SEPTIMA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI in angulo occidentali demonstrati aedificii mirabilem et secretam atque fortissimam columnam colorem purpureae nigredinis habentem, eidem que angulo ita impositam ut et intra et extra ipsum aedificium appareret. Quae etiam tantae quantitatis erat, ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui meo pateret, sed quod tantum miro modo planissima absque omni ruga fuit. Habebat autem in exteriore sui parte tres angulos chalybeii coloris a pede usque ad cacumen ipsius uelut acutissimus gladius incidentes, quorum unus contra africum respiciebat, ubi plurimum aridi straminis ab eo succisum et dispersum fuerat, et unus contra corum, ubi multae pennulae per illum discissae ceciderant; atque medius contra occidentem, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta iacebant, haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa. Et iterum ille, quem uidebam in praedicto throno sedentem et haec omnia mihi demonstrantem, dixit mihi: 'Haec mystica et miranda atque ignota plenissima dona, quae tibi, o homo, clarissime apparent in uero lumine, tibi demonstro et tribuo dicere et ostendere ad accendendum ignea corda fidelium, qui purissimi lapides sunt ad aedificationem caelestis Ierusalem'. 1. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN FINE TEMPORVM DECLARATA SIMPLICI ET HVMILI CORDE A FIDELIBVS CREDENDA ET COLENDA EST NE QVIS PLVS INVESTIGANS QVAM OPORTET QVIA COMPREHENDI NON POTEST IN DETERIVS CADAT. Nam sancta et ineffabilis Trinitas summae unitatis sub iugo legis seruientibus occultata, sed in noua gratia de seruitute liberatis manifestata, simplici et humili corde in tribus personis unus et uerus Deus a fidelibus credenda et non temere perscrutanda est, ne qui noluerit contentus esse dono quod a Spiritu sancto accepit, dum plus quaerit quam oporteat propter temeritatem elationis suae magis in deterius cadat, quam id quod indecenter appetit inueniat. Quod et uisio praesens ostendit. Haec enim columna quam uides in angulo occidentali demonstrati aedificii in figura uerae Trinitatis est; quoniam Pater, Verbum et Spiritus sanctus unus Deus in trinitate et eadem Trinitas in unitate est, exsistens perfecta columna totius boni et penetrans summa ac infima, regens que uniuersum orbem terrarum. Quae in plaga occidentis apparet: quia Filius Dei sub tempore quasi in occasu incarnatus Patrem suum ubique glorificauit et Spiritum sanctum discipulis suis promisit, cum etiam idem Filius in uoluntate Patris mortem subeundo adimpleuit bonum exemplum hominibus, ut et ipsi in aedificio summi Patris recte incedant, uera et iusta opera in Spiritu sancto perficiendo. Sed mirabilem et secretam atque fortissimam se ostendit: quoniam Deus in creaturis suis tam mirabilis exsistit ut nullo modo ab eis ad finem perduci possit; tam que secretus ut nulla earum scientia uel sensibilitate pertinaciter sit examinandus, atque tam fortis quod omnis fortitudo ipsarum ab eo dirigatur, nec eius fortitudini ualeat comparari. 2. QVOD IN SANGVINE CHRISTI MVNDVS SALVATVS EST ET CVLTVS SANCTAE TRINITATIS MANIFESTISSIME DECLARATVS EST IPSA TAMEN NVLLIVS INTELLECTVI PATET. Quod autem colorem purpureae nigredinis habet, eidem que angulo ita imposita ut intra et extra ipsum aedificium appareat: hoc est quod in uoluntate Patris unicus Filius eius purpureum sanguinem suum pro nigredine peccatorum hominum fundens, et sic passione sua mundum saluans, ueram et rectam fidem credentibus attulit; quia in defectu ueteris obseruationis et in ortu nouae sanctificationis cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est, cum aperte creditum est quod idem supernus Pater eundem Filium suum misit in mundum de Spiritu sancto conceptum, qui gloriam Patris et non suam quaesiuit, sancti que Spiritus profundam consolationem aperuit, ut praedictum est, ita quod hoc in nulla parte lateret, quin et fidelibus in opere Dei manentibus et infidelibus extra fidem positis denuntiaretur. Et quod tantae quantitatis est ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui tuo pateat: hoc est quod eadem Trinitas tam ineffabilis gloriae et potestatis est, quod nec in magnitudine maiestatis nec in altitudine diuinitatis ullo circuitu aut iactantia sapientiae humanae mentis determinari possit. Miro que modo planissima absque omni ruga est: quoniam, quod admiratione dignissimum exsistit, mitissima est in gratia et semper benigna, plana que in suauitate iustitiae accurrentibus, ita ut nihil rugosum ullius iniustitiae in ea inueniatur, iusta et bona exsistens in parte saluationis. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS OMNI CREATVRAE APERTISSIME IMPERIO ET POTESTATE APPARET EXCEPTIS INCREDVLIS CORDIBVS CVNCTA TAMEN VELVT INCIDENS GLADIVS PENETRAT. Quod autem habet in exteriore sui parte tres angulos chalybeii coloris a pede usque ad cacumen ipsius uelut acutissimus gladius incidentes: hoc est quod contrarietati tenebrarum opposita in uniuerso mundo ineffabilis Trinitas in unitate deitatis apertissime apparet, nec ulli creaturae suae imperio et potestate absconsa latens, exceptis incredulis cordibus, quibus ob incredulitatem ipsorum occultatur, propter quod etiam iudicium Dei cum digna recompensatione eos ut meriti sunt occidit, ueluti fortissima chalybs nulli inflationi cedens quae se ipsi opponit, unde et quod a summo usque ad summum tendit, ab initio scilicet creationis saeculi usque ad finem eius, et quod superest, hoc potenter in acutissima diuinitate quasi in incidente gladio semper sapientia et potestate penetrauit et penetrat. 4. QVI IN CHRISTIANO POPVLO CATHOLICAE FIDEI IN ARIDITATE INFIDELITATIS ADVERSANTVR HOS DIVINITAS IN CONFVSIONEM SVCCIDIT. Et quod angulus unus contra africum respicit, ubi plurimum aridi straminis ab eo succisum et dispersum est: hoc est quod iustissima diuinitas Trinitatis in christiano populo omnem ariditatem diuersitatis et contradictionis atque abiectionis rectissimae catholicae fidei aduersantem in maxima illius confusione succidit et comburit, sicuti fenum quod conculcatur et in igne comburitur, a fructuoso frumenti grano separatum, quod fides est cum operibus in scientia Scripturae, de qua omne quod eidem uerae fidei contrarium et inutile est in incredulitate sua dispergitur et aufertur, qua insipiens populus quasi stultum pecus utitur. 5. QVOD DIVINITAS IACTANTIAM IVDAICI POPVLI DEICIT. Atque unus contra corum se dirigit, ubi multae pennulae per illum discissae cadunt: quia eadem diuinitas elatam iactantiam iudaici populi, qui cum magna superbia in altitudine mentis suae uolabat, deiecit, cum ille in semetipso et non in Deo iustus esse uolebat, ut Pharisaei qui in alta caelorum ascendere tentabant, secundum propriam fiduciam suam in semetipsis confidentes, sed iusto iudicio Dei ob diuersitatem morum suorum discissi in hac praesumptione cadentes. 6. QVOD DIABOLICVM SCHISMA GENTILIS POPVLI A DEO ABSCISVM VADIT IN PERDITIONEM. Medius uero contra occidentem respicit, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta iacent: quoniam per ipsam Trinitatem absciditur nefandum et diabolicum schisma gentilis populi, qui in occasu infidelitatis errat in recta fide; quia ut putrida ligna molesta et inutilia sunt ad usus hominum, sic etiam abscisus et abiectus est populus iste a gaudio uitae, magis diabolica sectans figmenta quam diuina praecepta. Vnde etiam haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa sunt: quia in omnibus praedictis causis uera et sancta Trinitas infideles, qui uel audacter eam dirumpere uolunt uel qui in eam pertinaciter credere nolunt, a se abscisos ire permittit in perditionem; quoniam rabide et ignoranter inuadunt diuinitatem, nolentes se inclinare fidei, quam Filius Dei per semetipsum attulit et quam etiam per discipulos suos hominibus transmisit, secundum quod haec parabola dicit. 7. PARABOLA AD EANDEM REM. Dominus quidam lapidem igneum habens per ipsum et per nuntios suos necessariam rem multo populo mandare uolebat. Sed nuntii non erant sapientes et scioli uerba domini sui intellegere, sed insipientes et ignari ad mandatum illud perficiendum. Interea ortus est tumultus et tempestas magna et torrens ac saeuus tonitruus, ita quod terra mota est et quod lapides scissi sunt, sic etiam quod uas unum, in quo plurima uascula erant, in terra iacens absconsum dorso ad caelum uerso maxima fortitudine eradicaretur e terra et quod uulua illius ad caelum conuerteretur. Tunc etiam a domino illo per lapidem ipsum uehementissimo flatu ignis aduenit, qui tanto ardore nuntios illos pertransiuit, quod omnes uenae eorum calefierent et quod omnis desidia timoris ab eis tanta uelocitate excuteretur, ut ab arida pelle uelocissime cadit quod ei supereffunditur. Et sic demum recordati sunt illi omnium quae audierant et didicerant a domino suo, et abierunt ad populum qui umbilicos non habebat et cuius ciuitas destructa fuerat, et illi mandatum domini sui annuntiabant. Sed et quibusdam ex ipsis umbilicos restituerunt, et ciuitatem eorum reaedificantes ipsis eam reddiderunt; quibusdam autem nec umbilicos restituerunt, nec eis ciuitatem reddiderunt, sed ipsos occidentes ut porcos eos diuiserunt. Et sic lapis ille uniuerso mundo innotuit, concutiens et occidens omnia mendosa facta humanae carnis. Hoc tale est. Dominus iste est Pater omnipotens, apud quem est Vnigenitus eius, ille scilicet lapis angularis qui de igneo Spiritu sancto conceptus est et ex integerrima Virgine natus homo, ipse uidelicet flos candidissimus et pulcherrimus exsistens in albedine et pulchritudine totius sanctitatis. Nam Filius Dei erat secundum diuinitatem inenarrabiliter ante aeuum omnis creaturae cum Patre et cum igneo refrigeratore, postea in tempore placito missus a Patre, ut conceptus de Spiritu sancto, sicut praedictum est, ueraciter incarnatus nasceretur ex Virgine ad conferendum credentibus candorem et decorem uitae. Quo incarnato ostendit caelestis Pater per illum et per discipulos ipsius benigne nuntians necessariam rem, salutem uidelicet et saluationem hominibus, qui in ipsum crediderunt. Sed illius discipuli, cum idem Filius apud eos corporaliter maneret in mundo, erant stulti et inscii ac stolidi et tardi uigilanter uerba illius in spiritu intellegere et opere complere, sed tantum quasi in somno in simplicitate ea audiebant, nondum confirmati, sed pauidi et exterriti uelut homines. Interea uenit tempus insanorum cordium, ita quod Iudaei tumultum facientes exquirebant suscitantes multa schismata contra Filium Dei, ut in hac magna tempestate occiderent eum. Et dum ita implerent omnem malignitatem suam ut desiderauerunt, tunc in hoc praecipiti et maximo tonitruo peractum est tam grande homicidium quale antea non fuit nec postea futurum erit, ita quod terra moueretur, id est quod terrenae mentes hominum exterrerentur cum reliqua creatura, et quod lapidea lex Iudaeorum scinderetur in criminoso facto eorum. Tunc primus homo cum genere suo, in quo latuit signum reliquae creaturae iacens sepultus in morte, ita quod omnem intentionem suam ad terrena uerterat, habens a dorso caelum, nolens respicere ad Deum, in magna fortitudine Filii Dei eradicatus est e terra mortis, in qua dormiuit cum filiis suis, ita quod suspiraret de toto corde et de omni scientia sua quasi in uulua ad caelestem patriam se conuertens; quia audiuit Christum Dei Filium propter ipsum occisum. Sed post eiusdem Filii Dei ascensionem a Patre et per ipsum Filium, ut idem Filius promiserat, Spiritus sanctus aduenit; quia tota terra in superna dulcedine stillabat, quoniam caelestis panis in mundo manserat, quem infideles transitorie quasi in rumore neglexerant, fideles autem cum omni deuotione susceperant. Quia ergo uerum Verbum incarnatum erat, aperte Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit; quoniam de Spiritu sancto idem Filius conceptus est, qui in praedicatione sua mundum ad ueritatem conuertit. Et quoniam etiam apostoli per eundem Filium docti erant, idem Spiritus sanctus ita in calore suo perfudit eos, ut diuersis linguis anima et corpore loquerentur; quoniam in eis anima corpori dominabatur, sic illis clamantibus quod in uocibus eorum totus orbis terrarum commoueretur. Abstulit quoque idem Spiritus sanctus ipsis humanum timorem, ita quod talis pauor nullus eis inerat, ut saeuitiam hominum timerent ne uerbum Dei loquerentur, sed omnis huiusmodi timiditas tanto ardore et tanta festinantia eis ablata est, ut quasi aridi et non molles, sed ut mortui ad cunctam aduersitatem redderentur quae ipsis accidere potuisset. Vnde etiam mox perfecto sensu recordati sunt omnium, quae prius tardi fide neglegenter audierant et perceperant a Christo, ea ita ad memoriam reducentes quasi eadem hora ab ipso illa cognouissent. Et abeuntes iter faciebant inter incredulos populos qui umbilicos, id est sigillum, scientiam scilicet sanctae innocentiae et iustitiae non habebant, et quibus ciuitas eorum instrumenta uidelicet legis Dei in infidelitate destructa erat, ipsis uerba salutis et uerae fidei in Christo annuntiantes. Vnde multos ex eadem turba ad agnitionem Dei reduxerunt, deducentes eos ad umbilicum, id est ad fontem baptismatis, in quo receperunt sanctitatem perditam in superba transgressione; atque sanctam ciuitatem praeceptorum Dei erexerunt, reaedificantes eis ipsam, qua eos insidiator diabolus despoliauerat in Adam, et eam in fide ad salutem eis reddiderunt. Qui autem fidem baptismatis et munimentum iussionis Dei propter incredulitatem suam recipere nolebant, hos in praeconiis signorum pertransierunt, ac eos ob duritiam et incredulitatem quae in ipsis erat condemnantes morti tradiderunt; quia in sceleribus suis et in sordibus pollutionum carnis atque in illecebris fornicationum et adulteriorum suorum se inuoluentes, ut porcus luto inuoluitur, ad ueram fidem conuerti noluerunt, unde et a uita diuisi et separati sunt. Sic que Filius Dei a multis et admirandis signis in toto terrarum orbe manifestatus est, ex Patre secundum diuinitatem ante tempora ineffabiliter genitus fuisse et post in tempore secundum humanitatem mirabiliter incarnatus esse ex Virgine, ita quod corda omnium haec audientium horrore et tremore nimio sint concussa et percussa, et quod uana ac fallacia opera, quae secundum uoluptates suas fecerunt, ad nihilum in eis per contemptum mortis sint redacta, uero Verbo Dei testimonium sanctae Trinitati atque uiuificae saluationi quae fit per aquam regenerationis ad uitam reddente, ut dilectus Iohannes in uerbis exhortationis suae ostendit dicens. 8. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est ueritas; quia tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus et aqua et sanguis. Et tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus. Et tres unum sunt. Hoc tale est. Spiritus hominis spiritalis est, uidelicet non procedens de sanguine nec nascens de carne, sed currens de arcano Dei, exsistens illi inuisibilis quod mutabilitati subiectum est. Ideo que est illius testificatio ad Filium Dei, cuius gloria mirabilis est in mystico spiramine, quam nullus hominum perfecte intellegere ualet, scilicet quomodo idem Vnigenitus Dei de Spiritu sancto conceptus sit et in hunc mundum uenerit, sicut etiam nullus hominum pleniter scire poterit quomodo anima pertranseat corpus et sanguinem hominis, ita quod una uita erit. Et sicut spiritus hominis est certissima causa scientiae quae ei a Deo data est, pertransiens in ea omnia quae sibi a Deo concessa sunt, quoniam non est falsa et deceptuosa uita sed acutissima, ita est Christus perfecta ueritas in qua uita surrexit et lumen saluationis refulsit, de qua mors cecidit, quia ipsa fallax est. Et tria sanctam Trinitatem significantia testimonium dant in terra, ita quod ostendunt et tribuunt in praesenti saeculo remedium uiuificae saluationis, per quod perueniendum est ad caelestia sine termino permansura, quae nondum in mortalitate carnis habentur in re, sed in spe exspectantur. Nam spiritus hominis habet ex me testimonium in se quod non est in plena uita restaurationis salutis nisi resurgat per me in aqua regenerationis; quia defecit in illo lumine quod lucet in me, expulsus de felicitate per corruptam conceptionem criminis, quod crescit in sanguine. Et aqua habet testimonium illud quod omnia sordida purget in se et quod ipsa mortifera perditio mortis per purissimam purgationem pereat in ea, hic spiritui ante sanguinem adiuncta; quia ut spiritus spiritalis est, sic et aqua spiritalem affert sanctificationem, et media inter spiritum et sanguinem posita, quoniam et animam et corpus per spiritalem regenerationem confortans transmittit ad uitam. Sanguis quoque hoc testimonium habet quod uenenosa itinera sua retorqueat ad domum sanctificationis per aquam saluationis, quae est medicinalis uis, in Filio meo incipiens et in ipso ad uitam permanens; quia sanguis in se continet ualde culpabilia crimina magnam que inquietudinem iniustitiae per errantia scilicet itinera currens in tortuosa dulcedine, quae ardenti libidini seruit et quae innocentiam per horrida uitia suffocat, crescere incipiens per gustum comedentis de suggestione insidiatoris diaboli. Et haec tria unum: quoniam spiritus non est uiuens homo sine sanguinea materia corporis, nec sanguinea materia corporis uiuens homo sine anima, nec haec duo reuiuiscunt in gratia nouae legis ad uitam nisi per aquam regenerationis; et ita unum sunt in redemptione, nec sunt integra in saluatione quamdiu ab hac salutari aqua sunt separata; quia rationalitati deest praecellens honor uitae, in qua redemptus homo semper resonare debet perfectam laudem in conspectu Dei, qui ipsi rationalitatem dedit. Nam Deus propria uoluntate sua creauit hominem ad honorem illum, qui completur in corpore Filii eius in uita aeterna, cum perditus homo reuiuiscit in honore uitae salutifera gratia redemptus in Deo. Et spiritus quidem inuisibilis corporalibus oculis exsistens designat Patrem omni creaturae inaestimabilem; et aqua purgationem sordis faciens significat Verbum, id est Filium passione sua abstergentem maculas hominum; atque sanguis circumplectens et calefaciens hominem figurat Spiritum sanctum suscitantem et incendentem clarissimas uirtutes in hominibus. Sic tria haec, uidelicet spiritus, aqua et sanguis sunt in uno et unum in tribus, et unum sunt in saluatione scilicet ut dictum est, atque Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate demonstrant. Quomodo? Sancta et caelestis Trinitas dat caeleste testimonium, ita quod non est ab alio sumptum sed certa re in ipsa manifestatum. Quomodo? Pater testificatur quod unicum fructuosum Verbum suum quod ante saecula genuit, per quod omnia creata sunt, ipsum postea in praedestinato tempore in Virgine gloriosissime floruit. Verbum autem testificatur quod exiuit a Patre, inclinans se ad humanam naturam, incarnatum uidelicet in pudore uirginitatis, quia exiuit a Patre spiritali egressione et iterum rediit ad Patrem in carnis fructuositate; hic in medio positum, quoniam a Patre est ante tempora inuisibiliter genitum et de Spiritu sancto in Virginis utero in tempore corporaliter conceptum. Sanctus uero Spiritus testificatur quod accendit integritatem Virginis, ita quod Verbum Dei conciperet, et quod doctrinam eiusdem Verbi in igneis linguis firmauit, cum apostolos ita perfudit ut per totum mundum ueram Trinitatem uociferarentur. Quomodo? Ipsi clamabant quod Deus Pater perfecit illud quod creauit hominem ad supernam felicitatem qua spoliatus est homo; quia ipse de limo terrae factus in erectione sursum, sed uoluntate sua declinans se ad terram deorsum, nunc in gratia per incarnatum Dei Filium erectus denuo sursum, et per Spiritum sanctum illuminatus et confirmatus ne periret in perditione, sed ut saluaretur in redemptione, restitutus est aeternae claritati. 9. DE DIFFERENTIA ET VNITATE TRIVM PERSONARVM. Sic Pater, Filius et Spiritus sanctus testantur quod omnino non disiunguntur in potestate, quamuis in personis distinguantur, quia simul operantur in unitate simplicis et incommutabilis substantiae. Quomodo? Quoniam Pater est creans scilicet omnia per Verbum, id est per Filium suum in Spiritu sancto; Filius per quem omnia perficiuntur in Patre et Spiritu sancto; Spiritus sanctus per quem uirent omnia in Patre et Filio. Et hae tres personae sunt ita in unitate inseparabilis substantiae, quod non transfunduntur uicissim in se. Quomodo? Ideo quoniam qui genuit Pater est, et qui natus est Filius est, et qui a Patre et Filio ardentissima uiriditate procedit et in specie innocentis alitis super aquas apparens eas sanctificauit et apostolos igneo ardore perfudit, Spiritus sanctus est. Pater enim ante tempora saeculorum habuit Filium, Filius que erat apud Patrem, Spiritu sancto aeternaliter Patri Filio que in unitate diuinitatis coaeterno. Vnde considerandum est quia si ex his tribus personis duae uel una deesset, non esset Deus in plenitudine sua. Quomodo? Quia ipsae sunt una unitas diuinitatis, quoniam si aliqua earum deesset, Deus non esset. Nam quamuis eaedem personae distinctae sint, tamen sunt una et integra atque incommutabilis substantia inaestimabilis pulchritudinis permanens in indiuisa unitate. Quomodo? 10. DE TRIBVS SIMILITVDINIBVS AD TRINITATEM. Potestas, uoluntas, ardor, hi tres apices in uno culmine operationis sunt. Quomodo? In potestate uoluntas, in uoluntate ardor, et inseparabiles sunt sicut et halitus hominis in sua emissione. Quomodo? Circuiens uentus cum umiditate et calore est in indiuisibili emissione in hominis spiratione, sicut et oculus tuus in sua integritate. Quomodo? Circulus oculi tui habet duo perlucida in se, unum tamen habitaculum exsistens, omnia que regens quae sibi constituta sunt. Audi et intellege, homo! Sic tres personae in una incommutabili essentia diuinitatis sunt. In Patre Filius, in utroque Spiritus sanctus, et unum sunt, sibi que inseparabiliter cooperantur; quoniam nec Pater operatur sine Filio, nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, quia unitas indiuisa sunt. Sic est Deus in tribus personis absque initio ante aeuum, nondum ante exordium mundi assumptione carnis in Filio peracta usque ad praeordinatum tempus ubi uenit finitio temporis illius cum misit Deus Filium suum. Sed et eodem Filio incarnato item Deus est in tribus personis, uolens ita in eis inuocari, cum idem uirgineus flos floruit in integritate uirginitatis, nec ineffabili Trinitati ob hoc persona addita est, sed tantum ipse Filius Dei induit carnem inuiolabiliter assumptam. Vnde et hae tres personae sunt unus Deus in diuinitate. Et qui sic non credit, ille abscidetur de regno Dei, quia scindit integritatem diuinitatis et se ipsum in fide, ut scriptum est. 11. VERBA DE LIBRO REGVM AD EANDEM REM. In die autem tertia apparuit homo ueniens de castris Saul ueste conscissa et puluere aspersus caput. Hoc tale est. In illa die cum catholica fides orta est in manifestatione sanctae Trinitatis, pullulabant homines in multo schismate, uenientes ab exercitu mortiferae cohortis, peruerse illud scrutantes quod non est possibile homini scire. Vnde incuruati per multas suasiones diabolicae artis fingunt se ascendere super illam altitudinem, ita quod uolunt scire plus quam eis sciendum sit de incomprehensibili diuinitate. Et ideo a ueste salutis et iustitiae scinduntur, quia Deo contrarii sunt, atque foedantur per diuersitatem sparsionis in capite fidei, fidem integram non habentes, sed unicum honorem deitatis in multas sectas spargentes, atque superiorem honorem suum in irrisione schismatis minuentes. Qui omnes a Deo diiudicabuntur, ut in sequentibus ita continetur. Dixit Dauid ad iuuenem qui nuntiauerat ei: 'Vnde es tu?' Qui respondit: 'Filius hominis aduenae amalechitae ego sum'. Et ait ad eum Dauid: 'Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?' Vocauit que Dauid unum de pueris suis et ait: 'Accedens irrue in eum'. Qui percussit illum et mortuus est. Et ait ad eum Dauid: 'Sanguis tuus sit super caput tuum. Os enim tuum locutum est aduersum te, dicens: 'Ego interfeci christum Domini''. Hoc tale est. Ille uictoriosus qui incomprehensibilis est omni creaturae dicit ad puerilem ignorantiam quae in homine est, ad illam scilicet pueritiam quae sibimetipsi facit exaltationem, hoc uolens scire quod sciendum non est, in qua stultitia inuadit Deum quasi per temeritatem annuntians ei: 'Scio te bene, Domine', ita quod ipse respondet illi sic: 'Vnde es tu, qui habens initium uis scire totum quod caret initio?' Et stultitia, quae orta est in homine initium habens, respondet quasi in scientia sua dicens: 'Ego sum filius hominis qui peregrinus est hic ueniens ab hac maledicta terra; quia primus homo lapsus in gustu pomi fecit iter in hoc exilium de patria, cuius et ego progenies sum'. Tunc dicit Deus ad eum: 'Quia homo es a maledicta terra et pulsus de patria ut exul, quare non timuisti tanta praesumptione scrutari quod tibi sciendum non est, suffocans opus tuum, ita quod nullo modo utile est in lumine spei, et tangens in eo malum homicidii; quia quicumque temere scrutatur quid Deus fuerit ante creaturam mundi, uel quid Deus facturus sit post nouissimum diem, hic anathematizatus sit a portione beatae communionis; quoniam hoc sibi sciendum non est qui habet mortale initium peccatis grauatum; sed miser erit a felici salute bonae scientiae, quia in pertinacia scrutatus est quod scrutari non debuit. Idcirco tu qui haec praesumptuose et crudeliter per occisionem facis, beatam intellegentiam regalis prophetiae in te interficis; quia anima tua deberet prouidere sibi puram scientiam, fideliter scilicet in illa simplicitate quae conueniens est credere in Deum'. Tunc praecipit Deus zelo purissimae iustitiae suae quae non habet ullam maculam iniquitatis, uocans eum per rectissimam unitatem iudicii iudiciorum suorum sic dicens: 'Festina et opprime illum de bona scientia sua quam habuit, ne quiescat in ulla felicitate sui sensus, quoniam nullam mihi fecit requiem in corde suo'. Et sic plaga zeli Domini percutit illum, ita quod nulla scintillula ullius oculi ipsi remanebit ad uidendum id est ad cognoscendum Deum. Vnde et moritur iustitiae uitalis consolationis, se ipsum non ualens regere. Tunc dicit ad eum Deus: 'Sanguinolentum nefas tuum, quo te eleuas ad illa excelsa quae non potes intueri, sit super animum tuum quem iniuste erigis contra me, illud malum conculcans te in depressum locum, de quo te leuare non possis in rectam mensuram propositionis fidei, qui recta uestigia ire noluisti, sed in sensu tuo magnum schisma quaesisti. Nam os tuum sit relictum a uerbis sapientiae, quoniam locutum est contra salutem tuam, cum fallaciter scrutatus es secretam et incomprehensibilem diuinitatem, praesumens scire quae non sunt scienda, temere dicens in temetipso: 'Quid Deus sit bene scio', per temeritatem istam occidens interiorem salutem tuam, cum caute in Deum credere noluisti, sed te superbe contra eum erexisti'. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA HVMILITATIS. 2. VERBA CARITATIS. 3. VERBA TIMORIS. 4. VERBA OBOEDIENTIAE. 5. VERBA FIDEI. 6. VERBA SPEI. 7. VERBA CASTITATIS. 8. VERBA GRATIAE DEI AD ADMONITIONEM HOMINVM. 9. QVOD HVMANITAS SALVATORIS ECCLESIASTICAM AEDIFICATIONEM SVSTENTANS APPARET IN FIDE POPVLORVM FIDELITER OPERANTIVM. 10. QVOD SANCTITVDO VERAE INCARNATIONIS HVMANIS MENTIBVS OBVMBRATA AB INTERIORIBVS FIDE ET OPERE COGNOSCITVR EXTERIORIBVS FAMA ET VOCE MANIFESTATVR. 11. QVOD SOLI DEO COGNITVM EST QVOT ET QVALES FVTVRI SINT VT PERFICIATVR CORPVS CHRISTI. 12. QVOD OMNIA OPERA INCARNATI FILII DEI ET COLLECTIO ECCLESIAE DE QVATTVOR PARTIBVS MVNDI SVNT IN VOLVNTATE PATRIS. 13. QVOD IN CHRISTO OMNES VIRTVTES ACVTO STVDIO PLENITER OPERANTVR ET IN IPSO APERTE MANIFESTATAE SVNT. 14. QVOD SEPTEM VIRTVTES SEPTEM DONA SPIRITVS SANCTI SIGNIFICANT. 15. VERBA ISAIAE DE EADEM RE. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. 17. DE STATV ET HABITV PRAEDICTARVM VIRTVTVM ET QVID SIGNIFICET. 18. SPECIALITER DE HVMILITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 19. SPECIALITER DE CARITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 20. SPECIALITER DE TIMORE DOMINI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 21. SPECIALITER DE OBOEDIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 22. SPECIALITER DE FIDE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 23. SPECIALITER DE SPE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 24. SPECIALITER DE CASTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 25. SPECIALITER DE GRATIA DEI ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET.