aliam quam fatorum esse culpam existimem." 5. Sic loquente Timoclea, haesit Archombrotus, subito aquae murmure percepto quae in uicino fluebat, rogauitque matronam quis is sonus et an illic perpetuus esset; simul, quantum in lumine facis licebat, humum intuebatur ne temere in fluenta incideret. At Timoclea: "Fons, inquit, est, ingenti ui aquae e uicinis collibus huc illabens fistulisque ad ulteriores campos deductus, qui commodissimo cursu facit ne sitiant qui isthic latuerint." Et haud multum inde progressa magni ambitus lapidem ostendit, qui fontem largo impetu cadentem praecipitabat in subiectos canales per foramina toto fundo distributa. Pulchritudo et copia aquae, tum natiua frigiditas et quicquid in aquis laudamus, eo plus Archombrotum rapuerunt, quod ex Africa ueniebat, sicca ut plurimum et fontium destituta solatio. Itaque quamquam ad Poliarchum festinabat, captus iuuenili uoluptate manus primum mox et ora fonti admouit, qua placidius manabat, inde etiam plurimum bibit curis et uigilia accensus. Obiurgabat intempestiuum potum Timoclea, fontemque impensius miranti: "Hunc specum maiores mei, inquit, non in uiae tantum et fugae commoditatem ornauerunt, sed et qua licuit, longiori habitationi uoluerunt aptatum, si quem forte diutius latere sua fortuna coëgisset. Cerne hoc spatium quernis tabulis stratum, ligno eodem utrimque latera et fornicem ambiente, ne prorsus insalubris capiendo somno locus sit in nuda liberaque exudantis undique terrae frigiditate." Aspexit Archombrotus illud cubiculum ad semitae dexteram intra effossum speluncae latus declinans, et ipsa loci caligine offensus, quam modicus ignis non satis submouebat, auersatusque indigni domicilii omen non sine suspirio cogitauit quantus uir illi diuersorio destinaretur. Liberiore quoque dolore Timoclea ita locum affata est: "Tu igitur hospitem Poliarchum accipies, tu iuuenem fortissimum et omni luce dignum tuis tenebris celabis? Sed bene est si te illius salute nobilitaueris! O Fortunae uim, quae saepissime facit ut ei de suis in nos iniuriis gratias habeamus! Nam et illa peccauit clarissimum uirum ad latibula ista cogens, simulque eximie fauit, quod his saltem in antris passa est spem salutis illius delitescere." [1,7] Capitulum VII. 1. Inter haec emensi uiam erant et os specus Archombroto monstrabat Timoclea, quod non operose reseraretur. Vectes introrsum duo oppositum egressui lapidem tenebant, sic in terram nitentes ut nulla ui quae exterius moueretur quati possent. Sed qui intra specum erant, eos facile obliquatos ab exiguis leuabant scrobibus, quibus ita fulciebantur ne ab imposito ostii onere possent recedere. His ergo exemptis saxoque deducto, ubi speluncam Archombrotus aperuit, egressa Timoclea iactauit manu facem, ut cum Poliarcho conuenerat, rursusque ignem suppressit, ne ex mora in alios quam quos optabat suspiciosus fulgor incideret. Ille cum non aberrasset a uia, stabat ad flumen expectabatque signum, quo dato peruenit ad matronam. Sed quid illius et famuli equis fieret, diu quaestio fuit, donec Gelanorus: "Ite, inquit, ad consilium in speluncam. Dum de equis deliberatis, stabunt religati ad has alnos, quae procul omni uia propter flumen consurgunt." Dum illi descendunt, dum adhuc trepidi nihil in rem meditantur, Gelanorus equos reuinxerat aderatque ad speluncam. In quam ubi receptus est, lapidem quo uiae aditus celabatur reductis fulciunt uectibus, et ad consilum se componunt. Censebat Poliarchus dimittendum esse libertum, qui omnia exploraret: quod sibi facinus obiiceretur; quae haec noua in Rege saeuitia; num denique amicorum in extremis fides duraret. "Salubre, inquit Timoclea, consilium, Poliarche, si non scires nihil prius homines a Gelanoro quaesituros quam ubi delitescas. De illius fide non dubito, sed si in hostes inciderit fortasse, per tormenta expriment uerum." Indignatus Gelanorus se in salute domini non uerberibus, non equuleo frangi posse respondit: habere se praeterea quo eludat inimicos; iturum se attonito maxime similem, et si quis ex ignotis aut suspectis de Poliarcho roget, iam de luce abiisse uoce ad fidem composita esse dicturum -- neque rem a uero abhorrere, quandoquidem sub terra secretus a sole recesserat; quaerentibus mortis genus mentiturum ab equo in Himeram flumen casum; quippe fuisse Regis edicto perterritum, ingressumque nocte flumen, neque uadum tenuisse grauem armis et subtrahente se equo fluctibus haustum (et tunc forte commode ad hanc fraudem Himera plus iusto abundabat). "Addam, inquit, nihil fuisse in me opis, cum uiderem iratis uorticibus dominum in mare deferri. Hoc commento fama tui interitus spargetur, qua nihil nostris rebus commodius. Nam et inimicos satiabit et ceterorum miserationem inueniet, qui de extincta uirtute magnificentius loqui amant. Laxabitur deinde custodia, quae iam portus et nauigia asseruat; et omissa quaestione, quam audimus in te decretam, non aegre aut latebis aut fugies. Nec aliud mortis genus tutiori mendacio fingemus quam quod nihil ex te reliquerit. Tuum praeterea equum quo temere uolet patiar ire, tanquam mors domini hanc fecerit libertatem." 2. Placuit omnibus Gelanori calliditas. Sed adiecit Poliarchus, si incideret in Arsidam, cui inter Siculos maxime fidem habebat, rem ut erat nihil cunctaretur effundere rogaretque suis uerbis ne indigna calamitate iacentem adire uereretur, aut si id minus posset, quae saltem ex re essent perferenda concrederet. Consulebat etiam Archombrotus ne perfunctus officio Gelanorus protinus rediret ad specum: nam nec satis posse pultantem exaudiri; et suspicioni locum fore si qui uiam in proximo obirent. Sed ad Timocleae fores accedens uteretur in matronae familiares larua eadem qua ceteris imposuisset, patronique tanquam extincti fata expressis prosequeretur gemitibus. Inde secreto Timocleae ope ad Poliarchum esse uenturum. Agitauêre praeterea quid supellectili, quid familiae Poliarchi faciendum. Instruxerat enim domum, quae non indecora aut impar regiae amicitiae esset. Sed nec familiaribus fidebat. Unum enim suae gentis habebat Gelanorum. Ceteri erant externi ac plurimum sibi ignoti. Nec multum de bonis laborabat, assuetus in abdito uestium circumferre summi pretii gemmas et et modicum auri, ne fortunae omnia in absentem licerent. Siue igitur tanquam damnati hominis bona ad se traheret Meleander, siue illa mercenarii seruique diriperent, iussus est nihil mouere Gelanorus, sed tanquam a conuulsae domus excidio ceruices subtrahere. His praeceptis exornatum dimiserunt. Ipsi Archombroto atque Timocleae iam non diu licebat cum Poliarcho esse. Seruuli enim primo mane ad officia surrecturi timebantur, aliquo ludo fortunae tunc potissimum seduli cum minime uelles. Hos matronae in Poliarchum studia deprehendere utrique pernicies erat. Rogant itaque ut in solatium uirtutem adhibeat, quae nec clades mereri nec, cum immerito accidunt, deiici potest; se quidem quam saepissime liceret ad colloquium redituros. Tum puluinum in quo recumberet, facesque (plures enim Timoclea intulerat) tradunt, et remenso sub terra itinere in toros referuntur. Poliarcho quae mens fuerit, quantum iracundiae questibusue in illa solitudine indulserit, illinc intellegas quod non plus de uita quam de mortis decore laborabat, sciebatque ex spiritu suo pendere quos supra se habebat eximios. [1,8] Capitulum VIII. 1. Gelanorus postquam domini equum admota uirgula libertatis admonitum auertit in cursus et ipse in suum conscendit, destinatum iter ingressus est. Cumque fere ad siluam peruenisset, in qua pridie Poliarchus pugnauerat, tres lecticas ferri uidit multosque in equis comitari; post hos peditum examen procedere. Quae haec pompa duceretur scire libuit. Propinquanti liquebat lecticas esse funebres hominesque pullatos. Territus ferali auspicio rogauit ab extremi agminis uno, cuius exsequiae ducerentur. Ille ad corpora legatorum iri respondit, quos pridie Poliarchus contra ius gentium cecidisset. Cohorruit Gelanorus, et quae hae fraudes quodue piaculum esset secum ipse uolutans, quo certiora cognosceret, iuit cum illo agmine donec hominis cadauer, quem in limine siluae Poliarchus fugientem peremerat, inter ferales luctus uidit attolli in lecticam. Tunc satis constitit grassatores qui in Poliarchum inciderant a Lycogene ad Meleandrum fuisse legatos. Sed cur praecipitata ultio erat? Cur dies non dicta Poliarcho? Ergo legati latrocinarentur impune? Et Rex in hostes quam in suos pronior esset? Danda fortitudinis praemia fuisse uictori et legatis in scelere occisis crucem quoque pro funere. 2. Haec confusa et tumida pietate uoluentem tanta ira incesserat, ut iam aegre aut colorem obtineret aut uocem. Satius uisum a spectaculo recedere, cui furiose indignari inceperat. Igitur deuotis hostibus, qua ad Regem propior cursus erat concitat equum. Penetranti ad alteram siluae oram iam sole prouecto, uisi complures per uiam procedere. Nam et militaris haec erat, et tunc regiis in propinquo castris frequens. Inter ceteros occurrit Timonides, non obscurus ex Meleandri familia, qui et de Poliarchi uice anxius ad hoc ipsum errabat ut quid eo esset factum acciperet. Is posteaquam Gelanorum agnouit: "O te, inquit, opportunum! Ubi autem in tanto tumultu Poliarchus?" At ille promissae artis memor, deiectos oculos in Timonidem uix attollens, Poliarchum uixisse respondit. Tum uero in Timonide pietas atque amor potior fuit praesentium rerum metu. Vaticinanti similis stetit, deinde singultibus in haec uerba laxatis, "O infelicem cum Meleandro Siciliam!" uertit habenas. Visa res non mediocris solatii Gelanoro, fictam domini mortem adeo ueros nec occultos gemitus inuenire. Neque multum Timonides processerat, cum ad illum iterum redit et: "Quod, inquit, uiri maximi fatum fuit, Gelanore? Quam subito aut a quibus oppressus est?" "Cum edictum in se Regis metueret, retulit Gelanorus, ausus est per tenebras uadum in Himera explorare. Sed imbribus tumens flumen conantem diripuit et, quantum in siderum fulgore conieci, in proximum mare deuoluit." Rursus exclamauit Timonides et nuntiaturus maximam cladem illico uiam ad Regem instituit. Sic furenti non procul Arsidas occurrit, cui uni Poliarchus furtiua consilia a Gelanore credi uoluerat. Hunc Timonides raptim implet funesti nuntii horrore, petentique ubi esset Gelanorus ostendit uenientem. Simul his ipse quidem, ut coeperat, uersus regia castra stimulat equum. Arsidas uero ad Gelanorum pergens salutemque obiter ferens de patrono protinus quaerit. Sed ille esse arcana quae afferret respondit, quibus publicum satis aptum non esset: declinaret a uia Arsidas; se cum nemo obseruaret secuturum. Paruit monenti Arsidas, cui iam non paruam spem insinuauerat, nihil dum Gelanorum de Poliarchi obitu questum esse. 3. Solitudo in conualli proxima erat, quo postquam conuenere, ita prior Gelanorus: "Viuit, ô Arsida, Poliarchus, sed te unum uitae suae conscium cupit. In effossa sub Timocleae aedibus uia matronae fide celatus est. Me autem ad te misit, ut doceres quis uentus hanc tempestatem exciuerit, et si perculsum non fastidis, ad se quoque perducerem." Arsidas nullum se periculum defugere dixit: duceret modo Gelanorus ad specum; cupidumque Poliarcho coniungeret. "Immo, inquit Gelanorus, arte opus est qua Timocleae familiam capiamus ne resciant illic latere Poliarchum et in sordidorum hominum potestatem summi uiri fata perueniant. Prior ibo, subornatisque gemitibus, quod iam apud Timonidem coepi, illius simulatam mortem deflebo. Tu quoque, Arsida, quoscunque conueneris illa fabula utiliter eludes. Fiet Poliarcho uita securior, si credetur extinctus. Medio die ad Timocleae limen peruenies quasi per aestum acquieturus. Nec suspicionem faciet, si in aedibus matronae iam olim tibi notae familiaritatis iure diuerteris. Est praeterea quod te moneam: iuuenem illic esse in Siciliam heri aduectum; ex Africa, nisi dissimulat, soluit. Speciem et, cum loquentem audiueris, sapientiam laudabis. Fides in Poliarchum summa est, cui uix dieculae commercio iunctus nunc in ultimis adhaeret. Ille tibi aut patrono meo suspectus esse non meruit." 4. His inter se constitutis sparguntur in diuersa, et Gelanorus quidem qua compendium ad Timocleam erat. Arsidas, cui diutius uacabat, lento gradu in publicam uiam diuertit. Sed deceptus Timonides tragoediam late ferebat. Nam in quemque de notis inciderit, auctor erat obiisse Poliarchum. Rumor inde in plures et pro hominum sorte diuersis affectibus sed ubique ingentibus exceptus. Statuerat eo die Meleander, Hypsa flumine superato, ire Magellam, quo ipso iubente Argenis filia Syracusis aduenerat. Iamque pronuntiato discessu colligebat miles uasa, et Rex dum apta itineri hora esset in proximis uallo campis spatiabatur. Medius proceribus erat, haud dubius multos ex illis specie amicitiae atque officii circumstare inimicos, cum ecce in castra Timonides redit nuntiatque amicis quicquid acceperat de Poliarchi fato. Dicto citius atrox fama dimanauit in milites, neque aegre credebatur. Ipsum denique Regem adire Timonides luctuque efferatus ita loqui non timuit: "Multum est, Domine, quod gratulemur Lycogeni. Fato functus est Poliarchus." Ad haec uerba haesit Rex incertissima mente perculsus. Amissi iuuenis calamitas et iactura eo magis horrentem agitabat, quod in se tanquam auctorem haec fatorum culpa reciderat. Lacrimae deinde propemodum subibant et triste uenturarum rerum auspicium. Sed nec publice dolere tunc securum, cum in eius uultum plerique imminerent ex amicis Lycogenis, frontem, oculos, uerba adnotaturi. Obfirmato itaque ore ne aut laetitiae aut doloris ederet signum, pauca de genere interitus quaesiuit rediitque in tentorium, certus nemini laetam esse Poliarchi perniciem, nisi qui et ipsum Regem periisse concuperet. Multis militum reuerentia Regis obstabat ne coram lamentarentur. Fidissimi procerum uel suspiriis constantiam fallentibus deflebant amissum, uel indignatione maiori, inter mutua colloquia, fatorum temporumque iniuriam non premebant. Illos Rex diligentissima memoria distinguebat a ceteris, tanquam dignos quibus unis se crederet, sed nec sine pudore intuebatur, ratus se ut interfectorem Poliarchi inuidiose ab illis designari. Mirum fuit exstitisse qui auderet subito calore effundere hos uersus furtimque deponere in uestibulo Praetorii, qua Regem abire oportebat. 5. Flos iuuenum, seu te id Stygiis timet omne sub oris, Quo pallent alti manes, seu sidere caelum Auxisti, Siculas non respecturus ad oras. Da fassis ueniam, grauibusque accedere uindex In miseros ne quaere deis. Satis ausa luemus Gentibus inuisi, memorique in saecula fama Hoc monstrante nefas. Tene ergo lacessere flammae, Te potuit ripis haurire furentibus amnis? O Superi! qui nos ignes undaeue piabunt? Ipsi amnes, ipsae meruere piacula flammae. [1,9] Capitulum IX. 1. Ceterum dum profectio a castris ornatur, iam effusa in populo fama Poliarchi cladem uulgauerat Magellamque peruenerat. Forte in thalamo sedebat Argenis, cultumque non quem tranquillis rebus haberet, regia uirgine tamen dignum, inter puellas adornabat. Selenissa alumna Argenidi erat secretorum omnium conscia, et tunc illius comam fingebat, cum una ancillarum ex atrio, in quod forte processerat, redit nuntiatque Poliarchum obiisse. Fefellerat primo Argenidis aures, cui tunc intentior de nocturnis ignibus et Poliarchi inimicis cum Selenissa sermo. Et ad Selenissam quidem allapsa ancillae uox ingenti tumultu animum omniaque praecordia concussit. Tum uero furtiuis nutibus oculisque silentium subinde iubentibus, monebat ministras ut premerent uocem; sed iam susurrantium garrulitas sedem impleuerat, subitoque horrore Argenis attonita, nec dum certa quid ancillae loquerentur, rogauit quosnam casus aut clades inter se mussarent. Selenissa responsum intercepit excidisse de ministrae manibus speculum, quod die natali Argenidis Meleander dederat; illud nunc dominae iracundiam reueritas queri. Sed non persuasit iam sponte metuenti. Ergo de sede Argenis exsiliit proximamque puellarum manu prehendens et in eam ardentibus intuens oculis: "Si iam, inquit, mentiri audebis, scias te hodie ultimo in conspectu meo esse. Dic uero numquid triste de Rege allatum est?" Abominata illa dirum de Meleandro omen et tanquam adhibitura solatium: "Immo, inquit, ô Domina, omnia quae oportet de Rege audimus. Victor et ualens, ut nosti, expectatur. In tantae felicitatis mixturam parua clades est extinctus Poliarchus." Non alias fortius suas partes quam tunc in Argenide obiit pudor. Strenue reuocauit abeuntem spiritum, eodemque momento et constituit et distulit mori. Ac ne ullam suspicionem mulieribus quae astabant reliqueret: "Regem, inquit, diis curae esse non dubito, qui ciuilibus motibus secundum ius exitum dabunt." De Poliarcho loqui pertimuit ne in ipso nomine haereret, iam paene collectis gemitibus uicta. Cumque diutius coactae frontis scenam non ferret, in arcanam penitus cellam sola se penetrat tanquam subiti negotii causa. Iamque fores obserabat, ne quis superueniret suprema meditanti. Sed non fefellit illa rabies Selenissam. In uestigiis itaque Argenidis haerens (et alumnae hoc licebat) redeuntem in claustra ianuam sustinuit manu, specieque obsequii dominam in illo secreto secuta est. 2. Tum demum obseratis foribus liberior in luctum Argenis et lacrimas soluit et direptum manu cultum laniatis crinibus proiecit in terram. Lectulus ex ebore erat, quem humilem purpureis tapetibus ad diurnam quietem auxerant. In illum tota corporis mole procubuit. Neque Selenissa loquebatur, sed tacita expectabat donec sponte primus turbo lacrimarum concederet. Sed ut uidit nunc mitissimis feruentem gemitibus, nexisque manuum articulis lacertos oculosque inuidiose tollentem in caelum, nunc saeuius intra se et errantibus luminibus obloquentem, longiorem denique stylum, qui ad uarios usus desinebat in acumen, aptantem in iugulum, nihil cunctata in frementem insiluit, et brachium iam paene sceleratum tremulis manibus tenens laborat dignos questus in furiosam expedire, nam spississimis singulibus luctus obstabat. Diu par miserabile in hoc statu perseuerauit, ut utraque inualida manu esset, et nec illa ferro uteretur, nec ista eriperet, ambae immobiles et in alterna tantum ora defixae. Argenis praecipue in humerum ceruicem reclinauerat. Ore quoque incuriose hianti Selenissam intuita: "Nihil, inquit, nihil agis, Selenissa. Utcunque obstiteris, mori licebit. Hactenus recte monstrasti constantem, memorem, piam esse. Quid illa praecepta iam alia pietate peruertis? Mihi quidem tibique solatium erit, quod inuiolato pudore in tumulum succedam. Putasne me superstitem Poliarcho esse posse? Ille me intactam a Lycogene praestitit. Reddam nunc uitam, et hoc ipsum est pudore, quem seruauit, et merito suo minus. Ego, si nescis, Selenissa, Poliarchum occidi. Crimen non expiabo nisi sanguine abluerim. Quid illi cum Sicilia, nisi propter Argenidem, fuit?" In haec uerba dolore confusa spiritum quoque amiserat. Elabitur manu ferrum et ipsa in Selenissam, tunc quoque male fortem, incubuit. 3. At illa non de Argenidis modo sed et de sua uice sollicita omnem medicinam adhibebat parum exaudienti, nunc alterno dolore aggemens et cito expiraturos luctus credens, si liberrime soluerentur, nunc in alumnae supercilium rediens. Patris etiam admonebat, quem tumultibus publicis fractum, si ipsa moreretur, extremo uulnere sauciaret. Esse hanc enim ueluti purpureum et fatalem patris crinem, quem si euelleret instar Scyllae Minoem amantis, duplicato parricidio gnatam et patrem in eadem exitia esse tracturam. An praeterea auidae famae et sponte iniquae persuaderi posse credebat, tam uiolento amori pudicitiam superfuisse? Sed haec frustra apud surdas tunc aures iactabantur. Tunc uero in furentem et ipsa saeuire audacius: nolle se tam foedum exitum spectare; nisi uiuere promitteret, se ad auxilium proclamaturam. Iam ad fores uidebatur precessura, cum Argenis laciniam uestis ducens iterum in amplexus reuocat et: "O mater, inquit, cur a tantis doloribus uetas abire? An Poliarchum, si defuncta prior essem, fuisse uicturum existimas? Non fallis, Selenissa. Ab cunis ad id quod aetatis meae est, quid uelis, quid commendes intellexi. Quod iam fieri prohibes, cum mea manu patrauero, ipsa potissimum laudabis. Si quid e mortuis superest, amat me etiamnum Poliarchus. Ibo felix ad sponsum, et sine inuidia castissimas miscebimus umbras. Ad extremum, si extinctis sensibus toti in tumulos condimur, hoc cum uita malum effugiam (horreo loqui) ne interfectorem Poliarchi uenerari necesse sit. Scis cuius imperio ignes hesterni micuerint. An dubites illinc fortissimo uiro fuisse exitium? Sed pater est. Impietas erit parentem auersari. Sic igitur inter Poliarchum et patrem partiemur affectus, ut deposita uita, quod mihi utriusque beneficium est, neutri possim irasci uel fauere." 4. Contra Selenissa dedecus caedis urgebat ad quam amor impulisset. Tandemque ueluti melioribus fatis admonita: "Quid nos autem Poliarchum tanquam proclamatum deflemus? Famaeque tam saepe ludenti certissimo dolore iam credimus? Nescis in fabulis errorem Pyrami uulgari? Ut discamus periculosum esse ex primis indiciis furiose decernere? Quid scis an in paria fata nunc uoces Poliarchum quibus ille suam Thisben imprudens damnauit? Poliarchum audimus occidisse. At quam multa fingere rumor solet? Quis cadauer inspexit? Quis maculatum sanguine ensem? Forsitan nunc securus et despectis hostibus laetus, si cecideris, per tuum uulnus animum efflabit. Mitte qui certiora renuntient, et saltem in hoc uiue, ne eum, si uiuus est, perdas." Tristi risu diducta Argenis ceruicem mouit et: "Quam, inquit, uana spe extremos luctus differs? Hoc commento nec tibi, ô mater, nec mihi persuades. Sed hoc dabo Poliarcho -- aut uerius diis -- ne temere credam hoc facinus esse patratum, ea lege ne, cum certius de clade constiterit, molesta sis uitam et sensus positurae." Hoc principio laeta anus, quae sciret atrocia ex luctu consilia primo impetu pertimiscenda esse, cum autem moram pati inceperunt sua sponte excidere, iurisiurandi arbitrium penes se fecit et per deos deasque, sed praecipue per genium Poliarchi, sacramentum Argenidi praeiuit nihil illam toto biduo, quicquid audiret deinde uel sciret, suae uitae nocituram. Annuente uirgine et in uerba quae Selenissa conceperat iurante, monere anus coepit ut recomponeret comas, ne cuiquam ad tam arcani doloris notitiam indicium esset. Formam, quamquam in Argenide summa erat, tamen magnitudo animi uincebat. Domuit scilicet gemitus momentoque in uultus rediit quos ante dolorem habuerat, nisi quod in oculis rubor tumebat, quem admota gelida temperauit. [1,10] Capitulum X. 1. Adhuc colligebat animum et in laetius ora fingebat, cum una ancillarum ad fores pultauit monuitque iam Regem in limine arcis esse. Neque mora Argenis, tanquam aliud egisset, redit in thalamum etiam porrectiori uultu quam res publicae merebantur; siue quo a suspicione sui luctus abesset siue ut inter simulationis dolorisque certamen, in iustum temperamentum omnia uerba, omnes gestus redirent. A praetorianis inde excepta qui non procul excubabant per media regiae atria successit ad portam. Haud procul erat Rex, qui ad genua accedentem ponentemque dexterae osculum sustollens et mox leui manu uerberans genas, usquene ualuisset rogabat. Maciem simul palloremque incusabat, quibus inter bellorum metus deteriorem formam fecerat. At illa haud licuisse per pietatem respondit patrem et Regem in castra profectum saltem uotis curisque non prosequi; sumptaque lugendi materia nonnihil lacrimis, quae frequentissimae instabant, indulsit. Rex eam bono animo esse iubet: annuisse deos uotis; restitueret placidis rebus uultum, quem aduersae exhauserant. Populus se circum effuderat, non minus quam senectutem Meleandri speciem Argenidis uirtutemque reueritus, quae ea arte dispensabat supercilia, oculos, nutum ut et populus humanitate captus acclamationibus exultaret, et ex optimatum frequentia nemo neglectum omissumue se crederet. 2. Salutantium supplicumque concursu Rex obsessus paulisper in atrio haesit, in quo fons erat non plus aquis notabilis quam arte signorum, quae illic hospiti Coccalo aiebant Daedalum poliuisse. Aquae in altitudinem redeuntes originis per uarias fistulas atque formas micabant. Mox in subiectum alueum recidentes feruebant ipso tumultu labendi, reddebantque colorem mari simillimum. In medio Galatea tanquam in pelago lugebat recens extinctum Acim, qui iacebat in litore et, tanquam inciperet solui in flumen, duos fontes ore soluebat et uulnere. In confinio aquae contumax Cyclopis imago simul alio saxo imminebat securae Galateae, simul audiebat indignantem his uersibus, quibus artifex subiectum marmor inciderat. 3. Durior ô saxo, quo nunc meus occidit Acis, Asperior siluis et, Polypheme, tuis. Ausa lues. Deus hoc faciet, quem tu inscie fati, Quem non mortalem passus es esse uirum. Nam deus Acis erit, uiuetque perennibus undis. Quid facies? Nullas haec timet unda minas. Iam fons corda tenet; iam fons tenet omnia, qualis Acis erat, dat nunc candidus auctor aquas. Cincinnique sui memores labuntur in orbem; Errat et in tremulis annulus ille uadis. Quam bona caeruleis periit iam purpura uenis! Nec tamen in gelido sanguine friget amor. Quo meus Acis abit? Quo uos humerique manusque? O quanti numen constat habere nouum! Hei mihi! Ne se hominem plus uulnere senserit esse, Quam nunc thure dato sentiet esse deum. 4. Hoc conspectu Argenis cladis admonita, dum Rex cunctaretur in obuiis, solitario dolore se pascebat. Erat sibi Galatea; meliorem Acim flebat. Sed quis ille Polyphemus? Quamquam eo destinabat Lycogenem, tamen et culpae paternae inuita meminerat. Iam ad interiora aulae processerant, et purpuratis ad corporum officia dilapsis, paene soli familiarium obsequiorum ministri cum Meleandro perstiterant. Laetus Rex hoc secreto et ab his quoque cum Argenide diuersus: "Tua, inquit, aetas et sexus, mea gnata, expertem facerent publicorum consiliorum, nisi te disciplina et indoles erexisset ad magna; et praeterea quod utcunque sis femina, tamen in te recumbit fortuna Siciliae et uiris imperatura es. Assuesce me uiuo illis curis, sine quibus regia dignitas sustineri non potest, et quod potissimum in regnante est, disce silere. Pessimo loco sumus, Argenis, nisi pati iniurias ita possumus ut uideamur non sensisse. Nam si pondere quod nunc urget flecti nolumus, fortasse frangemur. Scis a me defecisse Lycogenem; multas urbes in partes abscessisse. Peius nocent qui intra uiscera haerent meisque consiliis incubant, uerius me captiuum quam Regem obseruantes. Proelium, quo nuper certauimus, uidebatur Lycogenem admonuisse quid possem. Victus erat et, nisi fauisset nox, ne munitionibus quidem tutus uim meorum tulisset. Tum uero optimatum illorum haud pauci qui apud me erant, quos arbitros consiliorum habueram, diutius sua studia non pressere. Foederibus opus esse clamabant: ualidam populi partem consensisse Lycogeni; hos seruare praestaret, an desperatione incensos in mutuam cladem excire, tantum parricidas dubitare. Iam et ipsum Lycogenem audebant excusare: et hunc quidem proelio uictum esse, non bello; sed praeterea, ut funditus perdi posset, non tamen expedire; quo enim oculo Siculos inspecturos qui eorum delicias sustulisset? Acrius pro ultione defuncti, quam pro uiuentis decore certaturos. Occuparem igitur tempus, dum acie uictor pacem ciuium beneficium meum facere poteram. Non dissimulabo, Argenis. Plus inter has uoces timui quam in campo cum Lycogenis signa fulgerent. Prodi dignitatem meam uidebam, et timeri poterant grauiora si decipi abnuissem. Fecisti, gnata, praecipue, ut regnum retinere quacunque pace mallem quam exheredem te facere obstinata defensione maiestatis. Sed ne leges expectarunt a me Rege atque uictore. Tabulas a Lycogene obtulere, quarum summa haec erat: Meleander Rex Siciliam pleno iure obtineto. Lycogeni apud eum amicitiae gradus esto, qui fuit. Eidem et maris et Syracusani agri praefectura seruetur. Erbessum et Heracleam cum praesidiis habeat in fidei pignus. Cauebant praeterea ne liceret meminisse iniuriarum ulloue iudicio quidquid per hos tumultus actum est uindicare. 5. "Non erat meae dignitatis, Argenis, conditiones ad paciscendam pacem accipere, sed nec recusare fortunae. Inter utrumque ambiguo; Ibburranes atque Dunalbius egregiam operam dederunt, ne quid praeter maiestatem facere crederer. Nam infulas numinum, quibus ornantur, conuenientissimas sciebam, ut ueluti ex officio ad concordiam hortarentur armatos; maiorem etiam fidem (quia externi sunt) fore hinc illis instar sequestrorum commeaturis. Panormi tunc erant. Acceptisque codicillis, quos perplexos illis scripsi, facile quid uellem intellexerunt. Ergo nunc ad me, nunc23 ad Lycogenem delati tanquam inuitos ad ea coëgerunt quae potissimum cupiebamus. Ita conditionibus sum assensus, quas ferebat Lycogenes, nisi quod intra duas cohortes praesidium esse iussi, quo Erbessum et Heracleam teneret. Idque maxime caui, ne praesidii specie totas illic habeat legiones in me captato tempore inuasuras, neue suspecta sit lenitas mea ad omnia arbitria inimici tam facilis. Haec legatos iubebam nuntiare Lycogeni et si conditio placeret, postero die ad nos redire. Neque mora in his erat, sed ad me aduentantes tristis casus afflixit. In Poliarchum inciderunt." Diriguit Argenis ad rei mentionem, et ut perturbatio oris lateret, sponte tam uiolentam tussim commouit ut qui deinde horror aut rubor suffundi coepisset, facile ad excussos spiritus referretur. 6. Diu expectante Meleandro cum utcunque ipsa cessasset: "Pessimo fato, inquit ille, in legatos Lycogenis Poliarchus inuectus est. Dubium consilio an errore. Sed ferro non perpercit et tres ea clade extincti sunt. Duo supererant, qui ex fuga calentes ad me perueniunt. Hi tumultu cuncta complere, lamentari indignum exitum sociorum, ita meam fidem appellare, ut paene criminarentur. Cumque aduocatis extemplo proceribus concilium illis dedissem, iam non soli inuidiam mihi fecêre. Multi ex meis partes eorum questu acerbissimo implerunt. Summa clamorum fuit oportere Poliarchum dedi ad poenam, ne credi uulgo posset immissus qui mea fide tutos occideret. Nec mitius quam capite inquirendum in tanti exempli facinore. Haec iubentibus propiores quam consulentibus urgebant. Sed obstabat ingens in me meritum Poliarchi, qui proelio mihi uictoriam conciliauerat. Et uirtus experta suspicioni ignobilis facinoris non patebat. Cleobulo quidem atque Eurymedi ceterisque qui in concilio sani erant incredibile erat id scelus. Reum illi audiendum censebant, facile quae sibi obiiciebantur excusaturum. Igitur missurum me affirmo, qui eum ad dicendam causam accerserent. Fore enim sine exemplo si defensione sublata opprimeretur. Hoc auditu peius hostes accensi sunt: Eripi enim debitae uindictae Poliarchum, si ulcisci differrem; num enim post tantae audaciae nefas, nisi ui et ingratiis rediturum? Immo nisi prohiberetur, excessurum ex Insula et in patria iactaturum quam impune illusisset Siciliae.' 7. "Cum me diutius confusa flagitatione lacesserent, rogaui quid igitur facto opus. Nam abesse Poliarchum et in absentem supplicia frustra constitui. Vox illorum omnium fuit fugam ipsius occupandam; quod perfacile esset, si iuberem nocturnis ignibus prouinciae signum dari. Ita enim occlusis portubus tanquam in custodia haesurum, futurumque exemplo peregrinis, scelera, ubicunque possunt fieri, posse quoque uindicari. Credidi, Argenis, e salute Poliarchi ut assentirer quaestioni, ne negata ultione accenderem suo se arbitrio uindicaturos. Nam et ubi incolumis ad iudicium uenisset, multa posse occurrere quae eum furentibus eriperent. Prima igitur nocte publici e speculis ignes in Poliarchum fulserunt et mihi in malis solatium fuit, quod militum uulgus aegre eius periculum audiuit. Sed speranti meliora primo mane superuenit Timonides maximi luctus auctor nuntiauitque Poliarchum periisse." 8. Non potuit Argenis dolori imperare sed ingenti suspirio uicta primumque in genua subsidens, mox tanquam expiratura procubuit. Exclamat Meleander, factoque proximorum concursu inter manus puellarum in torum illata est. Aqua deinde ori perfusa uestibusque laxatis liberior spiritus sudorem compescuit. Percunctabatur Selenissam Meleander, quod aegritudinis genus et num primum filiam urgeret: se quidem, dum ambo colloquuntur, aduersae ualetudinis signa notasse; inquietos oculos et saepe reprehensos ab errore; sed nec eundem fronti colorem constitisse. Selenissa apte dissimulabat iam biduum esse ex quo illa satis cibum non caperet; hinc se febriculam suspicare; experientia tamen scire hoc linquentis animi frigus in Argenide breue esse, nec grauioris mali indicio suspectum. 9. Dum in his rebus sunt, interim a Lycogene litterae Regi redduntur, quibus significabat ei praesto se futurum, ut in Palladis sacrario (id Rex sanctissimum habebat) iureiurando pax perpetraretur. Se postero die, si Regi uideretur, esse uenturum. Rex ei renuntiari iubet id magnopere sibi placere; scire se in crastinum expectari. Dimisso nuntio Eurymedem uocat, uirum semper animis successuque egregium. Nam et iuuenis semel in Olympia cursu, iterum lucta in Isthmicis, coronauerat patriam oleastro et apio. In paucis deinde Regi carus, et praetorianis Praefectus, semperque arci Rector aut urbi, quamcunque Rex iniisset, et fidem per haec bella incorruptam praestiterat. Huic rex quae uidebantur imperauit: curarentur intentius ea nocte excubiae; cohortes, quae a suspicione perfidiae aberant, in stationibus locarentur; uigilum numerus duplex esset; cauendum ne quid suo aduentu moueret Lycogenes; eum enim non tam conciliatae pacis fiducia, quam factionis suae uiribus tutum, ad aulam accedere. Postquam mandata haec dedit, quia Argenidi melius erat, in eius triclinio cenauit, illic (ut erat mitissimi animi princeps) maceratum curis animum nonnihil refecturus. Reliquum noctis, quantum per sollicitudinem licebat, somno datum. Sed Argenidem interim dolor per indigna et horrenda consilia ducebat. [1,11] Capitulum XI. 1. Neque satis placida aut secura Poliarcho nox erat, Timocleae quoque aedibus noua tempestate feruentibus. Cum enim Gelanorus descessisset ab Arsida, recta uiam ad Timocleae limen habuerat. Illic apud seruulos fictum patroni exitum caute defleuit. Matrona totam scenam ex arte prosecuta coram familiaribus rogabat Gelanorum quonam fato Poliarchus perisset, et ille liberius apud intellegentem mentiebatur. Superuenit etiam Archombrotus, fictisque probe doloribus uocem suam et uultum mutauit. Aderat inter haec Arsidas, quem ut ad hospitium diuertere nuntiatum est Timocleae, ipsa ad uestibulum confestim processit. Cumque ille excusaret, quod nimia familiaritatis fiducia ad eius limina de itinere deflexisset, et matrona, id ipsum beneficium uocando, ageret gratias, succedunt intra tecta moxque Archombroto sociantur, quem prior Arsidas coeperat, utpote externum, salutare. Tempus prandii erat, quod Siculi supra ceterorum Graecorum mollitiem curabant. Hoc confecto, cum ad sumendum cibum digrederetur familia, solique cum Timoclea Archombrotus et Arsidas superessent: "Scio, Arsida, inquit illa, te ad pium officium aduenisse. Poliarchum, licet in infesta fortuna, quaeris et amas. Ut ex Gelanoro didicisti, apud me est. Quae illum causae perculerint, neque hic quaero et melius apud ipsum a te accipiam." Tum Arsidas: "Dii, inquit, in praesens silentium commodent nostris rebus. Ceterum quod secreti, matrona, nunc agimus, nulla aetas tacebit. Sed in ambiguo tuae domus fortuna est. Si fidem seruabit, si hoc grande uirtutis depositum, cum tuto licebit, orbi reddet, plusquam Saturni Latium posteris erit. Sin tumuli omen hic habet sub terra Poliarchus, pollutae erunt sedes. Quicquid Dirarum in Sicilia narratur, in his antris, in hoc Ditis adyto, uulgaris infamia inueniet." 2. Parata fax erat. Quam cum accendisset Timoclea, ad Poliarchum ituros praecessit. Neque diu in illis latebris fuerant, cum uident assurgentem ex puluino et aduentantium lumine excitatum. Is posteaquam Arsidam uidit, ceteris obiter salutatis in illius collum inuasit. Fidem deinde amici collaudare et subinde rogare an latitantem reumque Poliarchum agnosceret. "Et uides, inquit, hanc matronam? Si hae latebrae mihi pudendae sunt, culpam deprecari non potest. Sin salutare hoc capitis mei furtum, illi me debeo. Coëgit apud se potissimum in hoc turbine esse. Dic autem, Arsida, quo piaculo meruerim esse sacer Siciliae. An Rex de Meleandro Cercyon aut Busiris est factus? Aut uos Siculi habetis Dianae Tauricae signum et hospitis sanguine grauem deam placatis?" 3. Ad haec Arsidas non pauca de Meleandri rebus questus exposuit quantum seditionis instar Regiis castris intulissent legati Lycogenis et cum illis purpurati aliquot Regi infidi. Tantis malis uictum Regem, cum res in tumultum excederet et Poliarchus fugere ex Insula diceretur, annuisse ut publice ignes fierent. Poliarchus non sine indignatione Arsidam audiebat, crebroque et mutatis uestigiis acer et locuturo similis erat. Cumque ille desiisset, tum uero Timocleae manum corripiens: "Te autem, inquit, testor -- nam quamuis praesentissimi dii sunt, tamen nec usquequaque per sua numina fallentes perdunt nec continuo adsunt cum rite inuocantur. Te, inquam, Timoclea, testem uolo. Adfuisti facinori. Vidisti pugnantem. Num insidias struxi? Num quaesii in quos certarem? Num obuios lacessiui? Incogitantem adorti sunt, et ergo uel sub illis pereundum mihi erat uel, si uicissem, in me armanda Sicilia? Quod uero meditati sceleris argumentum? Unus eram et, infirmissimum pugnae solatium, mulier comitabatur; matronae seruuli meusque libertus in pacata, ut credebatur, silua praeiuerant, ut nec ad illos certantium sonus peruenerit. Quo autem miserrimum Regem fortuna adegit? A coniuratis et perduellibus missos instar iustorum legatorum uenerari; litare suorum sanguine cupiditati hostium; et infra eorum crudelissima uota famam habere?" 4. Plura quae dolor et conscientia admouebat ingerentem uetat Arsidas de fama publica dubitare. Dicere omnes, nisi a Lycogene corruptos, esse in paucis eximiam fortitudinis laudem, unum -- et itineri, non pugnae, paratum -- ex tot grassatorum manibus uictorem euasisse. Riderique a militibus foedissime querentes, quod quinque aut plures ab uno oppressi sint. "Sed iam aliud quaerendum, Poliarche. Indigna est, ut se hodie habet, tua uirtute Sicilia. Exi parumper. Da Regi ne cogatur aut periculosa suis rebus sanctitate te tueri aut cum flagitio inimicis relinquere. Adhuc in te sic peccauit ut possit excusari. Caedem enim uel lui uel purgari iudicio adeo mos est; ut ipsum Martem ferant, caeso Halirrhothio, in Areopago causam dixisse. Quod si securi et legitimi fori spes esset, suaderem, Poliarche, ut ultro tui copiam faceres accusantibus. Neque enim aliud in te decretum, quam ut ad iudices uenias; causa autem est quam uel iniquis probes. Sed odium et impietas hostilis non expectaret iudicum urnam. Insidiis aut impetu facinus urgerent. Horreo loqui. Abi modo, Poliarche. Permitte hanc Insulam non in totum esse scelestam." Poliarchus se uero, si liceret, abiturum respondit. Nec quid minus post tot beneficia quam pacatum discessum ingratissimam terram posse praestare. Male merito Regi ideo minus se irasci, quod a fortuna illum plecti ad inimicorum satietatem iam uideat. [1,12] Capitulum XII. 1. Inter eos deinde quaeri coeptum qua tutissime ratione emitteretur ab Insula, placuitque in rustico habitu eum esse. Arsidas ex Brutiis uxorem habebat poteratque Messana ad socerum sine suspicione transmittere. Is impositum suo nauigio Poliarchum recipiebat in Italiam deferre. Timoclea habere se praeterea dixit, quo uultum fugientis egregia fraude mutaret. "Fuit, inquit, in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diu inultus. Quippe uultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant." His dictis modico risu cunctata est, quantum in tristissimis rebus decebat. "Aetas homini media erat, raua barba et tenuis. Sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbae pendebant: haec horridior et in senilem effigiem cana; fusca alia, in primae uirilitatis specimen colebatur. Has laruas tanta ars concinnabant, ut nemo ascititiam formam deprehendere, nemo arguere furtiuos uultus posset. Igitur modo senex, nunc iunior, interdum dempta persona cernebatur. Sic impune latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum sed et suspicioni diu eripuit. Nam iuuenili grassatus specie, mox senex occurrebat quaerentibus. Rursusque fallebat iuuentutis imagine, si sub canis peccauerat. Pater tunc meus prouinciam regebat, qui fatigatus pessimi Chamaeleontis ingenio, tandem captum meritissima cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos iussit apud se asseruari. Si placet, hos producam aptabimusque Poliarcho." 2. Non expectauit donec ullus annueret, sed excessit ex specu neque diu morata attulit haec gemina iuuentutis et supremae aetatis simulacra. Horum alternum cum imposuissent Poliarcho -- frendenti quod sibi alienis et improbis uultibus ad salutem opus esset -- statim sic alius fuit ut uel Argenidem fallere posset. Opportunissimae fraudi bene precati rogare perseuerant, ut ea uti uelit. Timoclea quoque idoneas uestes prima nocte delaturam se promisit. Nam debere in iis latebris Poliarchum in ignoto habitu esse, ut si qua illic fortuna tulisset curiosos, in proximos campos sui oris securus fugere posset. Iamque erant discessuri, cum Arsidam Poliarchus seuocat, Archombroto et Timocleae excusans quod cum eo secretus loqueretur, et colloquendi causa erat, quod necessitudinem, quae ipsi cum Argenide erat, amicorum fidissimus sciret. Eum igitur obtestatur ne quam primum ad Argenidem grauetur contendere; se de uirginis uice multo grauius quam de sua anxium esse; scire enim suam cladem illi immodice dolituram. Quid uero quod extinctus dicebatur? Tristissimae famae errore ad saeua et ultima consilia posse amantem adigi. Iret Arsidas et maerentem subleuaret, ne illa fleat incolumem. Si dii exitum praestiterunt, in Italico se litore expectaturum eius imperia; aut si iuberet tunc etiam quamlibet periculoso furto ad eam esse iturum. Plura nec dicere tempus sinebat nec Arsidae uolebat committere. Qui operam prolixe pollicitus tamen quia iam uespera erat, hortante Timoclea nec dissuadente Poliarcho, in crastinum distulit iter. Sumpta cena redituri ad Poliarchum erant cum uestibus quas matrona promiserat. Is interim allatis a Timoclea cibis perfunctorie uescebatur et, quo illum a praesentium malorum sensu auerteret, nonnihil iocatus Arsidas: "Quid doles, uir fortissime, inquit, si te specus, si mutatus habitus ab hostibus teget? Tu unus, tu plurimos fugis. At superos omnes, cum unus insequeretur Typhoeus, fugae non puduit, nec fortasse euasissent nisi Aegyptus animantium turpibus formis pauentes condidisset. Audi quanta audacia Nicopompus familiaris tuus in illorum metu uersatus diuinis uultibus rictus et rostra induxerit." Tradidit deinde librum, in quo erat poësis uarii argumenti; iam iamque abiturus hos uersus, quos ille legeret, ungue signauit. 3. Iam prope congesti super astra Typhoëa montes Extulerat; tremuere dei, nec saeua Tonantem Fulmina, nec certae Phoebum iuuere sagittae. Non ferro insignis Mauors, non Gorgone Pallas; Non animi, non ora manent, miserosque reliquit Sanguis, et in capto pallebant sidera coelo. Horridus aëria cumulans fastigia bruma, Exsuperansque Notos, coelo coniungitur Atlas, Inque solum praebet Superis iter. Astra recumbunt Verticibus, Libycis haerent uestigia campis. Ergo per immensos humeros, mentique seueram Caniciem et riuis gelidos manantibus artus Defluxere polo Superi. Ne fidite terrae Caelicolae; dirum peperit uesana Typhoëum. Qualiter imbelles uolucris timor agmine mixto Exercet cursu damas; cum prima per arua Sustinuere fugam, stant omnes impete presso, Hausturae sonitum, seu quem latratibus horrens Aura feret, seu quem uenantia cornua mittent. Tum subito effusae celerant uestigia, qua dat Silua locum. Sequitur falsi terroris imago Longa, nec auditi cessant simulacra pericli. Haud aliter toto fugiunt uaga numina mundo. Nil certum miseris. Superant montesque lacusque Planaque, nec furuis satis est sibi noctis in antris. Est regio, incertus patriae qua flumina Nilus Diuidit, et septem succedit in aequora riuis. Si qua fides, illic mortalia corpora primum Aspexere diem, retinens cum terra supremi Aetheris informes animauit Apolline glebas. Haec furto placuit tellus: hic fessa deorum Agmina sub Phariae latuere crepidine ripae. Huc quoque Siluanos, huc et nemora alta tenentes Egit cura deas, Panesque auxere tumultum. Haud procul, ignarae fati, secura bidentes Gramina carpebant, queis rustica fistula signum Lene dabat; placidi suberant magalia septis, Plenaque ludentes poscebant ubera nati. Has uidet, incerto lustrat dum singula uisu Iuppiter et: "Felix, inquit, pecus. Ergo Tonantem Fata premunt, nullumque timet grex iste Typhoëm? Ite procul radii, semperque inuisa potestas; Pax humiles si tanta fouet." Sic dixit et albo Vellere crispatus dimissos induit artus, Curuaque celatae sinuauit cornua fronti, Qua caelum et terras solitus, qua dira mouere Tartara, seu pacem, seu bella indigna iuberet. Nec mora, mentitis aries balatibus ibat, Permixtusque gregi, (mirere Typhoëa captum?) Et fallebat oues. Fraudis laudauit Apollo Ingenium, et similes sese curuabat in astus, Sed timuit terras, coruique horrentibus alis Plausit in alta uiam, nec praepetis inscius alae, Ter superos circum, facili dedit omina gyro. Proh pudor! Aspiciunt passimque exempla sequuntur Caelicolae. Variis tecti Memphitica monstris Arua tenent, metuuntque sibi. Dum spondet inanes Interea supplex non exauditus ad aras Vota et frustratis fumant cultoribus ignes. [1,13] Capitulum XIII. 1. Interim Archombroto et Arsidae in Timocleae hortis nondum insalubris uespera per diuersos sermones agebatur, et occasione Poliarchi de iis sermo erat qui indole et uirtutibus praestant, quam hae rarae in mortalibus gemmae, quam saepe contemptae ab ingeniis, quae ad seruitutem facta liberis tamen ut plurimum imperant. Dum ista loquuntur, abstulit Arsidam cura uirtutis et praesentium fastidium rerum, ut cum impetu doceret sine scelere et periculo contumeliose haberi non posse eximios uiros, sed et genus inhumanitatis noxiosissimum esse non illos extollere et praemiis sollicitare de publico. "Nunc, inquit, peruersam rationem fortuna instituit, ut in multis gentibus prope sit ad egregii animi indicium arceri a regiis aut in illis iacere. Adeo timida aut barbara felicium uitia amant exarmare uirtutem, quasi ea potiores futuri sint si egenam aut neglectam superbi calcauerint." 2. Archombrotus seu sapientiam Arsidae eliciebat ad imbuendum animum seu agebat Regum causam, se quidem, quod ad Poliarchi casum erat, abominari dixit tam proteruam fortunae licentiam. Ceterum, nihil mirum, tot curis totque sumptibus Reges exhaustos praeterire aliquando non uulgaria ingenia. Nam nec compendio fore, si egregios uiros oporteret oneri ceteris esse, et naturae omnes dotes publico auro signari. "Saepe etiam illas mentes quas tantopere miramur inutiles Regibus nasci, nec aptari ad negotiorum usum. Ut quidam fructus sunt ad uidendi uoluptatem, quos si uelis ad gustum transferre, famem ingrato aut noxio succo fallant." 3. Cunctabatur Arsidas respondere, contentus leui risu aspernari hanc defensionem pessimi fati, donec constitit ex Archombroti uultu (nam in eum erat intentus) uelle se refutari. "Curas autem obiicis Regum? inquit, quasi non praecipua esse debeat, secum uiros habere, quos non adeo crebros aetas haec protulit, ut damnes nescio cuius lucernam in frequenti foro unum saltem quaerentis. At sumptum respublica non ferret. O sollicitae prudentiae mentes! Ergo parce aucupium procurari, stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis non feruere, aut non reparari iactura si de uenaticis canibus unum aper perculerit. Haec, inquam, non ad usum aut uoluptatem principum magis quam in specimen maiestatis omitti nefas ducunt. Tantum auri profundi, tot uilissimos homines de aerario uiuere placet. Sed demum est graue haberi magnorum animorum delectum. Hic parsimonia in memoriam redit; hic aerarium deficit, immo hercule bona mens, Archombrote. Fac enim ipsum Regem non amare eorum consortia. Num in thesauris sola reponimus, quae ingenerato affectu grata sunt nobis, et non praeterea quae pretio suo merent? Sed nec anguste habitant Reges ut, si eiusmodi uirorum colloquia fastidiunt aut uerentur, non possint tanquam absentem et reconditam penum habere. Nec de multitudine queraris, Archombrote. Quamlibet curioso delectu, tamen paucos efficias." 4. "Quosnam ergo, subiicit Archombrotus, in illam refers classem?" Tum ille: "Si latius et extra Poliarchi hunc casum rem totam expendimus, isthinc primum ex eminentioribus disciplinis aut artificiis nulla exegerim. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis. Pingendo aut canendo sibi nomen hi fecerint. Ille aedium moliendarum celebretur peritia aut deriuandis in simulacra fontium aquis. Vel si qua ars alia suo aut saeculi genio ualet, statim emantur, etiam quanti se ipsos indicarint, si uilius forte non poterit. Ipsa stipendiorum magnificentia commedabit artificem et gloriam possidentis. Sed nobiles uolo et, ut monui, quales paucos inuenias. Iam quae altiora sunt, belli et pacis artes, quid cessamus licitari? Id est homines fortitudine aut litteris notos. Neque meram temeritatem in armis Musasue uulgares ad haec praemia arcesso. Sed illos quidem duces, qui militarem impetum ratione compositum habent aut fortuna propitium, eosque praecipue quos fama amauit, bellicis utique rebus uera momenta uanissimo numine saepissime addens. Eruditorum uero praecipui adeo eminent, ut nisi imperitos non lateant rarae hae faces, et saepe in orbe suis Musis pauciores. Quidam in illis publicae prudentiae sunt apti, sed quia hoc deorum beneficio uti nescit respublica, priuatis in curis consenescentes non usu, non negotiis laeuigantur. Ceteri qui solis libris nati sunt quid tamen apud praesentes et posteros ualeant, cum ex ira uel fauore diuidunt mortalibus famam, cum suos amatores praeiudiciis sectisque imbuunt, si quis nescire uult dignus est malo omine experiri. 5. "Ita sumus comparati, Archombrote, ut quemque aliquod studium trahat. In illa autem re quam probamus aut colimus, eos qui excellunt miramur. Finge ergo artificiis, litteris, armisque praecipuos (nam ea ferme sunt quae mortalium animos tangunt) uelut in uno caelo stellas, conuenisse ad principum ullum. Quis deinde toto orbe de regia illa sermo? Quis eam ignorabit? Aut quia illic habet suum deum, cum horrore tanquam sacrarium non colet? Principi ipsi quanta operis merces ut excedet mortalium sortem? Ut uiuus et sospes multo certius quam per odores et aquilam erumpentem ex funere se sentiet consecratum? Triumphabit in omnium plausu. Haec fercula, haec opima gentium spolia erunt, quorum ad se ueluti flores insertum collegerit." 6. "Optabile uotum, retulit Archombrotus, si ad illud spem facerent negotiorum turbae et diuersa eorum studia qui Regum amici sunt. Etiam illi praestantes de quibus loqueris, non omnes utique sunt uenales, multique praeterea eorum, ut oportet optasue, gratiosi in aulis uersantur. Ut ceteros quos eiusmodi felicitas praeterit sit aequius de fortuna quam Regibus queri." Tum Arsidas: "Neque posse credidi, Archombrote, huius nostrae contemplationis uenustatem ad effectum absoluta felicitate traduci. Sed ut cetera sapientia iuuat, licet in agendis rebus minus exacta sit quam cum sequestri animo concipitur. Sic in hac parte plurimum erit, qua res et fortuna patietur, non neglegere tantae utilitatis compendium. Ut si omnes illi non possint, at plurimi beneficiis cogantur ad regiam. Nam quod Regum palatia summae indolis uiris destitui negas, non in totum a te abeo. Sed audi me, Archombrote. Est medius ordo et uelut equestris, ingeniorum quidem sagacium et commodorum rebus humanis, non tamen in primam quam celebramus magnitudinem patentium. Eorum hominum, ut sic dicam, maior annona est; neque hos nego ad aulas saepe accedere, et cum prouecti sunt, ita splendescere adscititiis radiis dignitatis, ut exactae naturae opera esse credantur, uelut obscuriores gemmae interdum ab artificio et circumposito auro lucem accipiunt optimis parem. Sedulum esse, nihil temere loqui, assuescere labori, et imagini sapientiae parere, tegere angustiores partes ingenii. Haec neque summum hominem desiderant, et sola interdum sunt quae in laudatis proceribus suspicias: ut uel abesse uitia pro uirtute sit; uel non inuidiosus prudentiae riuus in Oceani famam se diffundat. Dum exercitationem ac usum quo isti in ciuilibus rebus pollent, pro natura et magnitudine ingenii plerique accipiunt. Et hos quidem a sua laude non arceo. Magnum est in eam esse fortem productum et praeterea institutione creuisse. Sed non illi sunt, Archombrote, de quibus disceptamus. 7. "Praeter hos ergo (ut aiebas) adhuc scio nonnunquam primae illius summaeque notae ingenia uenire ad principes adhiberique negotiis. Quippe et Poliarchus uiuebat in regia et te, egregie iuuenis, inter haec naturae ornamenta non dubito numerare. Habet et Meleander Cleobulum, habet Eurymedem. Nihil illis sublimius. Sed non ideo palatia Regum pro iustis aut felicibus habeo, quod de breui eximiorum uirorum numero paucissimos nonnunquam excipiant. Multo plures retuleris aut spretos aut, quod peius est, uiolatos, ut his questibus meis aequitas sua constet. Culpa autem interdum est Regum, cum moneri non uolunt timentue uirtutem, interdum illorum qui Regibus adsunt, si natura barbaros fecit aut incuriosos felicitas aut fortuna superbos. Accedit quod procerum multi decedere aliquid sibi credunt, cum quis extra se suosue de regia plenior abit. Sic neglecta uirtutis familia, dispensant animum principis -- interdum nescientis! -- per suam clientelam. Longe aliud facturi, si candide dominum amarent -- immo mediusfidius si se ipsos sapienter. Nam quid illustrius quam publico sumptu homines ad ornatum saeculi editos in clientes sibi parare, dubitaturos certe an Regi plus debeant an illis per quos ad haec bona producti sunt? Ridere mehercule soleo illorum caecitatem qui non curant a litteris eam laudem impetrare, quae eorum uoluptatibus opibusque superstes sit, et quam nisi auide ambientibus concedi non oportet. Nam ut eruditi non placent qui pretio conducuntur ut extollant immerentes, ita aequissimos puto qui non dignantur suis praeconiis fastidiosam superbamque uirtutem, aut denique ignaram quantum sibi litterarum fauore praestetur. 8. "Quod si eiusmodi apum mella non placent, saltem non sunt excitandi aculei iniuria uel contemptu. Unus enim siue litterarum siue militiae peritus, quam saepe priuatam iniuriam publice ultus est, quam saepe unus uicit, unus partes inclinauit? Eiusmodi capitibus solent populi plures instar hostiarum mactari. Absit omen. Nec et Sicilia sentiat Poliarchum esse iratum. Ille enim aderat ultro Regi, ut eo offensa sit grauior, quod non modo non quaerere, sed nec ferre potuimus hanc uirtutem. Et quidem nescio sanioribus optimatum, ac praecipue aduenienti hodie (ut ferunt) Ibburrani, qua se ratione Meleander excuset. Ille enim quia externus est, dignitatis praeterea suae et familiaritatis iure liberius hunc casum audebit apud Regem accusare." [1,14] Capitulum XIV. 1. Quamquam ea probabantur Archombroto, tamen Arsidam in hos prolixius sermones delapsum dolebat, libentius ab eo accepturus quibus moribus Siculi uiuerent et quae studia maxime uigerent in regia. Nam et memor a Poliarcho praecipua nomina audisse, quae tunc suis uirtutibus aut uitiis insignia essent, de illorum nonnullis ardebat percunctari. Cum igitur Ibburranem Arsidas nominauisset, occasione arrepta: "Quis autem ille uir, inquit, et quae illum uirtutes uobis commendant?" Tum Arsidas: "Ille quidem in Lydia natus est, ait, et sola amicitia nobis iunctus, quam Meleandri humanitas curiose sanciuit. Ceterum dignus quem omnium gentium uota optent in ciuem. Ex uetusta nobilitate Lydorum est, et inter negotia eductus laetum animum rebusque maturum disciplinis ac solertia impleuit. Cumque accederet opulentiae uis, omnes honestatura dignitates, coepit iuuenis fungi muneribus quae sunt in deorum cultu eximia. Paulo tardius tamen quam sperauerant amici ad purpuram uenit, quam multorum opinio illi cum lanugine destinauerat. Sed ad gloriam fuit prius dignitatem mereri quam habere. Inde tribunalia, legationes, prouincias obiuit. Ne quaere quo genio: par illi ubique aequitatis et clementiae fama. Et quamquam splendido cultu atque in egentes profuso patrimonium uexabat, ea fuit integritas, ut non modo a peculatu abesset nec uenderet iudicia (a quibus uitiis abesse nunc magnum putatur), sed nec oblatis Regum muneribus, quae ceteri ambiunt, libertatem donaret. Ille animus simul hilaris et seuerus, prout in uirtutes offendit aut uitia. Musas autem, quia eum amauerunt, adeo in summa fortuna non despicit, ut saepe eas admittat in secretum, referatque deinde amoenissimo ingenio quae illae dixerunt. Itaque ad eum tanquam Apollinem coëunt quos alta et innocens laurus superuexit uilibus mortalitatis curis. Ne quid uero ipsi numina negarent, sanguine proximos iisdem moribus in suauitatem caritatis sic iunxêre, ut et totam familiam templum putes, et non sine praesagio maiores suae stirpis symbolum apes fecisse, ex quibus pro merito atque temporibus nec aculeos nec suauitatem desideres. Ceterum tot hoc triduo apud Lycogenem fuit de pacis conditionibus acturus. Re perfecta hodie a Rege expectatur." 2. Colloquendi suauitas in aliquantum noctis sermones extraxerat. Iamque cena matronae officiis cumulata uocauerat conuiuas, et illi inter epulas tanquam prosperis rebus (nam Poliarchum fidebant innoxie auehi posse) curas lenire inceperant. Sed adhuc cirumferebatur mulsum, cum rusticorum hominum turba ad aedium fores periculosissima immanitate detonuit. Rogabat ostiarius furiosos iubentesque intromitti, ut paterentur rem dominae nuntiari. At illi fastidioso nutu se cum imperio uenire respondent. Simul his fores in terram assulatim arietant irrumpuntque uecordes. Tela quoque, quae singulorum conditio casusue obtulerat, superbe sustulerunt. Nam iusta arma nemini erant. Ubi uero in triclinium intrauêre, Timoclea quidem subito metu contabuit. Archombrotus autem et Arsidas se de toro praecipitant, suggestosque a famulis enses impigre stringunt, si peterentur ea rabie non facili aut inulto exitu perituri. 3. Publici uero motus origo haec erat. Mulier ex uicino oppido, eo die in Timocleae domo uersata, cum uidisset ignotum suis oculis Gelanorum, percunctata quis esset, audiuerat Poliarchi seruum esse. Festus Cereri dies erat et ex uicinis mapalibus multi agrestes in oppidulum, quod Phthinthia dicebatur, conuenerant. Illuc cum rediisset mulier accessissetque in circulum, otiose compositis temere retulit seruum se uidisse Poliarchi. Statim audientium unus: "Quid si, inquit, et ipse Poliarchus clam illic asseruatur?" Aderat alius audacibus consiliis praeceps, qui rei tam seriae quaestionem amitti non debere cum supercilio dixit: toti oppido crimen fore, si in eius finibus Poliarchus latuisset. Iamque in multos eadem opinio peruaserat, cum attollente se fama et subinde maiora iactante, iam non quasi rem dubiam aut quaerendam agitantes certo ferebant receptatricem Poliarchi esse Timocleam; illinc ad publicum iudicium esse trahendum. Vana esse quae de eius obitu ante audiuerant. Quo indicio id crederent, quem auctorem haberent non curabant sciebantue. Et ni dii obstitissent, non errauerat furiosorum coniectura. Adeo saepe temeritas et fortuna felicius iudicat, quam inter momenta prudentiae incerta laboransue solertia. 4. Incaluerat multitudo forumque tumultuaria contione impleuerat, pro duce peruicacissimum secutura. Cumque unus inclamaret nihil esse cunctandum, prosiliunt uniuersi et rapta quae quisque potuit arma ferentes effringunt Timocleae limina creduntque in Poliarchum incidisse. Quippe eorum nemini notus, dicebatur esse iuuenis, iusta statura, uultu amoeno, et haec omnia in Archombrotum cadebant, quem et uestis peregrina propiori suspicione damnabat. Nam Poliarcho, homini extero, eam conuenire crediderant. His capti indiciis plausum fecerunt, et ni uiuum tenere uoluissent, ipsa multitudine obrutus alienae inuidiae poenas luisset. Cumque uultu et ferro se ad pugnam compararet, tum ille quem ceteri agrestes ducem habebant, propius mensae admotus quae sibi et conuiuis media erat: "Nunc, inquit, secundo scelestus es, Poliarche; qui antea Regis iracundiam meritus, ferrum etiam in nos stringis publica mandata obeuntes. Pone ocius telum uinculisque te dede. Timocleae eadem poena erit, quae te tamdiu incolumem ausa praestare." Post haec unius uerba ceterorum clamor increbuit saeuo confusoque impetu festinari iubentium. Archombrotus, quamquam Graece sciebat, tamen in rustica uoce nihil aliud perceperat, nisi ad uincula se deposci. Mirari non uacauit aut quid deliquisset rogare in praesenti periculo. Tantum iuuenili feruore elatus decreuit inter eorum caedes mori. Sed Arsidas in Sicilia natus gnarusque sermonis quo rustici utebantur, continuit irruentem et: "Siste manum, Archombrote, siste, inquit. Quid impari nec necessaria pugna frustra inter istos fortitudinem consumis? Ergo te uincent indigni quos superes, et uel mortem uel uictoriam maculabis ignobilitate certaminis? Neque in te adornantur hae minae. Poliarchum siquidem quaerunt." In illum deinde conuersus, qui subito imperio ferox turbam ducebat, nihil tumultu bene agi admonuit. Cur illa multitudo prius irascebatur quam se uel Regem spretum sciret? Adiecit praeterea blandimenta: nec se scilicet dubitare, quin ex illius cui loquebatur nutu cuncta penderent; se ei placeret saltem breuem quietem imperare, parituros uniuersos. Delinitus rustici animus insuetis sibi honoribus fuit, silentiumque lictori quam duci similior indixit. 5. Desinebat in fremitus saeuientium murmur, cum interrogauit Arsidas quae causa tantum uulgus in arma exciuisset. Responditque ille antesignanus ad Poliarchum comprehendendum se uenisse. Tum uero Arsidas sanctissime deierare non adesse Poliarchum, nec quod sciret luce frui. Componerent animos, pia quidem, sed caeca et praecipiti deuotione ad obsequium Regis actos. An neminem inter illos nouisse Poliarchum? Frontem, os, oculos hospitis, quem male uinculis destinabant, omnino diuertere. Modestissimi agrestium sibilis exceperunt hanc uocem; ceteris iracundia rediit et diripiendum Regis hostem conclamauerunt. Aegre tandem reddita pace, cum Arsidas diu significasset, se iterum uelle audiri, in eundem intuens ducem: "Vide, inquit, ne flagitii auctor sis. Hunc externum nefas est uiolari. Quod si adeo sedet, iniuria immerentis probare uestram fidem, sane in uestram custodiam concedat, ea lege ne manicas, ne compedes detis. Ubi illuxerit, perducatur ad regiam. De causa qui periti sunt cognoscent, neque fugiet poenas si meruit. Timoclea cum custodibus quantum prohibendae fugae sat erit hic seruetur, donec constiterit esse nocentem. Tu, qui potes, a cetera in hanc domum uiolentia abstine oppidanos. Hoc et fidei in Regem et prudentiae erit." 6. Deliberantibus illis iam nec tractabilis Archombrotus Arsidae erat negabatque deditionem sibi placere: an se enim rusticis et furentibus pariturum, aut quae saeuae multitudinis fides, in qua, cum feruet, cuilibet impune peccare est? Sed ad genua aduoluta Timoclea elatum animum multo gemitu frangebat. Neque perplexa ratione Arsidas disputabat, hanc unam salutis uiam esse, ut ad Regem se duci pateretur. Nam cur mori placeret? Aut quod solatium cladis esset incondito tumultu (quod dii nefas auerterent) indigne pereunti? 7. His parumper utrimque iactatis, ille aestus ac ueluti procellae uis ponere coepit. Nam et Archombrotus monenti Arsidae paruit, et mitigata plebs erat, quod non tantum non contempta, sed et uicisse uidebatur. Tum uero prosecuta concordiam efficacissima benignitate Timoclea totos utres iussit in medium proferri prodigique ueterrimum uinum, multo quoque epityro agrestes excipiens. Illi se in excubias partiti obtinebant stationes. In Archombroti cubiculo, circa acquiescentis lectum, octo in comportatum stramen iacebant; totidem in limine cellae in quam Timoclea secesserat. Ceteri in triclinio aut uestibulo aedium ducebant peruigilio simillimam noctem; nisi cum temulentis somnus irreperet, quo plerumque iacebant captiuis suis faciles, si fallere aut nocere uoluissent. Sed si fugisset Archombrotus, id in Timocleae caput erat, omnibus Poliarchum euasisse credituris. [1,15] Capitulum XV. 1. Ceterum extra illorum curam Arsidas erat, quem neque Poliarchum neque aedium dominum esse constabat. Is communicato cum Timoclea consilio, in cellam ad quietem processit, unde aditus ad Poliarchum ferebat. Inde munitis cubiculi claustris, in subiectam specum descendit, uestes quas Poliarcho mutando matrona parauerat ferens. Is ut solum Arsidam uidit, interrogare non sine praesagio mali coepit cur Archombrotus, cur Timoclea non adesset. Et ille furorem rusticorum periculumque Archombroti narrauit ad omnia uerba horrenti, donec eum comperit esse incolumem. Tum uero circumposito sibi ornatu quem mittebat Timoclea, multum Arsidam orauit ut ad Argenidem primo mane properaret, inde ad specum cum uirginis mandatis, ubi illa iussisset, fide eadem et diligentia rediturus. 2. Cum haud modicam noctis partem posuissent in illis sermonibus, redit in thalamum Arsidas momentaneam quietem petiturus. Sed marcidae uoces et stertentium rauca ebrietas interpellauêre somnum, ut denique abiecta soporis spe, risu irato malediceret ludicris militibus: excitatisque eorum praecipuis ad regiam se ire moneret; ipsi, ubi placeret, cum Archombroto sequerentur. Iter erat duodecim milium, quo strenue confecto aulam intrauit, cum uix pauci ex Argenidis familia euigilassent. Illa noctem turbulentis cogitationibus non sine Selenissae horrore exegerat, quae memor furoris pridiani et ad omnem inquieti corporis motum pauens surgebat subinde de strato, et quis miserae status, quis impetus esset anxia contemplatione quaerebat. Adhuc in illis erat officiis, cum Arsidas ministros excitauit rogauitque ad Selenissam intromitti. Rem ipsi ad ancillas detulerunt, et una cui licebat reserato Argenidis thalamo in quo Selenissae stratum erat, adesse Arsidam et matronae colloqui uelle dixit. Ipsum diei tempus nondum salutationibus maturum (cum praeterea sciret carum inprimis Arsidam fuisse Poliarcho) facile persuasit de rebus quae tantopere turbabant aliquid nuntiaturum aduenisse. Sed si tristia afferebat, nefas erat scire Argenidem. Itaque Arsidam in proximum conclaue matrona duci iubet eoque processit, uix satis interiori tunica circumducta, et ubi soli fuerunt, prior sic orsa est: "Scio uenire te de Poliarcho dicturum. Age modo; uiuimus, Arsida, an cum illo periimus?" Non tulit Arsidas diutius anum ambigere, et uero Poliarchum incolumem esse, ab eo se ad Argenidem aduenire. Turbata gaudio Selenissa praecipitem Arsidam in Argenidis thalamum trahit. Cumque se apud humilem torum reclinasset in genua, nihil circuitu usa est (neque enim dandi gaudii festinatio sinebat) sed: "Viuit, ô domina, inquit, ualetque Poliarchus. Sponsor tuae salutis Arsidas adest." Argenis consumptis lacrimis paene exsanguis et tunc forte cum aduenit Selenissa, doloris quoque oblita languerat; cum repentina consolatione icta periculosius celeritate gaudii quam antea dolore oppressa est. Ubi uero respirauit, dicere Arsidam iubens resedit in toro auideque in eum intuita, cum audiret Poliarchum salutem illi dicere, effugisse inimicorum manus, et tutissimo secreto latere, ita exsiliit ut tamen nondum excusso metu subinde cogeret iurare Arsidam uera esse quae afferret. Ille uenturum quoque Poliarchum affirmabat, si ipsa iuberet: barba capilloque alieno notos uultus condidisse; uestem quoque indutum quae imae sortis hominem deceret. Nec omisit de rusticorum ui dicere, qui pridianum conuiuium turbauerant: ut furere, ut mitigari coepissent, ut amoenissimum iuuenem et maxima in Poliarchum fide, pro ipso Poliarcho ducturi essent ad regiam. Haec non semel narrari Argenidi satis erat, quae tandem ire Arsidam ad Meleandrum iubet et de agrestium aduentu nuntiare, ne uenienti Archombroto quicquam durum indignumue accideret. His curatis ad se redire; interim quid agere, quo ire, Poliarchum praestaret secum agitaturam. 3. Vix a secreto Argenidis dimissus Arsidas erat, cum urbem inconditi illi ex agris homines intrauêre, medium Archombrotum late stipantes. Et militibus qui in statione erant quid uellent afferrentue rogantibus Poliarchum a se captum, ad Regem adduci retulerunt. Simul his intra moenia recepti ad arcem uenêre; a qua obiectis claustris exclusi, cum sciscitaretur Eurymedes qui essent quemue quaererent, eodem errore dixerunt ad Regem se uenire tradituros Poliarchum. Hoc audito simul laetus Eurymedes, quod uiueret Poliarchus, simulque de amici periculo anxius, petiit sibi Poliarchum monstrari. Illi totis manibus Archombrotum indicauerunt. At Praefectus in ignoto sibi uultu non haerens negauit eum esse quem dicerent. Iamque suspecti erant et arma ponere iubebantur, uerente Eurymede ne subornati a Lycogene uenirent. Sed in Archombrotum praecipue intuens: "Quae haec autem est fabula, inquit, ô iuuenis, aut cur te Poliarchum esse assimulas?" Tum ille se uero neque unquam simulasse neque sponte hoc perductum comitatu processisse ad Regiam; sibi errorem rusticorum fraudi esse non debere. 4. Dum inter hos sermones sunt, interim aderat Arsidas et imperante Meleandro omnes produxit in atrium. Ibi Cleobulus regiorum consiliorum Praefectus, Regis nomine ita locutus est iam gnaris se errasse, ut principem praestitae fidei memorem abunde promitteret; seruarent ad omnia animum atque manus, quae praeterquam diis et Regi nihil debebant. Deinde Archombrotum, ut erat imperatum, duxit ad Regem. Quem ille postquam idoneo gestu cultuque propitiauit, ita exorsus est: "Absit omen, Rex, quod reus tuos oculos primum subeo. Summum uotorum fuit ad tuam regiam peruenire. Hoc consilio et patriam reliqui et Siciliam, tanquam terrarum omnium te rectore felicissimam, secutus sum. Ceterum quamquam in conspectum tuum prodire his auctoribus noluissem; non haec tamen sine deorum mente contigisse crediderim. Quantum intellego, Rex, nemo tuis rebus Poliarcho addictior fuit, nemo bellica laude praestantior. Cur non glorier uisum esse me dignum, qui eius uicem subirem? Certe ut de fortitudine concedam; ita praestabo ne in te colendo diligentior fuerit. Nec contumax ista de Poliarcho est mentio. Accusatum quidem scio, sed adhuc indemnatam memoriam fas est apud te laudare et tueri. Quod si armis meis et manibus uti placebit, intelleges uiliorem mihi uitam imperiis tuis esse." 5. Haec et similia disserente Archombroto, Meleander auidissimo uultu in eum haerebat. Iuuentus et species oris, tum luminum uigor neque tristis aut inepta modestia conciliabant dicentem. Utque desiit loqui, Rex primum gratias egit quod ad se diuertisset: experturum omnibus officiis nullos sibi cariores quam qui ab externis regionibus uirtutem, non debitam natamue Siciliae, ultro afferrent. Simul porrectam dexteram iuueni tradit, quam ille subiecta manu excipiens, quaque licuit pronus osculo pressit. Receptus est deinde in amplexum (nam Rex summa de eo augurabatur), sed de genere et patria postquam rogatus est, nihil aliud retulit quam se natum in Africa. Eoque intentius erecto Meleandri studio, haud quicquam ulterius potuit ab obstinato extorqueri. Saltem cum ambitiosius rogaretur, unde illi cum Poliarcho necessitudo -- gentiles an cognati? An duntaxat eos amicitia iunxisset? -- omnia praeter Timocleae furtum nihil dissimulata oratione exposuit. [1,16] Capitulum XVI. 1. Cum deinde de uiolentia agrestium inter iocos sermo esset, Rex ipse coniecit, praeter uultum et aetatem Archombroti, peregrinum quoque cultum errori suffecisse; uisumque inexpertis hominibus, quia Poliarchus erat externus, eum uti externa ueste solere. "Atqui, refert Archombrotus, non committam amplius patrii habitus uitio plecti. Addam tunicae pallium et transibo in mores eorum quibus hic imbuendum animum trado." Tum Rex: "Immo expecta donec magis placeamus et consuetudo insolentiam nostri cultus apud te mitigarit. Nunc quidem tibi noui uidemur. Places tibi plenus ueteri consuetudine, necdum ex animo imagine populi tui deleta. Sed postquam impleuerit mentem noster aspectus, miraberis te diuersum et ferre non poteris. Equidem memini et cum iuuenis transirem in Africam, risisse me dispares a nobis amictus. Cumque deinde illos usu probassem redissemque in Siciliam, non minori aspernatum fastidio patrias uestes, donec has rursus mihi patientia uiuendi conciliauit. Adeo nihil est iniustius quam damnare quae ipsi non facimus aut uidimus, si praesertim totae gentes in illa consenserint. Cum enim ipso tempore iis placemur, apparet non uito suo, sed ignoratione nostra displicuisse primum uisa. Et praeterea cogitandum est congruentes suis sedibus amictus atque mores singulas gentes habere, quod et tibi insinuabit genius regionis, si illum iustae morae experientia conceperis. Nihil te ergo praeter uirtutem aut uitium magnopere moueat in tua gente uel extera. Velim tamen tuos ad mores atque usus, mi hospes, hic omnia tibi procedere." 2. Dum haec loquitur Meleander et senili ambitione philosophatur, interim Arsidas haud aegre ad Argenidem delapsus est laudauitque Archombrotum, qui primo cum Rege congressus Poliarchi mentionem cum honore intulerat. Sed cum auidissime a uirgine et alumna haec hospitis audiretur constantia, subitus per thalamum rumor fuit, correptum Poliarchum in uinculis esse et ad regem deduci. Nec territa Argenis, scilicet rata de Archombroto imprudentibus esse sermonem, sustulit cum aliquo risu uultum et errorem deponerent iussit: qui ad Regem erat adductus, alium a Poliarcho esse. Excepit sermonem uirginum una dixitque longe aliud quam quod ipsa crederet iam afferri: scire omnes externum iuuenem, quem rustici homines producerant, non esse Poliarchum; iam uero certiori rumore constare Poliarchum e specu in qua mutatis uestibus latebat ab aliis agrestibus erutum trahi ad Regem; qui id nuntiarent praemissos ad aulam peruenisse. Hoc fulmine attonita Argenis tamen uix horridius quam aut Arsidas aut Selenissa contremuit. Et Selenissa quidem silentium tenebat. Sed Arsidas ad aurem Argenidis demissus: "Vicit, inquit, nostras artes Fortunae malignitas. Actum est, Domina, nisi palam audebis Poliarchum defendere. Postquam specum audiui cultusque mutatos, non dubio quin uera calamitas nuntietur." Et illa uelut ultimis et lacessentibus malis robustior facta: "Cum, inquit, referretur de obitu Poliarchi, Arsida, res non minus solatio uidebatur quam spe carere. Solis luctibus tantos luctus prosequi tunc licebat. Nunc cum uiuere possit et periturus timeatur, nunquam digna poena defungar, nisi uel diligentia mea uiuat uel ego in illius malis consumar. Ibo ad patrem. Silentium pro crimine esset. Sciat tandem quid debeat Poliarcho. Solatio erit, si nos perditos dii uolunt, nihil omisisse uirtutis ad ruinam eluctandam." Selenissa audaci consilio perterrita uerebatur Regis iram si, quae tam diu ipsa siluerat, Argenide profitente cognosceret. Sed nec dissuadendi locus nec ratio erat. Omnia fortunae credi oportuit. Iam enim ad Meleandrum Argenis corripuerat gradum, paucaeque ex comitatu primum, ut in re improuisa, mox et ipsa secuta est. 3. Rex tunc forte erat in hortis, et ipse de Poliarcho sollicitus, quem constans fama erat esse in uinculis. Miserrimus senex et nunquam quietus a fortuna -- quid diceret faceretue? Omnia aduersa, omnia in nouos dolores composita. Prope biduum erat, ex quo tanquam mortuum sic apud se defleuerat, ut perfunctus uideretur officio et culpam abluisse. Nunc de integro quaestionem fata reduxerant, malletne peccare in iuuenem an coëuntem Siciliae pacem intutissima aequitate rescindere. Iamque qui acerbius oderant Poliarchum frequentes conuenerant dicebantque, eo iuuene uiuo, nihil in Sicilia firmum fore. Aderat Archombrotus, Regisque uix minus quam Poliarchi misertus expectabat, donec erumpentibus hominum studiis posset amicos Poliarchi dignoscere. Paulo ante aduenerat Ibburranes, et cum Dunalbio paris dignitatis antistite qui tunc erat in aula cogitabat de patrocinio Poliarchi. Cum certatim decedentibus cunctis subita Argenis ad Regem procedit, ita dolorem adgubernante prudentia ne, priusquam res posceret, suam causam uellet orare. Securitatem faciebat destinatus, nisi uinceret, interitus; oculisque in hostes Poliarchi circumlatis, acrius ipsa aemulatione accensa est. Nemo illic mediocriter Poliarcho uel infestus uel propitius erat. [1,17] Capitulum XVII. 1. Ecce autem dum omnes uelut imperato silentio in incertos exitus animum intendunt, Eurymedes suspensis superuenit Heraleontem manu tenens. Hunc lapsae mentis error notissimum aulae effecerat. "Et hic, inquit, nobis est Poliarchus. Hic ab agrestibus de fuga retractus est." Tum Heraleon in genua supplex procubuit, ueniam passis manibus petens. Rex iam hilarior ecquid peccauisset rogauit. "Nihil, inquit, nisi quod sum Poliarchus." Omnibus in risum effusis, Rex ab Eurymede petiit haec serio an ioco agerentur. Et Eurymedes: "Cum pro limine arcis starem, illic, ut imperaueras, Poliarchum si traderetur excepturus, uideo rusticorum magnam turbam Heraleonti circumfusam. Is qui inter illos uidebatur potissimus, multum suae fidei imputabat, quod diligenter Poliarchum uinxissent. Erat autem Poliarchus, Heraleon. Suppresso ego risu, quaesiui qua felicitate incidissent in praedam. " 'Qui ex nostris hominibus primi, inquit, hoc mane ad opus exiêre, mirati quod iste per inuios campos ageret equum nitereturque in impeditum montem, primum monere errantem, mox sequi suspectum instituerunt. Quippe tanquam omnes uitaret ut in quemque inciderat, auertebat equi uestigia, quem per tot anfractus cum spiritus defecisset, ipse iam pedes, specum in proximo nactus, praeceps in eum se abdidit. Iam ad spectaculum coieramus multi et facto agmine in speluncam concurrimus. Clamantem horrentemque eum educeremus, quis esset curue lateret rogatus ultro se Poliarchum esse professus est. Vestis erat indigna Poliarcho, sed facile credidimus cultu mutato aufugisse. Neque mora, uinximus relunctantem et ad Regem, ut uides, reduximus.' Cum sic rusticus perorasset, laudaui fidissimos homines et ad suos agros demisi. Hunc autem, Rex, tibi en sisto. Quod uidebitur, in illius caput constitue." 2. Haec loquente Eurymede etiam tristissimis aliquem risum is casus expresserat. Quippe Heraleontem sciebant affectae mentis uitio eo prolapsum, ut uulgo se esse Poliarchum iactaret. Solus erat qui fabulam ignoraret Archombrotus, quem a proximis sciscitantem quid negotii esset Meleander ad se uocat et de Heraleonte haec memorat. "Quo magis hunc mirere, Archombrote, cetera ad hunc modum non desipit. Rem familiarem sobrie curat, negotiorum meminit; in agendo, in colloquendo non ineptus, nisi ad Poliarchum sermo flectat. Tunc quasi oestro perculsum amentia sua rapit: se Poliarchum uocari; laudes quae illi nomini dantur suas esse et in alium iniquissima ratione transferri. Plus sex menses sunt, ex quo illi mens laborat sub hac larua. Forsitan et accensis in Poliarchum ignibus se quaeri putauit aufugitque perterritus, et imperiti homines, neque uultu, neque insania aestimata, pro eo quem se esse aiebat indignum mulctauerunt. Sed ipsum si lubet audiamus. Dic uero, Poliarche, quae te res adegit ad fugam?" At Heraleon: "Quid te autem, Rex, ut fugere me cogeres? Ex notis ignotisque nemo fuit qui consilium latendi non laudaret. Sub hac ueste, quam squalidam mihi imposui, credidi fugam bene texisse. O ut nunquam fuissem Poliarchus!" 3. Auertit se risurus Meleander, qui subita deinde naturae humanae miseratione commotus est, quam praeter fortunae iniurias nec sufficiens tot cladibus corpus adhuc praecipua sui parte tot mala exercerent. Aderat Regis medicus, quem Philippum appellabant. Is parum rogatus intemperiem cerebri fastidiose descripsit, quae uelut summam mentis intactam reliqueret, partemque duntaxat compleret amentia, quod Heraleonti accidisse multi stupebant. "Sunt, inquit, in eiusmodi hominibus laxa cerebri claustra suaque tenuitate nimis apta recipiendis imaginibus rerum quas uocamus phantasias. Has in rara illa substantia et sua leuitate quocunque impellatur obnoxia semel impressas ideo delere est arduum, quia ut plurimum aliqua suauitate placent et praeterea ueluti intingunt animum, non aliter quam per uehementius succedentes diuersarum rerum species in alios colores abiturum. Vix est igitur ut illa ingenia unquam uacent. Semper immodice ex irruentium cogitationum impetu aut aegra aut hilaria. Quod si in aliquem potissimum affectum isti homines coeperint inclinare, hunc assiduum habebunt in animo, hunc praesentem mentis oculis dulci studio alent, seu ille superbia erit seu habendi cupiditas aut impatientia ultionis aut quicquid aliud turbidae cupiditates nobis obiiciunt. Ita sponte inclinati, si uis aliqua uehementior in eam partem ingruit, facile perturbantur ut quod diu esse uoluerunt tandem esse existiment; nec iam illae in domito et assueto animo imagines rem ut optabilem, sed ut ueram et praesentem figurent. Vis autem haec uehemens uel ex crescenti habitu est et in dies grauius premente, uel ex subito impetu, qui ingens et improuisus occurrat impleatque tanquam turbine lacessita ingenia. At cur, inquis, sic mentes affectae in totum eiusmodi tempestate non pereunt? Faciunt uero saepissime. Sed et interdum sola illius rei contemplatio quae in animo nimia fuit peccat. Nam ut membra iam sponte imbecillia haud raro profluentium humorum uim sic in se deriuant, ut ex morbo nihil supersit quod sinceras partes afflet, sic iste Heraleon, et si quos non iniucundae amentiae socios habet, consumpto in cupiditatum una ingenii uitio, quo aliquid nimis uelle cogebantur, pacatius et propemodum sine praeiudicio res alias intuentur, intellegunt, denique humano more uiuunt. Ut plerisque mirum sit, quod aut36 insaniam reliqua prudentia aut hanc illa non perdat." 4. "Adderes, subiungit Meleander, uix mortalium ulli pepercisse hoc genus insaniae. Quotusquisque aliquid sibi non fingit periculosius stultiusque quam se esse Poliarchum? Hic deos non esse, hic omnia esse deos, aut nihil uoluptate pretiosius, aut inulta numinibus facinora esse. Pauci denique Heraleontem non superant, nisi quod tectius aut magis ad genium uulgi furunt. Eo quoque lacrimis digniores quod excutere dementiam nolunt; iste non potest." 5. Inter haec iacebat supplex Heraleon, ab auerso Rege ratus de supplicio suo agi. Nec defuêre qui reuocarent Meleandrum ad iucundum spectaculum tam uana metuentis scenamque ornabant. Hi tanquam orarent ut remitteret poenam; alii proclamantes ad uindictam. Sed exhorruit Meleander ad Poliarchi memoriam, crudelis sibi uisus si eius nomini, quem periisse ducebat, suum crimen adhuc superbae fabulae contumacia illuderet. Ergo solutum metu abire Heraleontem iussit; causatus sat nugarum rebus seriis obstrepuisse. Nam et nuntiabatur aduentare Lycogenes. Quem ipse quo uultu exciperet, quibus uerbis affaretur nonnihil cunctatus, tandem in cubiculum secessit manuque ad proximam sellam nixus, coepit ex composito Argenidi loqui. Quippe Lycogenes paucissimis familiarum comitatus, iisque quo fiduciam simularet exermibus, intrauerat Magellam, non conscientia sua, sed Regis ingenio et suorum studiis qui circa Regem erant superbe securus. Vehi quoque cursoriis equis uoluerat ad longioris pompae siue molestiam declinandam siue intempestiuam inuidiam. Quidam ex amicis Regiis, interque eos Timonides, a Meleandro iussi tanquam sponte ei obuiam ire, ab limine arcis ad conclaue in quo Rex erat tumentem deduxêre. 6. Intrat ille haud uulgari uir specie, quam ingens fiducia augebat, uisoque cum Arsenide Meleandro in terram de more se demisit. Paulum inde progressus iterata ueneratione cunctantes prosequitur. Nec tum quidem Meleander ullo nutu uenientem excepit, obliquos in Argenidem uultus tanquam sermonis causa tenens. Sed ut propior Lycogenes intra pauca uestigia fuit, tum Rex subito porrectissima fronte in illum aspiciens, petenti genua dexteram dedit. Addidit expetitum uenisse et cetera quae in humanitatis pignus omitti non solent. At uero Lycogenes inter officiosae demissionis uerba nihil artis omisit, quo altorum spirituum retinens nec uilis esset Regi, et factiosorum animis, qui multi tunc aderat, fidem faceret adhuc se duce contumaciam belli posse resurgere. Excusauit breuiter necessitatem, ut dicebat, armorum, ad quam a salutis suae insidiatoribus esset adductus: se uero nec foedera nec publicam fidem expectaturum fuisse, nisi ab iisdem hostibus apud Regem tutus esset. Meleander non modo abolenda odia retulit sed et odiorum mentionem. Postero die, in fano Palladis, deos testes reconciliationis esse futuros. In uarios deinde sermones digressi sunt, utroque potissimum laetitiam et -- quae est peruicacissima ars aularum -- amorem fingente. 7. Eurymedes iubente Meleandro Lycogeni suorumque praecipuis prandium eo die instruxerat. Quosdam praeterea uocauerat meliorum partium optimates, in quibus et Dunalbius fuit, qui quamquam exterae gentis homo nulli Siculorum caritate in Regem cedebat. Erat ille in deorum ministerio praecipuus ex sacerdotibus qui purpura uestiuntur, tantamque dignitatem ornauerat ingentibus animi bonis: strenuus et par negotiis; inuenire amicitias et colere optimus; nudis inter sinceros affectibus. In tanta felicitate naturae eminebat eruditionis amoenitas omniumque Musarum consortium, quarum nullam factae illae ad usum et negotia uirtutes excluserant. Nec id impune fuit, saepe, ut solet, ulciscente Fortuna in egregio uiro uirtutis amorem et studium litterarum. Nam et auunculum olim Regem sacrorum habuerat, quem suos pro merito subuecturum tam subito mimo37 febris eripuit, ut triumphales lucernae rogi flammas spectauerint. Ab hac spe deiectus nouoque periculo legatus ad exteros missus, paene temporum inuidiam subiit, quia gens illa subitis motibus coepit ardere, ut difficillimum esset in turbulenta tempestate aut diuisis placere aut ab armatis et ad sua intentis consilia exigere quae sani dedissent. Fortissime tamen ad litus enatauit. Tuncque forte in Sicilia erat cum isthaec agerentur, amicitia et consilio utilissimus Regi. Et in eius amicis eminebat Nicopompus, quem et Eurymedes ad idem prouocauit conuiuium. [1,18] Capitulum XVIII. 1. Cum inter uescendum multa hilariter referrentur et occasione mulsi de apibus mentio esset, iuuenis quidam Lycogenis nepos, Anaximander nomine, siue patruo placiturus, a quo sciebat regiam potestatem oppugnari, siue iactaturus philosophiam suam negauit uerum esse quod de apibus referunt habere illas Regem; sed hoc uanae et facilis antiquitatis esse commentum, quae et canere cygnos credidit et formidinis opinione leones onerauit qui in gallos cantantes incidissent. Addebat his pleraque similia esse, quae maiorum inexplorata auctoritas pro ueris tradidit famae. Ceterum omnia animantia ductu naturae non Regem aut alieni superbiam imperii sed libertatem sequi. Cum haec ille dixisset, mox a conuiuis coepit uulgare agitari argumentum: ecquod inter homines esset aequissimum imperii genus. Nec dubitauit Anaximander id praeferre quo populus aut uero optimates potiuntur. "Cur enim ex unius hominis libidine omnia pendeant quem, si in uitia deflectit, nullus metus aut pudor cohibeat; qui saeuitia, qui exemplo altissima reipublicae uulnera imponat; qui sic denique patria ciuibusque utatur, tanquam sui unius causa haec omnia natura produxerit? Quanto uero alacrius symbola in aerarium conferuntur a populo, cum illa deinde pecunia sic plurium consilio atque fide collocatur, ut hanc quisque de priuatis adhuc suam iure existimet, quam ubi ex unius principis nutu in gratiosos ac saepe indignos improuida et crudeli liberalitate effunditur? Quid quod ad reipublicae usum se plures aptabunt, ingenia excolent, militiam aut eloquentiam studiosius persequentur, denique suis ciuibus se probabunt, ubi eorum suffragio scient esse parata uirtuti praemia, summasque reipublicae dignitates patere merentibus, quam cum illas unius domus ac liminis ambitiosa angustia ita dispensat, ut uix unquam ex merito uel publicae famae iudicio probis uiris aut laboriosis contingant? Num praeterea uni Regi tantum solertiae, tantum animi superesse ut possit aequari tot optimatum ingeniis, qui in liberis urbibus ad publica consilia solent acciri? Illos quidem et idonea aetate et claris uirtutibus diligi; tum uirtutus aemulatione et dedecoris metu utilissima quaeque reipublicae sentire ac facere. Saepe autem obstrepere adulationem Regibus, saepe indolem monitoribus non patere. Ac illorum praeterea mentes, quamuis egregias atque rectas, eo ipso corrumpi quod, utcunque praeclare se gesserint, nihil est sublimius quo in praemium rapiantur, nec si peccent ullum tribunal cui reddant rationem." 2. Nihil denique aiebat suauius libertate aut quod magis cum natura conueniat. Hac autem populos frui qui legibus suis uiuunt, qui magistratus facere ac premere possunt. Nec uero cum ipse haec dicat se oblitum aut quis ipse sit aut ubi terrarum. Scire se sub Rege esse Siciliam, et id cuique genus imperii carissimum esse debere sub quo est genitus. Verum ut quibus imbecilla ualetudo est, corpuscula quidem sua amare ac tueri est necesse. Sed et illis praeterea licet aliorum contemplari felicitatem qui firmiori habitu absunt a morbis. Ita se regiam dignitatem colere, cui erat nascendi conditione obnoxius, et populorum tamen libertatem suspicere, qui sui potentes sunt. Neque praeterea se Meleandro iniuriam facere, cuius uirtutibus si similes utique esset ceteri Reges, nihil se Regibus diuinius aut regno inter homines utilius crediturum. 3. Haec audacter ingerentem Nicopompus non tulit. Vir erat litterarum a puero amans, sed qui solis in libris haerere contempserat. Adolescens reliquerat magistros, ut in Regum ac principum aulis, tanquam in uera et liberali schola, tirocinium poneret publicae lucis. Ita pari ubique Musarum et negotiorum studio creuit, genere quoque ac moribus ad eiusmodi eum uitam ferentibus, et multis principum carus, ac inprimis Meleandro, cuius tunc et ceterorum Regum causam acturus: "Quid faceres, Anaximander, inquit, in populari imperio, qui hic tantam loquendi ac sentiendi libertatem usurpas? Non mehercule tam impune sub populo liceret regnum laudare quam nunc plebis aut procerum potestatem extulisti. Ut uel inde intellegas hic uerissimam esse, illic fucatam libertatem. Nam quod ad naturam prouocas, quae libertatis amorem animantibus ingenerat, una persuaseris omne genus imperii abdicandum. Neque enim sub republica minus quam sub regno leges sunt magistratusque quibus obtemperes. Quae omnia eodem modo aut conueniunt aut abhorrent a naturae libertate. Si contineri sua sponte intra fines iustitiae posset genus humanum, tunc in pari 39 omnium pietate non superuacua modo sed iniusta essent imperia, quae ciues iam sponte aequissimos ad inutilem seruitutem adigerent. Sed cum ex uitiis mortalium haec felicitas sperari non possit, ea maximae forma regiminis ad naturam accedit, quae homines uetat extra leges naturae ipsius uirtutisque exerrare. Ut non intersit pluresne an pauci imperent, sed in utro regimine sanctius ciues agant. Lusisti praeterea in permiscenda populi et optimatum potestate, quae utique diuersissima est. Tu uero ad fucum et libertatis pompam populum nominasti; ad utilitatis uero speciem retulisti optimatum solertiam. Atqui si res publicas intellegis in quibus summum populo ius est, quid prudentia illic procerum possit? Cum saepe ad imperitos atque ignauos populi leuitas deferat fasces; cum factionibus, inuidia, impetu rapiantur uulgi studia, et plerumque fuerit ingens uirtutis specimen ab imperita multitudine male mulctari? Sin illuc te refers ubi proceres omnia possunt -- pudet istiusmodi senatui regnum, Anaximander, posthabere et multiplicato numero dominorum augere seruiendi uilitatem. Nam pro unico Rege tot heros obtrudis, quot illic homines senatum constituunt. At scilicet maturius inter multos quam Rege ab uno publica expendentur negotia. Quasi prudentum sententiis Reges uti non soleant, et iste quem laudas optimatum senatus saepe tranuersus non agatur, dum quisque proprii commodi studio laborat uel amore in suos uel in pares inuidia. Sed enim maioribus praemiis excitata iuuentutis industria, inquis, ad studia et labores propelletur, florebitque illustribus respublica ingeniis; regna uero tanquam studiis et uirtutibus aduersa marcebunt. Quae autem respublica? An illa popularis? In qua ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes, adulatione, obsequio, suauitate orandi; in qua denique uix est ut eximia ingenia et ambitu accensa nisi ad publicam perniciem emineant? Sub optimatibus uero, quid spei laboriosis illis hominibus, quae amplior sub Rege non pateat? Intra certas (ut nosti) familias atque stirpes includunt hi proceres reipublicae munera atque potentiam, ut generi, non uirtuti seruentur dignitates, nisi forte quaedam obscurae et quae te a supercilio nobilitatis non eximant. Et haec praeterea munera ad quae licet peruenire, an putas in alios diuidi quam in istorum potentum clientelas? Ne felicius quam sub Rege eloquentiam illic aut uirtutis alia studia. Sed gratiam, sed amicitias, sed priuata obsequia ualere existimes. Pone uero tam regnum quam rempublicam principum uitiis tanquam affecta ualetudine laborare. Utribi faciliora expectes ad publicam sanitatem remedia? Nimirum et Regem et ipsius uitia mors saltem de medio tollet poteruntque a successoris indole sperari mitora. At labem corrupti senatus non uniuscuiusque mors eluit, sed afflicti semel mores in deteriora semper labuntur, donec publicam salutem suo casu obruerint." 4. Sic disserente Nicopompo timuit Lycogenes inuidiam, quod ab suo nepote oppugnaretur ius regium. Nam et hoc inutile suis coeptis facinus erat, qui non delere sed habere sibi regnum cuperet. Aliud commodius uisum, quandoquidem ille sermo inciderat: arguere gentium ritum quae uni se stirpi in hereditatem permiserant, ceterasque extollere post singulorum obitum Regum in comitia et suffragia euntes. Et hoc quidem Lycogeni placebat argumentum: tum quod sceptro Meleandri imminens id posse se consequi tumultuaria populi electione sperabat; tum quod illic erat Dunalbius sibi protinus (ut credebat) assensurus, quia in illo Antistitum Collegio summos ad gradus non hereditate, sed suffragiis itur. Sic igitur exorsus turbauit Nicopompum: "Dies abeat, inquit, priusquam, Nicopompe, quae in utramque partem dici possunt enumeres. Nam quotusquisque philosophorum non inuenit quae pro Regibus uel republica diceret? Et tecum quidem sentio40 unius imperio rem communem melius geri. Illud magis in perplexo est an adigi populum praestet ad unius familiae seruitutem an ius illi relinquere ex omnibus ciuibus optimum deligendi. Siquidem in ea populi libertate, qui regio sanguine nascuntur, impensius rectis artibus se dederent, certi non ante in sceptra maiorum quam in uirtutes uenire se posse propter quas illi maiores regnauerunt. Etiam populo gratias quisque Regum haberet, memorque se ab eo subuectum, moderatius uteretur credita potestate. Nunc uero quasi nata mancipia, si subimus imperium, ne respicimur quidem; sin detractamus, pro flagitio habetur. Cum deinde in infantem, in puerum, in imbecillis animi hominem summam rerum fatorum ludibrium transfert, quid hac luctuosa successione acerbius? Non expectat mehercule ciuium improbitas donec ille Rex adoleuerit, sed dum simplex et inutilis aetas superbe despicitur, eae clades publice eueniunt, quas deinde uix multorum felicitas annorum sarciuerit. Tunc utique omnes regnant, populum omnes despoliant, ut nec saltem a solis calcatus regibus contumeliae solatium habeat ipsam peccantium dignitatem. Quod si gubernatori nauis, utcunque praestanti, filium rudem in successionem non sufficimus, ne quos ille seruauit, iste euertat. Nec philosophiae scholam proximus extincto praeceptori, sed sapientia simillimus excipit. Cur regnandi unam hanc artem praeceptorum plenissimam et ex cuius erratis omnium pernicies pendet pueris tradimus, qui si hereditatis iure habent ut regnent, nobis iure eodem ut pereamus relictum est? Huic quidem instituto ignosco, si putamus populos atque urbes gratia Regum ipsorum conditas esse. Perdant enim illi quod suum est ferantque populi illam sortem quam numina dederunt. Sin fatemur hanc tuendis gentibus dignitatem esse repertam, miror maiores non cauisse ne ex illa peior interdum calamitas esset quam quae eius beneficio praeuertitur. Sed haec tibi, Dunalbi, relinquo exsequenda. Tu sanctior nobis auctor comprobabis eligendorum principum morem, quem et uos in sacris comitiis iustissimo ritu seruatis." 5. Dunalbius in publice obloquendo semper religiosior eo tamen deuenerat ut assentiri Lycogeni uel in eum disserere cogeretur. Praeterea omnium oculos et maxime Nicopompi in se uidebat esse intentos. Modeste igitur abnuens sibi placere quae Lycogenes attulerat, tandem omnium pertinaci silentio sic eum ad dicendum inuitantium, in hanc sententiam locutus est: "Scio, te, Lycogenes, haec philosophandi magis causa dixisse quam quod reuera sic sentias. Nisi id forte tuae in nos pietati dedisti ut, quia suffragiis Regem sacrorum renuntiamus, auctor sis eum ritum ubique sanciendi. Sed ne sceptri et sacerdotii iura confundas, uide quam diuersa utriusque sit ratio. Nobis quidem cum lex uetustissimae sanctitatis matrimonia abstulerit, quomodo infulas relinquemus liberis nostris quos tollimus nullos? Multa praeterea in sacris sunt quae sacerdotes per se peragere, non mandare aliis debent. Si igitur in pueros hoc munus successionis iure deuoluerent, quo arae, quo templa, quo diuûm illi cultus, qui profanis nec numini initiatis committi non possunt? Ita quoque admonemur non diuitiis incumbere aut ceteris mortalium curis, sed pro domo, pro familia, pro posteris caelum habere, neque illa nostra esse sed numinum, quae a nobis duntaxat procurata ad heredem non transeunt. Sed et uni familiae si hae summi sacerdotii infulae donentur, quamdiu putas illam cogitaturam se hanc numinibus magnitudinem debere neque sibi sed diis regnare? Vel Reges ac populos tantae cognationis supercilium esse laturos, qui41 nulli nunc stirpi, ac paene nec homini, sed officii sanctitati se ipsos sine aemulatione aut uilitatis suspicione subiiciunt? At in ciuilibus imperiis, quae opulentia uiribusque consistunt, quae populo quietem praestare et contumaciam frangere impiorum armatis legibus debent, multa sunt quae successionis utilitatem concilient, quorum praecipuum forte est ambitus optimatum exarmandus, ne in regni spem audeant ipsum Regum uiolare. 6. "Finge enim in nobilibus et inquietis gentibus, quas cernimus hereditario contineri imperio, hunc quem laudas electionis morem uigere. Quid facturos optimates existimas, nunc quoque uix Regum patientes? Iam haec illis accederet sui fiducia posse se quoque regno potiri; iam despectus in Regem, qui et ex illorum ordine fuisset nec maiores liberos relicturus. Ast ubi fortuna regnandi stirpe in una consenuit, Regum praeteritorum reuerentia adeo uiuit in posteris, ut uel cunae puerorum in purpuram natorum tacita confessione sortis nostrae nos tangant, nec iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant scimus nasci ut imperent. Nec dubium grandius quiddam insinuari illis ingeniis quae ad regnandum a puero instituuntur, siue natura hoc facit siue disciplinae rectitudo -- aut potius deûm cura. Certe enim consuetudine honorum qui ipsis habentur obstupescit superbiae gustus ac ueluti acies; aliturque imperandi fortis illa securitas, quae ut contemni uix potest, ita nec in odium uenire, quia plerumque accedit comis animus et cum optimatibus familiaritas, nulla praeteritae humilitatis uerecundia erubescens. Altiora deinde assuescunt cogitare, regnoque tanquam liberorum suorum patrimonio cum fide incumbere. Qui uero suffragiis in hunc uerticem rerum humanarum attollitur, nondum primae immemor sortis est, in quam recidere sui heredes possunt. Itaque a publicorum munerum sedulitate propiori cura subducitur, ut filio uel proximo cognatorum eos conciliet quorum est regnum dare, aut familiam saltem tot opibus expleat ne deinde ullus ignoret fuisse ex ea qui regnarit. Sic publica ornamenta, publicae opes quacunque ratione in priuatam degeruntur familiam, et quae splendori, quae utilitati communi uota maiorum destinauerant, tristissimo errore in nescio quos lares profunduntur, eosque laborent in lucem uindicare. Nec eiusmodi Reges suis modo peccatis rempublicam laedunt sed et optimatum erroribus, quos perniciosa indulgentia ideo sibi deuinciunt, ut purpuram cognatis suis seruent aut largiri immodice non uetentur, aut denique ne futurum laedant Regem (nam quis ille de tot optimatibus incertum est), iniurias in decessoris familiam uindicaturum. 7. "Iactes nunc licet electionis prudentiam, quae nouas identidem stirpes obtrudit malo publico saginandas. Ipsi Aquilii diuerso e genere lecti, quam saepe maiestatis suae uires his proditas curis fregerunt? Inter hos ille, cuius sanctiones aureas dicunt ut filio regnum pararet, quo pretio suffragatores emit? Quo deinde sceptri incommodo, cum soluendo non esset, publica iis uectigalia concessit, quae primum pignoris nomine occupata, mox isti imbecillitate uel errore regnantum in hereditatem uerterunt? Multa praeterea sunt, ut scitis, siue opera siue consilia, quae non statim ac concepta sunt reipublicae prosunt, sed expectant maturitatem suam et instar frugiferarum arborum legitimo denique tempore edunt baccas. Ex his longioris spei consiliis plerumque solida regnorum salus consistit. Sperni tamen aut omitti saepissime solent ab Rege qui non patrio, sed comitiorum iure obtinet sceptrum. Quia illis operibus incohandis labor est ut plurimum sumptuosus; eoque suis auctoribus ingratior, quod non uiriditatis -- nedum messis -- ea ipsis uoluptas ist, quae posteris Regibus olim continget: " 'Qui autem erunt hi Reges? Liberi, amici, familiares mei? Immo forte ex ignotis aut inuisis. His ego securitatis, laetitiae, opulentiae, fundamenta stabiliam, magnis curis et iactura aerarii, quod nunc melius in meos effuderim? Fac me uelle; at hi ipsi successores forte inuidia sua inutile meum munus efficient, et opera in spem longioris utilitatis incohata uel neglegent uel euertent. Quoniam mihi meisque temporibus erit in decus ea instituisse, ipsis autem ut altoribus tantum et sapientiae nostrae custodibus inglorius sumptus accedet.' Haec neque uano timore neque tamen praeter rerumpublicarum perniciem eiusmodi Regum animos solent ab ingentibus coeptis auertere. 8. "Minori tamen utcunque Reipublicae incommodo regnare electi Reges possunt quam eligi. Nam in uiuidis gentibus subtilique exserto ambitu feruentibus, num quieta fore speres comitia? Num largitionum armorumue immunia, ubi multis opibus, genere, animis pares neque cedere inuicem poterunt neque omnes regnare? Quid deinde cum in duos candidatos studia diuiduntur, amboque in regnum se asserunt, ut nescias uter uitio sit creatus. Quantae hae turbae? Quam saepe longissimo bello cruentae? Ut sileam quod populus Regem facere iure assuetus, saepe quoque eum audet amouere iniuria. Ne uetera nunc curem; cerne Aquilium43. Duo regna totidem comitiis non pridem adeptus, paulo post eorundem hominum poenitentia excidit sceptris. Rite inauguratum negauêre. Ita ferro, cladibus, uastitate terrarum repetendae res fuerunt, hinc in Peranhylaeum alterum ex regnis ambientem, hinc in Dereficum iam alteri incumbentem, qui pro dapibus quas in mensam Aquilii ipsum ferre oportuit fere sustulit et penum et mensam. Haec uero nonne summa discrimina existimes, iisque peiora quibus interdum nostrorum pueritia Regum funesta est? Nam non nego uel regnantum infantiam uel tenue ingenium ineptumque negotiis saepe publicis rebus nocere. (Quid enim sic ad hominum commoda exactum ut undequaque sit utile?) Sed haec ipsa multo mitiori tempestate in nos uoluuntur, quam quae procellae ex comitiorum freto exaestuant. 9. "At nec putes optimum quemque aut maxime ad regnandum idoneum per haec comitia uenturum ad purpuram. Quam multae sunt factiones! Ut saepe qui stirpe et potentia praecipuus est animi bonis deficitur, tanquam uerentibus fatis, ne si summam fortunam ac mentem dent homini, deum faciant ex mortali! Non igitur dignissimus utique erit quem principem comitia dicent, sed aut potentissimus aut felicissimus, quorum utrumque ab arte regnandi abesse multum potest. Ille uiribus suis suffragia aut terrebit aut ement. Ille ignauia fauorem apud eos inueniet qui sperabunt sub tali principe ipsi regnare. Nam si denique eligentium studia atque uota sic integra fingis, ut in eo quem destinant Regem, solam uirtutem respiciant solerterque inueniant; si praeterea candidatorum modestiam et assensum populorum hunc facis, ut praebeant obnoxias ceruices sic ad sceptrum prouecto; addas innocentiam noui regis inter recentis fortunae blandimenta adeo memorem sui futuram ut nunquam conniueat. Tunc ego ad hanc felicitatem proclamabo: Diisque carissimas gentes credam quibus illa contigerit! Sed haec bona sperari non possunt. Reclamant uitia hominum et toties experimenta in contrarium uersa, ut iniuria accusetur nationum sapientia, quae dedidêre se uni stirpi ex qua tranquilliora sint et magis illustria apud se imperia." [1,19] Capitulum XIX. 1. Iratissimus Lycogenes erat destitutam a Dunalbio esse spem suam. Quod tamen ne conuiuae aduerterent, aliquot iocis, quos elegantissimos habebat, rei seriae grauitatem mutauit, adiuuante Eurymede cui apud se tot periculosae philosophiae argumenta iactari non placebat. Maxime de Peranhylaeo et Derefico inter conuiuas sermo fuit, quorum in Aquilium audaciam Dunalbius modo notauerat. Et hos quidem dissitarum tumultus gentium plerique narrare amabant uel audire. 2. Sed Arsidas inter haec iam prouecto conuiuio facile elapsus ad Argenidem iuit breuiterque narrauit quam contumax Lycogenes esset in Reges. At illa de temporum iniuria breuiter questa codicillos ei tradidit perferendos Poliarcho, quibus sua mandata commiserat. Cumque plurimum nauem et iter et secretum et quicquid ad fugientis securitatem erat commendauisset: "Tibi denique, Arsida, inquit, qui tantum hominem suis inimicis subduces, primum praemium dii consciusque uirtutis animus persoluet, tum Poliarchus aliquando felicior, et si cetera abfuerint, a me saltem tuae beneuolentiae fructum expecta." Ille hilarior Argenidis uerbis factus et cum Archombroto deinde quae uidebantur locutus prona iam uespera ad Timocleae praedium uenit, cui agrestes comperto errore tunc forte pridianos tumultus excusabant. Illa saepius cogitans se in leges peccauisse quam scrutatoribus abfuisse fortunam comiter omnes habebant: si quid in posterum opus esset, animos sibi parans. Arsidas eosdem benigne affatus est, omnibusque dilapsis prima nocte ad Poliarchum descendit. Is mora et aegritudine aeger ut uenientem conspexit: "Quid? ait, uobis placet me uiuentem sepeliri? Eripe me ab hac nocte, Arsida, et uel hostibus permitte. Certum est non diutius ferre hunc situm." Ille gnarus quanti gaudii chartam afferret, nihil ad omnes questus, sed litteras Argenidis profert gemmamque et manum iubet inspicere. Confestim Poliarchus exultatione plenissimus: "Ut ualet, Arsida? Ut meminit nostri?" Neque nomen adiecit, nam et Timoclea audiebat loquentes. Sed lino deducto deflexit aliquantum ne legentis affectus uultusque notarentur. Perlecta epistola secretum Arsidam ad se trahere coepit illumque consulere satisne fidere uesti ignotae et ascito capillamento posset sicque ad Argenidem ire; an tutiora sequi praestaret et ad nauigium Messanam proficisci. Et hunc statim nauigare Arsidae quidem placebat, sed cunctanter obstabat Poliarchus auidus uidendi Argenidem, et uerecunde pro amore suo pugnans. Quod ubi Arsidas sensit, exoneraturus pudorem amatoris, mutata sententia auctor maxime fuit ad Argenidem eundi. Quid enim facilius quam postera die templum quod omnibus patebat intrare? Argenidem de more staturam ad aras, quibus osculum ponere nec miserrimi supplices uetantur. 3. Obfirmato Poliarcho consilio, Timocleam aduocant monentque sub diem Poliarcho eundum ad nauem quae in Italiam eum ferat. (Nam ad aulam proficiscendi consilium premebant.) Adiecit Poliarchus nunquam hospitii gratiam apud se uanam fore; uitam et quaecunque per eam homines habent semper illi debiturum. Matrona inter preces atque uota lacrimis manans iam non ut hospiti tantum, sed propemodum tanquam alumno, omnis curae, omnis sollicitudinis affectum impendebant. Multum erat ad amorem beneficium dedisse uerebaturque ne iam suum Poliarchum inclementior fortuna exciperet. Et tunc quidem flens acquieturum reliquit. 4. Nocte uero inter uota et metus anxie ducta, rediit in specum cum Arsida attulitque frusta panis mero intincta, et ad Graeci moris ientaculum adegit adhuc de somno fastidientes. Emisit deinde paulo ante auroram cum Gelanoro Poliarchum. Et Gelanorus quidem cum Arsidae ad uxorem litteris Messanam profectus est. Nam Messanae Arsidas habitat, urbem sibi a Meleandro creditam regens. Litterarum sensus erat ut coniunx instructum nauigium haberet in portu, quo ipse propediem in Italiam uteretur: sibi necessarium Rhegium uiam esse; hominem qui has litteras ferebat diligenter apud se seruaret; se Messanae intra quatriduum fore. Postquam ille discessit, iam solus Poliarchus Arsidam sequebatur lente in equo praeeuntem. Pedes erat, uilis amictus, et scipione non necessario utebatur; manibus quoque, ne candore proderentur, diluta fuligine in sufflauum colorem mutatis. [1,20] Capitulum XX. 1. Peruenerunt in urbem, cum recluso iam Palladis fano deae copiam fecisset aedituus, necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupauisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara. Arsidas ad Argenidem iuit docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit uirgo simul periculo Poliarchi et oblatae laetitiae sensu perculsa, signisque diligenter quaesitis quibus mutatum agnosceret: "Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si Rege atque Lycogene mox ad templum ituris Poliarchus uestium furto duntaxat et capillorum celabitur. Ex tot uiris qui principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem? Maxime cum mutuis suspicionibus erecti, qui Regi quique Lycogeni student uultus omnes et quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. uenire iuberem huc ad arcem, sed laruam qui in statione sunt milites forte excuterent. Pergam potius ad parentem moneboque ex quo me uoluit Palladi ministrare nunquam nundinarum hunc diem imae plebi ad uota negatum. Cum autem sanciendae mox paci ad sacra cum Lycogene succedet, templum stipatoribus et comitibus plenum nec capturum populi turbam nec supplicum uilioribus posse patere. Si igitur placet (ne quid de consuetudine hodie pereat), me statim ad aras processuram ut qui de plebe uolent ritu solito lustrentur. uulgi cultu finito ipsum melius publica sacra procuraturum. Ita metu soluta uidebo Poliarchum, commodiusque in incurioso populo nostra consilia latebunt." Probante industriam Arsida et ut maturaret monente, puella ad Regem digreditur. Neque is minus sententiam laudauit idonea fraude deceptus. Et illa accelerata pompa (uixdum enim horam diei secundam religiosi homines Palladi nuntiauerant) inter stipatores ministrasque ad templum producta est. 2. Is autem sacrorum ordo erat ex quo Argenis sacerdotio fungebatur. Siculi nundinas ad fori conuentus et mercatum celebrabant. Tunc Regum edicta uulgari, tunc in sontes edicta constitui. Tempus hoc rebus, si quae sacrae, si quae publici ritus, datum. Confluebant in proximas urbes ex uicinis mapalibus atque uicis qui uel rusticis opibus abundabant uel egebant urbanis. Haec dies constituta Palladis sacris erat, quo frequentior populus uideret Argenidem. Quae quacunque per Siciliae diuersa procederet habebat in comitatu uates et sacerdotum chorum. Maiores hostiae et cetera uictimarum genera sequebantur. Cum lucebat nonus dies, si quod Mineruae templum in proximo erat, illuc deferebatur simulacrum cui honores haberi consueuerant. Sin minus, ex commodissima aede euocabatur qui deus deaue habitabat, ut quia duo numina unum templum non capit, suo discessu commendaret Palladi fiduciariam sedem. Fores laurea redimitae augebantur lucernis atque uittis. Signum quod ad aram colebatur acre erat et deae sua arma decentis. Strictum supercilium hinc acie oculorum, hinc casside ad mediam frontem producta pulcherrime horrebat. uultus qui uirginis -- sed implacidae -- essent. Hastam ex auro, errantibus per metalli fulgorem radiis, quati a dea saepe uulgus asseruit. Aegidem quoque in parma omnibus coloribus qui serpentum squamas mutant pictor expresserat. uestigium ueluti stantis ad pugnam, laeuo pede sic porrecto, ut totum simulacrum nonnihil obliquaret in latus. Serpentis quoque specie Erichthonius erat ad pedes, spiris extremam hastam cingens. Ceterum lectas uictimas uittisque et cetero ritu praeterquam mola mactatas producebant ad uestibulum templi, nam intus mitti sanguinem erat nefas. Postquam uictimis iam subiecta aqua erat, superueniebat Argenis cultu eximia qui principem et sacerdotem decebat. Miri operis stolam erat induta, quae per intexas imagines assurgens Palladem faciebat de cerebro Iouis nasci et in lite cum Neptuno inuenta olea triumphare. Hanc a tergo per multa uolumina diffusam, ne uestigia uerreret, sex uirgines suspendebant. Crines Argenidis religabat purpurea fascia ramis oleae impedita. Ex eadem arbore summo capiti coronam posuerant. Sic ornata et postquam ad uictimas accesserat, imposito uelo caput operta, concipiebat solemnes sacrificio preces, molaque deuota animalia conspergens, muliebri ictu in earum frontem reclinabat argenteam clauam. uero mox ferro excipiebant uictimas praecincti sacerdotes. Iugulisque suffossis fata et deos in extis credebant deprendere. Tum ingressa templum Argenis thuribulo argenteo praeferebat solitos diis uapores, et ad aram admota demptam suo capiti coronam ad armati signi pedes suppliciter collocabat. Thura tunc et odores nouo igne refecti; quo dum ex acerra dissipantur, cantu a proximis uirginibus orto, quisquis ex populo sciebat hoc carmen modulabatur. 3. O pars, sed potior, tui parentis, O Tritonia, nulla cui dearum Maternas tenerae blanditias tulit; O uirgo studiis nata uirilibus, Sacris ipsa tuis ades. At uos Sicelidum chorus Forti plaudite uirgini, Cantus addite plausibus. Tu belli decus, axibus seueris Letum, uim, gemitum, arma, fata ducis. Stat dextra iaculum; Gorgonis asperae Monstris terribilis laeua, dat hostibus Facto uiuere marmore. Tu pacis deae, pinguibusque campos Exornas oleis; et ipsa stamen Monstras, ipsa colum ducere candidis Quae te uirginibus cumque uocauerint Casti thuris odoribus. Tritonis cupit unda te paludis, Urbs diis hospita te uocabit Argos, Et Pandioniis qui colit arcibus. Sed tu Trinacriae pronior Insulae, Huc uultus melius refer. Adsis Sicaniae benigna genti, Seruatosque diu tuere Reges. Nobis, Diua, semel cum bona ueneris. Optamus meritae saepius et nouas Laeti reddere gratias. At uos Sicelidum chorus Forti plaudite uirgini, Cantus addite plausibus. 4. Sequebatur omnium uota, quibus palam incolumitas petebatur principibus. Addebant innoxios caeli haustus nec fallentem agricolas humum. Occultis precibus priuata familiae commoda quisque optabat. Tunc uero ad dexterum latus arae, in altiori sede Argenis quiescens uittarum manu ramum tenebat, quem undis lustralibus rorantem modico uictimae cruore asperserant, credebantque efficacis esse tutelae, si fronti orique esset impositus. Stabat in armis circa uirginem satellitum duplex ordo, ad eam ituris semitam aperiens, quae uix binos capere posset, ne tumultu et imperitorum rixis aut ara aut Argenis pulsaretur. Sic admissi ad illius pedes prolabebantur abibantque breuiter ramo tacti. Nulli de plebe exclusi; pluresque Argenis quam Pallas acciebat ad sacrum. 5. Quo igitur die Arsidas Poliarchum adduxit, parata erant sacra in ueteri templo, quod Magellani habebant Palladi nuncupatum. Et Argenis maturius, tanquam dimittendo populo priusquam cum Lycogene Meleander adesset, reuera ut extra periculum Poliarchum aspiceret, descendit ex arce. Cumque pro foribus templi tactas uictimas reliquisset inter decollantium manus et in deae limine thuribulum sumpsisset, iam tunc quidem inquieto animi tumultu completa peruenit ad locum, in quo, Arsida docente, sciebat sedere Poliarchum. Hunc uero postquam uidit in ignobili ueste et genis alienis miserabilia in se lumina figentem, adeo ira et pietate accensa est, ut paene sacri ratio amenti excideret. Utcunque tamen perrexit ad aram, ibique in deae signum intuens, interim dum ceteri solemne carmen celebrant, arcanos gemitus effudit. Testabatur caelestium fidem innocentiam suam, candorem, pietatem, tacita exprobratione ingerebat scientibus. Nunc si se adiutam uellent, auxilio esse tempus. Si haec mortalia curant reguntue, cur non uirtutibus pretium erat? Cur nec a se nec a Poliarcho uiolati saeuiebant? Scire illos quam non foedo amore, uirginique pudendo, in tanto uiro haesisset. Si per iura naturae licuisset, optaturam hunc fratrem fuisse. "Adeste saltem fugienti, inquit, et si quid durum in utrumque paratis, illo incolumi omnia in meum caput citate." Ab his precibus quamquam uerissimo affectu flagrabat, subito cogitationum aestu auersa est et nunc sui, nunc sponsi miserebatur. Tum in Lycogenem inexpiabilis odii rabies, et quoties occurrebat nec insontem patrem esse, qui tam facilis in Poliarchi annuisset perniciem, ab hac mente refugiens quae periclitabatur pietatem uiolare redibat ad deos, stupensque et inter mutos dolores attonita plus illos suis malis quam uotis exorabat. Fletum tamen in potestate habuit, pudore intempestiuos in publico luctus uetante, forte etiam quia erat calamitatis maior moles quam ut iret in lacrimas. 6. Neque tunc minus aegritudinis aut tumultus in Poliarcho erat. Relinquendae dulcissimae sedes; aufugiendum ueluti perduelli. Quam non generi, quam non animo conueniebat haec fortuna! Iam quae oblectamenta fuerant, lacerabant diductum doloribus pectus. Omnes Argenidis uirtutes, omnes dotes redibant in mentem; etiam quaecunque exigua esse crediderat, tunc augustiori specie, quia erant amittenda, cogitationem implebant. Inter tot mala nihil molestius uisum quam quod Argenidi doloris causa esset. Nec leuior metus repugnantem animum lente subibat, ne sacramenta amicitiae inter ipsum et uirginem concepta tempore et absentia delerentur, essetque aliquid quod Argenidi carum deberet odisse. Simul in iram uersus cogitabat Siciliam armis repetere. Simul Argenidem in patre aut patria laedere uerebatur et iracundia dolori confusa, per uarios affectus nunc stupebat, nunc errabat. 7. Inter hos animi motus decantata ter carmina publicae uoci finem fecerunt, conseditque Argenis non procul ab ara, sacrum ramum uenientibus protendens. Selenissa uirginumque delectae a tergo sedentis constiterant, Eurymedes atque Erysthenes, longe diuersum par, erant ad latera. Ab illis milites ad testitudinem templi porrexerant geminum ordinem definiebantque uiam processuris ad uirginem. Eurymedes cum in Argenidis uultu crebros motus notauisset, submissus ad aurem rogauit ecquid ipsi male esset. Utitur colloquentis commoditate uirgo, ad illum utique uultu conuerso, quoties nimius dolor exundabat in ora. 8. Vulgo digesto paene ultimus restabat Poliarchus, qui ad lustralem ramum accederet. Et animus et uestigia deerant processuro; uicissimque a frigente et paene inutili puella expectabatur. O amantium insana consilia! Tanquam fugitiuum gaudium percepturi ad hanc breuis mutique congressus audaciam deuenerant, iamque piget irritati doloris simulque periculi, multo acrius deuoturos suam sortem nisi sic dolere licuisset. Demum miser nec iam frustra innixus scipioni promouit ad Argenidem gradus acciditque ad genua et tanquam uota conciperet: "uale, inquit, castissima sacerdos. Memineris Palladem tuam abire semper tuam44, ô uirgo, sed si patieris, non sine patrio fulmine redituram." Intellexit miserrima uirgo, nec aliquid ausa referre, tamen maestis oculis in eum breuiter fixis efficacius omni uoce locuta est. Sed ab illius pedibus abire non sustinebat Poliarchus, siue illum obliuio sui ceperat in tantae calamitatis caligine, siue sentiebat poplites erraturos. Coeperatque uereri Selenissa ne ille intempestiua mora fabulam proderet. Cum Eurymedes hominem ratus ad Argenidis pedes ignara rusticitate consistere, uirga quam dextera tenebat grandem ictum procumbentis lateri non sine risu inflixit iussitque abscedere. Poliarchus inter paucos Eurymedi carus erat, et hanc iniuriam non ab odio ullo, sed uestibus suis factam sciebat a nesciente quem caederet. Consurrexitque propere suo quoque iudicio merito castigatus. At non Argenis tam composito animo ictum aspexerat, aegre pudore prohibito ne Eurymedem ab oculis iuberet abire. Mox discedentem Poliarchum qua licuit oculis secuta, opportune Arsidam in limine templi uidet (ut coniici potuit) uiam fugienti praeeuntem. Quippe ille gratulatus suo Regi, quod a bello quies esset, simulauerat necessitatem sibi oblatam traiiciendi in Italiam ad socerum. Impetrata Regis pace, templum Palladis petit cernitque uenientem ab ara Poliarchum tum paululum cum eo secedens, monet per infrequentem portam abire ab oppido; uiam quae Messanam tendit tenere, donec secundo milliari in dumetis quae occurrunt lateret; se, postquam locutus Argenidi esset, confestim assecuturum. 9. Interim Meleander ad Argenidem misit qui popularis sacri solemnia iuberet maturari: tempus enim in multum diei procedere; dandum sibi et Lycogeni templum esse. Illa apud se non erat, stimulisque quos credebat constantia sua domitos iam sensim concedebat. Regi tamen renuntiari iussit peracta quae pertinebant ad populum; destinata sacrificia, cum placeret, obire illum posse. Ingens pompa et pro decore Meleandri atque Lycogenis in regiae uestibulo stabat manebatque ad templum prodituros. Ipse Lycogenes in Meleandri thalamo erat specie officii uarios, ac plerumque non serios, cum Rege sermones instituens. Ubi maturum fuit, Meleander in regio cultu pallioque purpureo manu tenens insigne maiestatis ad stipatores processit. Proximus antecedebat Lycogenes, cuius latus de Regis imperio tegebat Archombrotus. Ante hos ibant quorum magistratus eminebat aut gratia. Ingens egregiae iuuentutis numerus incohauerat pompam. Ne populum quidem satis uiatores arcebant spectandi auidum maximeque qua prohibebatur ruentem. Praeter regium assuetumque imperio nomen, ipsa senectus uultusque lenissimi animi index et suo fastigio digna maiestas omnes in Meleandrum conuerterat. Neque tantum quibus incorrupta in eum fides erat hoc conspectu mouebantur, sed etiam ex inimicis illi quos errasse potius diceres quam peccasse; ut is dies haud poenitendus Regi processerit, in quo hos dolor, illos pudor incessit, quod ad haec foedera adigeretur. Ergo Lycogeni Rex iurabit? Ergo ad necessitatem foederum cum ciue descendet? Et haec publice, haec tanquam legitima, populum testem habere? Quid amplius externum principem, parem aemulum, iusto bello esse facturum? Quibus autem altior sensus, aut spe uel metu sagacior erat, ulterius cogitationem mittebat: neque uero colendum illum diem, tanquam pacem relaturum; saeuiora restare; nec futurum stabile quod coactus Rex cum ciue pepigisset. Nam principes, quod a se iniuria extortum est, alia iniuria saepe repetere. Aut itaque Regem, ubi licebit, illius facinoris uindicem fore aut cessantem iri a Lycogene oppressum. 10. Forte senex in aula educatus interroganti sodali quid unquam humanius uidisset Regis uultu, ita respondit ut uox ad Regem perueniret: "Humaniorem dicerem, commilito, nisi sibi crudelis illa humanitate esset." Cum hanc uocem Meleander accepisset a fidissimo homine missam iam antea perturbatus et in eas sermones cogitatione haerens, quos de successione Regum hesterno apud Eurymedem conuiuio audiuerat a Lycogene esse iactatos, sic offendit in saxum quod aliquantulum eminebat, ut in terram manus affligeret. Subitus spectantium clamor terrorem late dedit. Proximi ad subleuandum principem concurrerunt. Qui longius stabant, ipsa ignoratione pauidius concitabantur, donec constitit fortuitum et leuem lapsum esse. Ipse excusauit risu casum: multum enim se telluri debere, quae principem uenerata cum exsurgere non posset, eum deduxit ad oscula; hanc, ut suam, libenter se amplecti. Triste tamen aut laetum singulis omen fuit, ut quisque Lycogeni uel Regi studebat. Nam quid eo portendi quod stratus Rex ad Lycogenis pedes erat? Quod procubuerat tanquam uictima, ipse ad sacrificandum paratus? Quam leui momento, quam subito fuisse euersum? 11. Dum haec cogitant, iam in aream primi peruenerant in qua hostiae erant redimitae uittis insignibus, praecinctique ministri expectabant, donec Argenis legitimis uerbis ad munera deos uocaret. At illa magis magisque superuenienti dolore incitata in secreto templi loco, ceteris paulum iussis abscedere, ita secum loquebatur: "Quid tu autem, calamitosa Argenis? Quid tu, praestantissimo uiro malorum omnium causa? Quid uidisti? Aut in quae supplicia duras? Poliarchum abire? Triumphare Lycogenem? Pati hoc potes? ô regia uirgo, ô sceptro destinata! Si te principem meministi, cur non Poliarchum hic asseris? Si sponsam, quid ille solus fugit? Ecce autem, restabat ad fata ut pro Fetiali esses tuo parenti atque Lycogeni firmantibus pacem -- pacem, ô dii, quam sanxerunt Poliarchi discrimine! Tu deinde qua fronte, non dicam in Poliarchum inspicies, sed loqueris cum absente, sed audebis meminisse uirtutum uultusque atque uerba ad animum secreta cogitatione arcessere? At pietas in parentem, at publica regni salus hoc iubet. Quae autem in patrem impietas si inauspicatum scelus refugero? Aut quid mihi cum regno, si mori decreui? Sed nec timiditate semper regnorum salus constat. Forsitan audacia mea corrigam quae pater mansuetudine peccauit. Sed quid ages? Discrimen nunc appetit obruetque imparatam. En genitor, en Lycogenes adest. Poscor ad sacra. Si sceleratae paci abnuo ministrare, quae uerba mihi erunt, quae publice ad patrem argumenta?" 12. Sic dicebat, nec iam maesta sed concepto furore augustior graues oculos huc et illuc ferebat, cum subiêre haec ultima uerba abeuntis Poliarchi, meminisset Palladem suam abesse et cum fulmine posse redire. "Certe, inquit, abiit mea Pallas. Quid frustra hic morer? Profanae sunt preces, destitutum numine templum. Nihil consultius quam ut uaticinari me simulem uetarique a dea ultra his sacris incumbere. Sic effugiam facinus huius pacis conciliandae, et ingentibus deinde consiliis liberius uacabo." Cum illud placuisset, ut erat felicissimi ingenii et tunc maxime concitati, coepit orationem parare qualem fatidici habent. uultus atque oculos, ubi furori indulsisset quem suggerebat discessus Poliarchi, sciebat suo ardore mendacium optime adumbraturos. In his cogitationibus haerentem adiêre, qui monerent eam dicandis uictimis expectari; adesse enim Regem et silentium per praeconem imperatum. Hilarior uirgo erat, postquam consilium animo sederat cui acquiesceret. Ergo se ituram respondit, animumque simul et gressus ad destinatam fabulam comparauit. Iamque hinc Rex, inde Lycogenes, mediam hostiam habebant. Circumfusi optimates diuersissimas mentes sub uno componebant silentio. Populus cuneos undequaque stipauerat, et destinatum sacris ambitum aegre oppositi milites tuebantur. Sed pro monstro fuit Argenis ubi primum a templo egressa, uariantibus oculis comisque per horrorem iactatis, sua uestigia turbauit. Furentis species erat, quae motus deorum nondum animo bene conceptos prima aegritudine eluctaretur. Meleander in primis obriguit: qui casus, quae Furiae, quisue deorum filiam sic urgeret? Ea autem aliquanto seuerius rotatis luminibus orationem exorsa est, non in carmina quidem conditam (nec tam subito licebat), sed tamen ab humana consuetudine in diuinos sermones uergentem, ut hanc facile fuerit Nicopompo non multis immutatis in uersus sic cogere. 13. Cur fugis ô, sedesque tuas, sanctissima, linquis? En mea Pallas abit. uideo currumque uolantem, Auersamque Deam. Proh dira audacia nobis! Exilio damnata fugit. Quid thurea flammis Dona feram, caesique greges altaria tinget? Me mage Diua rape, et uolucri per nubila tractu Siste ferens, queiscunque tibi placet ire sub astris. Arma tamen quatis arma minax; procul, Aegidis auro Hasta incussa sonat; redeunt per inane tumultus. Saeuaque proscisso dirum rubet orbita caelo. Parce istis, ô Diua, minis. Neu uindice ferro Bella para, patrios neu corripe nubibus ignes. Heu Furiae! Quo fata cadent? Quid ponere templa Iuuit, et auratis attollere limina saxis, Si placet hoc audere nefas, si bella mouemus Caelitibus, numenque suis prohibemus ab aris? 14. Postquam his similia uaticinantis uultu profudit, mutata in eiulatus maxime impleuit speciem diuino tumultu correptae. Et in illam quidem omnium oculos stupor defixerat. Sed praecipua Meleandri cura erat reuoluentis quae in oraculi modum edita erant: iussam Palladem exsulare, abeuntem deam minari, denique piaculum esse commissum. Haec quo minus capiebat eo frigidior animum metus incesserat. At Argenis, uelut effusa ui spiritus qui intra praecordia ad uaticinium saeuierat, omissis infulis quas ademit de capite, supplex accessit ad patrem rogauitque ut sibi abstinere ab iis sacris liceret; pudere enim se furoris inassueti nec conspectum populi tam subito ferre. Haerebat Rex tot ominibus aeger et praeter cetera metuens, ne Lycogeni in suspicionem ueniret, quasi haec monstra turbandis foederibus ipse ex composito finxisset. uirgo autem inter silentium patris elapsa, deducentibus eam assuetis custodiae suae militibus, concessit ad regiam. Arsidasque tanquam officii causa secutus, acceptis ad Poliarchum mandatis, statim arce digressus est. 15. Fremitus interim et mox liberius murmur in territa plebe. Alii pacem aiebant praesentissimo numine improbatam; alii ad uenturas Siciliae clades referebant prodigium. Pergere quidam ad sacra ministros iubebant et quicquid id erat expiare. Sententiam ferebant promptissime, qui minime consulebantur, sed maxime eminebat uox Fetialem uocantium. Nam ut Siculis Graecos mores sua origo tradiderat, sic uicinia Italiae insinuauerat multos ritus, in quibus et Fetialium tota religio. Igitur Meleander sedaturus pugnantium uota: "Nihil interest, inquit, Palladisne an Iouis auspiciis firmentur, de quibus bona fide inter uiros conuenit. Ades Fetialis Siculorum et legitimos foederum ritus obi." Fetialis in ueste praetexta longum carmen recitauit, quo Dirae in foedifragos continebantur. Caesa inde hostia fuit, cuius exta Rex simul et Lycogenes tenuerunt. Ab hoc sacro intrauerunt in templum; aramque et puluinar tangentes rursus fidem obligarunt numinibus. His peractis se ad regiam pompa conuertit. Sed nec plausus populi sequebatur, nec gratulantibus amicis sinceri uultus erant. Rex tamen, ut oportuit, animi dolore fraudato et ad hilaritatis indicia uersus, eo die publicum conuiuium iniit ludosque proximo die inspexit, in quibus poeta soccis egit retulitque facetos de populo iocos. Regia enim et tragica edi illo tempore non placebat. Per multos hosce dies, utriusque amici a Rege et Lycogene moniti non modo abstinuêre rixa, sed et frequentibus mutuisque epulis securitatis et laetitiae laruam auxerunt. Nam et Argenis, quae simulatione morbi iacuerat, in publicum prodiit postquam Arsidas litteris significauit se suumque uectorem incolumes Italiam tenuisse.