[1,0] DIDASCALICON. PRAEFATIO. Multi sunt quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit ut ea etiam quae facilia sunt intellectu uix capere possint, et horum duo genera mihi esse uidentur. nam sunt quidam, qui, licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo ualent conamine ad scientiam anhelant, et indesinenter studio insistentes, quod minus habent effectu operis, obtinere merentur effectu uoluntatis. ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt, et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen ueritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent discere fugiunt. unde psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent. longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. nescire siquidem infirmitatis est, scientiam uero detestari, prauae uoluntatis. est aliud hominum genus quos admodum natura ingenio ditauit et facilem ad ueritatem ueniendi aditum praestitit, quibus, etsi impar sit ualitudo ingenii, non eadem tamen omnibus uirtus aut uoluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. nam sunt plerique qui negotiis huius saeculi et curis super quam necesse sit impliciti aut uitiis et uoluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, qui profecto ualde detestabiles sunt. rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. quos tamen plene per hoc excusari minim posse credimus, cum plerosque fame siti nuditate laborantes ad scientiae fructum pertingere uideamus. et tamen aliud est cum non possis, aut ut uerius dicam, facile non possis discere, atque aliud posse et nolle scire. sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola uirtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est uigere ingenio, diuitiis affluere, et torpere otio. Duae praecipue res sunt quibus quisque ad scientiam instruitur, uidelicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina obtinet locum, et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. tria autem sunt praecepta magis lectioni necessaria: primum, ut sciat quisque quid legere debeat, secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid postea, tertium, quomodo legere debeat. de his tribus per singula agitur in hoc libro. instruit autem tam saecularium quam diuinarum scripturarum lectorem. unde et in duas partes diuiditur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones. in prima parte docet lectorem artium, in secunda parte diuinum lectorem. docet autem hoc modo, ostendendo primum quid legendum sit, deinde quo ordine et quomodo legendum sit. ut autem sciri possit quid legendum sit aut quid praecipue legendum sit, in prima parte primum numerat originem omnium artium deinde descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam, uel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra. deinde enumerat auctores artium et postea ostendit quae ex his uidelicet artibus praecipue legendae sint. deinde etiam quo ordine et quomodo legendae sint, aperit. postremo legentibus uitae suae disciplinam praescribit, et sic finitur prima pars. in secunda parte determinat quae scripturae diuinae appellandae sint, deinde numerum et ordinem diuinorum librorum et auctores eorum et interpretationes nominum. postea agit de quibusdam proprietatibus diuinae scripturae quae magis sunt necessariae. deinde docet qualiter legere debeat sacram scripturam is qui in ea correctionem morum suorum et formam uiuendi quaerit. ad ultimum docet illum qui propter amorem scientiae eam legit, et sic secunda quoque pars finem accipit. [1,1] LIBER PRIMUS. CAPUT I : De origine artium. Omnium expetendorum prima est sapientia, in qua perfecti boni forma consistit. sapientia illuminat hominem ut seipsum agnoscat, qui ceteris similis fuit cum se prae ceteris factum esse non intellexit. immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium suum et quam sit indecorum agnoscit, ut extra se quidquam quaerat, cui quod ipse est, satis esse poterat. scriptum legitur in tripode Apollinis: gnoti seauton, id est, cognosce te ipsum, quia nimirum homo si non originis suae immemor esset, omne quod mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret. probata apud philosophos sententia animam ex cunctis naturae partibus asserit esse compactam. et Timaeus Platonis ex diuidua et indiuidua mixtaque substantia, itemque eadem et diuersa, et ex utroque commixta natura, quo uniuersitas designatur, entelechiam formauit. ipsa namque et initia et quae initia consequuntur capit, quia et inuisibiles per intelligentiam rerum causas comprehendit, et uisibiles actualium formas per sensuum passiones colligit, sectaque in orbes geminos motum glomerat, quia siue per sensus ad sensibilia exeat siue per intelligentiam ad inuisibilia ascendat. ad seipsam rerum similitudines trahens regyrat, et hoc est quod eadem mens, quae uniuersorum capax est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet figuram, coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat similia similibus comprehendi, ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret, nullatenus omnia comprehendere posset, secundum quod dicit quidam: "Terram terreno comprehendimus, aethera flammis, Humorem liquido, nostro spirabile flatu". nec tamen existimare debemus uiros in omni rerum natura peritissimos hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate distenderet, sed, ut apertius mirabilem eius demonstrarent potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare, non secundum compositionem sed secundum compositionis rationem. neque enim haec rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus animae aduenire credenda est, sed ipsa potius eam in se et ex se natiua quadam potentia et propria uirtute capit. nam sicut Varro in Periphysion dicit: Non omnis uarietas extrinsecus rebus accidit, ut necesse sit quidquid uariatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et diuersum extrinsecus quod non habuit assumere. uidemus cum paries extrinsecus adueniente forma imaginis cuiuslibet similitudinem accipit. cum uero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non extrinsecus, sed ex propria uirtute et naturali habilitate aliud iam aliquid representare incipit. sic nimirum mens, rerum omnium similitudine in signita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed uirtualiter atque potentialiter continere, et haec est illa naturae nostrae dignitas quam omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque nouerunt. animus enim, corporeis passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et, quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter quod uidetur esse credit. reparamur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non quaerere quod in nobis possumus inuenire. summum igitur in uita solamen est studium sapientiae, quam qui inuenit felix est, et qui possidet beatus. [1,2] CAPUT II : Quod studium sapientiae philosophia sit. Primus omnium Pythagoras studium sapientiae philosophiam nuncupauit, maluitque philosophos dici, nam antea sophos, id est, sapientes dicebantur. pulchre quidem inquisitores ueritatis non sapientes sed amatores sapientiae uocat, quia nimirum adeo latet omne uerum, ut eius amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad eius inquisitionem assurgat, difficile tamen ipsam ut est ueritatem comprehendere queat. philosophiam autem earum rerum, quae uere essent suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit. Est autem philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, sapientiae uero non huius, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua fabrili scientia notitiaque uersatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, uiuax mens et sola rerum primaeua ratio est. est autem hic amor sapientiae, intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque aduocatio, ut uideatur sapientiae studium diuinitatis et purae mentis illius amicitia. haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae diuinitatis imponit, et ad propriam naturae uim puritatemque reducit. hinc nascitur speculationum cogitationumque ueritas, et sancta puraque actuum castimonia. quoniam uero humanis animis hoc excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut uiae filo quodam procedat oratio, ab ipsis animae efficientiis ordiendum est. [1,3] CAPUT III : De triplici ui animae et solum hominem ratione praeditum. Triplex omnino animae uis in uegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem uitam solum corpori subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. alia uero sentiendi iudicium praebet. tertia ui mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum uero praestet rationis sensusue iudicium. haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. secunda uero composita atque coniuncta est, ac primam sibi sumens, et in partem constituens uarium de quibus potest capere, ac multiforme iudicium capit. omne enim animal, quod sensu uiget, idem et nascitur, et nutritur, et alitur. sensus uero diuersi sunt, et usque ad quinarium numerum crescunt ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit, quidquid uero sentire potest, etiam alitur, ei prima quoque uis animae, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus uero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibilibusque sepositis, cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal ualet, longius breuiusque custodit. sed eas imaginationes confusas atque ineuidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compositione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem nec aeque omnia, amissam uero obliuionem recolligere ac reuocare non possunt. futuri uero his nulla cognitio est. sed uis animae tertia, quae secum priores alendi ac sentiendi trahit, hisque uelut famulis atque obedientibus utitur, eadem tota in ratione est constituta, eaque uel in rerum praesentium firmissima conclusione, uel in absentium intelligentia, uel in ignotarum inquisitione uersatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae, quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. itaque, ut dictum est, huic diuinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae subiecta sensibus comprehendit, uerum etiam ex sensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae ratione comprehendit, uocabulorum quoque positionibus aperit. illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt, ignota uestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam, et quale sit, nec non et cur sit, oportet agnoscere. quam triplicem animae uim sola, ut dictum est, hominum natura sortita est, cuius animae uis intelligentiae motibus non caret, qua in his quattuor proprie uim rationis exercet. aut enim aliquid an sit inquirit, aut si esse constiterit, quid sit addubitat. quod, si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque uestigat, atque in eo cetera accidentium momenta perquirit. quibus cognitis, cur ita sit quaerit, et ratione nihilominus uestigat. cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper in praesentium comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotarum inquisitione atque inuentione uersetur, duo sunt in quibus omnem operam uis animae ratiocinantis impendit, unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione cognoscat, alterum uero, ut ad scientiam prius ueniat, quod post grauitas moralis exerceat. [1,4] CAPUT IV : Quae res ad philosophiam pertineant. Sed ut uideo, inextricabilem iam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus, idque solis hominibus quodam naturae priuilegio competere attestati sumus, consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quandam sapientiam posuisse uidemur. si enim brutorum aninalium natura, quae nullo regitur rationis iudicio, motus suos secundum solas sensuum passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid non intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur, restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non rapiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. quod si uerum esse constiterit, iam non solum ea studia in quibus uel de rerum natura uel disciplina agitur morum, uerum etiam omnium humanorum actuum seu studiorum rationes, non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus. secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus: Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque diuinarum rationes plene inuestigans. nec mouere debet quod supra diximus philosophiam esse amorem et studium sapientiae, non huius quae instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura, et cetera huiusmodi, sed eius sapientiae quae sola rerum primaeua ratio est. potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem, uerbi gratia, ut de praesenti loquamur: agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici. praeterea, opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam, quae natura est, qua imitantur, ratione exprimunt. uides iam qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, ut iam necesse sit tot esse philosophiae partes quot sunt rerum diuersitates, ad quas ipsam pertinere constiterit. [1,5] CAPUT V : De ortu theoricae, practicae, mechanicae. Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia moderatur, finis et intentio ad hoc spectare debet, ut uel naturae nostrae reparetur integritas uel defectuum, quibus praesens subiacet uita, temperetur necessitas. dicam apertius quod dixi. duo sunt in homine, bonum et malum, natura et uitium. bonum quia natura est, quia corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. malum quia uitium est, quia corruptio est, quia natura non est, excludendum est. quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. hoc est omnino quod agendum est, ut natura reparetur et exeludatur uitium. integritas uero naturae humanae duobus perficitur, scientia et uirtute, quae nobis cum supernis et diuinis substantiis similitudo sola est. nam homo, cum simplex natura non sit, sed gemina compactus substantia, secundum unam partem suam quae potior est, et, ut apertius id quod oportet dicam, quae ipse est, immortalis est. secundum alteram uero partem quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati obnoxius est, ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est. et haec est ultima pars rerum, quae principium et finem habet. [1,6] CAPUT VI : De tribus rerum maneriis. Sunt namque in rebus alia quae nec principium habent nec finem, et haec aeterna nominantur, alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur, et dicuntur perpetua, alia quae et initium habent et finem, et haec sunt temporalia. in primo ordine id constituimus cui non est aliud esse, et id quod est id est, cuius causa et effectus diuersa non sunt, quod non aliunde sed a semetipso subsistere habet, ut est solus naturae genitor et artifex. illud uero cui aliud est esse, et id quod est, id est quod aliunde ad esse uenit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. idque in gemina secatur. est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo mouente ad actum prodit, solo diuinae uoluntatis arbitrio, ibique immutabile omnis finis atque uicissitudinis expers consistit. eiusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci ousias dicunt, et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo, quod non mutentur, diuina appellata sunt. tertia pars rerum est quae principium et finem habent, et per se ad esse non ueniunt, sed sunt opera naturae, quae oriuntur super terram sub lunari globo, mouente igne artifice, qui ui quadam descendit in res sensibiles procreandas. de illis ergo dictum est: Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat. non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. cum uero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire omnino et esse suum amittere credatur, sed uariari potius, uel sic fortassis ut quae iuncta fuerant, ab inuicem separentur, uel quae separata erant, coniungantur, uel quae hic erant, illuc transeant, uel quae nunc erant, tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. de his dictum est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam finis aliena non sunt. de illis dictum est: "De nihilo nihil, in nihilum nil posse reuerti", eo quod omnis natura et primordialem habet causam et subsistentiam perpetuam. de his dictum est: "Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil", eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum profluit, ita eodem actu temporaliter destructo, eo unde uenerat reuersurum sit. [1,7] CAPUT VII : De mundo superlunari et sublunari. Hinc est quod mathematici mundum in duas partes diuiserunt: in eam uidelicet partem quae est a circulo lunae sursum, et in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est, superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo uitalis spiritus infusione uegetantur, a superioribus per inuisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. eundem etiam superiorem mundum tempus uocabant, propter cursum et motum siderum quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur. item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium, hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant. Haec paulo latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea uero, qua immortalis est, diuinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra dictum est, quod uidelicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut uel diuinae imaginis similitudo in nobis restauretur, uel huius uitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest aduersis, eo magis foueri et conseruari indiget. [1,8] CAPUT VIII : In quo homo similis sit Deo. Duo uero sunt quae diuinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio ueritatis et uirtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et iustus est. illarum uero actionum quae huius uitae necessitati deseruiunt, trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod contra iam illata praestat remedium. cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, diuina actio est, cum uero illi quod infirmum in nobis est necessaria prouidemus, humana. omnis igitur actio uel diuina est uel humana. possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur, intelligentiam appellare, hanc uero, quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget, scientiam uocare. si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus. rursus intelligentia, quoniam et in inuestigatione ueritatis et in morum consideratione laborat, eam in duas species diuidimus, in theoricam, id est, speculatiuam, et practicam, id est, actiuam, quae etiam ethica, id est, moralis appellatur. scientia uero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est, adulterina uocatur. [1,9] CAPUT IX : De tribus operibus. Sunt etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creauit Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde illud: Producat terra herbam uirentem etc. opus artificis est disgregata coniungere uel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata. neque enim potuit uel terra caelum creare, uel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere potest. in his tribus operibus conuenienter opus humanum, quod natura non est sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et clauis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli causa in paucis id demonstare. qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in conuallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen leuanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum uestimentorum primus adinuenit, considerauit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem, penna tegit uelucrem, piscem squama operit, lana ouem induit, pilus iumenta et feras uestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. oportuit enim ut illis, quae sibi prouidere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, quae ceteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inueniret. multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inueniendo quam habendo claruisset. nec sine causa prouerbium sonat quod: "Ingeniosa fames omnes excuderit artes". hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum uides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem. [1,10] CAPUT X : Quid sit natura. Quia uero iam toties naturam nominauimus, licet, ut ait Tullius, "Naturam definire difficile sit", non tamen huius uocabuli significatio omnino silentio praetereunda uidetur. neque, quia non omnia quae uolumus dicere possumus, id quod possumus tacere debemus. plura ueteres de natura dixisse inueniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare uideatur. quantum tamen ego ex eorum dictis conicere possum, tribus maxime modis huius uocabuli significatione uti solebant, singulis suam definitionem assignando. Primo modo per hoc nomen significare uoluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente diuina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est quae unicuique rei suum esse attribuit. secundo modo naturam esse dicebant proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur: Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram uergere, leuia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est: Natura est ignis artifex, ex quadam ui procedens in res sensibiles procreandas. physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam uersu de Ioue in significatione ignis aetherei dicit: " Iuppiter omnipotens rerum regumque repertor, Progenitor genitrixque Deum uerum unus et idem". [1,11] CAPUT XI : De ortu logicae. Postquam igitur theoricae et practicae et mechanicae ortum demonstrauimus, superest logicae quoque originem inuestigare, quam idcirco ultimam annumero quia postremo inuenta est. ceterae prius repertae fuerant, sed necesse fuit logicam quoque inueniri, quoniam nemo de rebus conuenienter disserere potest. nisi prius recte et ueraciter loquendi rationem agnouerit. nam sicut dicit Boethius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates inuestigandas operam impenderent, necesse fuit saepe falli eos, quia uocum et intellectuum discretionem non habebant, ut in multis euenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat et honestum uoluptatem mentitur. Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi, quidquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas euenire arbitrabantur. hic uero magnus est error. neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. in numeris enim quidquid in digitis recte computantis euenerit, id sine dubio in res quoque ipsas euenire necesse est, ut si ex calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subiectas esse necesse est. hoc uero non aeque in disputatione seruatur. neque enim quidquid sermonum decursus inuenerit, id in natura fixum tenetur. quare necesse est falli, qui abiecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. nisi enim prius ad scientiam uenerit, quae ratiocinatio ueram teneat semitam disputandi, quae uerisimilem, et agnouerit quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta ueritas ex ratiocinatione non potest inueniri. cum igitur ueteres saepe multis lapsi erroribus, falsa quaedam sibi et contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile uideretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent uera, quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuiue ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, uisum est prius disputationis ipsius ueram atque integram considerare naturam. qua cognita, tum illud quoque, quod per disputationem inueniretur, an uere comprehensum esset, posset intelligi. hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi uias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem uera, nunc autem falsa, quae uero semper falsa, quae numquam falsa possit agnosci. haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima. haec enim incohantibus philosophiam prima legenda est, propterea quod in ea docetur uocum et intellectum natura, sine quibus nullus philosophiae tractatus rationabiliter explicari potest. Logica dicitur a Graeco logos, quod nomen geminam habet interpretationem. dicitur enim logos sermo siue ratio, et inde logica sermocinalis siue rationalis scientia dici potest. logica rationalis, quae dissertiua dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. logica sermocinalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam, et continet sub se dissertiuam. et haec est logica sermocinalis, quam quartam post theoricam, practicam, mechanicam annumeramus. nec putandum est ideo logicam, id est, sermocinalem dici, quod ante eius inuentionem nulli fuerint sermones, et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint. erant prius et sermones communes et litterae, sed nondum ratio sermonum et litterarum in artem redacta fuerat. nulla adhuc recte loquendi uel disputandi praecepta data erant. omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. sed considerantes deinde homines usum in artem posse conuerti et quod uagum fuerat et licentiosum prius certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere, id quod prauum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes, et de cetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes. Huiusmodi fuit origo omnium artium; hoc per singula currentes uerum inuenimus. priusquam esset grammatica et scribebant et loquebantur homines. priusquam esset dialecta, ratiocinando uerum a falso discernebant. priusquam esset rhetorica, iura ciuilia tractabant. priusquam esset arithmetica, scientiam numerandi habebant. priusquam esset musica, canebant. priusquam esset geometria, agros mensurabant. priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. sed uenerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserint, usu tamen meliores sunt. hic locus esset exponere qui fuerint singularum artium inuentores, quando extiterint aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium sumpserint, sed uolo quadam prius philosophiae diuisione singulas a se inuicem discernere. Oportet ergo breuiter recapitulare quae supradicta sunt, ut facilior fiat transitus ad sequentia. quattuor tantum diximus esse scientias, quae reliquas omnes continent, id est, theoricam, quae in speculatione ueritatis laborat, et practicam, quae morum disciplinam considerat, et mechanicam, quae huius uitae actiones dispensat, logicam quoque, quae recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. hic itaque non absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reuerentiam sui antiqui in ius iurandum asciuerant. unde et illud dictum est: "Per qui nostrae animae numerum dedit ille quaternum". hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se contineant, repetita breuiter definitione philosophiae ostendemus.