[1,13] Capitulum XIII. 1. Interim Archombroto et Arsidae in Timocleae hortis nondum insalubris uespera per diuersos sermones agebatur, et occasione Poliarchi de iis sermo erat qui indole et uirtutibus praestant, quam hae rarae in mortalibus gemmae, quam saepe contemptae ab ingeniis, quae ad seruitutem facta liberis tamen ut plurimum imperant. Dum ista loquuntur, abstulit Arsidam cura uirtutis et praesentium fastidium rerum, ut cum impetu doceret sine scelere et periculo contumeliose haberi non posse eximios uiros, sed et genus inhumanitatis noxiosissimum esse non illos extollere et praemiis sollicitare de publico. "Nunc, inquit, peruersam rationem fortuna instituit, ut in multis gentibus prope sit ad egregii animi indicium arceri a regiis aut in illis iacere. Adeo timida aut barbara felicium uitia amant exarmare uirtutem, quasi ea potiores futuri sint si egenam aut neglectam superbi calcauerint." 2. Archombrotus seu sapientiam Arsidae eliciebat ad imbuendum animum seu agebat Regum causam, se quidem, quod ad Poliarchi casum erat, abominari dixit tam proteruam fortunae licentiam. Ceterum, nihil mirum, tot curis totque sumptibus Reges exhaustos praeterire aliquando non uulgaria ingenia. Nam nec compendio fore, si egregios uiros oporteret oneri ceteris esse, et naturae omnes dotes publico auro signari. "Saepe etiam illas mentes quas tantopere miramur inutiles Regibus nasci, nec aptari ad negotiorum usum. Ut quidam fructus sunt ad uidendi uoluptatem, quos si uelis ad gustum transferre, famem ingrato aut noxio succo fallant." 3. Cunctabatur Arsidas respondere, contentus leui risu aspernari hanc defensionem pessimi fati, donec constitit ex Archombroti uultu (nam in eum erat intentus) uelle se refutari. "Curas autem obiicis Regum? inquit, quasi non praecipua esse debeat, secum uiros habere, quos non adeo crebros aetas haec protulit, ut damnes nescio cuius lucernam in frequenti foro unum saltem quaerentis. At sumptum respublica non ferret. O sollicitae prudentiae mentes! Ergo parce aucupium procurari, stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis non feruere, aut non reparari iactura si de uenaticis canibus unum aper perculerit. Haec, inquam, non ad usum aut uoluptatem principum magis quam in specimen maiestatis omitti nefas ducunt. Tantum auri profundi, tot uilissimos homines de aerario uiuere placet. Sed demum est graue haberi magnorum animorum delectum. Hic parsimonia in memoriam redit; hic aerarium deficit, immo hercule bona mens, Archombrote. Fac enim ipsum Regem non amare eorum consortia. Num in thesauris sola reponimus, quae ingenerato affectu grata sunt nobis, et non praeterea quae pretio suo merent? Sed nec anguste habitant Reges ut, si eiusmodi uirorum colloquia fastidiunt aut uerentur, non possint tanquam absentem et reconditam penum habere. Nec de multitudine queraris, Archombrote. Quamlibet curioso delectu, tamen paucos efficias." 4. "Quosnam ergo, subiicit Archombrotus, in illam refers classem?" Tum ille: "Si latius et extra Poliarchi hunc casum rem totam expendimus, isthinc primum ex eminentioribus disciplinis aut artificiis nulla exegerim. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis. Pingendo aut canendo sibi nomen hi fecerint. Ille aedium moliendarum celebretur peritia aut deriuandis in simulacra fontium aquis. Vel si qua ars alia suo aut saeculi genio ualet, statim emantur, etiam quanti se ipsos indicarint, si uilius forte non poterit. Ipsa stipendiorum magnificentia commedabit artificem et gloriam possidentis. Sed nobiles uolo et, ut monui, quales paucos inuenias. Iam quae altiora sunt, belli et pacis artes, quid cessamus licitari? Id est homines fortitudine aut litteris notos. Neque meram temeritatem in armis Musasue uulgares ad haec praemia arcesso. Sed illos quidem duces, qui militarem impetum ratione compositum habent aut fortuna propitium, eosque praecipue quos fama amauit, bellicis utique rebus uera momenta uanissimo numine saepissime addens. Eruditorum uero praecipui adeo eminent, ut nisi imperitos non lateant rarae hae faces, et saepe in orbe suis Musis pauciores. Quidam in illis publicae prudentiae sunt apti, sed quia hoc deorum beneficio uti nescit respublica, priuatis in curis consenescentes non usu, non negotiis laeuigantur. Ceteri qui solis libris nati sunt quid tamen apud praesentes et posteros ualeant, cum ex ira uel fauore diuidunt mortalibus famam, cum suos amatores praeiudiciis sectisque imbuunt, si quis nescire uult dignus est malo omine experiri. 5. "Ita sumus comparati, Archombrote, ut quemque aliquod studium trahat. In illa autem re quam probamus aut colimus, eos qui excellunt miramur. Finge ergo artificiis, litteris, armisque praecipuos (nam ea ferme sunt quae mortalium animos tangunt) uelut in uno caelo stellas, conuenisse ad principum ullum. Quis deinde toto orbe de regia illa sermo? Quis eam ignorabit? Aut quia illic habet suum deum, cum horrore tanquam sacrarium non colet? Principi ipsi quanta operis merces ut excedet mortalium sortem? Ut uiuus et sospes multo certius quam per odores et aquilam erumpentem ex funere se sentiet consecratum? Triumphabit in omnium plausu. Haec fercula, haec opima gentium spolia erunt, quorum ad se ueluti flores insertum collegerit." 6. "Optabile uotum, retulit Archombrotus, si ad illud spem facerent negotiorum turbae et diuersa eorum studia qui Regum amici sunt. Etiam illi praestantes de quibus loqueris, non omnes utique sunt uenales, multique praeterea eorum, ut oportet optasue, gratiosi in aulis uersantur. Ut ceteros quos eiusmodi felicitas praeterit sit aequius de fortuna quam Regibus queri." Tum Arsidas: "Neque posse credidi, Archombrote, huius nostrae contemplationis uenustatem ad effectum absoluta felicitate traduci. Sed ut cetera sapientia iuuat, licet in agendis rebus minus exacta sit quam cum sequestri animo concipitur. Sic in hac parte plurimum erit, qua res et fortuna patietur, non neglegere tantae utilitatis compendium. Ut si omnes illi non possint, at plurimi beneficiis cogantur ad regiam. Nam quod Regum palatia summae indolis uiris destitui negas, non in totum a te abeo. Sed audi me, Archombrote. Est medius ordo et uelut equestris, ingeniorum quidem sagacium et commodorum rebus humanis, non tamen in primam quam celebramus magnitudinem patentium. Eorum hominum, ut sic dicam, maior annona est; neque hos nego ad aulas saepe accedere, et cum prouecti sunt, ita splendescere adscititiis radiis dignitatis, ut exactae naturae opera esse credantur, uelut obscuriores gemmae interdum ab artificio et circumposito auro lucem accipiunt optimis parem. Sedulum esse, nihil temere loqui, assuescere labori, et imagini sapientiae parere, tegere angustiores partes ingenii. Haec neque summum hominem desiderant, et sola interdum sunt quae in laudatis proceribus suspicias: ut uel abesse uitia pro uirtute sit; uel non inuidiosus prudentiae riuus in Oceani famam se diffundat. Dum exercitationem ac usum quo isti in ciuilibus rebus pollent, pro natura et magnitudine ingenii plerique accipiunt. Et hos quidem a sua laude non arceo. Magnum est in eam esse fortem productum et praeterea institutione creuisse. Sed non illi sunt, Archombrote, de quibus disceptamus. 7. "Praeter hos ergo (ut aiebas) adhuc scio nonnunquam primae illius summaeque notae ingenia uenire ad principes adhiberique negotiis. Quippe et Poliarchus uiuebat in regia et te, egregie iuuenis, inter haec naturae ornamenta non dubito numerare. Habet et Meleander Cleobulum, habet Eurymedem. Nihil illis sublimius. Sed non ideo palatia Regum pro iustis aut felicibus habeo, quod de breui eximiorum uirorum numero paucissimos nonnunquam excipiant. Multo plures retuleris aut spretos aut, quod peius est, uiolatos, ut his questibus meis aequitas sua constet. Culpa autem interdum est Regum, cum moneri non uolunt timentue uirtutem, interdum illorum qui Regibus adsunt, si natura barbaros fecit aut incuriosos felicitas aut fortuna superbos. Accedit quod procerum multi decedere aliquid sibi credunt, cum quis extra se suosue de regia plenior abit. Sic neglecta uirtutis familia, dispensant animum principis -- interdum nescientis! -- per suam clientelam. Longe aliud facturi, si candide dominum amarent -- immo mediusfidius si se ipsos sapienter. Nam quid illustrius quam publico sumptu homines ad ornatum saeculi editos in clientes sibi parare, dubitaturos certe an Regi plus debeant an illis per quos ad haec bona producti sunt? Ridere mehercule soleo illorum caecitatem qui non curant a litteris eam laudem impetrare, quae eorum uoluptatibus opibusque superstes sit, et quam nisi auide ambientibus concedi non oportet. Nam ut eruditi non placent qui pretio conducuntur ut extollant immerentes, ita aequissimos puto qui non dignantur suis praeconiis fastidiosam superbamque uirtutem, aut denique ignaram quantum sibi litterarum fauore praestetur. 8. "Quod si eiusmodi apum mella non placent, saltem non sunt excitandi aculei iniuria uel contemptu. Unus enim siue litterarum siue militiae peritus, quam saepe priuatam iniuriam publice ultus est, quam saepe unus uicit, unus partes inclinauit? Eiusmodi capitibus solent populi plures instar hostiarum mactari. Absit omen. Nec et Sicilia sentiat Poliarchum esse iratum. Ille enim aderat ultro Regi, ut eo offensa sit grauior, quod non modo non quaerere, sed nec ferre potuimus hanc uirtutem. Et quidem nescio sanioribus optimatum, ac praecipue aduenienti hodie (ut ferunt) Ibburrani, qua se ratione Meleander excuset. Ille enim quia externus est, dignitatis praeterea suae et familiaritatis iure liberius hunc casum audebit apud Regem accusare."