PRIMA VISIO TERTIAE PARTIS ET EGO homo sumpta ab aliis hominibus, quae non sum digna nominari homo propter transgressionem legis Dei, cum deberem esse iusta et sim iniusta nisi quod Dei creatura sum ipsius gratia quae me etiam saluabit, uidi ad orientem; et ecce illic conspexi uelut lapidem unum totum integrum, immensae latitudinis atque altitudinis, habentem ferreum colorem, et super ipsum candidam nubem, ac super eam positum regalem thronum rotundum, in quo sedebat quidam uiuens lucidus mirabilis gloriae, tantae que claritatis ut nullatenus eum perspicue possem intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum tantae latitudinis ut alicuius magni hominis pectus est, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis. Et de ipso lucido sedente in throno protendebatur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potui, gyrans ab oriente ad septemtrionem et ad occidentem atque ad meridiem, ita se reflectendo ad orientem ad ipsum lucidum, nec habens ullum finem. Et idem circulus erat a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possem, ex se reddens splendorem ualde terribilem, scilicet lapidei, chalybeii et ignei coloris, undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem caeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendentem, ut nullum finem eius uidere possem. Vidi etiam tunc de secreto eiusdem sedentis in throno stellam magnam multi splendoris ac decoris prodire, et cum ea plurimam multitudinem candentium scintillarum quae cum eadem stella omnes confluentes ad austrum inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienum, se que ab eo auertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere uellent. Sed statim in ipsa auersione inspectionis suae omnes exstinctae sunt, sic uersae in nigredinem carbonum. Et ecce uentus turbinis ortus est ab ipsis qui eas mox ab austro retro eundem sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitatas in abyssum, ita ut earum amplius nullam uidere ualerem. Splendorem autem illum magnum qui eis abstractus est uidi subito in earum exstinctione reuerti ad ipsum sedentem in throno. Et audiui eundem qui sedebat in throno mihi dicentem: 'Scribe quae uides et audis'. Et respondi de interiori scientia eiusdem uisionis: 'Rogo te, mi Domine, ut mihi des intellectum, quatenus possim enarrabiliter proferre haec mystica, et ne derelinquas me, sed confirma me in aurora tuae iustitiae, in qua manifestatus est Filius tuus, et da mihi quomodo possim et qualiter debeam proferre diuinum consilium quod in antiquo consilio ordinatum est, quomodo eundem Filium tuum uoluisti incarnari, ita ut homo sub tempore fieret, hoc uolens ante omnem creaturam in simplicitate tua et in igne columbae scilicet Spiritus sancti, ut idem Filius tuus quasi splendida solis forma mirabiliter surgens in incipiente capite uirginitatis ueraciter indueretur humanitate sumpta hominis forma propter hominem'. Et iterum audiui eum dicentem mihi: 'O quam pulchri sunt oculi tui in diuina narratione, dum ibi surgit aurora in diuino consilio!' Et iterum respondi de interiori scientia uisionis ipsius: 'Ego appareo in sinu animi mei ut cinis cinereae putredinis et sicut puluis instabilitatis, unde sedeo pauens in umbra sicut penna; sed ne deleas me de terra uiuentium ut peregrinum, quia in magno sudore laboro in hac uisione, et quia etiam de uilitate mei stulti sensus, qui meus est in carne, computo me frequenter in minimum et uilissimum locum, ita quod non sim digna uocari homo, quia ualde timeo non audens dicere tua mysteria. O bone ac mitis Pater, doce me quid tuae uoluntatis sit quod dicere debeam. O tu metuende Pater et o tu dulcissime, et o tu plene omnis gratiae, ne derelinquas me, sed conserua me in tua misericordia!' Et iterum audiui eundem mihi dicentem: 'Nunc dic ut docta es. Volo ut dicas, quamuis cinis sis. Dic reuelationem panis qui Filius Dei est, qui uita est in igneo amore, uidelicet omnem mortuum suscitare in anima et corpore et dissoluta peccata relaxare in serena claritate, ipse initium suscitationis sanctitatis in homine exsistens, antequam in illo exsuscitetur. Vnde etiam magnificus et gloriosus ac incomprehensibilis Deus dedit magnum instrumentum, mittens eundem Filium suum in pudicitiam uirginitatis, quae non potuit habere ullam uarietatem macularum in sua uirginitate unde ipsa molliretur. Ibi non potuit nec esse debuit ulla pollutio carnis in mente Virginis, quia interfectrix et mortificatrix mors generis humani ipsamet nesciente ut in somno decepta est, quando Filius Dei in magno silentio uenit in auroram, uidelicet in humilem puellam. Mors quasi secura processit nesciens uitam quam illa dulcis Virgo portauit, quia sibi erat absconsa eius uirginitas. Ipsa enim Virgo erat in pauperculis rebus, quia diuina maiestas eam ita inuenire uoluit. Nunc scribe de uera agnitione creatoris in bonitate ipsius sic'. 1. QVOD CORDA FIDELIVM TIMERE ET VENERARI DEBENT MAGNITVDINEM LATITVDINEM ALTITVDINEM TIMORIS DOMINI. Deus, qui cuncta creauit et hominem ad gloriam illam de qua perditus angelus cum suis imitatoribus proiectus est ordinauit, ab omni creatura sua maximo honore et timore uenerandus et metuendus est; quia iustum est ut creatori omnium ueneratio a creatura sua exhibeatur et Deus super omnia fidelissime adoretur. Quod et lapis iste quem uides certissime designat. Ipse est enim in mysterio magnitudo timoris Domini, qui purissima intentione in cordibus fidelium semper oriri et perseuerare debet. Sed quod eum uides totum integrum et immensae latitudinis atque altitudinis, habentem ferreum colorem: hoc est quod eadem firma et grandis magnitudo timoris Domini firmissime tenenda est; quia Deus metuendus est ab omni creatura in tota integritate, ut cognoscatur unus et uerus Deus esse, cum nullus praeter eum est nec similis illi; in quo est immensa latitudo: quoniam incomprehensibilis est in omnibus et super omnia et altitudo: cum sanctam diuinitatem nullus comprehendere nec ad eam pertingere cum altitudine sui sensus potest, quia ipsa est super omnia. Quod autem est similitudinis ferrei coloris: hoc est quod onerosum et durum est humanis mentibus Deum timere, illud ualde graue exsistens mollitiei fragilis cineris, quia humana creatura ipsi rebellis est. 2. QVOD OMNIS FIDELIS ANIMA SAPIENTER TIMENS DEVM PER FIDEM SEDES DEI EST. Super lapidem uero ipsum candida nubes clara sapientia humanae mentis est; ac super eam positus regalis thronus rotundus est fortis et principalis fides circuiens in christiano populo, cui Deus fideliter conscius est; quia ubi timor Domini radicat, ibi etiam sapientia humanae mentis superapparebit, et deinde Deo adiuuante fides super hanc imponetur, in qua ipse Deus sibi requiem parat. Cum enim Deus timetur, per sapientiam humanae mentis in fide intellegitur, quia cum his tangendus est ut sedes tangit dominum suum. Et tunc in his Deus parat sibi sedem, exsistens summus super omnia; quia neque potestate neque dominatione comprehendi potest, sed residet in unica et pura fide, quoniam unus est qui credendus est Deus super omnia. 3. QVOD PROFVNDITAS MYSTERIORVM DEI HOMINIBVS INCOMPREHENSIBILIS EST NISI QVANTVM IPSO DONANTE FIDE CONCIPITVR. Vnde sedens in throno uiuens lucidus mirabilis gloriae, tantae que claritatis, ut nullatenus eum perspicue possis intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum tantae latitudinis ut alicuius magni hominis pectus est, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis est super omnia regnans uiuus Deus, lucens in bonitate et mirabilis in operibus suis, cuius immensam claritatem in profunditate mysterii sui nullus hominum perfecte potest intueri, nisi quantum fide comprehenditur atque portatur, sicut sedes continet et circumdat dominum suum. Quae ut illi subiecta est, ita quod nec se eleuare possit contra dominum suum, sic fides non desiderat superbe aspicere in Deum, sed tantum intima deuotione tangit eum. 4. QVOD IN SAPIENTIA DEI PATRIS PER AMOREM FILII SVI PERFECTIO OMNIVM ELECTORVM COMPVTATA EST. Et quasi in pectore suo, id est in sapientia mysterii sui, habet per amorem Filii sui infirmum et debilem ac pauperem limum, qui homo est, nigrum in nigredine peccatorum et lutulentum in pollutione carnis, et latum secundum similitudinem pectoris hominis: quod est dilatatio profundae et magnae sapientiae, in qua ipse Deus creauit hominem, illos respiciens qui sunt in saluatione animae per paenitentiam, in qualicumque crimine contra Deum sint in sua debilitate calcitrantes, quia tamen ad eum peruenient. Hi sunt circumdati cum pluribus ornamentis illorum qui inter eos surgunt ut lapides pretiosi in magnis personis, qui sunt martyres ac uirgines sanctitatis, et ut margaritae, quae sunt innocentes et paenitentes filii redemptionis, cum quibus idem limus ualde ornatus est, dum in humano corpore fulgent tantae uirtutes quae in Deo sunt fulgentes in omni claritate. Nam qui constituit spiraculum et uitam hominum, ille inspexit semetipsum. Quomodo? Scilicet cum redemptione dum praesciuit in sua praedestinatione Filium suum incarnari, ita quod in eius corpore deberet abstergi omnis maculosa uarietas criminum. Et sic uidet etiam animas, quae iustificabuntur post multiplicationem superfluorum peccatorum dum adhuc in corporibus suis sunt, et quae consuescent in iustitia Dei ambulare post diuersitatem errorum suorum, qualiter consistant in Deo ac qualiter desistant de multa obliuione, et quomodo reuertantur de unoquoque uitio cum quo sunt uulneratae in mortalibus, ubi ceciderunt in peccatis; sicut sunt inspicientes quod multi populi surrexerunt de errantibus uiis, in quibus ambulabant pleni uulneribus, in plagis pessimis, restaurati de morte foeditatis criminum; sicut etiam multi ueniunt qui in amaritudine acerbi doloris peccati tam grauiter sunt uulnerati, quod ipsi etiam in consuetudine malorum morum, in quibus supra modum peccauerunt, sunt ita taediosi, quod non possunt amplius spirare in fluctibus ad operandum mortiferum opus in adulterio et homicidio et superfluitate omnium malorum. 5. EXEMPLVM IN EVANGELIO DE EADEM RE. O miseri, nonne ueniunt ipsi quasi peregrini de longinqua regione, sicut Scriptura habet in euangelio, ubi adolescentior filius dixit: 'Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercennariis tuis'? Hoc tale est. Homo, qui de lapsu peccati per admonitionem Spiritus sancti reuertitur in se, dicit: Volo surgere de importabilibus peccatis, quae a me nullatenus sunt sustinenda de graui culpa, sed reuertar in recordatione mentis plangens ac maerens peccata mea, sic ueniens ad patrem meum qui Pater meus est, quoniam creauit me, et dicam illi: 'Pater peccaui in caelum,' id est in caelesti opere quod ego sum, qui me formasti in uoluntate tua, me sic tangendo in creatione hac, quod ego etiam caelestis debui esse in actibus meis: sed feci me contractum cum turpissimis operibus, peccans etiam coram te, quia humanam naturam destitui in me. Quomodo? In multis abominationibus. Ideo sum et ego reus in mea perditione et in tua maiestate, et non sum dignus nominari filius tuus, quia propter nequitiam cordis mei creaturam tuam in me duxi in alium modum quam a te constitutus sum. Sed nunc fac mihi ut tuo recoempto seruo cum mercede sanguinis Filii tui, qui ipsum dedisti in tantam mercedem quam mors numquam rependere poterit ulla recompensatione, sed dimittit peccatores per paenitentiam quae in passione eiusdem Filii tui orta est; quia rectam hereditatem filiorum amisi in Adam qui creatus filius in iustitia destitutus est gloria felicitatis. Nunc autem debet paenitentia redimere hominis peccata cum sanguine Filii tui. Istud est dicendum illis qui iterant casum Adae et post haec reuertuntur per paenitentiam, sic pertingentes ad saluationem, et memores sunt quod multas causas audierunt, quae de Scripturis sunt narrandae, et de cruciatu et de sanguine redemptoris eorum, et recordantur gementes quod transgressi sunt cum auditu quod cum studio debuerunt percipere, uidelicet quomodo seruarent uerbum Dei, cum ipsi neglegerent legem eius, quae eis erat instituta ad custodiendum in constitutione praecepti, recusantes inspicere quid deberent facere uel quid deberent dimittere propter timorem Domini; qui tamen ueniunt ad ueritatem recordantes ea quae audierunt uel sciuerunt a Deo, quamuis prius ita caecati essent, quod omnino nolebant scire iustitiam ipsius, ut se ad hoc quidquam declinarent quod ipsam praeponerent peccatis suis, cum spernerent eam et cum reicerent retro uerbum Dei respuentes legem eius. Multi de istis erunt superabundantes in bonis, ita ut nec satientur nec eis sufficiat epulari in domo Dei celebrando diuinum officium et operando iustitiam eius superabundanter, ita quod semper sunt flentes et memores in doloribus malorum, quae fecerunt in anteactis rebus, dum colebant illicita opera, transeuntes licita legis Dei. 6. QVID SIGNIFICET LVTEVS LIMVS IN PECTORE ET CVR HOMO AB ANGELO NON SPERNATVR. Istud est luteus limus, quem uides in pectore pii Patris. Quomodo? Filio Dei qui de corde Patris exiuit ueniens in mundum adest credens populus, adhaerens ipsi hac intentione qua credit in eum. Certe propterea sic etiam isti apparent in pectore pii Patris, ut non spernat angelus nec ulla creatura hominem, quia summi Dei Filius incarnatus habet formam hominis in semetipso; quoniam beatus angelicus chorus indignum haberet hominem propter magnam foeditatem uitiorum in peccatis eius, cum ipsi superni angeli inuiolabiles sint ulla dispersione iniustitiae, nisi quod acutissime uident faciem Patris. Et quod amatur a Patre, hoc etiam amant ipsi in Filio. Quomodo? Scilicet quod idem Dei Filius natus est homo. Nam ego Pater eundem Filium meum ex Virgine natum posui in saluationem et in restaurationem hominis, ut dicit Isaias propheta, seruus meus. 7. VERBA ISAIAE AD EANDEM REM. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo leuabit, fetas ipse portabit. Hoc tale est. Sicut pastor gregem suum pascit, sic pascit Filius meus pastor bonus redemptum gregem suum. Quomodo? Ipse pascit eum sua lege quam ipsemet per me plantauit. Vnde etiam in sua extensa potestate ut in brachio suo, scilicet quod idem Filius est homo, congregabit innocentes agnos de culpa Adae per innocentiam baptismi, cum eis exuitur uetus homo cum operibus suis, et leuabit ipsos in uirtutibus suis et in lege sua in sinum suum. Quomodo? Videlicet quia leuat eos super excelsa caelorum tali modo quod fiunt membra eius. Quapropter sic in interiori secreto deitatis apparet homo in forma sua, quod nec angeli faciunt nec ulla alia creatura; quia idem Vnigenitus meus propter redemptionem humani generis in uirginea carne formam assumpsit hominis. Ipse portabit etiam has fetas in corde suo. Quomodo? Ipse Filius meus portat homines in sanguine suo, sic quod salui facti sunt per quinque uulnera eius; quia quodcumque peccauerint per quinque sensus suos hoc abstergetur per summam iustitiam post paenitentiam: quoniam ipsemet eos ita portauit quod incarnatus est et quod passus est uulnera in cruce et quod mortuus et sepultus est et quod a mortuis resurrexit. Ipse porrexit etiam eis manum suam, cum eos retraxit ad se. Quomodo? Scilicet quod idem Filius meus assumpsit humanitatem pro illis qui putabant se perditos esse propter casum Adae. Idem Vnigenitus meus uicit etiam mortem, sic quod non potuit amplius dominari super eos. Vnde et ipse nouit eos ita in uirtute claritatis suae, ut uenturi sunt in purgatione paenitentiae. Quod autem eos uides in sinu Patris apparere: hoc est quod Filius hominis perficitur cum membris suis in secreto Patris. Quomodo? Cum enim mundus complebitur, tunc electi etiam Christi qui membra ipsius sunt perficiuntur. O quam pulcher ille Filius est, ut Psalmista dicit. 8. VERBA DAVID. Speciosus forma prae filiis hominum. Hoc tale est. Pulcherrima pulchritudo fulget in eo clarissimae formae sine ulla macula peccati et absque liquore humani foetoris, et sine ulla concupiscentia facti operis in desideriis peccatorum, quae exigit caro humanae infirmitatis. Hoc numquam tetigit hunc hominem. Et eadem forma Filii hominis nata est in simplicitate prae aliis hominibus, ita quod illaesa Virgo genuit eundem natum suum in ignorantia peccati, se nesciens in aerumna habere filium. Quomodo? Quoniam non sensit ullum contactum opus in peccatis, ideo ignorabat se habere dolorem in partu, sed intus in ea corporis sui integritas gaudebat. O quam speciosa forma! Sed notum sit hominibus quod ibi carnalis pulchritudo maior non erat nisi ut ordinatio profundae sapientiae constituit formam hominis; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus in tribus personis non delectatur in pulchritudine carnis, sed in magna humilitate, ut idem Filius Dei se induit humanitate. In forma autem eiusdem Filii hominis non erat ulla maculositas, ut aliquando diffunditur homo molesta facie in diuersitate corporum, quod est in iudicio Dei, scilicet cum membra hominis diuisa sunt non recte ordinata ut debilium, quod non est secundum naturam formationis in corpore hominis, sed secundum iudicium Dei. Et fortis quidem natura exsistit in recta formatione, infirma autem defluit in diuersitatem formationis contrariae formae, quod non erat opus huic homini Filio meo. Sed in quam magna diuersitate sint homines in suis membris, ita quod ipsi sunt nigri, foedi, polluti, leprosi, hydropici et pleni uitiis, habentes etiam rubiginem maleficii in suasione diabolicae artis, et insipientes et duri uidere bona Domini, et accusandi atque culpandi de multa obliuione, quod iustitiam debuerunt operari et operantur malum ac dimittunt bonum, despicientes crucem et martyrium Domini sui: Deus Pater inspicit tamen in intentione suae bonitatis factum opus de limo, sicut pater respicit ad filios suos, dum eos eleuat in sinum suum. Et quoniam ipse Deus est, habet pii Patris dilectionem ad filios suos. Tali modo est enim sibi interior dilectio cordis ad homines, quod Filium suum misit ad crucem quasi agnum mansuetum qui portatur ad uictimam occidendus, ita quod idem Filius reportauit perditam ouem, quam tulit super umerum suum assumpta humanitate, in magnis eam portans doloribus cum dignatus est mori pro ouibus suis. In eisdem autem hominibus sunt multi circumdati cum ornamentis qui decorati sunt pretioso ornatu uirtutum, qui sunt martyres, uirgines, innocentes et paenitentes ac subiecti magistris suis, ut praedictum est, et qui sibi ipsis conscii sunt in criminibus suis, in his se cruciantes cum inexpugnabili certamine, dum negant in semetipsis quod sunt. Ibi non est dicendum qui sunt uel ubi sunt electi, nam omnes computati sunt. Quis est cui possibile sit uidere in profundam sapientiam Altissimi et in discretionem scientiae eius quid ipse habeat in numero numeratorum? Incomprehensibilia sunt iudicia eius omnibus hominibus. Vobis currendum est, quia paratum est uobis regnum Dei. Nam secundum studium fidelium operantium iustitiam Dei qui sunt abluti in baptismo, cogniti que in fide, talis etiam merces erit eorum. 9. QVOD DEVS PATER IN FILIO SVO AB AVRORA VIRGINE INCARNATO OPERATVR ORDINAT AC PERFICIT OMNIA OPERA SVA. Quod autem uides quod de sedente in throno protenditur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potes: hoc est quod ab omnipotente Patre extenditur fortissima potestas et fortissimum opus eius, omnia comprehendens in potentia ipsius, cum qua est operans in Filio suo quem semper in maiestate diuinitatis apud se habuit, per eum ordinans ac perficiens omnia opera sua ante mundum et in mundo ab initio, qui pulcherrimi fulgoris uelut aurora rubet; quia idem Filius in sapientissima Virgine, quam aurora significat, incarnatus est inspiratione digiti Dei qui Spiritus sanctus est, in quo etiam factum est omne opus Patris. Huius gloriae circuitum nulla ratione comprehendere uales, quia nec ipsius potestati nec operi ulla est mensura ullius bonitatis uel potestatis ad illam mensuram quae sit uel fuerit uel fieri debeat in ulla creatura, nisi quod Deus est inaestimabilis et incomprehensibilis in potestate sua et inuictus ac mirabilis in opere suo. 10. DE CIRCVLO GYRANTE. Et idem circulus gyrans ab oriente ad septemtrionem et ad occidentem atque ad meridiem, se reflectendo ad orientem ad ipsum sedentem in throno nec habens ullum finem: hoc est quod potestas ac opus Dei circumeunt comprehendendo omnem creaturam. Quomodo? In uoluntate Patris, qui cum Filio et Spiritu sancto Deus unus est, ortae sunt omnes creaturae, quae omnes sentiunt eum in potestate. Quomodo? Omnes sunt eum in creatione sentientes, scilicet gyrantem ab oriente, quod est in ortu omnis iustitiae, et tendentem ad septemtrionem in confusionem diaboli, et ad occidentem, ubi tenebrae mortis lucem uitae uolunt opprimere, luce tamen iterum resurgente deuicta tenebrarum caligine, et ad meridiem, ubi ardens ardor est iustitiae Dei in cordibus fidelium, sic se recuruando ad ortum iustitiae quasi ad orientem. Quid est hoc? Dum per summam potestatem opus Dei secundum praeordinatum a Deo tempus completum fuerit in hominibus in mundo, tunc etiam implebitur circuitus eiusdem mundi perfectus in fine temporis cum nouissimo die, et refulgebunt in sedente in throno omnia opera sua in electis eius, non habente finem; quia Deus integer est in potestate ac in opere suo, qui erat et est et permanebit absque ulla inceptione ullius temporis in diuinitate, ita quod non fuerit sed est. 11. QVOD POTESTAS DEI ALTIOR EST QVAM HOMINI SCIENDVM SIT ET CVR ANGELI LAVDENT DEVM. Et quod idem circulus est a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possis: hoc est quod superna potestas ita excelsa est super omnes uitas creaturarum in sensu et in intellectu hominis, et ita incomprehensibilis in omnibus et super omnia, quod nulla creatura eam poterit finire ullo capaci sensu, nisi ipsa sit multo altior quam ei sciendum sit. Vnde etiam angeli frequenter sonant Deum in laudibus. Ipsi enim uident eum in sua potestate et gloria, sed non possunt eum perfecte intueri quasi ad finem, nec umquam ualent saturari tam magnitudine quam pulchritudine eius. 12. QVOD DEVS EST PERSPICVA IVSTITIA VERVS ET IVSTVS ABSQVE COMMVTATIONE. Quod autem ex se reddit splendorem ualde terribilem, scilicet lapidei, chalybeii et ignei coloris: hoc est quod diuina potestas ex se demonstrat uirtutem in magna seueritate contra dissimulatam et impaenitentem ac impunitam iniquitatem formidabilem, et uelut chalybeium: quia Deus est perspicua iustitia, quae non habet ullam iniustitiam cedentis mollitiei quomodo puluis, ut dicitur: 'Hoc iniustum iustum est', quod Deo non placet; sed ipse est illa iustitia quae quasi chalybe confirmauit omnem reliquam iustitiam, quae multo fragilior est iustitia ipsius quam ferrum chalybe sit; et etiam quasi igneum: quia ipse est iudicialis ignis comburens peccatum in omni iniustitia, quae se numquam declinare uoluit ad illum, quaerens misericordiam eius. Est etiam Deus quasi lapis in homine, quoniam ipse est uerus et iustus absque ulla mutatione; quia ut lapis in mollitiem non potest conuerti, ita non habet ille ullam mutationem; et est uelut chalybs, scilicet in perspicuitate pertransiens omnia absque ulla mutatione ullius temporis, quia ipse est Deus super omnia, exsistens etiam quasi ignis, quoniam inflammat et incendit et illuminat omnia absque uicissitudine probati temporis in nouitate, quia ipse Deus est. 13. QVOD VIRTVS IVSTITIA ET IVDICIVM DEI NVLLVM FINEM HABENT QVI COMPREHENDI POSSIT HVMANO SENSV. Et quod idem splendor undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem caeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendit ut nullum finem eius uidere possis: hoc est quod uirtus potestatis ac operis Dei et iustitia atque rectissimum iudicium eius ubique in incomprehensibilitate sua nec in superioribus caeli nec in inferioribus abyssi ullum finem habet, qui comprehendi possit humano sensu. 14. DE CASV PRIMI ANGELI ET SIBI CONSENTIENTIBVS ET QVARE ET QVOMODO ET QVO CECIDERVNT. Vides etiam de secreto eiusdem sedentis in throno stellam magnam multi splendoris ac decoris prodire, et cum ea plurimam multitudinem candentium scintillarum: quia praecepto omnipotentis Patris Lucifer angelus, qui nunc est Satanas, in ortu suo magna gloria ornatus et multa claritate ac decore uestitus prodiit; et cum eo omnes scintillae sui agminis, tunc candentes in lucis fulgore, nunc autem exstinctae in caliginis tenebrositate. Qui pronus ad malum non aspexit in me integrum, sed aestimabat confidens in se ipsum posse incipere quod uellet et perficere quod inciperet. Vnde quod sedenti in throno debebat honoris, quia per eum creatus est, hoc retorsit in se ipsum, atque cum hoc declinabat se ad malum. Quod uero cum eadem stella omnes confluentes ad austrum inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienum, se que ab eo auertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere uellent: hoc est quod idem Lucifer omnis que comitatus illius mirabiliter creatus in ardente bono Dei constitit quasi per obliquum, in superbia uidelicet dedignans regnantem in caelo; quia ipsi omnes orti in creatione ab initio gustauerunt impietatem quae ad perditionem se uertit, Deum inspicientes non sic quod eum scire uellent in bonitate, sed quod se super eum uelut super alienum uellent eleuare, cum flagrante scilicet elatione se a cognitione eius auertentes et plus tendentes ad casum suum quam Deum in gloria sua cognoscere desiderarent. Sed quod statim in ipsa auersione inspectionis suae omnes exstinctae sunt, sic uersae in nigredinem carbonum: hoc est dum Deum superbe dedignarentur scire, ipse Lucifer cum omnibus sequentibus se in malitia sua exstinctus est a fulgore clari splendoris, cum quo per diuinam potentiam indutus erat, decerpens in se ipso interiorem pulchritudinem, qua debuit conscius esse ad bonum, et se porrigens ad deglutientem se impietatem, ita exstinctus est in aeterna claritate, cadens in aeternam perditionem. Vnde omnes uersi sunt in nigredinem exstincti ignis carbonum: quia cum duce suo scilicet diabolo exuti claritate sui splendoris, sic exstincti sunt in perditione tenebrositatis, carentes omni gloria beatitudinis, ut carbo ab igne suae igneae scintillae. Quod autem uentus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro eundem sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitatas in abyssum, ita ut earum amplius nullam uidere ualeres: hoc est quod maximus flatus impietatis erexit se in istis angelis iniquitatis, cum Deo uellent praeualere et eum per superbiam opprimere; qui se sufflauit in amarissimam nigredinem perditionis et eos de austro, id est de bono, proiecit retrorsum, quod est in obliuionem Dei cuncta regentis quasi ad partem aquilonarem, ut ubi superbe exaltari uolebant, ibi confusi casum inuenirent propter superbiam suam praecipitati in abyssum mortis aeternae, quae perditio ipsorum est, ita ut in nulla claritate amplius uideantur, ut per seruum meum Ezechielem saltui meridiano, qui ardentem fructum iustitiae ferre debuit et non attulit, locutus sum dicens. 15. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum uiride et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. Et uidebit omnis caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Hoc tale est. O stulte, qui in superbia tua te erexisti contra me, ego qui nec initium nec finem habeo faciam ut in zelo meo accendatur in te ignis indignationis meae, per quem comburam in te omnem uiriditatem illam quam uoluisti incipere in falsa uiriditate, magis confidens in te quam in me, quia arripuisti in tua insana scientia esse secundum superbiam tuam; comburam que in te omnem ariditatem illam perditorum, cum peccatum in bono aridum suggeris homini qui cinis est; quia suggestio tua non recipiet in te ullam saluationem, sed fiet in te ignis aeternus. Nec est ulla remuneratio salutis tibi, nec qui te sequuntur in exemplo tuo. Et non exstinguetur illa succensio poenarum in suppliciis suis, sed comburet praecipitem superbiam quasi in facie desiderabilis aspectus honoris, quem aspexisti uelle habere in temetipso, qui eiectus es ab omni gloria tua, ab austro scilicet surgens in ardente clarissima luce et cadens in tenebras aquilonis, id est inferni. Et hoc uidebit omnis homo, uidelicet electi et reprobi cognoscentes gehennam; quoniam electi eam cognoscunt quia ipsam effugerunt, reprobi autem quoniam cum ea in poenis permanebunt, scientes quia ego Dominus omnipotens succendi eam ad retributionem malorum tuorum, diabole, nec exstinguetur malis tuis nec sequentium te. Et sic perditio diabolicae superbiae proiecit eundem Satanam et angelos eius in exteriores tenebras aeternorum tormentorum sine ulla consolatione luminis, ita ut illi nullus sit locus inuentus in aeterno lumine, ut et tu, o fragilis homo, eorum ultra nihil conspicere potuisti, sicut etiam idem Ezechiel in spiritu meo regi Tyri sub mystica significatione dicit: Omnes qui uiderint te in gentibus obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum. Hoc tale est. Omnes recti corde qui uiderint te, diabole, inebriatum uitiis in illis gentibus, qui te amplexantur in praeuaricatione legis Dei, arescent, obstupescentes in tua sorde, quomodo polluis suggestione tua templum in aedificatione Dei, quod homo est. Et propterea nihil factus es per superbiam tuam in qua cecidisti ab omni gloria saluationis; quia non omnino ullus uigor es in ulla felicitate, et non eris inuentus ullam gloriam amplius habens in aeternitate caelestium, quia tu confusus es in illis in perpetuum, sine fine. 16. QVOD GLORIA SPLENDORIS ILLIVS QVEM DIABOLVS PER SVPERBIAM PERDIDIT SERVATA EST IN SECRETO PATRIS ALTERI FACTAE LVCI. Sed quod splendorem illum magnum qui eis abstractus est uidisti subito in earum exstinctione reuerti ad ipsum sedentem in throno: hoc est quod perspicuus et magnus fulgor, quem diabolus propter superbiam et contumaciam suam perdidit, cum ipsum et omnes sequaces eius intrauit germen mortis (quoniam idem Lucifer purioris erat luminis quam ceteri angeli) reuersus est ad Deum Patrem seruatus in secreto eius; quia gloria splendoris illius non debuit esse uacua, sed Deus seruauit eam alteri factae luci. Nam quem Deus nudum surgere iussit atque non coopertum carne, qui diabolus est cum omni comitatu suo, sed tamen in splendore clarum, illius splendorem seruauit limo, quem formauit hominem, tegens ipsum uilissima natura terrae, propterea ne se extolleret in similitudinem Dei; quia quem clarum creauerat in multo fulgore, sed non coopertum tam fragili et tam misera forma ut est homo, hic non potuit stare in elatione sua, quia non est nisi unus Deus sine initio et sine fine, in aeternitate. Ac ideo sceleratissimum est prae ceteris criminibus qui se Deo similat. Nunc autem ego Deus caelestis seruaui illustre lumen quod secessit a diabolo propter malum eius, hoc diligenter abscondens apud me, et dedi illud limo terrae quem formaui ad imaginem et similitudinem meam, sicut aliquis homo facit cum filius eius moritur, cui non adhaeret hereditas in natis ipsius; quia non habet filios hereditatis, eandem hereditatem attrahit sibi pater et componit eam in mente sua alii filio suo nondum sibi nato, dans eam illi cum natus fuerit ex ipso. 17. QVOD DIABOLVS CECIDIT ABSQVE HEREDE HOMO AVTEM CECIDIT HABENS HEREDEM. Nam diabolus cecidit absque herede, quod est in recta intentione bonum opus; quia numquam aliquid boni fecit nec incepit, et ob hoc accepit alius hereditatem ipsius, qui etiam cecidit habens tamen heredem scilicet inceptionem oboedientiae; quoniam eam suscepit cum deuotione, quamuis opus ad hoc pertinens non perficeret, sed gratia Dei perfecit idem opus in incarnatione saluatoris populorum in restaurationem bonae hereditatis. Atque ideo recepit homo hereditatem suam in Christo, quia non dedignatus est in initio praeceptum Dei, cum omnino diabolus non desiderauit seruitium creatoris sui in bono, sed honorem in superbia; unde non recepit gloriam suam, sed periit in perditione. 18. EXEMPLVM DE GOLIATH ET DE DAVID AD EANDEM REM. Et sicut Goliath surrexit ad despectum Dauid, ita erexit se diabolus in praesumptionem in semetipso, uolens similis esse Altissimo. Et ut idem Goliath inscius uirium Dauid eum prorsus pro nihilo computans uilipendit, sic constructa superbia diaboli contempsit humilitatem in humanitate Filii Dei, qui in mundo natus non gloriam suam, sed gloriam Patris per omnia quaesiuit. Quomodo? Diabolus non desiderauit tangere hoc exemplum, quatenus se subderet suo creatori, ut se Filius Dei subdidit suo Patri. Attamen Dauid amputauit caput Goliath in secreta fortitudine Dei, ut Spiritu sancto inspirante scriptum est: Assumens autem Dauid caput Philisthaei, attulit illud in Ierusalem, arma uero eius posuit in tabernaculo suo. Hoc tale est. Spolia et direptiones diaboli accepit fortissimus Filius meus, cum deiecit caput eiusdem serpentis antiqui. Vbi? In utero Virginis, quae hoc caput contriuit. Per quem? Per eundem Filium suum. Quae est haec contritio? Sancta humilitas quae in Matre et Filio apparens percussit primum initium superbiae, quod est caput diaboli. Et sic ipse Filius meus attulit cum humilitate in suo corpore idem caput in sanctam ecclesiam quae est uisio pacis, ei ostendens per eandem fortissimam humilitatem quod interfecta esset superbia diaboli. Fortissima uero arma ipsius sunt obiecta eius uitia, cum quibus ille superauit genus humanum, quod eum coluit pro Deo, ipse illud exterrens in uitiis suis, ut arma exterrent homines. Haec confregit fregit Filius meus ponens ea in tabernaculo suo, id est in passione corporis sui dum pateretur in cruce. Vnde ipsam pugnam dimisit etiam in tabernaculis scilicet in corporibus electorum membrorum suorum, ut et ipsi distribuant arma diaboli cum ipso. Quomodo? Vt sicut ipse deuicit diabolum in passione sua, sic et ipsi eum deuincant se constringentes in desideriis suis, et non sint consentientes uitiis illius. Et secundum similitudinem hanc ut gloria Goliath data est Dauid, ita gloriam quae ablata est primo angelo dedi Adae et generi eius, quod confitetur me seruans praecepta mea, interempta superbia diaboli. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD FIDES QVAE IN ANTIQVIS OCCVLTATA FVIT IN MYSTERIO INCARNATO DEI FILIO PROCESSIT IN LVCEM. 2. QVOD FIDES CONIVNCTA EST TIMORI DOMINI ET TIMOR DOMINI FIDEI. 3. QVOD FIDELES PER QVATTVOR PARTES TERRAE SVPER FIDEM BONA OPERA AEDIFICANT. 4. DE QVATTVOR QVADRIS. 5. QVOD OPORTET HOMINEM HVMILITER INCEDERE ET INSIDIAS DIABOLI SAPIENTER FVGERE. 6. DE QVATTVOR ANGVLIS AEDIFICII QVID SIGNIFICENT. 7. ITEM ALITER DE EISDEM ANGVLIS. 8. QVOD HOMINIBVS A DEO PATRE DATVR MVNITIO ET DEFENSIO AD BENE OPERANDVM ET CIRCVMSPECTI SINT QVIA CINEREA CARO SVNT. 9. DE SPECVLATIVA SCIENTIA. 10. VERBA PAVLI. 11. VERBA SALOMONIS. 12. DE OPTIONE DVARVM CAVSARVM. 13. QVOD RECTAE INSTITVTIONES SVRREXERVNT IN ABRAHAM ET IN MOYSE. 14. QVOD SPECVLATIVA SCIENTIA COEPIT IN NOE APPARERE REGNANTE TAMEN INIQVITATE VSQVE AD ABRAHAM ET MOYSEN SINE INTERRVPTIONE. 15. VERBA PAVLI AD EANDEM REM. 16. QVOD RECTVM OPVS OSTENSVM EST IN ABRAHAM ET IN MOYSE PERSPICVA IVSTITIA IN INCARNATIONE FILII DEI ARDENS OPVS PER BAPTISMVM IN ECCLESIA DVRANS IN FINEM MVNDI. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 18. QVOD MEMBRA CHRISTI CONSTANT ADHVC IMPERFECTA IN ELECTIS SVIS ET ECCLESIA CARET ADHVC FVTVRA PERFECTIONE QVAM HABITVRA EST. 19. QVOMODO DENARIVS NVMERVS ATTENVATVS PER ADAM SVRREXIT IN FILIO DEI IN DENARIVM ET DENARIVS IN MILLENARIVM. 20. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. 21. QVOD IN QVINQVE VVLNERIBVS CHRISTI PECCATA HOMINVM DELENTVR. 22. QVOD HOMO QVINQVE SENSIBVS SPIRITV SANCTO SIBI INSPIRATIS DISCERNIT BONVM ET MALVM. 23. QVOD HOMO ANIMA ET CORPORE LABORET DEVITARE MALVM ET FACERE BONVM IN PROSPERIS ET IN ADVERSIS. 24. QVOD HVMANA MENS DEBET HABERE SAPIENTIAM ET DISCRETIONEM AD COGNOSCENDVM DEVM. 25. QVOD HOMO EX QVATTVOR ELEMENTIS CONSTANS FIDEM CATHOLICAM AEQVALI DEVOTIONE COLAT. 26. QVOD FIDELIS HOMO ASCENDAT DE VIRTVTE IN VIRTVTEM. 27. QVOD FILIVS DEI MISSVS EST IN MVNDVM SECVNDVM TEMPVS PRAEORDINATVM A PATRE VT PERFICERET VOLVNTATEM PATRIS IN REDEMPTIONEM HOMINIS. 28. QVOD SVPERBIAM MALI VEL FINEM EIVS IN OPERANTE CREATVRA AVT INITIVM AVT FINEM SVPERNAE IVSTITIAE IVSTAM QVE DISTRIBVTIONEM VOLVNTATIS DEI NVLLVS HOMINVM PERSCRVTARI POTEST.