[1,2] Capitulum II. 1. Haec loquente Poliarcho iam ad praedium matronae peruenerant, quod non procul Phthinthia ad ripas Himerae, hinc alueo fluminis cingebatur, illinc arbustis inter se implicatis et lentato uimine miscentibus nexus. Ipsam domum, laterculo conditam et in altum porrectam, late fluminis camporumque oblectabat spectaculum. Silua quoque et in proximo colles commendauerant situm. Familia ampla et ex dominae moribus casta, quae, elato pridem uiro, integerrima fama claritatem stirpis adauxerat. Haec tunc mutuis inter hospites sermonibus finem imposuit, officiose obsecrans, ne offenderentur tenuitate hospitii. Successere illi in tectum inuitauitque matronae humanitas et prouectae lucis tempus, ut illic pernoctaturi ad cenam promitterent, quae dum a familia curatur, interim Poliarchus delibuto aceto uulnera lauit, ne tumore arderent, oleoque deinde quod ascyri floribus tinctum erat permulsit; securior notis inemptisque remediis, quam in medicorum fide, iniquissimam mercedem ex superuacua curationis mora interdum captantium. 2. Discubuere deinde in triclinium cena perlata; riteque insinuatis sermonibus non dubitauit Timoclea quaerere ab hospite, quo nomine quaue patria esset; an praeterea consilio, uel errore, appulisset ad insulam. Ille se ab Africa patria sua uenire respondit, nomen ac genus dissimulari eos uelle, quibus in se arbitrium erat, dum rediret; Archombrotum iussisse appellari; neque se aduersis actum uentis, sed in Siciliam cursum fuisse ut consortio fortium uirorum frueretur, quos apud Regem uiuere fama uulgauerat. Nihil magis Poliarcho aut Timocleae mirum fuit quam quod ille ab Africa tanti candoris uultum afferret. Non reflexa tumuerant labra, non coacti in orbem oculi sub fronte recesserant. Ingentis quoque animi specimen erat, quod amore uirtutis extra patriam trahebatur. 3. At ille soluto conuiuio interrogare Poliarchum magnopere coepit, unde infesta latrociniis Sicilia esset: quis ille Lycogenes, de cuius castris suspicio erat esse praedones qui in illum inuaserant; quis denique regni status quaeue bella urgerent. Poliarchus iam remotis arbitris (quippe ad quietem secesserant, placueratque una ambobus cella): "Multae uirtutes, inquit, in uitia, Archombrote, degenerant et quod magis est, saepe uideas eosdem affectus pro temporum sorte nunc uirtutes esse, nunc uitia. Meleander, quod opinor non ignoras, paternum auitumque Siciliae regnum tenet, mitissimi ingenii homo, sed qui non saeculo, non hominum moribus aestimatis, ita ceterorum fidei credidit ut sibi credi par esse ex uirtute sentiebat. Illum quoque existimem nimia felicitate laborauisse. Nam sub initia imperii, quia pacata omnia erant, palam cupiditates soluit, lenes quidem et multis principum familiares, quae tamen facilem prodiderunt nec in iniurias idonea seueritate acrem. Indulgere plus iusto uenatui, in cuius uaria genera annum distinxerat. Non consilio amicitias sortiri impetuque eas colere. Largiri immodice, horrere a negotiorum summa, quam plerumque infidis credebat. Utinam, hospes, sileri haec possent. Sed malo sinceris indiciis quam iniquitate famae rem omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent attolluntque in peius. Et hinc optimo Regi malorum omnium causa: inuidia praecipue et ambitione Lycogenis, regiis erroribus perfidiose imminentis. Is priscis Regibus suae stirpis auctoribus ferox, nunquam secundi gradus satis patiens fuit; uir manu et consiliis strenuus, solertissime populo blandus; ceterum nemini mortalium crudelitate, perfidia, et (quoties tuto licet) superbia concedit. Haud aegre apud Meleandrum candidissimae uirtutis principem fefellit pro amico. Dumque Rex animum curis exoneratum otio pascit, iste suae factionis hominibus Curiam implet. Publica munera ueluti sui iuris amicis distribuit, ne qua deinde pars regni sana esset. 4. Iamque furor et ambitus arma Lycogeni tantum non publice in Regem induerant. Sero et propemodum strepente iam bello excitatus Meleander coepit nominis sui et causae, propter quam purpuram accepit, meminisse. Magnitudine animi nemini Regum inferior, acri ingenio, prudentia quoque eximius, et qui aliter capi non potuit quam sua bonitate, quae dotes maxime in eo enituerunt, ex quo alienis uitiis ad suas uirtutes coactus est. Quamquam tamen male cogitare Lycogenem constabat, ius suum exsequi in eum aliquandiu distulit. Satis uisum si occuparet consilia hostis et uires accideret. Saepe quoque extorquere poenitentiam ab ingrato seu sperauit seu metuit. At Lycogenes hoc ipsum indignatus aliquem esse qui posset ignoscere, palam in eum est inuectus. Animos maxime dabat, quod Rex filiae, quam unicam habet, tantae hereditatis fortunam destinat. Quis crederet, Archombrote? Eam rapere in uiolentum coniugium iste adortus est. Arx est ad Alabi fluuii ostium, in qua Regis filia seruabatur. Illuc furtim sicarios immisit qui puellam et Regem in his forte munitionibus pernoctantem ad se perducerent. Credidit Meleander ope Palladis factum ut insidiae in se filiamque exitum non haberent, quippe grassatores in ipso facinore oppressi sunt.3 Itaque omnibus grati animi signis remuneratus est deam. Nam et in nummis iussit noctuam effingi, et seu diis faciat, seu in conuiuiis remissio inuitet, non aliam quam ex olea coronam capiti suo imponit. Illud quoque illustrius, quod filiam, donec in matrimonium detur, deae aris praefecit. Videbis, Archombrote, quoties nundinae redeunt sacerdotii infulis cinctam, uidebis inter choros sacerdotum uirginumque operantem numinis sacris. At non tanta haec in deos pietas bellum remouit. Nam inexcusabile Lycogenis crimen non subita quidem, sed ingens et ueluti matura defectio secuta est. 5. Is in titulum belli res publicas et priuatas praetexens, nunc se insontem ab Rege proditionis insimulari querebatur destinarique suppliciis; nunc populi iniurias proclamabat diutius ferri non posse, et publicis armis coercendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeua consilia agebant. Factione et clientibus ualebat. Oloodemus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum prouinciarum rectores, cum eo consenserant. Multi leuis animi uitio in Meleandrum acti sunt; plures contribuere se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis uitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus pugnamque poscebat. Neque Rex certamen detractauit et ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est ex quo non procul hinc in Gelois pugnauimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere quam nobis pro publica salute cernentibus. Tandem imminente iam nocte inclinauit ad Regem uictoria. Et Lycogenes palantibus suis receptui signum dedit, ut pro fuga species esset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit instare perculsis, siue ciuili sanguini parcebat contentus uicisse siue noctem et insidias uerebatur. Forsan et timuit, cum optimatum apud se praecipui fauerent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam fugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes ad aperta facinora non eduxit. Haud pauci sunt circa Regem laeuis auersisque animis, et illinc quidem militant, isthinc fauent. 6. Sic infesta omnia Meleandro: infidae purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis periculosiores insidiae. Itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando hostes institerant, tamen ad pacis consilia animum adiecit. Nec uictoriae suae fisus tanquam adhuc integro bello mansit in castris. Post priuata hinc illincque commercia, legati Lycogenis ad Regem perueniunt, specie impetrandae occisis sepulturae, re autem ut de foederibus mentionem iniicerent. Quae adeo fuit grata ut illi ab hoste oratores, timeri se rati, dicere pacis legem auderent uictoribus. Equidem Meleandro quamcunque placere pacem existimem, ut illi qui iam ad Lycogenem coierunt, ictis foederibus spargantur, aegre in unum redituri. Ita nouis artibus spatium erit, quo uel inter se commissos, uel consenescente factione apud populum exosos impietas sua perdat. Aut certe exsatiati inquietudine rerum nouarum, ipsi se ad reuerentiam maiestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus non probabam. Praeterea aetatis et generis timebam inuidiam si me iuuenem externumque Rex (ut solet) tantis consiliis adhibuisset. Siquidem iuxta tecum peregrinus sum, Archombrote. Nec me aliud Meleandri partibus iunxit, quam quod illius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est quae quietem nunquam agent4, si uitiis principis irasci liceat et insidiari bonitati. Dum igitur inuisa foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt quam quae illic quidam ex Lipara hospes excudit.