IOANNIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XXIII CONSTITUTIO APOSTOLICA «VETERUM SAPIENTIA» DE LATINITATIS STUDIO PROVEHENDO. VETERUM SAPIENTIA, in Graecorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora sunt habenda euangelicae ueritatis, quam Filius Dei, gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator ac deductor generis humani, [1] his nuntiauit in terris. Ecclesiae enim Patres et Doctores, in praestantissimis uetustorum illorum temporum memoriis quandam agnouerunt animorum praeparationem ad supernas suscipiendas diuitias, quas Christus Iesus in dispensatione plenitudinis temporum [2] cum mortalibus communicauit; ex quo illud factum esse patet, ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod uerum, et iustum, et nobile, denique pulchrum ante acta saecula peperissent. Quam ob rem Ecclesia sancta eius modi sapientiae documenta, et in primis Graecam Latinamque linguas, sapientiae ipsius auream quasi uestem, summo quidem honore coluit: atque etiam uenerandos sermones alios, qui in orientis plagis floruerunt, quippe cum ad humani generis profectum et ad mores conformandos haud parum ualerent, in usum recepit; iidemque siue in religiosis caerimoniis siue in Sacrarum Scripturarum interpretatione adhibiti, usque ad praesens tempus in quibusdam regionibus, perinde ac uiuacis antiquitatis numquam intermissae uoces, uiguerunt. Quarum in uarietate linguarum ea profecto eminet, quae primum in Latii finibus exorta, deinde postea mirum quantum ad christianum nomen in occidentis regiones disseminandum profecit. Siquidem non sine diuino consilio illud euenit, ut qui sermo amplissimam gentium consortionem sub Romani Imperii auctoritate saecula plurima sociauisset, is et proprius Apostolicae Sedis euaderet [3] et, posteritati seruatus, christianos Europae populos alios cum aliis arto unitatis uinculo coniungeret. Suae enim sponte naturae lingua Latina ad prouehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata: cum inuidiam non commoueat, singulis gentibus se aequabilem praestet, nullius partibus faueat, omnibus postremo sit grata et amica. Neque hoc neglegatur oportet, in sermone Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem; siquidem loquendi genus pressum, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis [4] habet, quod unice et perspicuitati conducit et grauitati. His de causis Apostolica Sedes nullo non tempore linguam Latinam studiose asseruandam curauit eamque dignam existimauit, qua tamquam magnifica caelestis doctrinae sanctissimarumque legum ueste [5] uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii, eademque uterentur sacrorum administri. Hi namque ecclesiastici uiri, ubicumque sunt gentium, Romanorum sermone adhibito, quae sunt Sanctae Sedis promptius comperire possunt, atque cum ipsa et inter se expeditius habere commercium. Eam igitur, adeo cum uita Ecclesiae conexam, scientia et usu habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest, [6] quemadmodum Decessor Noster imm. mem. Pius XI monuit, qui, rem ratione et uia persecutus, tres demonstrauit huius linguae dotes, cum Ecclesiae natura mire congruentes: Etenim Ecclesia, ut quae et nationes omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem saeclorum sit permansura ..., sermonem suapte natura requirit uniuersalem, immutabilem, non uulgarem. [7] Nam cum ad Ecclesiam Romanam necesse sit omnem conuenire ecclesiam, [8] cumque Summi Pontifices potestatem habeant uere episcopalem, ordinarium et immediatam tum in omnes et singulas Ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fideles [9] cuiusuis ritus, cuiusuis gentis, cuiusuis linguae, consentaneum omnino uidetur ut mutui commercii instrumentum uniuersale sit et aequabile, maxime inter Apostolicam Sedem et Ecclesias, quae eodem ritu Latino utuntur. ltaque tum Romani Pontifices, si quid catholicas gentes docere uolunt, tum Romanae Curiae Consilia, si qua negotia expediunt, si qua decreta conficiunt, ad uniuersitatem fidelium spectantia, semper linguam Latinam haud secus usurpant, ac si materna uox ab innumeris gentibus accepta ea sit. Neque solum uniuersalis, sed etiam immutabilis lingua ab Ecclesia adhibita sit oportet. Si enim catholicae Ecclesiae ueritates traderentur uel nonnullis uel multis ex mutabilibus linguis recentioribus, quarum nulla ceteris auctoritate praestaret, sane ex eo consequeretur, ut hinc earum uis neque satis significanter neque satis dilucide, qua uarietate eae sunt, omnibus pateret; ut illinc nulla communis stabilisque norma haberetur, ad quam ceterarum sensus esset expendendus. Re quidem ipsa, lingua Latina, iamdiu aduersus uarietates tuta, quas cotidiana populi consuetudo in uocabulorum notionem inducere solet, fixa quidem censenda est et immobilis; cum nouae quorundam uerborum Latinorum significationes, quas christianarum doctrinarum progressio, explanatio, defensio postulauerunt, iamdudum firmae eae sint rataeque. Cum denique catholica Ecclesia, utpote a Christo Domino condita, inter omnes humanas societates longe dignitate praestet, profecto decet eam lingua uti non uulgari, sed nobilitatis et maiestatis plena. Praetereaque lingua Latina, quam dicere catholicam possumus, [10] utpote quae sit Apostolicae Sedis, omnium Ecclesiarum matris et magistrae, perpetuo usu consecrata, putanda est et thesaurus ... incomparandae praestantiae, [11] et quaedam quasi ianua, qua aditus omnibus patet ad ipsas christianas ueritates antiquitus acceptas et ecclesiasticae doctrinae monumenta interpretanda; [12] et uinculum denique peridoneum, quo praesens Ecclesiae aetas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur. Neque uero cuique in dubio esse potest, quin siue Romanorum sermoni siue honestis litteris ea uis insit, quae ad tenera adulescentium ingenia erudienda et conformanda perquam apposita ducatur, quippe qua tum praecipuae mentis animique facultates exerceantur, maturescant, perficiantur; tum mentis sollertia acuatur iudicandique potestas; tum puerilis intellegentia aptius constituatur ad omnia recte amplectenda et aestimanda; tum postremo summa ratione siue cogitare siue loqui discatur. Quibus ex reputatis rebus sane intelligitur cur saepe et multum Romani Pontifices non solum linguae Latinae momentum praestantiamque in tanta laude posuerint, sed etiam studium et usum sacris utriusque cleri administris praeceperint, periculis denuntiatis ex eius neglegentia manantibus. Iisdem igitur adducti causis grauissimis, quibus Decessores Nostri et Synodi Prouinciales, [13] Nos quoque firma uoluntate enitimur, ut huius linguae, in suam dignitatem restitutae, studium cultusque etiam atque etiam prouehatur. Cum enim nostris temporibus sermonis Romani usus multis locis in controuersiam cœptus sit uocari, atque adeo plurimi quid Apostolica Sedes hac de re sentiat exquirant, in animum propterea induximus, opportunis normis graui hoc documento editis, cauere ut uetus et numquam intermissa linguae Latinae retineatur consuetudo, et, sicubi prope exoleuerit, plane redintegretur. Ceterum qui sit Nobismetipsis hac de re sensus, satis aperte, ut Nobis uidetur, declarauimus, cum haec uerba ad claros Latinitatis studiosos fecimus: Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, Latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere uel coërcere sibi sumant ... Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quas fabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant. [14] Quibus perspectis atque cogitate perpensis rebus, certa Nostri muneris conscientia et auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus atque praecipimus. 1. Sacrorum Antistites et Ordinum Religiosorum Summi Magistri parem dent operam, ut uel in suis Seminariis uel in suis Scholis, in quibus adulescentes ad sacerdotium instituantur hac in re Apostolicae Sedis uoluntati studiose obsequantur omnes, et hisce Nostris praescriptionibus diligentissime pareant. 2. Paterna iidem sollicitudine caueant, ne qui e sua dicione, nouarum rerum studiosi, contra linguam Latinam siue in altioribus sacris disciplinis tradendis siue in sacris habendis ritibus usurpandam scribant, neue praeiudicata opinione Apostolicae Sedis uoluntatem hac in re extenuent uel perperam interpretentur. 3. Quemadmodum siue Codicis Iuris Canonici (can. 1364) siue Decessorum Nostrorum praeceptis statuitur, sacrorum alumni, antequam studia proprie ecclesiastica inchoent, a peritissimis magistris apta uia ac ratione congruoque temporis spatio lingua Latina accuratissime imbuantur, hanc etiam ob causam, ne deinde, cum ad maiores disciplinas accesserint ... fiat ut prae sermonis inscitia plenam doctrinam intelligentiam assequi non possint, nedum se exercere scholasticis illis disputationibus, quibus egregie iuuenum acuuntur ingenia ad defensionem ueritatis. [15] Quod ad eos quoque pertinere uolumus, qui natu maiores ad sacra capessenda munia diuinitus uocati, humanitatis studiis uel nullam uel nimis tenuem tradiderunt operam. Nemini enim faciendus est aditus ad philosophicas uel theologicas disciplinas tractandas, nisi plane perfecteque hac lingua eruditus sit, eiusque sit usu praeditus. 4. Sicubi autem, ob assimulatam studiorum rationem in publicis ciuitatis scholis obtinentem, de linguae Latinae cultu aliquatenus detractum sit, cum germanae firmaeque doctrinae detrimento, ibi tralaticium huius linguae tradendae ordinem redintegrari omnino censemus; cum persuasum cuique esse debeat, hac etiam in re, sacrorum alumnorum institutionis rationem religiose esse tuendam, non tantum ad disciplinarum numerum et genera, sed etiam ad earum docendarum temporis spatia quod attinet. Quodsi, uel temporum uel locorum postulante cursu, ex necessitate aliae sint ad communes adiiciendae disciplinae, tunc ea de causa aut studiorum porrigatur curriculum, aut disciplinae eaedem in breue cogantur, aut denique earum studium ad aliud reiiciatur tempus. 5. Maiores sacraeque disciplinae, quemadmodum est saepius praescriptum, tradendae sunt lingua Latina; quae ut plurium saeculorum usu cognitum habemus, aptissima existimatur ad difficillimas subtilissimasque rerum formas et notiones ualde commode et perspicuae explicandas; [16] cum superquam quod propriis ea certisque uocabulis iampridem aucta sit, ad integritatem catholicae fidei tuendam accommodatis, etiam ad inanem loquacitatem recidendam sit non mediocriter habilis. Quocirca qui siue in maximis Athenaeis, siue in Seminariis has profitentur disciplinas, et Latine loqui tenentur, et libros, scholarum usui destinatos, lingua Latina scriptos adhibere. Qui si ad hisce Sanctae Sedis praescriptionibus parendum, prae linguae Latinae ignoratione, expediti ipsi non sint, in eorum locum doctores ad hoc idonei gradatim sufficiantur. Difficultates uero, si quae uel ab alumnis uel a professoribus afferantur, hinc Antistitum et Moderatorum constantia, hinc bono doctorum animo eae uincantur necesse est. 6. Quoniam lingua Latina est lingua Ecclesiae uiua, ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo nouis iisque aptis et congruis ditanda uocabulis, ratione quidem aequabili, uniuersali et cum ueteris linguae Latinae ingenio consentanea -- quam scilicet rationem et Sancti Patres et optimi scriptores, quos scholasticos uocant, secuti sunt -- mandamus propterea S. Consilio Seminariis Studiorumque Uniuersitatibus praeposito, ut Academicum Latinitatis Institutum condendum curet. Huic Instituto, in quo corpus Doctorum confletur oportet, linguis Latina et Graeca peritorum, ex uariisque terrarum orbis partibus arcessitorum, illud praecipue erit propositum, ut -- haud secus atque singularum ciuitatum Academiae, suae cuiusque nationis linguae prouehendae constitutae -- simul prospiciat congruenti linguae Latinae progressioni, lexico latino, si opus sit, additis uerbis cum eius indole et colore proprio conuenientibus; simul scholas habeat de uniuersa cuiusuis aetatis Latinitate, cum primis de christiana. In quibus scholis ad pleniorem linguae Latinae scientiam, ad eius usum, ad genus scribendi proprium et elegans ii informabuntur, qui uel ad linguam Latinam in Seminariis et Collegiis ecclesiasticis docendam, uel ad decreta et iudicia scribenda, uel ad epistolarum commercium exercendum in Consiliis Sanctae Sedis, in Curiis diœcesium, in Officiis Religiosorum Ordinum destinantur. 7. Cum autem lingua Latina sit cum Graeca quam maxime coniuncta et suae conformatione naturae et scriptorum pondere antiquitus traditorum, ad eam idcirco, ut saepe numero Decessores Nostri praeceperunt, necesse est qui futuri sunt sacrorum administri iam ab inferioris et medii ordinis scholis instituantur; ut nempe, cum altioribus disciplinis operam dabunt, ac praesertim si aut de Sacris Scripturis aut de sacra theologia academicos gradus appetent, sit ipsis facultas, non modo fontes Graecos philosophiae scholasticae, quam appellant, sed ipsos Sacrarum Scripturarum, Liturgiae, Ss. Patrum Graecorum primiformes codices adeundi probeque intelligendi. [17] 8. Eidem praeterea Sacro Consilio mandamus, ut linguae Latinae docendae rationem, ab omnibus diligentissime seruandam, paret, quam qui sequantur eiusdem sermonis iustam cognitionem et usum capiant. Huiusmodi rationem, si res postulauerit, poterunt quidem Ordinariorum coetus aliter digerere, sed eius numquam immutare uel minuere naturam. Verumtamen iidem Ordinarii consilia sua, nisi fuerint a Sacra Congregatione cognita et probata, ne sibi sumant efficere. Extremum quae hac Nostra Constitutione statuimus, decreuimus, ediximus, mandauimus, rata ea omnia et firma consistere et permanere auctoritate Nostra Apostolica uolumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii, Cathedrae S. Petri Ap. sacro, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.