[1,6] Capitulum VI. 1. Haec raptim legebat Archombrotus. Sed grauior de Poliarcho cura a loci contemplatione mentem reduxit. Timoclea percunctantem docebat, quamquam Poliarchus erat externus, neminem fuisse Siculorum propiori amicitiae gradu Regi admotum neque bonos inuidisse. "Sed nescio quod hodie fatum, inquit, desaeuit in illos qui Regibus fuêre carissimi." "Ita est," retulit Archombrotus; "Hic cometes paucis annis quas aulas non perstrixit?" At Timoclea: "Verum, Archombrote, ceteris omnibus ruinae suae causa uel in se uel in dominis fuit. Istum tantae uirtutis, sub moderatissimo Rege, quis casus afflixit? Retulerisne ad exemplum Lydios coniuges, qui nuper in gente externa impotentis felicitatis poenas dederunt; hic ad regium limen in suo sanguine fusus, illa ex carcere ad lictoris ferrum educta? Notissima refero, Archombrote. Sed quid ea in scena simile Poliarcho? Nihil illis ad regnum deerat praeter nomen et purpuram. Aspernabantur pares esse gentilibus, nec qua uirtute tantum supercilium tollerent habebant. Teneros quoque annos caeci calcabant illius, qui haec bona et asserere uere poterat et fortiter sustulit in rudimentum potestatis. At Poliarchus non libauit regiam gazam, non praesidiis, non castellis fundabat suas uires. Apparebat denique, instar solis hanc uirtutem in transcursu lucere Siciliae. Longe aliter isti Lydi, et (haud absimile fortunae ludibrium) par aliud coniugum ex Phrygia." 2. "Nempe ille," subiicit Archombrotus, "quos nuper ex regiae penetrali, in qua omnia poterant, ueneficii crimen mittebat ad laqueum, nisi princeps adhuc memor amasse, carcerem damnatis munus dedisset." "Ita est," inquit Timoclea. "Scis igitur quam multum peccauerint: ipse quidem tanquam immemor primae sortis et a multis amari dedignatus; illa inuidiam non uerita abdicati coniugii, quod primum erat nacta; uterque autem auersae Iunoni non litans, ignarusque suum quoque deabus fulmen esse." 3. "Miraremur haec, matrona," ait Archombrotus, "nisi crebrae humanarum rerum uices paene omnium rerum admirationem sustulissent. Cerne Aquilii aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuuit, post exhaustum immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius esset funus expirantis dignitatis. Sed non ideo mehercule plebeiae inuidiae unquam accedam, quae in omnes desaeuit qui principum illustres sunt, ipsisque Regibus obloqui audet cum homines sibi gratos ceteris anteponunt. Insignis haec est, inquam, in Reges iniuria, uelle eas arceri a suauitate amandi et a fide, quam omnes in iis expectamus, qui per nostra beneficia creuerunt. Amicum tu aut ego habeamus, in ea lenitate conquiescamus; solis Regibus lex barbarae inhumanitatis dicatur, ne quem eximium habeant aut cuius familiaritate delectentur? Quid cum sponte amari se sentiunt? Cum ingenii et affectuum paritate, immo cum fide et beneficiis prouocantur ad amandum? Ne tum quidem audebunt illi impetui indulgere, quem natura dulcissimum habet? Certe neque Herculi Philoctetem, neque Achilli Patroclum inuidemus; paucique inter Heroes sunt, qui non aliquem praeter ceteros carum in uitae et secretorum consortium admiserint." 4. Hic Timoclea: "Mihi quoque, Archombrote, nunquam placuit tam iniquae obtrectationis audacia, quae quamquam publicae utilitatis larua contegitur, plus insani tumoris tamen habet quam solidae pietatis. Plurimi enim Regibus irascuntur, non quod aliquos gratia sua subuehant, sed quod sibi gradus ille non pateat. Et in gratiosis, quos tam acerbe deuouent, haud raro nihil magis quam ipsa felicitas displicet. Certe ut ex domesticis nonnullos seligimus ac uelut adoptamus nostras in curas, fidemque eorum familiaritate et muneribus tam pensamus quam sollicitamus in futurum. Ita ni princeps sibi quaesierit eiusmodi uicariam opem iisdemque rationibus aluerit, non sufficiet16 publicis laboribus, non mecastor uel si firmiores nostro Atlante ceruices incumbentibus negotiis opponat. Nam quod modo referebamus casum eorum, quos diu regiis amicitiis florentes ab suo denique axe fortuna excussit, nihil inde collegeris, nisi interdum fieri posse ut Reges iniuste amicos deserant, aut si indignos amauerint, errore deprehenso praecipites eos agant ex suggestu quem inuidiose conscenderant. Sed quod saepe est, fac constantis animi esse Regem feliciterque inuenisse quos amet. Videbis intactam utrimque beneuolentiam utilissime perennare. Ridebis, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram. Verum in aulae tropicis educata frequentissime uidi hoc argumentum inter peritos agitari, quorum sapientiam ipsa quoque experientia saepe probauit. Sed haec clades Poliarchi, quae nos modo sollicitos habet, forsitan praeter omne exemplum est. Nam et Meleander probissimi ingenii Rex est, et iste nec fidem deseruit, nec improbe exultauit in tanta fortuna -- ut in hoc illius discrimine non aliam quam fatorum esse culpam existimem." 5. Sic loquente Timoclea, haesit Archombrotus, subito aquae murmure percepto quae in uicino fluebat, rogauitque matronam quis is sonus et an illic perpetuus esset; simul, quantum in lumine facis licebat, humum intuebatur ne temere in fluenta incideret. At Timoclea: "Fons, inquit, est, ingenti ui aquae e uicinis collibus huc illabens fistulisque ad ulteriores campos deductus, qui commodissimo cursu facit ne sitiant qui isthic latuerint." Et haud multum inde progressa magni ambitus lapidem ostendit, qui fontem largo impetu cadentem praecipitabat in subiectos canales per foramina toto fundo distributa. Pulchritudo et copia aquae, tum natiua frigiditas et quicquid in aquis laudamus, eo plus Archombrotum rapuerunt, quod ex Africa ueniebat, sicca ut plurimum et fontium destituta solatio. Itaque quamquam ad Poliarchum festinabat, captus iuuenili uoluptate manus primum mox et ora fonti admouit, qua placidius manabat, inde etiam plurimum bibit curis et uigilia accensus. Obiurgabat intempestiuum potum Timoclea, fontemque impensius miranti: "Hunc specum maiores mei, inquit, non in uiae tantum et fugae commoditatem ornauerunt, sed et qua licuit, longiori habitationi uoluerunt aptatum, si quem forte diutius latere sua fortuna coëgisset. Cerne hoc spatium quernis tabulis stratum, ligno eodem utrimque latera et fornicem ambiente, ne prorsus insalubris capiendo somno locus sit in nuda liberaque exudantis undique terrae frigiditate." Aspexit Archombrotus illud cubiculum ad semitae dexteram intra effossum speluncae latus declinans, et ipsa loci caligine offensus, quam modicus ignis non satis submouebat, auersatusque indigni domicilii omen non sine suspirio cogitauit quantus uir illi diuersorio destinaretur. Liberiore quoque dolore Timoclea ita locum affata est: "Tu igitur hospitem Poliarchum accipies, tu iuuenem fortissimum et omni luce dignum tuis tenebris celabis? Sed bene est si te illius salute nobilitaueris! O Fortunae uim, quae saepissime facit ut ei de suis in nos iniuriis gratias habeamus! Nam et illa peccauit clarissimum uirum ad latibula ista cogens, simulque eximie fauit, quod his saltem in antris passa est spem salutis illius delitescere."