[21] Unum uero quiddam memoria dignum a patre huius inclyti regis et a Deo electi patratum, huic lectioni inserere dignum duxi. In eo namque sacerdotes ueridici, abbates et monachi, sanctae normae non nescii, exemplar uirtutem, quod non solum imitari, sed etiam admirari ualeant, inuenient. Ante omnia autem pietatis et misericordiae omni laude extollenda insignia. Quodam namque tempore sanctum diem Paschae in ciuitate Parisius solemniter celebrans, secunda Sabbati ad domum suam apud Sanctum Dionysium laetus regressus est, ibique solemnes exegit dies. Tertia autem Sabbati adueniente hora, qua laudibus laudaretur per omnia saecula Deus, surgit a lecto et ad ecclesiam ire disponit. Aspiciens ergo uidet duos ex aduerso iacentes in angulo, operi insistentes nefario. Horum fragilitati condolens, ornamentum pellium, quod erat pretiosissimum, tollit a collo et super peccatores proiicit corde benigno. Quo facto, ecclesiam sanctorum omnipotentem Deum rogaturus intrauit, ubi pro ipsis peccatoribus ne perirent orauit. Prolongata uero oratione et sperans iam abiisse mortuos peccatores, qui poenitentia uiuerent Deo, euocat sui corporis custodem, et ut aliud sibi eiusdem generis deferat ornamentum humillimis uerbis imperat, mandans hoc minis imperialibus, ut neque coniugi gloriosae, neque alicui istud unquam manifestaretur. O quam perfectus, qui sic suo peccatores protexit uestimento! quam sanctus sacerdos! quam pius abbas religiosusque monachus! quam rectissima uirtutis et perfectionis norma, cui inniti potest iustitiae concupiscens semitas! Tali quippe mandat monachorum pater et dux confiteri peccata, qui sciret sua et aliena curare uulnera, non autem detegere et publicare. O felix participatione Dei pietas et misericordia, quae sic floruerunt in tanto et tali uiro! quas et ipse Rotbertus noster quasi haereditario iure a patre relictas possedit. [22] Ingo summae ingenuitatis uir et bonitatis, abbas Sancti Germani Parisius ciuitate constituti monasterii, ad hunc Dei famulum pro sua et fratrum utilitate Aurelianis duos boni testimonii direxit fratres. Qui ab eo uisi pacis honorati sunt osculo, ut ei mos erat, interrogatique sunt benignissime qua causa ad eum properassent. Vocabantur autem propriis nominibus Herbertus unus, alter uero Gauzfredus, haud infimi ordinis monastici uiri. Quibus pio de more imperat ut post matutinos hymnos sua praesentia assisterent et de quibus uellent audientiam haberent. Quibus iussa obseruantibus contigit ut in ipsa ecclesia, in qua consederant, his cernentibus, candela exstingueretur. Qua exstincta, religiosum uirum, Theudonem clericum proximum suum a lecto euocat candelamque porrigens ad requirendum lumen quantocius dirigit. Interea deuotissimus rex psalmis et orationibus uacans, dum qui missus fuerat reuertitur, uidet uirum Domini candelam ardentem tenere in manibus, qui tenebat charitatem in moribus. Quod admirans et Deum hymnisonis uocibus laudare cupiens, omnimodis illum prohibet, ut a iactantia superbae mentis ex toto se liberans, Dei in omnibus collaudans uirtutem diceret cum Dauid: Ego sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Et iterum: Humiliatus sum usquequaque, Domine; uiuifica me secundum uerbum tuum. [23] Legimus in diuinis Voluminibus quod seruire Deo regnare est. Quod pro certo cognouit qui admonuit, dicens: Seruite Domino in timore. Quod utique iste noster, de quo loquimur, uir beatus adimpleuit pro posse et uelle. Et sicut Moyses Dei famulus, precibus humillimis, manibus extensis prostrauit Amalech; ita et hic uerus Dei amicus, suis deuictis hostibus uirtute sancti Spiritus, semper Deum habuit adiutorem, qui est salus omnium. Resplendebat quippe in eo animi dulcedo, qua omnem sibi conciliabat hominem. Erat ei sapientia salutaris, qua delectabatur cum suis. Docebat quosdam in lectionibus, alios in hymnis et laudibus, et ad talia semper exhortans, omne secundum apostolum omnibus fiebat, ut cunctos lucrifaceret. Caeterum quod pontifices ipsi abbatesque facere pigritabant, quorum est errantes corrigere et bonos quosque exemplo suo ad meliora prouocare, ipse uerus Dei amicus audebat; de cuius cordis thesauro procedebat uox exsultationis et salutis, qua delectari gaudebat cum omnibus sanctis, secundum Apostolum carnem suam crucifigendo cum uitiis et concupiscentiis mundi huius, delectabile semper diuinitati seipsum praeparans templum. Ad diuinum officium primus, ad laudandum Deum sedulus. Quocunque illi erat eundum praeparabatur uehiculum, quod deportaret diuini ministerii tentorium. Quo in terram fixo, deponebantur ibi sancta, ut quia secundum Psalmistam: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo, proderet se deuotum famulum, quouis in loco Deo deuotas persoluere laudes. Erant enim fixa et bene plantata in corde mansuetissimi et Deum bene amantis regis beatissimi Antonii uerba: « Iesum Christum semper desiderate, quia in omni sede terrarum constituta regna coelorum. » Sanctas noctes, hoc est natiuitatis Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic totas ducebat insomnes usque ad summum mane ut nec sedens uel stans somnum caperet, donec quam exspectabat et desiderabat salutiferam corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptionem perciperet. Probata de eo res ista et in omni saeculo manifestata. Solemnitate uero natiuitatis sancti Ioannis Baptistae, hanc quam in natiuitate Domini tenebat consuetudinem ut post laudationem Domini, quae est in hymno Te Deum laudamus, missa celebraretur deuote, quae sanctis est libris praenotata, in primo mane. Hoc sancta constituit auctoritas Gregorii Magni et aliorum in missa; Amalarii uero iterum doctrina, quam assumpsit ex dictis sanctorum Patrum. [24] Quis autem ei mos fuerit dandae eleemosynae in sui regni sedibus non praetermittimus. In Parisius ciuitate, Siluanectis, Aurelianis, Diuione, Antissiodoro, Aualone, Meloduno, Stampis, in unaquaque harum sede, trecentis, uel, quod est uerius, mille pauperibus dabatur panis et uini abundantia, et hoc specialius ipso quo ad Deum transiit anno, qui est incarnationis Dominicae millesimus tricesimus secundus. Praeter haec, quo ibat quotidie in sancta Quadragesima C aut CC iubebat pauperibus dari panem, piscium et uini cibaria. In die autem Coenae Domini, non uidentibus incredibile, V dentibus uero et seruientibus in tali negotio satis admirabile, cum non minus quam trecenti ipsa die sua prouidentia congregati, de eius sancta manu flexo poplite in terram, unusquisque legumen, piscem, panem, denarium unum sumebat in manibus. Et hoc hora diei tertia. Hora itidem sexta. Itidem centum clericis pauperibus praebendam panis, piscis, et uini concedebat; duodecim unumquemque eorum honorans denariis, corde et ore Dauidicos semper decantans psalmos. Post mensam uero praeparans se ad Dei seruitium rex humilis ponebat uestimenta sua, indutus ad carnem cilicio, adiunctoque clericorum collegio centum sexaginta et eo amplius numero, ad exemplum Domini eorum pedes lauans capillis capitis sui tergebat, et ad mandatum Domini singulos eorum duobus solidis remunerans, clero praesente et diacono astante, qui lectionem legeret secundum Ioannem in Coena Domini dictam et factam. Talibus factis occupabat se rex meritis gloriosus, loca sanctorum perlustrando toto die sancto Parasceue et crucem Domini adorando usque iu uigilia sanctae Resurrectionis, in qua assumebat statim sacrificium laudis, quae non defuit ab eius ore in omnibus saeculis. His et huiuscemodi uirtutum meritis bonorumque operum exhibitionibus gloriosus et toto orbe praedicandus Rotbertus rex se mirabilem mundo praebuit, cunctis posteris imitabilem dereliquit. [25] Hic autem post Deum specialis gloria regum, pro sacrato sanctorum apostolorum numero, quos semper amabat corde benigno et quorum solemnes festiuitates uotiuo praeueniebat ieiunio, ad horum exemplum duodecim pauperes secum ducebat, quos specialius diligebat. Quibus ipse erat uera requies post labores. Nam his sanctis pauperibus comparans fortissimos asinorum pullos, ante se, ubicunque pergebat, laetantes, Deum laudantes et animam suam benedicentes dirigebat. In his nempe et aliis innumerabilibus pauperibus recreandis nunquam habuit nolle, sed semper uelle. Morituris his fortis erat prouisio, ne quis minueretur de numero, eratque eis uiuorum successio et apud Deum tanti regis oblatio. Hoc studium, haec eius semper fuit bona uoluntas, cui semper adhaeserat, participatione summi boni; uera bonitas, in qua clarissimus uersificator his uersibus est delectatus: Maior cura boni est fratrum releuare labores, Et fieri optatum tristibus auxilium. Pascere ieiunos, nudos uestire, ligatos Soluere, discordes conciliare sibi. Et quaecunque homines miseri solatia quaerunt, Haec, ut possibile est, promere corde pio. Ut recte uere cupidus uereque benignus Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat. Haec omnia in tanto uiro fuisse omnis cognouit mundus, quia eum semper dilexit Deus. [26] Praeterea construxit a nouo in urbe Aureliana monasterium sancti Aniani singularis sui apud Deum aduocati. Qui quam pium sanctae deuotionis amorem erga eumdem habuerit nullus edicere ualet, quia illum suum semper post Deum adiutorem, protectorem et defensorem habere uoluit, ad quoscunque potuisset pergere gressus. Nam uno die a quodam suo speciali amicorum amico interpellatus ut quid talem ac tantum pontificem et non alios sic sanctos suis sanctis laudibus extolleret, respondisse humillima et piissima uoce fertur: Quis est Anianus? Anianus, Anianus pro certo est uera nostrorum consolatio, laborantium fortitudo, regum protectio, principum defensio, pontificum exsultatio, clericorum, monachorum, orphanorum et uiduarum egregia et inenarrabilis subleuatio. Et illudens ad circumstantes pueros ait: Num et iste, de quo loquimur, Arianus. a poenis uirgarum uobis pueris non est frequens, uera et probata liberatio? [27] Ardens tanti pontificis honore hic redolens flos et decus Ecclesiae sanctae, et gratia Dei desiderio eum in altiori uolens constituere loco, domum Domini super eum in melius construere coepit et, Deo cooperante et sancto Aniano auxilia praebente, ad finem usque perduxit. Habet namque ipsa domus in longitudine tensas quadraginta duas, in latitudine duodecim, in alto decem, fenestras centum uiginti tres. Fecit et altaria in ipso monasterio ad laudem sanctorum numero nouemdecim, quorum memoriam hic adnotare curauimus; principale, in honorem apostoli Petri, cui supradictus rex associauit coapostolum Paulum in benedictione, cum non antea ibi nisi solius sancti Petri esset ueneratio; ad caput S. Aniani, unum; ad pedes, aliud; aliud in honore S. Benedicti; caetera sunt in honore eorum quorum nomina sunt ascripta, sancti uidelicet Euurtii, sancti Laurentii, S. Georgii omniumque sanctorum, item S. Martini, S. Mauritii, S. Stephani, S. Antonii, S. Vincentii, sanctae Mariae, sancti Ioannis, sancti Saluatoris, S. Mamerti, S. Nicolai et S. Michaelis. Caput autem ipsius monasterii fecit miro opere in similitudinem monasterii sanctae Mariae matris Domini et sanctorum Agricolae et Vitalis in Claromonte constituti. Lecticam ipsius S. Aniani a fronte auro bono et optimo, et lapidibus pretiosis et argento mero praeoccupauit. Tabulam ad altare S. Petri, in cuius honore exstat locus, auro bono totam cooperuit, de qua Constantia, nobilis regina, eius coniux gloriosa, post mortem uiri sui sanctissimi Deo et sancto attribuit Aniano summam, scilicet librarum septem ipsius metalli in meliorandis a se monasterii facti tectis; quibus ab imis ad superiora apertis, coelum melius cerneretur quam terra. Exstitit in ea quantitas auri quindecim librarum probati. Quod reliquum fuit in quibus debuit distribuit, quia erat ei sollicitudo Ecclesiarum Dei, iuxta utile senioris sui uelle. Post quae omnia cupidus sanctae benedictionis rex Rotbertus gloriosus, suae ordinationis, benedictionis et assumptionis in regem anno tricesimo sexto, iussione imperatoria euocauit archipraesules Gauzlinum Bituricensem et abbatem Floriacensem, Leothericum Senonensem, necnon et Arnulphum Turonensem. Quorum praesentiam subsequuntur praesules Odolricus Aurelianensis, Theodoricus Carnotensis, Bernerius Meldensis, Guarinus Beluacensis, et Rodulfus Siluanectensis. Non defuit etiam praesentia domni et uenerabilis Odilonis, Cluniacensium abbatis, et aliorum bonorum uirorum non minimi meriti, cum quibus semper desiderabat colloqui. Ab his pro certo et aliis Dei ministris leuatur illud nobile corpus amici Dei Aniani sanctissimi de sepulcro cum corporibus sanctorum Euspicii, Monitoris et Flosculi confessorum, Baudelii et Scubilii martyrum et Agiae matris S. Lupi confessoris; et ab ipso glorioso rege et aliis, quos iam praenotauit littera, qui pro tali negotio aduenerant, custoditur, laudatur, et decantatur in hymnis et laudibus in ecclesia S. Martini quoadusque praepararentur utilia et necessaria sanctae benedictioni. Praeparatis ergo omnibus, ab ipsis sanctis sacerdotibus locum ipsum benedici et consecrari solemniter fecit, anno Dominicae incarnationis millesimo uicesimo nono, indictione duodecima. Sumitur itaque humeris inclyti regis gaudentium simul et laetantium populorum et transfertur cum laudibus in templum nouum, quod ipse inclytus Rotbertus aedificauerat, laudantes Dominum et S. Anianum in tympano et choro, in chordis et organo, et eum in loco collocant sancto ad honorem, gloriam et laudem Iesu Christi Domini nostri et famuli sui Aniani, speciali gloria decorati. [28] Expleta benedictione solemni et omnibus quae ad dedicationem sancti templi pertinebant, uadit iam cum reuerentia nominandus pater patriae Rotbertus ante altare sanctissimi Petri et dilecti domni Aniani, in conspectu omnium populorum, et exuens se uestimento purpureo, quod lingua rustica dicitur rocus, utroque genu fixo in terram, toto de corde ad Deum supplicem fudit precem in his uerbis: « Gratias, inquit, ago tibi, bone Deus, qui ad effectum meam uoluntatem hodie meritis S. Aniani perduxisti, laetificans animam meam de corporibus sanctorum cum eo hodierna die triumphantium. Da ergo, Domine, per hos sanctos tuos uiuis delictorum indulgentiam, defunctis omnibus uitam et requiem sempiternam. Tempora nostra prospice, regnum tuum, quod tua pietate, misericordia, bonitate nobis datum est, rege, dispone, custodi ad laudem et gloriam nominis tui, S. Aniani uirtute mirabili patris patriae ab inimicis mirabiliter liberatae. » Peracta oratione, ad sua quisque laetus regreditur et de suis donariis ipso die locus insigniter nobilitatur, in quatuor scilicet palliis pretiosissimis, et urceo argenteo et capella, quam post obitum suum Deo omnipotenti et sanctissimo confessori delegauit Aniano. Capella autem huius piissimi, prudentissimi, potentissimi regis Rotberti, talis fuit: Cappae octodecim bonae, optimae et bene paratae. Libri Euangeliorum aurei duo, argentei duo, et alii duo parui, cum missali uno transmarino, bene parato ebore et argento. Philacteria aurea duodecim. Altare unum auro et argento mirabiliter paratum, continens in medio petram laudabilem, quae dicitur onichinus. Cruces aureae tres. Maior ex his continet in se libras auri puri septem. Signa quinque. Unum ex his satis mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi iussit signum baptismi de oleo et chrismate facti, sicut ordo deposcit ecclesiasticus, et ut uocaretur Rotbertus attribueret Spiritus sanctus. Dedit etiam et huic sancto ecclesias duas, Sentiliacum et Rutinagum, cum uillis et omnibus quae ad ipsas pertinent, quas praecepto regali firmauit et corroborari iussit. Promeruit autem et a domno Theodorico uenerabili Aurelianorum episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali priuilegio de ipsis a se facto, quod sancto contulit Aniano et regi inclyto, qui eum in uoce exsultationis semper dilexerat de corde bono. [29] Castrum Crispiacus dictum a Waltero potenti nobiliter constructum Suessionico in territorio, Abbatiam sancti Arnulfi a se factam nobilis nobilem et per saecula reddidit illustrem. Nostra enim aetate ibi abbatem quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni testimonii uirum, professione regularis uitae monachum, quotannis uenientem ad hunc Dei uirum. Suscipiebatur ab eo ut Dei seruus, et colloquium habentes de coelestibus, post in redeundo honorabatur ab eo honorabilibus muneribus quam splendide, quae erant iuncta coelestibus perfectae charitatis uirtute. Quodam autem tempore sanctae Quadragesimae Pisciaco ad regem de more properans, temporales simul et spiritales sumpserunt cibos. Auita se posthaec coniungentes bonitate, offert regi charitatem Dei abbas bonus, pro releuatione corporis eius humillimi, ut haberet leuamen ciborum, qui precibus pulsans ostia coelorum fieret consors sanctorum. Hoc renuens uir pietatis et incumbens se terris omnimodis orabat ne ui eum opprimeret, quia talibus obediens nullum adhuc Deo ieiunii uotum obtulisset. Abba hoc audiens taciturnitatis uincula suscepit, et meditans corde quod esset perfectus uirtute, pro ieiunii eius obseruatione, suscepit eum in multimodam et non numerosam missarum celebrationem, ut attribueret ei Deus in his firmam deuotionem. His laetus rex donis a sancto uiro perceptis, Deo gratias egit et sanctum celebrauit continuo ieiunium, exspectans Dei et Domini nostri Iesu Christi resurrectionem. Erat et hoc amatori bonorum in religione pro suarum emundatione culparum quod, a sancto Septuagesimo usque in pascha, nulla usus culcita frequenter eum suscipiebat ad iacendum fortissima terra, tendentem indesinenter ad aethera. Prosit tamen pro his et aliis anima eius subscripta et breuis oratio: Priorum actuum eius maculas Deus tergat, obliuioni perpetuae tradat, partem ei in resurrectione prima concedat qui est resurrectio mortuorum Iesus Christus uiuens et regnans in saecula saeculorum. [30] Cordi meo quid dulcius, quid iucundius potest iungi quam ut praeceptorem, adiutorem meum, in omnibus Dei operibus collaudem? Redeo, redeo et, sicut solebam in diebus quibus nos simul respiciebamus, eius mihi amabilem et desideratissimam recipio bonitatem. Delector etiam in illa et experior quid utilitatis mihi illa fuerit. In illa, ut meae est recordationis, nil accipio, nil sentio quam ut bonus filius de patre bono, amicus de amico, dilectus de dilecto. Erubesco tamen ualde in huius admirabilis uiri operum bonorum narratione, cum in eo semper floruerint quae sunt fixa summis coelorum, pro lucratione animarum et corporum. Quempiam uidens desudare in Dei opere, hunc exhortabatur uoce, clanculo alleuans munere, cuius erat donum promissis pauperrimum, dato permaximum. In fundo monasterii Floriacensis loci paterna imitabilis abbatis mei Gauzlini iussione ecclesiam coepi aedificare, modicam quidem, sed festiuam; ad quam occurrebat populus amore quorum erat sacranda condigna benedictione. Licet esset imperfecta, quamuis lignea, tamen promouit se rex uir coelestium desideriorum a Vitriaco castro, desiderans eam uidere aspectu sanctissimo. Fuerat iam iussu domni et amabilis Odolrici pontificis a uenerabili Bituricensium archiepiscopo Gauzlino benedicta, dante eo in circuitu plenissime terram ipsi ecclesiae perutilem. Intrans in ea rex et orans pallium quatuor librarum super altare posuit; quod quia in honore sanctorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, consecratum fuit, procul dubio eius cordi ita insedit ut suis piis aspicientibus oculis, post ad eum Parisius me ueniente, de reliquiis ipsorum martyrum, almi scilicet Dionysii, Rustici et Eleutherii, splendide exornaret, intercessionibus ditaret. Protectionis eorum dona haec sunt: De casula sancti Dionysii, dalmatica sancti Rustici, casula sancti Eleutherii, de uestimentis eorum sanguine aspersis, de carnium eorum puluere et funiculo triplici, quo fuit astrictus Dionysius martyr Domini pretiosus. His et aliis sanctorum pignoribus a rege amante Deum nobiliter insignitus est locus. Susceptae sunt autem ipsae sanctorum supra dictorum pretiosissimae reliquiae in Floriaco monasterio a domno Gauzlino abbate, in dando et accipiendo satis honorabili uiro, die Kalendarum Octobrium, quo celebris agitur in omnibus saeculis sanctorum Germani, Remigii atque Vedasti solemnitas confessorum. Sane peccatis existentibus ipsa ecclesia post ignibus adusta, iterum a me misero, auxiliatrice manu Domini operante, sanctae Mariae matris Domini, Patris quoque Benedicti et eorumdem sanctorum adiuuantibus meritis, quae erat lignea facta est lapidea, quam magnae bonitatis gloriosus episcopus Odolricus sua, non alterius, ut prius, manu Domino Deo et suis sanctis dedicari et consecrari uoluit. Fecit ut decebat talem uirum. Quippe qui sic me protexit amore omni quo aduixit tempore, operante Dei uirtute, ut in his quaecunque uolui nunquam eius habuerim nolle, sed semper quod est honestum et utile. Haereditatem sanctorum sacerdotum, quam semper hic sacerdos inclytus honore pontificatus consequi desiderabat, hanc quaesumus ei tribuere dignetur Pontifex summus, Deus et Dominus noster Iesus Christus. Huius peccata destruat, collocet in coelestibus, iungat coelorum ciuibus Redemptor et Conditor, et sanctarum animarum mitissimus liberator. Intrantes hanc ecclesiam prae oculis habent subscriptos uersiculos, memoriam sancti Dionysii et factoris loci retinentes, quos binis partibus diuisos agnoscunt altaria, quorum sunt honore sacrata. Ad sinistram partem altaris sancti Dionysii hi sunt: Ista Dionysius penetrantes limina sanctus, Auxilio sancto consociet Domino. Quem quicunque petis Dominum deposce tonantem, Quatenus Helgaudum seruet amore suum. Cuius amor Christo sic sic uenerabile templum Construxit Domino atque Dionysio. Item ad dexteram: Est domus ista Deo sine fine dicata superno, Helgaudi studio consilioque boni. Hinc paradisiaci pulsatur ianua regni: Hinc pia plebs Domino coniubilat supero. Intrantes pariter Christus conseruet Iesus. Dicite, cuncti, uoce fideli omne per aeuum: Sic fiat: Amen, amen, amen.