[1,5,0] VISIO QUINTA. 1 Post haec uidi uelut quamdam muliebrem imaginem a uertice usque ad umbilicum pallidam, et ab umbilico usque ad pedes nigram, et in pedibus sanguinolentam, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habentem, at oculis orbatam, manus uero sub axellas suas tenebat, stans iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangebat. 2 Et in corde ipsius stabat Abraham, et in pectore eius Moses, in uentre uero reliqui prophetae, singuli signa sua demonstrantes, et pulchritudinem nouae sponsae admirantes. Haec uero tantae magnitudinis apparuit uelut alicuius ciuitatis ingentissima turris habens in capite suo quasi circulum similem aurorae. Audiuique iterum uocem de coelo dicentem mihi: Antiquo populo austeritatem legis Deus imposuit, cum Abrahae circumcisionem indixit, quam postea in gratiam suauitatis conuertit, cum Filium suum ueritatem Euangelii credentibus dedit, in qua iugo legis sauciatos, oleo misericordiae deliniuit. 3 Quapropter uides uelut quamdam muliebrem imaginem a uertice usque ad umbilicum pallidam, quae est Synagoga, mater incarnationis Filii Dei et ab initio surgentium filiorum suorum usque ad fortitudinem eorum, secreta Dei in umbratione praeuidens, sed ea non pleniter aperiens. Illa enim non est rutilans aurora quam aperte loquitur, sed eam in multa admiratione a longe intuens, ut in Canticis de ipsa dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis affluens: et innixa super dilectum suum? Quod dicitur: Quae est haec noua nupta, quae in plurimis bonis operibus se eleuat per deserta gentium legalia praecepta sapientiae deserentium et idola adorantium, ascendens ad superna desideria deliciis donorum Spiritus sancti abundantius, et sic multo studio anhelans et se innitens super sponsum suum scilicet Dei Filium. 4 Haec enim est, quae a Filio Dei dotata in praeclaris uirtutibus fulget in riuulis Scripturarum abundans. Sed et eadem Synagoga de filiis illius nouae sponsae in multa admiratione seruum meum Isaiam sic interrogat: Qui sunt ii qui ut nubes uolant, et quasi columbae ad fenestras suas? Quod dicitur: Qui sunt ii qui in mentibus suis se abstrahentes a terrenis ac carnalibus concupiscentiis: pleno desiderio et plena deuotione ad superna uolant, et columbina simplicitate absque amaritudine fellis, sensus corporis sui muniunt et munimentum firmissimae petrae, qui Unigenitus Dei est, multo ardore bonarum uirtutum appetunt. 5 Hi enim sunt, qui propter supernum amorem terrena regna conculcant, et coelestia quaerunt. Synagoga itaque admirabatur de noua sponsa quae Ecclesia est, quoniam se similibus uirtutibus ita ornatam non agnouit ut illam uidit, quia Ecclesia angelicis praesidiis circumdata est, ne eam diabolus dilaceret et deiiciat, cum Synagoga a Deo deserta in uitiis iaceat. 6 Quapropter uides etiam ipsam ab umbilico usque ad pedes nigram: quod est a fortitudine suae dilatationis usque ad consummationem suae durationis, in praeuaricatione legis, et in transgressione testamenti patrum suorum fuisse sordidam, quia multis modis diuina praecepta neglexit uoluptatem carnis suae secuta. Et in pedibus sanguinolenta, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habet, quoniam in consummatione sua prophetam prophetarum occidit, ubi et ipsa lapsa corruit; in eadem tamen consummatione in mentibus credentium lucidissima et perspicacissima fide surgente, quia ubi Synagoga finem accepit, Ecclesia surrexit, cum apostolica doctrina post mortem Filii Dei se per totum orbem terrarum diffudit. 7 Sed et imago illa oculis orbata est manus suas sub axellas tenens quia Synagoga in ueram lucem non aspexit, cum Unigenitum Dei in despectu habuit. Unde et opera iustitiae in taedio boni operis et torpore a se non proiiciens tegit, et ea uelut non sint negligenter abscondit. Stat iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangit, quoniam legem Dei quam diuino praecepto et diuina inspectione accepit in cortice quidem nouit, sed eam interius non tetigit, quia eam potius abhorruit quam dilexerit, sacrificia et incensum deuotarum orationum Deo offerre negligens. 8 Sed in corde ipsius stat Abraham, quoniam initium circumcisionis in Synagoga ipse fuit. Et in pectore eius Moses, quia in praecordia hominum diuinam legem ille attulit, ac in uentre reliqui prophetae, id est in institutione illa quae ipsi diuinitus tradita fuerat, inspectores diuinorum praeceptorum. 9 Singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem nouae sponsae admirantes, quoniam ipsi magnalia prophetiae suae in mirabilibus signis ostenderunt, et speciositatem generositatis Ecclesiae in multa admiratione attenderunt. Ipsa uero tantae magnitudinis apparet uelut alicuius ciuitatis altissima turris, quia magnitudinem diuinorum praeceptorum suscipiens, munitionem et defensionem nobilis et electae ciuitatis pronuntiauit habens in capite suo quasi circulum similem aurorae, quia Ecclesia in ortu suo miraculum incarnationis Unigeniti Dei demonstrauit, et claras uirtutes ac mysteria quae sequuntur ostendit; nam ipsa uelut primo mane coronata fuit, cum diuina praecepta accepit, designans Adam, qui primum iussionem Dei percepit, sed postea in transgressione sua in mortem cecidit. [1,5,10] Sic et Iudaei fecerunt, qui diuinam legem primitus susceperunt, sed deinde Filium Dei in incredulitate sua abiecerunt. Sed et sicut homo per mortem Unigeniti Dei circa nouissimum tempus de perditione mortis ereptus est, ita et Synagoga ante nouissimum diem per diuinam clementiam excitata incredulitatem deseret, et ad cognitionem Dei ueraciter perueniet. Quid hoc? Nonne aurora ante solem ascendit? 11 Sed aurora recedit et claritas solis permanet. Quid hoc? Vetus Testamentum recessit, et ueritas Euangelii permanet, quia quae antiqui in legalibus obseruationibus carnaliter obseruabant, haec nouus populus in Nouo Testamento spiritualiter exercet, quoniam quod illi in carne ostenderunt, hoc isti in spiritu perficiunt. Nam circumcisio non periit, quia in baptismum translata est, ut enim illi in uno membro signati sunt, sic et isti in omnibus membris suis. 12 Unde antiqua praecepta non perierunt, quia in meliorem statum translata sunt. Etiam in nouissimo tempore Synagoga ad Ecclesiam se fideliter transferet. Nam, o Synagoga, cum in multis iniquitatibus errares ita quod cum Baal et cum caeteris his similibus te pollueres, consuetudinem legis turpissimis moribus scindens, et nuda in peccatis tuis iacens: feci quod Ezechiel seruus meus loquitur, dicens: Expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam, et iuraui tibi et inii pactum tecum. Quod dicitur: Ego Filius Altissimi in uoluntate Patris mei extendi incarnationem meam, o Synagoga, super te, id est pro salute tua, auferens peccata tua, quae in multis obliuionibus operata es, et firmaui tibi remedium saluationis, ita quod itinera foederis mei ad salutem tuam manifestaui, cum ueram fidem per apostolicam doctrinam tibi aperui, quatenus praecepta mea obseruares ueluti mulier potestati mariti sui subiacere debet. 13 Nam asperitatem exterioris legis a te abstuli, et suauitatem spiritualis doctrinae tibi dedi ac omnia mysteria mea in spiritualibus doctrinis per memetipsum tibi ostendi, sed tu me iustum deseruisti, et diabolo te coniunxisti. Sed tu, o homo, intellige: ut Samsonem uxor ipsius deseruit, ita quod lumine suo priuatus est, sic et Synagoga Filium Dei deseruit, cum eum obdurata spreuit, et cum doctrinam illius abiecit. Sed postquam capilli eius iam renati sunt, ita quod Ecclesia Dei confortata est, Filius Dei in fortitudine sua Synagogam deiecit, et natos illius exhaereditauit, cum etiam per gentiles Deum ignorantes zelo Dei contriti sunt; ipsa enim multis erroribus totius confusionis et schismatis se subiecerat, et in praeuaricationibus totius iniquitatis se polluerat. 14 Sed etiam quemadmodum Dauid uxorem suam quam sibi primitus desponsauerat et quae cum alio uiro se polluerat, tandem reuocauit, ita etiam et Filius Dei Synagogam (quae sibi primum in incarnatione sua coniuncta fuit, sed gratiam baptismi deserens diabolum secuta est) tandem circa nouissimum tempus recipiet, ubi ipsa errores infidelitatis suae deserens ad lumen ueritatis redibit. 15 Nam diabolus Synagogam in caecitate illius rapuit, et eam infidelitati in multis erroribus tradidit, nec hoc usque ad filium perditionis facere cessabit. Qui dum in exaltatione superbiae suae ceciderit sicut Saul in monte Gelboe interfectus periit, qui Dauid de terra sua fugauerat, ut filius iniquitatis Filium meum in electis suis expellere tentabit, tunc Filius meus, Antichristo deiecto, Synagogam ad ueram fidem reuocabit quemadmodum et Dauid primam uxorem suam post mortem Saulis recepit: cum enim nouissimo tempore homines illum per quem decepti fuerant uictum uiderint, ad uiam salutis cum multa festinatione recurrent. 16 Non autem decuit ut ueritas Euangelii umbram legis praenuntiaret, quoniam decet ut carnalia praecurrant et spiritualia subsequantur, quia etiam seruus dominum suum uenturum praedicit et non dominus seruum in seruitio praecurrit; ita et Synagoga in umbra significationis praecurrit, et Ecclesia in lumine ueritatis subsecuta est. 17 Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.