[1,4,0] VISIO QUARTA. 1 Et deinde uidi maximum serenissimumque splendorem uelut plurimis oculis flammantem, quatuorque angulos ad quatuor partes mundi uersos habentem; qui secretum superni Creatoris designans, in maximo mysterio mihi manifestatus est, in quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparuit. 2 Et ecce uidi in terra homines in fictilibus lac portantes et inde caseos conficientes; cuius quaedam pars spissa fuit unde fortes casei facti sunt, pars quaedam tenuis; de qua debiles casei coagulati sunt, et pars quaedam tabe permista; de qua amari casei processerunt, et ita uidi quasi mulierem uelut integram formam hominis in utero suo habentem. 3 Et ecce per secretam dispositionem superni Conditoris eadem forma motum uitalis motionis dedit, et ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens cor illius formae possedit, et cerebrum eius tetigit, et se per omnia membra ipsius transfudit. Ac deinde forma illa hominis de utero mulieris hoc modo uiuificata egrediente, secundum motus quos sphaera in illa forma hominis habuit, secundum etiam illos et colorem suum mutauit. 4 Et uidi quod quamdam huiusmodi sphaeram in humano corpore manentem multi turbines inuadentes, eam usque ad terram incuruabant, sed illa resumptis uiribus se uiriliter erigens eis uiriliter restitit, et cum gemitu sic questa est: 5 Ego peregrina ubi sum? In umbra mortis. Et qua uia uado? In uiam erroris. Et quam consolationem habeo? quam peregrini habent. Ego enim debui habere tabernaculum lapidibus quadris sole et stellis lucidioribus ornatum, quia occidens sol occidentes stellae non debebant in eo lucere, sed in eo debuit esse angelica gloria, quoniam topazius debuit esse fundamentum ipsius, et omnes gemmae structura eius, scalae eius ex crystallo positae et plateae ipsius auro stratae. 6 Nam ego debui esse consors angelorum; quia sum uiuens spiraculum quod Deus misit in aridum limum. Unde deberem Deum scire, et ipsum sentire. Sed heu! cum tabernaculum meum intellexit se posse oculis suis in omnes uias uidere, instrumentum suum ad aquilonem posuit. Ah! ah! ubi capta sum et spoliata oculis et gaudio scientiae, ueste mea tota scissa, et sic de haereditate mea pulsa; ducta sum in alienum locum, qui omni pulchritudine et honore caret, ubi pessimo seruitio subiecta sum. 7 Sed et ii qui me coeperunt colaphis percutientes, cum porcis me manducare fecerunt, et ita in desertum locum mittentes, amarissimas etiam herbas melle intinctas mihi ad esum porrexerunt. Postea quoque super torcular me extendentes, multis tormentis afflixerunt, deinde uestibus meis me exeuntes et multas plagas mihi inferentes, inuenationem me dederunt ubi pessimi et uenenosi serpentes ut scorpiones, et aspides, et similes mei capturam fecerunt et me totam suo ueneno consperserunt, ita quod inde tota eneruis et debilitata facta sum. 8 Unde illi me deridentes dixerunt: Ubi nunc est honor tuus? Ah! ego tunc tota contremui, et magno gemitu moeroris mecum in silentio dixi: O ubi sum? Ah! unde huc ueni? Et quem consolatorem huius captiuitatis quaeram? Quomodo has catenas dirumpam? O quis oculus uulnera mea uidere poterit? Et quae nares fetorem hunc tetrum sufferre ualebunt? Aut quae manus ea oleo perunget? Ah! quis dolori meo misericordiam impendet? 9 Coelum ergo clamorem meum exaudiat: et terra moerore meo tremiscat, et omne quod uiuit ad captiuitatem meam se miserando inclinet, quia amarissimus dolor me premit; quoniam, sine consolatione et sine adiutorio peregrina sum. O quis consolabitur me, quoniam et mater mea dereliquit me, quia a uia salutis erraui? Quis me adiuuabit nisi Deus? Cum autem recordor tui, o mater Sion, in qua habitare debui, amarissima seruitia quibus subiecta sum inspicio. Et cum omne genus musicorum quod in te est ad memoriam duco; uulnera mea attendo. [1,4,10] Sed cum et recordor gaudii et laetitiae gloriae tuae; tunc uenena illa quibus infecta sum detestor. O quo me uertam? Et quo fugiam? Dolor enim meus innumerabilis est, quoniam si in malis istis perseuerauero, socia illorum ero cum quibus in terra Babylonia turpiter conuersata sum. Et ubi es, o mater mea Sion? Hei mihi! quia a te infeliciter recessi, quoniam si te nescirem, leuius dolorem meum perferrem. Nunc autem pessimos sodales meos fugiam; quia infelix Babylonia in plumbeam stateram me posuit, ac maximis trabibus me oppressit, ita ut uix respirare possim. 11 Sed cum lacrymas meas ad te, o mater mea, cum gemitibus meis effundo, tantos strepitus sonantium aquarum infelix Babylonia emittit, quod uocem meam non attendis. Ergo multa sollicitudine arctas uias quaeram, in quibus pessimos sodales meos et infelicem captiuitatem meam effugere queam. Et cum haec dixissem, elapsa sum angustam semitam ubi me in paruo foramine contra septentrionem abscondi amarissime flens, quoniam matrem meam perdideram; ibi etiam omnem dolorem meum et omnia uulnera mea considerabam, tantasque effusiones lacrymarum flendo et flendo ibi emisi; quod omnis dolor et omnis liuor uulnerum meorum lacrymis istis perfusus maduit. Et ecce suauissimus odor uelut lenis aura a matre mea emissus, nares meas imbuit. 12 O quantos gemitus et quantas lacrymas tunc effudi, cum paruam consolationem illam adesse sensi. Et tantos ululatus cum copiosis fletibus prae gaudio dedi; ut etiam mons ille in cuius foramine me absconderam inde commotus fuerit. Et dixi: O mater, o mater Sion: quidnam tandem fiet de me? Et ubi nunc est nobilis filia tua? 13 O quandiu quandiu maternae dulcedinis tuae expers sum, quae in multis deliciis me blande enutrieras? Et in his lacrymis ita delectabar; quasi matrem meam uiderem. Sed inimici mei clamores meos audientes, dicebant: Ubi est illa quam hactenus in consortio nostro secundum uoluntatem nostram tenuimus quae et omnem uoluntatem nostram hactenus perfecit? Ecce nunc coelicolas inuocat. Omnes ergo artes nostras excitemus, eam tanto studio et tanta sollicitudine custodientes, ne usquam a nobis effugere possit, quia eam nobis prius omnino subiecimus. 14 Si hoc fecerimus, iterum nos sequetur. Sed ego foramen in quo me absconderam latenter egressa, in quamdam altitudinem ire cupiebam ubi me inimici mei inuenire non ualerent. At ipsi quoddam mare tanti feruoris mihi opposuerunt, ut illud nullo modo transuadare potuerim. Sed et ibi quidam pons tantae paruitatis et angustiae erat; ut nec per illum transire ualuerim. In fine quoque maris illius quaedam altitudo montium tantorum acuminum apparuit quod nec ibi iter haberi posse sensi. 15 Et dixi: O quid ego misera nunc faciam? Suauitatem matris meae nunc parumper senseram, unde putabam quod me uellet ad se reducere; sed ah! num iterum relinquet me? ah! quo me uertam? Nam si modo in priorem captiuitatem uenero, inimicis meis magis nunc quam prius ero ludibrio, quia ad matrem meam fideliter eiulaui et quoniam suauitatem dulcedinis eius parumper sensi, cum iterum modo ab ea derelicta sim. 16 Sed ego per suauitatem illam quam prius per matrem meam uenientem senseram adhuc tantae fortitudinis fui quod me ad orientem uerti et quod iterum angustissimas semitas tentare coepi. Illae autem semitae spinis et tribulis et aliis huiusmodi impedimentis ita septae erant, quod uix ulla uestigia in eis figere ualebam; sed tamen cum maximo labore et sudore eas tandem uix pertransiens: ex illo labore tantam fatigationem incurri, quod uix respirare ualui. 17 Sic tandem cum maxima fatigatione ad cacumen montis in quo me prius absconderam euadens; ad uallem eius me inclinaui, ubi descendere uolenti, aspides, scorpiones, dracones et alii huiusmodi serpentes simul occursantes, in me sibilos suos emiserunt. Unde ego exterrita, maximos ululatus emisi, dicens: O mater, ubi es? Leuius enim dolerem, si suauitatem uisitationis tuae prius non sensissem, quia nunc iterum in captiuitatem illam incidam in qua dudum iacueram. 18 Ubi ergo nunc est auxilium tuum? Tunc uocem matris meae audiui mihi dicentem. 19 O filia, curre, pennae enim ad uolandum tibi datae sunt a fortissimo datore; cui nullus ualet resistere. Ergo uelociter transuola omnes has contrarietates. Et ego multa consolatione confortata, pennas illas suscepi et omnia uenenosa ac mortifera illa uelociter transilii. Et ueni ad quoddam tabernaculum, quod interius totum erat ex fortissima calybe fabricatum. [1,4,20] Et subiens illud, opera claritatis feci, cum prius opera tenebrarum fecissem. In illo autem tabernaculo ad septentrionem columnam impoliti ferri posui; in qua flabella diuersarum pennarum se hac et illac mouentium suspendi, et manna inueniens, illud comedi. Ad orientem uero propugnaculum ex quadris lapidibus construxi: et in eo ignem accendens ibi myrrhatum uinum cum musto bibi. 21 Sed ad meridiem turrim ex quadris lapidibus struxi; in qua clypeos rubri coloris suspendi, et in cuius fenestras tubas ex ebore factas collocaui. In medio autem illius turris mel effudi, ex quo pretiosum unguentum cum aliis aromatibus confeci, ita ut ex eo maximus odor per totum ambitum funderetur tabernaculi. 22 Ad occidentem uero nullum opus posui; quia pars illa ad saeculum uersa erat. Sed interim dum in hoc labore occupata uersarer; inimici mei pharetras suas arripientes, sagittis suis tabernaculum meum aggressi sunt; sed ego prae studio operis quod faciebam; tandiu insaniam eorum nom attendi usque dum fores tabernaculi sagittis complerentur: nulla tamen sagittarum nec ianuam laesit, nec calybem tabernaculi penetrare ualuit, unde nec ego ab eis laedi potui. Quod illi percipientes, maximam inundationem aquarum emiserunt, ut me et tabernaculum meum deiicerent: attamen in hac malitia sua nihil profecerunt. Quapropter eos audacter derisi, dicens: Faber qui hoc tabernaculum struxit, uobis sapientior et fortior fuit. 23 Unde sagittas uestras colligentes eas deponite, quoniam nullam amodo uictoriam uoluntatis uestrae in me ualebunt proficere. Ecce quae uulnera ostendunt? Ego multo dolore et labore plurima bella aduersum uos egi, cum me morti tradere uelletis; sed tamen non potuistis, quia fortissimis armis munita. acutos gladios contra uos uibraui, per quos me a uobis strenue defendi. Recedite ergo, recedite, quoniam me ulterius habere non poteritis. 24 Sed ego fragilis et indocta uidi etiam quae in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam deiicere uoluerunt sed non ualuerunt, quoniam illa fortiter repugnans, locum eis insaniendi non dedit, attamen sic cum querela dixit: Quamuis paupercula sim, magnum tamen officium nacta sum. Oh quid sum ego? 25 Et quae est querimonia clamoris mei? Spiraculum enim uiuens in homine sum posita, in tabernaculum medullarum, uenarum, ossium et carnis, ita quod eidem tabernaculo uegetationem tribuo, et illud ubique in motibus suis circumfero. Sed heu! sensibilitas illius profert spurcitiam, lasciuiam et petulantiam morum ac omnia genera uitiorum. Ah! o quam magno gemitu hoc conqueror. 26 Nam cum prosperitatem uitae in operibus tabernaculi mei habeo: occurrit mihi diabolica persuasio in omnibus me irretiens, ac in flatum elationis ita me erigens quod saepenumero dico. Ego secundum appetitum uirium terrae meae operari uolo; in tabernaculo enim meo omnia opera intelligo; sed concupiscentia eius ita impedior quo opera mea non discerno antequam dira in me uulnera sentio. O quantum planctum tunc emitto? Et dico: O Deus, nonne creasti me? 27 Ecce uilis terra opprimit me. Et sic fugam in eo? Quomodo? Cum tabernaculum meum carnalem concupiscentiam habet; tunc quia uoluptatem in opere habeo, cum ipsa opus illud perficio. Sed ratio quae in me cum scientia uiget, ostendit mihi quoniam a Deo creata sum, in qua ratione etiam sentio; quia Adam cum diuinum praeceptum transgressus esset, timens abscondit se. 28 Sic et ego timens, a facie Dei me abscondo: cum opera mea in tabernaculo meo contraria Deo sentio. Cum autem plumbeam stateram peccati super pondero: omnia opera illa quae in carnalibus concupiscentiis ardent contemno. Heu me errabundam! quomodo in his periculis subsistere ualebo? Et cum diabolica persuasio me inuadit sic dicens: Estne hoc bonum quod nescis, nec quod uides, nec quod facere potes: quid tunc erit? 29 Et cum iterum dicit: Quod nosti, et quod intelligis, et quod facere uales, cur hoc deseris? quid tunc faciam? At plena dolore respondebo. Ah me miseram! quia per Adam noxia uenena mihi afflata sunt, cum ipse diuinum praeceptum transgressus et in terram eiectus carnalia tabernacula coadunauit. Nam in gustu quem ipse in pomo per inobedientiam gustauit, noxia dulcedo sanguini et carni se ingerit, et ita pollutionem uitiorum producit. Unde peccatum carnis in me sentio; purissimum autem Deum, quia per culpam inebriata sum, negligo. [1,4,30] Sed hoc quod gustus tabernaculi mei in se habet, sequi non debeo. Nam ex hoc quod Adam in prima apparitione purus et simplex a Deo creatus erat, timeo Deum, sciens quoniam per ipsum pura et simplex creata sum. Sed modo per malam consuetudinem uitiorum, in inquietudinem uertor. O in his omnibus peregrina et errabunda sum! Quapropter turbines diuersorum sonituum multa mendacia proferunt, quae in me surgunt sic dicentia: Quae es? Et quid ais? Et qualia sunt certamina quae exerces? Infelix enim es. Nam ignoras utrum bonum an malum opus tuum sit. 31 Quo tandem ibis, et quis te conseruabit? Et qui sunt errores illi qui te ad insaniam ducunt? An perficies quod te delectat, an fugies quod te angustiat? Oh! quid facies, quia istud scis, et illud ignoras? Quod enim te delectat hoc tibi licitum non est, et quod te angustat, ad hoc praecepto Dei compelleris. Et unde scis si haec ita sint? Melius tibi esset, si non fuisses. Et postquam isti turbines ita in me surrexerunt; incipio alteram uiam ambulare, quae carni meae grauis est, quia incipio iustitiam facere. 32 Sed iterum intra me dubito, utrum hoc ex dono Spiritus sancti sit an non, et dico: Hoc inutile est. Et deinde super nubes uolare uolo. Quo modo? super intellectum meum uolo ascendere, et ea incipere quae perficere non possum. Sed cum haec facere tento, maximam tristitiam in me excito, ita quod nec in altitudine sanctitatis, nec in planitie bonae uoluntatis ullum opus perficio, sed inquietudinem dubietatis, desperationis moeroris et oppressionis omnium rerum in me sentio. Et cum diabolica persuasio me sic inquietat. 33 O quanta calamitas me tunc obruit! quia omnia mala quae sunt aut esse possunt in uituperatione, in maledictione, in mortificatione corporis et animae, in turpibus uerbis contra munditiam, salutem et altitudinem quae in Deo sunt: haec omnia mihi infelici occurrunt. Unde etiam haec iniquitas mihi insurgit, scilicet quod omnis felicitas et omne bonum quod tam in homine quam in Deo est mihi molestum et graue erit magis mortem quam uitam mihi proponens. Ah! quam infelix certamen sic de labore in laborem, de dolore in dolorem, de schismate in schisma se mihi ingerit, omnem felicitatem mihi auferens? 34 Sed unde excitatur malum istorum errorum? ex hoc uidelicet. Antiquus enim serpens in se habet astutiam et deceptricem uersutiam, atque mortiferum iniquitatis uenenum. Nam in astutia sua ingerit mihi contumaciam peccatorum, a timore Domini intellectum meum auferens: ita quod peccare non timeo, sic dicens: Quis est Deus? Nescio quis Deus sit. 35 In deceptrice autem uersutia sua obturationem mihi inducit, ita quod in malo obturor. Sed in mortifero iniquitatis ueneno spirituale gaudium mihi aufert, ita quod nec in Deo laetari ualeo, sic dubietatem desperationis mihi inducens, scilicet quae dubito utrum saluari possim an non? O quae sunt ista tabernacula, quae tanta pericula sustinent in diabolica deceptione? 36 Sed cum per donum Dei recordor quae a Deo creata sunt; tunc inter has oppressiones, his diabolicis persuasionibus hoc modo respondeo. Ego fragile terrae non caedam, sed fortissima bella exercebo. Quomodo? Cum tabernaculum meum opera iniustitiae exercere uult: medullam, sanguinem et carnem in sapientia patientiae conterendo me defendam, quemadmodum fortis leo se defendit, et ut serpens in antro suo ictum mortis fugiens se abscondit. 37 Nam nec sagittas diaboli debeo suscipere, nec uoluntatem carnis exercere. Quomodo? 38 Cum enim ira circa tabernaculum meum intendere uoluerit; in bonitatem Dei respicio quem ira nunquam tetigit, et ita aere qui sua lenitate ariditatem terrae rigat suauior euado spirituale gaudium habens, cum uirtutes in me uigorem suum ostendere incipiunt. Et sic bonitatem Dei sentio. Cum autem odium me denigrare tentauerit: in misericordiam et in martyrium Filii Dei aspicio, et ita carnem meam constringo suauem odorem rosarum quae de spinis oriuntur fideli recordatione suscipiens, et ita Redemptorem meum agnosco. 39 Sed cum superbia turrim uanitatis suae sine fundamento petrae in me contenderit ponere, et hanc altitudinem in me erigere quae nullum sibi similem uult habere, sed semper altior caeteris uideri. O quis mihi tunc succurret, quoniam antiquus serpens qui super omnes esse uolens in mortem cecidit me deiicere conatur? Tunc cum moerore dico. Ubi est rex meus et Deus meus? Quid possum boni absque Deo? Nihil. Et sic ad Deum qui mihi uitam dedit respicio, et ad beatissimam uirginem illam quae superbiam antiquae speluncae contriuit curro; sic fortissimus lapis aedificii Dei effecta, rapacissimus lupus qui hamo diuinitatis strangulatus est, me amodo superare non poterit. [1,4,40] Et ita suauissimum bonum, id est humilitatem in altitudine Dei et recordatione inter omnes humilitatem beatissimae Virginis cognosco, suauitatem indeficientis balsami sentiens, et ita in dulcedine Dei gaudens uelut sim in odore omnium pigmentorum; caetera etiam uitia fortissimo humilitatis deiicio. 41 Et deinde ego paupercula uidi quod alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens: nodos eius resoluit, et se ab eis cum gemitu extraxit, sedemque suam moerens dirupit. Et dixit: De tabernaculo meo exibo. Sed ego misera plenaque moeroris quo uadam? Per horrendas et permetuendas semitas ad iudicium ubi iudicabor. Opera enim quae in tabernaculo meo operata sum ostendam: et ibi remunerationem secundum merita mea recipiam. O quantus timor? o quanta angustia illic mihi erit? 42 Cumque se hoc modo resolueret: quidam spiritus et lucidi et umbrosi uenerunt qui socii conuersationis eius secundum quam in sede sua se mouerat fuerunt, resolutionem eius exspectantes, ut, postquam se soluisset, eam secum abducerent. Et audiui uiuentem uocem illis dicentem: secundum opera sua, de loco ad locum ducatur; et iterum audiui de coelo uocem mihi dicentem: Beata et ineffabilis trinitas se mundo manifestauit, cum Pater Unigenitum suum de Spiritu sancto conceptum et de Virgine natum misit in mundum quatenus homines multa diuersitate nati, multisque peccatis obligati per eum ad uiam ueritatis reducerentur, ita ut ipsi a nexibus corporeae molis absoluti bona et sancta opera secum portantes: gaudia supernae haereditatis adipiscerentur. 43 Quod ut profundius, o homo, capias et apertius diiudices: uides maximum serenissimumque splendorem uelut plurimis oculis flammantem, quatuorque angulos ad quatuor partes mundi uersos habentem, qui magnam in mysteriis puramque in manifestationibus scientiam Dei significat, maxima profunditate perspicuitatis radiante et acutissimas acies quadrifidae stabilitatis ad quatuor plagas orbis extendentem ubi ipsa tam illos qui abiiciuntur quam illos qui colliguntur uenientes acutissime praeuidet; mysterium supernae maiestatis ostendens: quod in typo summae altitudinis et profunditatis tibi ut cernis demonstratur. 44 In quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparet; quia scientia Dei etiam hoc ostendit, quod unigenitus Patris de uirgine carnem sumens, sanguinem suum in candore fidei pro salute hominum fundere dignatus est, in qua scientia Dei, boni et mali ostenduntur, quoniam ipsa nulla obscuritate ullius rei obnubilatur. Sed tu, o homo, dicis: Quid faciet homo, cum Deus praenouit omnia quae ipse facturus est? 45 Ad quae ego: 46 O stulte, in nequitia cordis tui, illum imitaris qui uiam ueritatis primum recusans mendacium ueritati opposuit, cum se summae bonitati similem facere uoluit. Quis poterit initium et finem omnium quidquid latere qui est, fuit et permanebit? Sed tu quis es? Fauilla cineris es. Et quid nosti cum non esses? Sed tu lamentabile initium et miserabilem finem habens, contradicis quod nec scis, nec scire debes: uidelicet incomprehensibilem pulchritudinem iustitiae Dei in qua nulla suspicio iniustitiae inuenitur, nec inuenta est unquam, nec inuenietur. 47 O stulte, ubi putas esse patrem iniquitatis quem imitaris? Quid hoc? Cum superbia te inflat super sidera, et super alias creaturas, et super angelos uis eleuari qui praecepta Dei per omnia et super omnia adimplent. Sed tu cades sicut et ille cecidit; qui mendacium ueritati opposuit. Mendacium enim ipse dilexit, et ideo morte inuolutus in abyssum corruit. Ergo, o homo, attende. Cum nec inspicis charitatem illam qua te Deus liberauit, nec attendis quanta bona tibi Deus semper impendit, nec tu consideras quomodo ipse te a morte reuocat: frequenter in peccata corruis ubi magis mortem quam uitam diligis, si tunc tandem ad mentem tuam reuocas scripturas et doctrinas illas quas tibi antiqui et fideles patres tui proposuerunt, scilicet quod malum debes deuitare et bonum operari; si tunc ex intimo cordis dixeris, grauiter peccaui; quare oportet me cum digna poenitentia ad patrem meum qui me creauit redire, tunc pater tuus benigne suscipit te et in sinum suum te reponens dulcibus ulnis amplectitur te. Nunc autem beatitudinem illam quae tibi a Deo proposita est scire contemnis, ac iustitiam Dei audire uel operari recusas. 48 Nunquid si fieri posset magis iudicium Dei iniustum quam iustum uocares? Quapropter si sanguine Filii Dei redemptus non esses, in perditione perditus iaceres. Sed iudicium Dei uerum et iustum est. Unde, o homo, quam utilitatem inde consequeris: quod te in iudicio meo decerpis? In choro angelorum et in electa uinea mea est laus laudantium et dicentium: Gloria tibi, Domine, qui iustus es et uerax, nec iudicio meo per eos contradicitur; quoniam iusti sunt. 49 Sed quid diabolo profuit quod se mihi opposuit? Qui cum uidit se multam claritatem habere; super omnes se uoluit exaltare, ita quod ei innumerabilis turba superborum spirituum consensit, quos omnes diuina uirtus in zelo iustitiae suae simul cum illo deiecit; sic etiam omnes deiiciuntur qui in perseuerantia mali iustitiam Dei postponere conantur; quoniam ipsi summum bonum in peruersitatem nequitiae peruertere laborant. [1,4,50] Unde nequaquam Deus quod iniustum est constituit; sed omne quod rectum est in aequitate bonitatis suae ordinauit. 51 Sed et illi homines qui in infidelitate sua Deum abiecerunt, sculptilia sibi facientes in quibus diabolus ingressus illos illusit, in insania huiusmodi uanitatis surrexerunt postquam genus hominum pertransiit quibus Adam et Eua dixerant quomodo a Deo facti essent et quomodo de paradiso expulsi fuissent. 52 Quos alii in eadem peruersitate insequentes, creaturam Dei magis quam ipsum creatorem suum coluerunt, et ea quae non uiuunt uitam suam disponere putauerunt. Unde et ii qui adhuc in ipsa infidelitate sordent, stultitiam suam deserant et ad cum qui diaboli laqueos contriuit fideliter conuertantur uetustatem ignorantiae deponentes, et nouitatem uitae amplectentes, ut seruus meus Ezechiel hortatur, dicens: Proiicite a uobis omnes praeuaricationes uestras in quibus praeuaricati estis, et facite uobis cor nouum et spiritum nouum. Quod dicitur: O uos qui in rectitudine perseuerare uultis in sole iustitiae cuius itinera beatae oues currunt, proiicite a conscientia cordis uestri sciscitationem illorum occultorum quae in necessaria et salutari doctrina uobis inutilia sunt, in quibus uanam celsitudinem uolare uoluistis; cum in praecipitem lacum demersi estis in quo nullus ordo habitat, sed illa horribilis confusio quae Deum ignorat. 53 Et cum hoc feceritis, uiam ueritatis pergite pro salute uestra, ubi rutilantis coeli nouitatem in corde uestro inuenietis et ut uiuificae spirationis in uestro spiritu possidebitis. 54 Vides etiam in terra homines in fictilibus lac portantes et inde caseos conficientes: hi sunt in mundo homines, tam uiri quam mulieres, in corporibus suis humanum semen habentes, de quo genus diuersorum populorum procreatur, cuius quaedam pars spissa est unde formantes casei fiunt; quia semen illud in fortitudine sua utiliter et bene coctum et temperatum strenuos homines producit, quibus etiam magna claritas tam spiritualium quam carnalium donorum in magnis patribus et in altis personis tribuitur: ita quod in assecutione prudentiae, discretionis et utilitatis uitae in operibus suis et coram Deo et coram hominibus perspicue florent, quoniam diabolus in eis locum suum non inuenit, et pars quaedam tenuis de qua debiles casei coagulantur: quoniam hoc semen in teneritudine sua imperfecte coctum et temperatum, teneros homines educit qui ut plurimum stulti tepidi et inutiles, tam apud Deum quam apud saeculum, in operibus suis inueniuntur, et qui Deum strenue non quaerunt. 55 Sed et pars quaedam tabe permista est, de qua amari casei efficiuntur; quia semen illud in debilitate permistionis nequiter eductum et inutiliter commistum informes homines efficit qui saepe amaritudinem, difficultatem et oppressionem cordis habent, unde mentem suam ad superiora leuare non ualent. Multi tamen ex his utiles fiunt; attamen multas tempestates, et inquietudines, et in cordibus, et in moribus suis patiuntur, sed uictores euadunt; quoniam, si inquietudini suae acquiescerent, tepidos et inutiles se redderent. Unde Deus illos coercens adiuuat, et ad uiam salutis ducit quemadmodum scriptum est: Ego occidam, et ego uiuere faciam; percutiam et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Quod dicitur: Ego qui sum, nec initium nec finem habens, flagitiosos homines in actibus suis interimo; qui per spurcitias diaboli in uitiis macerantur, et qui in partibus infelicis seminarii per diabolicas speluncas decipiuntur. 56 O quam uersuta est uiperea maxilla quae eos ita inflat, ut mors in ipsos subintret; unde ab eis prosperitatem huius saeculi tollo, ubi ita per plurimas aerumnas occiduntur quas superare non possunt, sed quae eis iusto iudicio semper adsunt. Sed ego qui nulla malitia deiicior, istos etiam in alia parte uiuere miserabiliter saepe facio: ubi in ipsis uiuens spiraculum eorum sursum de terrenis traho ne in ipsis pereat, illos etiam percussionibus per multam infirmitatem laboris uitae suae interdum affligo; qui per superbiam mentem suam sibi nociuam altitudinem ascendere cupiunt, putando quod a nullo deiici ualeant, eos etiam qui ubique praesens sum ita interdum sursum ad ueram sanitatem erigens, ne in fallacibus periculis per fallaces uanitates consumantur. 57 Sed in his omnibus non est homo nec alia creatura quae huiusmodi opera mea suo astu aut proterua potestate possit auertere; quia nullus est qui uoluntati et iustitiae meae ualeat resistere. 58 Saepe quoque ut uides in obliuione mea et in irrisione diaboli commistio maris et feminae perpetratur ibi et contractio nascentium hominum inuenitur: ut quoniam parentes illorum praecepta mea transgressi sunt, in ipsis filiis suis cruciati ad me in poenitentia reuertantur, saepe etiam hanc mirabilem creationem pro gloria mea et sanctorum meorum in hominibus fieri permitto, ut, dum illi qui hoc modo distorti sunt per subuentionem electorum meorum sanitati restituuntur, nomen meum ex hoc tanto ardentius ab hominibus glorificetur. 59 Qui autem hac lege se constringunt, ita quod uirginitatis decus appetunt; uelut aurora ad coelestia secreta ascendunt, quia propter amorem Filii mei delectationes corporis sui a se abscindunt. Sed quod uides quasi mulierem uelut integram formam hominis in utero suo habentem: hoc est quia postquam femina humanum semen concepit, infans in integritate membrorum suorum in abdito cubiculo uentris ipsius formatur. Et ecce per secretam dispositionem superni Conditoris, eadem forma motum uiuidae motionis dat; quoniam tu in secreta et occulta iussione et uoluntate Dei infans in materno utero congruo et recte diuinitus disposito tempore spiritum acceperit, motu corporis sui se uiuere ostendit, uelut terra se aperit et flores fructus sui profert, cum ros super eam ceciderit. [1,4,60] Ita quod uelut ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens, cor formae illius possidet, quia anima in igne profundae scientiae ardens, diuersas res in circuitu suae comprehensionis discernit; nec formam humanorum membrorum habens: quoniam ipsa nec corporea, nec caduca quemadmodum corpus hominis est, cor hominis confortat: quod quasi fundamentum corporis existens totum corpus regit et uelut firmamentum coeli inferiora continet et superiora tegit, et etiam cerebrum hominis tangit, quia in uiribus non solum terrena, sed etiam coelestia sapit, cum Deum sapienter cognoscit, ac se per omnia membra hominis transfundit, quoniam uigorem medullarum ac uenarum et omnium membrorum toto corpori tribuit, ueluti arbor ex sua radice succum et uiriditatem omnibus ramis impartit. 61 Sed deinde forma illa hominis de utero mulieris hoc modo uiuificata egrediens secundum motus quos ipsa sphaera in eadam forma hominis habet, secundum illos etiam et colorem suum mutat; quia postquam homo in materno utero uitalem spiritum acceperit et ita natus fuerit, et motus operationis suae dederit secundum opera illa quae anima cum corpore operatur, secundum haec etiam et merita ipsius existunt quoniam de bonis claritatem et de malis tenebrositatem sibi induit. 62 Ipsa quoque secundum uires corporis, uires suas ostendit, ita quod in infantia hominis simplicitatem profert, et in iuuentute fortitudinem; at in plena aetate cum omnes uenae hominis plenae sunt, fortissimas uires suas in sapientia declarat, sicut etiam arbor in primo germine tenera existens ac deinde fructum in se ostendens, tandem cum plenitudine utilitatis educit; sed et postea in senectute hominis cum medulla et uenae ipsius iam ad debilitatem se incuruare coeperint, anima leuiores uires uelut in taedio scientiae hominis ostendit: quemadmodum et succus arboris cum iam hiemale tempus instat, se in ramis et foliis suis contrahit, et ut eadem arbor in senectute sua iam incuruari incipit. 63 Homo autem tres semitas in se habet. Quid hoc? Animam, corpus et sensus; in his uita hominis exercetur. Quomodo? Anima corpus uiuificat et sensus spirat; corpus autem animam sibi attrahit et sensus aperit: sensus uero animam tangunt et corpus alliciunt. Anima enim corpori uitam praebet, uelut ignis lumen tenebris infundit: duas principales uires scilicet intellectum et uoluntatem uelut duo brachia habens, non quod anima brachia ad se mouendum habeat, sed quod in his uiribus se manifestat, uelut sol per splendorem suum se declarat. 64 Unde, o homo, quem non grauat sarcina medullarum, in scientia Scripturarum attende. Intellectus ita fixus est animae, uelut brachium corpori. Nam ut brachium cui manum cum digitis adiuncta est a corpore extenditur, ita etiam intellectus cum operatione caeterarum uirium animae cum quibus quaeque opera hominis intelligit, ex anima certissime prodiens; ipse enim prae aliis uiribus animae quidquid in operibus hominum est siue bonum, siue malum sit intelligit; ita quod per eum uelut per magistrum omnia intelliguntur, quoniam ipsa anima hoc modo omnia discutit, sicut et triticum ab omni contrarietate expurgatur; perquirens utrum utilia an inutilia, utrum amabilia an odibilia sunt, uel utrum ad uitam an ad mortem pertineant. 65 Unde sicut esca sine sale insulsa est, sic etiam caeterae uires animae sine intellectu insipidae et non discernentes sunt. Sed et ipse in anima ut scapula in corpore, medulla in cerebro caeterarum uirium animae existens et uelut humerus corporis fortis, diuinitatem etiam et humanitatem in Deo intelligens quaedam inflexio brachii est, ita quoque rectam fidem in opere suo habens: quod etiam inflexio manus est, cum qua tunc diuersa opera in discretione quasi cum digitis discernit; ipse autem non operatur ut caeterae uires animae. Quid hoc? 66 Voluntas enim opus calefacit et animus illud suscipit et ratio producit, intellectus autem opus intelligit bonum et malum ostendens, uelut angeli intellectum habent bonum diligentes et malum odientes. Et ut corpus habet cor, ita et anima intellectum, qui etiam in illa parte animae uim suam exercet, sicut et uoluntas in altera. Quomodo? Voluntas enim magnam uim animae habet. Quomodo? Anima stat in angulo domus, id est in firmamento cordis uelut aliquis homo in aliquo angulo domus suae ut totam domum perspiciens, omnia instrumenta domus regat, dextrum brachium leuans signando et ostendendo quaeque utilia domus suae et se ad orientem uertens. 67 Sic et anima facit per plateas totius corporis, ad ortum solis respiciens; ipsa enim uoluntatem quasi dextrum brachium ponit in firmamentum uenarum et medullarum ac in commotionem totius corporis, quoniam uoluntas quodcunque opus siue bonum siue malum sit operatur. Nam uoluntas est uelut ignis unumquodque opus quasi in fornace coquens. 68 Panis enim ad hoc coquitur ut homines exinde pasti confortentur, quatenus uiuere possint. Sic et uoluntas totius operis fortitudo est, quia ipsa in deceptione molit et in robore fermentum imponit, ac in duritia tundit; et ita opus suum uelut panem in consideratione parans, illud pleno opere ardoris sui in perfectione coquit, atque hoc modo maiorem cibum hominibus in opere quam in pane facit; nam esca hominis interdum in eo cessat: opus autem uoluntatis in eo usque ad separationem animae ipsius a corpore perdurat, et in qua magna diuersitate opus sit, scilicet ab infantia, a iuuentute, a plena aetate, a decrepita incuruatione; in uoluntate tamen incedit et in ea perfectionem suam demonstrat. 69 Sed uoluntas habet in praecordio hominis quoddam tabernaculum uidelicet animum, quem et intellectus et ipsa uoluntas ac quaeque uis animae sua fortitudine afflant, et hae omnes in eodem tabernaculo calefiunt et se inuicem coniungunt. Quomodo? Si ira surrexerit, fel inflatur et ita fumum in tabernaculum emittens iram perficit. [1,4,70] Quod si turpis delectatio se erexerit, incendium libidinis in materia sua suscitatur, et petulantia illa quae ad peccatum pertinet attollitur, ac in eodem tabernaculo coadunatur. Sed aliud amabile gaudium est, quod in isto tabernaculo de Spiritu sancto incenditur; cui anima congaudens illud fideliter suscipit, et opus bonum in coelestibus desideriis perficit. 71 Est etiam quaedam tristitia, de qua in eodem tabernaculo ex humoribus illis qui circa fel sunt, torpor nascitur: indignationem, obdurationem et contumaciam in hominibus pariens, animamque deprimens, nisi gratia Dei succurrente citius eripiatur. Sed et cum illi tabernaculo contrariae causae occurrerint: frequenter in odio et reliquis mortiferis rebus commouetur quae animam occidunt, et magnas ruinas in perditione parant. 72 Cum autem uoluntas uoluerit, instrumenta tabernaculi sui mouet, et ea in feruente calore siue bona siue mala sint deponit. Quod si uoluntati illa instrumenta placuerint, ibi escam suam coquit et eam homini ad gustandum proponit. Unde et in ipso tabernaculo plurima turba boni et mali exsurgit: quemadmodum cum aliquis exercitus in aliquo loco coadunatur. 73 Sed cum princeps exercitus superuenerit, si exercitus ille ipsi placuerit, eum suscipit: si uero ipsi displicuerit, illum abire iubet, sic et uoluntas facit. Quomodo? Si bonum uel si malum in praecordio cordis surrexerit, uoluntas illud aut perficit aut negligit. Sed et in intellectu et in uoluntate ratio uelut sonitus animae ostenditur; quae quodque opus siue Dei siue hominis sit perficit. 74 Sonitus enim uerbum in altum tollit; sicut uentus qui aquilam subleuat ut uolare possit, ita et anima sonitum rationis et in auditu et in intellectu hominum emittit; quatenus uires ipsius intelligantur et ut quodque opus ad perfectum ducatur. Corpus autem omnium uirium animae tabernaculum et subleuamen est, quoniam anima in corpore manens, cum corpore operatur, et corpus cum illa siue bonum siue malum sit. 75 Sensus uero est cui opus interiorum uirium animae adhaeret; ita quod ipsae in fructibus cuiusque operis per eum intelliguntur, et ille eis subiectus est; quia eum ad opus perducunt, non autem ipse eis opus imponit, quoniam umbra earum est, faciens secundum quod ipsis placuerit. Sed et exterior homo, inprimis cum sensu in uentre matris antequam nascatur, euigilat; caeteris uiribus animae adhuc in abscondito manentibus. Quid hoc? Aurora lucem diei denuntiat; sic et sensus hominis omnes uires animae cum ratione declarat. 76 Et ut lex et prophetae in duobus praeceptis Dei pendent, ita et sensus hominis in anima et in uiribus eius uigent. Quid hoc? Lex ad salutem hominis posita est, et prophetae occulta Dei manifestant: sic et sensus hominis quaeque nociua ab homine depellit et interiora animae denudat. Nam anima sensum spirat. Quomodo? Ipsa hominem uiuente facie uiuificat, et uisu, auditu, gustu, odoratu et tactu dotat. 77 Ita quod homo sensu tactus, peruigil in omnibus rebus sit; sensus enim signum omnium uirium animae est, sicut et corpus uas animae est. Quomodo? Sensus omnes uires animae claudit. Quid hoc? Homo in facie cognoscitur, oculis uidet, auribus audit, os ad loquendum aperit, manibus palpat, pedibus ambulat, et ideo sensus in homine est uelut lapides pretiosi, et ut pretiosus thesaurus in uase signatus. 78 Sed ut uas uidetur, et thesaurus in eo scitur; ita etiam in sensu caeterae uires animae intelliguntur. Anima autem est magistra, caro uero ancilla. Quomodo? Anima totum corpus in uiuificatione regit, corpus autem regimen uiuificationis illius suscipit, quoniam si anima corpus non uiuificaret, corpus in solutione difflueret. Sed cum homo malum opus sciente anima operatur, hoc tam amarum animae est uelut uenenum corpori cum illud corpus scienter accipit. 79 De bono autem opere anima gaudet, sicut et corpus suaui cibo delectatur. Et anima corpus ita illabitur, uelut succus arborem. Quid hoc? Per succum arbor uiret et flores producit ac deinde fructum facit, sic et per animam corpus. Et quomodo tunc fructus arboris ad maturitatem perducitur? Temperie aeris. Quomodo? Sol eum calefacit, pluuia eum irrigat, et ita in temperie aeris perficitur. Quid hoc? Misericordia gratiae Dei uelut sol hominem illustrat, spiratio Spiritus sancti uelut pluuia ipsum irrigat, et sic eum discretio uelut bona temperies aeris ad perfectionem bonorum fructuum ducit. [1,4,80] Sed et anima in corpore est uelut succus in arbore et uires ipsius quasi arboris forma. Quomodo? Intellectus in anima est uelut uiriditas ramorum et foliorum in arbore, uoluntas autem quasi flores in ea, animus uero uelut primus erumpens fructus ipsius, ratio autem quasi fructus in maturitate perfectus, sensus uero quasi extensio latitudinis ipsius. Et secundum hunc modum corpus hominis, ab anima solidatur et sustentatur. 81 Unde, o homo, intellige quid in anima tua sis; qui bonum intellectum tuum deponis, et te pecoribus comparari uis. Quod autem tu, o homo haec uidens, considera etiam quia quamdam huiusmodi sphaeram in humano corpore manentem multi turbines inuadentes eam usque ad terram incuruant: hoc est quod animam hominis quandiu homo in anima et in corpore uiuit multae inuisibiles tentationes perturbant, quae ipsam per delectationem carnis crebro ad peccata terrenarum concupiscentiarum inclinant, sed illa resumptis uiribus se uiriliter erigens, eis fortiter resistit; quia fidelis et sollicitus homo cum peccauerit, saepe per donum Dei compunctus peccata deserit et spem suam in Deum ponens diabolica figmenta abiicit, Creatorem suum fideliter quaerens, uelut etiam fidelis anima miserias suas conquerens superius ueraciter ostendit. 82 Sed quod uides quia in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam deiicere uolunt, sed tamen non ualent, id est quia animam istam plurimae diabolicae insidiae inuadentes ad peccata multorum scelerum protrahere conantur, sed tamen ei suis illusionibus praeualere non possunt quoniam illa fortiter repugnans locum eis insaniendi non dat, quoniam superna inspiratione se muniens, a se iacula fallacium deceptionum expellit, et ad Saluatorem suum recurrit, quemadmodum etiam superius in uerbis querelae suae declarat, ut praemonstratum est. 83 Quae uero ut uides alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens nodos eius resoluit: hoc est quod anima illa membra corporalis habitaculi sui deserens, iuncturam eorum reliquit cum tempus resolutionis habitaculi sui institerit, et se ab eis cum gemitu extrahit, sedemque suam moerens dirumpit, quoniam a corpore suo cum angustia se tollens, locum habitationis suae multo tremore cadere permittit, imminens iudicium superni iudicis metuens, quia tunc merita operum suorum iusto iudicio Dei sentiet, uelut etiam in querela sua superius manifestat. 84 Quapropter cum se hoc modo resoluit quidam spiritus; et lucidi et umbrosi ueniunt qui socii conuersationis ipsius secundum quod in sede sua se mouet sunt; quia in resolutione illa cum anima hominis habitaculum suum deserit angelici spiritus et boni et mali secundum iustam et ueram Dei ordinationem adsunt, qui inspectores operum illius secundum quod in corpore suo cum corpore operata est fuerunt resolutionem eius exspectantes ut postquam se exsoluerit eam secum abducant, quoniam ipsi sententiam iusti iudicis de anima illa in separatione eius a corpore praestolantur; ut ipsa a corpore soluta, eam ducant quo supernus iudex iudicauerit secundum merita operum illius ut ibi etiam, o homo, fideliter praemonstratum est. 85 Idcirco uos, o charissimi filii mei, oculos uestros et aures uestras aperite, et praeceptis meis obedite. Et cur Patrem uestrum contemnitis, qui uos de morte liberauit? Chori angelorum canunt: Iustus es, Domine, quoniam iustitia Dei non habet ullam maculam; qui etiam hominem non liberauit sua potestate, sed compassione, quando Filium suum ad redemptionem hominis misit in mundum. 86 Solem enim nulla inquinatio fecis polluit, sic etiam nec Deum ulla peruersitas iniustitiae tangere poterit. Sed tu, o homo, in contemplatiua scientia bonum et malum inspicis. Et quid es: cum in multitudine carnalium desideriorum sordes? Et quid es: cum clarissimae gemmae uirtutum in te fulgent? Primus angelus bonum contempsit et malum concupiuit, quare malum in morte aeternae perditionis accepit, et in morte sepultus est, quia quod bonum est abiecit. Boni uero angeli malum contempserunt et bonum amauerunt, casum diaboli uidentes qui ueritatem uolebat opprimere et mendacium erigere: quapropter ipsi in amore Dei exarserunt firmum fundamentum totius boni habentes, ita quod aliud nolunt quam quod Deo placet, nunquam in laude eius cessantes. 87 Sed et primus homo Deum cognouit et eum in simplicitate dilexit ac praeceptum eius suscipiens se obedientiae subdidit, postmodum ad malum se incuruauit, inobedientiam operatus. Nam cum ei diabolus malum suggereret, bonum deseruit et malum perpetrauit, et de paradiso eiectus est. Unde malum in perditione mortis abiiciendum est, et bonum in amore uitae amplectendum. Sed tu, o homo, cum habes recordationem boni et mali uelut in biuio positus es, quia si tunc tenebras mali contempseris uolens in illum aspicere cuius creatura es et quem in sancto baptismo confessus es ubi uetus noxa Adae deiecta est, et si dixerit diabolum et malitiaam eius fugere uelis et Deum uerum ac eius praecepta sequi; tunc considera quomodo doctus es a malo declinare et bonum facere, et quia coelestis Pater Unigenito suo non pepercit, sed cum ad liberationem tuam misit, et ora Deum ut tibi succurrat, et ipse te exaudiens, dicet: Isti oculi mihi placent. 88 Et si tunc taedium abieceris in mandatis Dei fortiter currens, clamorem precum tuarum ubique exaudit. Carnem enim tuam debes domare et imperio animae subiugare. Sed tu dicis: Tanta et tam magna pondera in carne mea sentio, quod me superare non ualeo. Sed quoniam Deus bonus est, ipse me bonum faciat. Quomodo possem carnem meam domare cum homo sim? Deus bonus est, ipse bona omnia in me perficiat. Nam cum sibi placuerit, me bonum facere poterit. 89 Sed tibi respondeo: Cum Deus bonus sit, cur bonitatem eius scire contemnis? quia ipse Filium suum pro te tradidit; qui te in multis aerumnis et in magnis laboribus de morte liberauit. Sed cum dicis, quoniam bona opera operari non possis, hoc in iniustitia iniquitatis dicis. Oculos enim habes ad uidendum, aures ad audiendum, cor ad cogitandum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; ita quod toto corpore te potes erigere uel incuruare, dormire uel uigilare, manducare et ieiunare; sic te Deus creauit. [1,4,90] Unde et concupiscentiis carnis tuae resiste et Deus adiuuabit te. Nam cum te opponis diabolo uelut fortis bellator inimico suo; tunc Deus delectatur in certamine tuo, uolens ut eum omnibus horis et in omnibus angustiis tuis constanter inuoces. Sed cum carnem tuam non uis domare, tunc facis eam uitiis et peccatis epulari, quoniam ei frenum timoris Domini abstrahis; cum quo eam coercere deberes, ne in perditionem iret. 91 Quapropter ita ad diabolum respicis sicut et ipse ad iniquitatem respexit, cum in mortem cecidit. Et ipse de perditione tua gaudens dicit: Ecce homo qui nobis similis est. Et tunc super te cadit, atque uias suas in umbra mortis secundum quod sibi placet in te reponit. Sed Deus nouit quid boni facere possis; ideo tibi lex posita est, secundum quod laborare potes. Deus ab initio saeculi usque ad consummationem eius in electis suis complacere uult, ut ipsi in claritate uirtutum fidelissime ornati coronentur. Quomodo? Homo uoluptati carnis suae hoc modo resistat ne deliciis huius mundi diffluat, nec etiam tam secure uiuat, quasi in propria domo sua maneat, quoniam peregrinus est, quia Pater ipsius eum exspectat; si ad ipsum in coelum redire uult, ubi eum esse nouit. 92 Unde, o homo, si oculos tuos ad duas semitas, id est ad bonum et ad malum uerteris: tunc edoceris, et magna et parua intelligis. Quomodo? Per fidem unum Deum in diuinitate et in humanitate intelligis; et etiam diabolica opera in malo esse uides. Et cum ita iustas et iniustas uias cognoueris; tunc per me interrogaris. Quam uiam ire desideras? Si tunc in bonas uias ire uolueris, et si uerba mea fideliter audieris: assidua et sincera prece Deum ora ut tibi succurrat et ne te deserat, quoniam fragilis in carne tua es, atque ad humilitatem caput tuum inclina; et ea quae in operibus tuis mala sunt excute, et a te illa festinanter proiice; haec a te Deus requirit. 93 Et ut si quis tibi aurum et plumbum proponeret ac diceret, ad quod uolueris manum tuam extende: aurum auidissime caperes et plumbum dimitteres, quia aurum magis quam plumbum diligeres. Sic et coelestem patriam magis quam depressionem peccatorum attendere debes. Quod si in peccatis cecideris, mox in confessione et pura poenitentia surge, antequam mors oriatur in te. 94 Pater enim tuus uult ut clames, plores et auxilium petas: ne in sordibus peccatorum permaneas. Sed si uulnera acceperis, medicum quaere ne moriaris. Nonne saepe Deus tempestates hominibus immittit, ut tanto attentius ab eis inuocetur? Sed tu, o homo, dicis: Bona opera operari non possum. Ego uero dico: Potes. Et tu quaeris, quomodo? Respondeo: Intellectu et ratione. 95 Dices: Desiderium in me non habeo. Respondeo: Disce pugnare contra te. Et dicis: Contra me pugnare non ualeo, nisi Deus adiuuerit me. Audi ergo quomodo pugnes aduersum te: Cum malum in te surgit nescientem quomodo illud abiicias; tunc tactu gratiae meae adiutus (nam in uiis interiorum oculorum tuorum gratia mea tangit te) clama, ora, confitere et plora; ut tibi Deus succurrat, et ut malum a te auferat, et ut tibi uires in bono tribuat; istud enim habes ex scientia qua Deum per inspirationem Spiritus sancti intelligis; nam si alicuius hominis operarius esses: quoties oporteret te id facere quod corpori tuo difficile esset, nonne multa laboriose sustineres propter terrenam mercedem tuam? Et cur Deo propter supernam mercedem non seruis; qui tibi et animam et corpus dedit? 96 Si enim aliquam temporalem rem habere uelles, o quantum laborares ut illam saltem uel paruo tempore habere posses. Nunc autem fastidit te illud quaerere quod finem non habet. Nam ut bos stimulo agitur, sic et tu corpus tuum timore Domini exercere debes; quia si hoc feceris, Deus non abiiciet te. Si enim aliquis tyrannus te captiuaret, protinus ad illum te conuerteres qui tibi auxilio esse posset et ei supplicares eumque orares, et substantiam tuam illi promitteres ut tibi succurreret. 97 Sic et tu, o homo, fac cum iniquitas te coeperit; ad Deum te conuertens supplica, ora et correctionem tuam promitte, et Deus te adiuuabit. Sed tu, o homo, caecus es ad uidendum, surdus ad audiendum, uecors ad te defendendum; quoniam intellectum quem tibi Deus infudit et quinque sensus corporis tui quos tibi dedit, quasi pro nihilo et pro uanitate habes. 98 Nonne intellectum et scientiam habes? Regnum Dei potest emi, non autem ioco acquiri. Audite ergo, o homines, et nolite despicere introitum coelestis Ierusalem, nolite tangere mortem et Deum negare et diabolum confiteri, nolite in peccatis crescere, et in bonis deficere. Deum enim audire non uultis cum in praeceptis ipsius ambulare recusatis, et ad diabolum curritis cum desiderium carnis uestrae perficere contenditis. 99 Resipiscite ergo et confortamini quia hoc uobis necessarium est. Fidelis autem homo dolorem suum consideret et medicum quaerat antequam in mortem ruat. Quod si dolorem suum inspexerit et medicum quaesierit, inuentus ostendet ei amarum succum pigmenti per quem sanari poterit, quae sunt amara uerba per quae probandus est, utrum poenitentia eius de radice cordis ipsius an de uento instabilitatis eius procedat. [1,4,100] Cumque hoc probauerit, dat ei uinum compunctionis et poenitentiae, ut fetorem uulnerum suorum abluat et etiam offert ei oleum misericordiae quatenus eadem uulnera ad sanitatem liniat. Tunc etiam iniungit ei ut circa sanitatem suam sollicitus sit, dicens: Vide ut in hac medicina studiosus et stabilis permaneas, nec taedium inde capias, quia uulnera tua grauia sunt. 101 Sed multi sunt qui uix poenitentiam suorum peccatorum suscipiunt, et quamuis multo labore tamen eam propter metum mortis peragunt. At ego eis manum porrigo, et amaritudinem illam eis in dulcedinem uerto, ita quod poenitentiam illam propter amorem meum magna cum tranquillitate perficiunt, quam cum magna difficultate inceperunt. Qui autem poenitentiam peccatorum suorum neglexerit, quoniam corpus suum castigare sibi difficile esse dicit, miser est quia non uult in se ipsum respicere, nec ullum medicum quaerere, nec uulnera sua sanari, sed pessimum liuorem in se celat et mortem in simulationem tegit ne uideri possit. Unde piger ad gustum poenitentiae est, nolens respicere in oleum misericordiae, nec consolationem redemptionis quaerere: et ideo in mortem properat quoniam mortem dilexit, nec regnum Dei quaesiuit. Ergo, o fideles, in praecepta Dei currite, ne uos damnatio mortis apprehendat. 102 Nouum Adam imitamini, et ueterem hominem abiicite. Nam currenti, regnum Dei apertum est, in terra autem iacenti, clausum est, sed miseri sunt illi qui diabolum uenerantur, Deum ignorantes. Quomodo? Qui Deum unum in Trinitate non colunt; nec Trinitatem in unitate scire uolunt. Unde qui saluari uult, in recta et catholica fide non dubitet. Quid hoc? Quoniam Patrem non colit, qui Filium abnegat; nec Filium diligit, qui Patrem ignorat; nec Filium habet, qui Spiritum sanctum abiicit; nec Spiritum sanctum accipit, qui Patrem et Filium non ueneratur. 103 Ergo unitas in trinitate, et trinitas in unitate intelligenda est. O homo, nunquid es sine corde et sine sanguine uiuens? Sic nec Pater sine Filio nec sine Spiritu sancto, nec Filius sine Patre, nec sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis esse credendus est. Sed Pater Filium suum pro redemptione hominis misit in mundum et iterum ad se retraxit eum: sicut homo cogitationes cordis sui emittit, et iterum ipsas ad se recolligit. 104 Unde de hac salutifera Unigeniti Dei missione, Isaias in supernae maiestatis uoluntate loquitur, dicens: Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Quod dicitur: Verbum per quod omnia facta sunt, scilicet Unigenitum Dei, qui in corde Patris secundum diuinitatem semper sine initio temporis fuit, ipsum misit Dominus, uidelicet supernus Pater per ora prophetarum in Iacob, cum ipsi eumdem Filium Dei in mundum pro salute hominum uenturum fideliter praenuntiarent; ut homines per eos praemoniti et praemuniti, diabolum prudenter supplantarent, et uersutias deceptionum eius sapienter declinarent. 105 Et ita idem uerbum cecidit in Israel, cum idem Unigenitus Dei uenit in altam puritatem uirginis, in quam nullus uir gressum suum imposuit; sed quae florem suum inuiolabiliter tenuit, ut ipse natus ex uirgine, eos qui lumen ueritatis per fallacem caecitatem ignorabant ad uerum iter reduceret, et indeficienti saluti restitueret Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.