[1,0] HARIULFUS ALDENBURGENSIS CHRONICON CENTULENSE. PRAEFATIO HARIULFI IN DESCRIPTIONE GESTORUM CENTULENSIS ECCLESIAE. Postquam genus humanum, primi hominis delicto a paradisi felicitate deiectum, diuinae miserationis obtentu corrigi, et ut patriam unde ceciderat recte uiuendo appeteret, diuinitus coepit admoneri nihil utilius, salua duntaxat Dei et proximi dilectione, atque diuinorum praeceptorum exsecutione, in hominum studiis inueniri posse credimus, quam quod ea quae iusti ac fideles recta fecerunt uel dixerunt, ad notitiam posterorum scribendo transmiserunt. Sic enim bene gestorum quaedam imago, et uelut praesentia rationabilium hominum mentibus, qua se informent, praetenditur ut cum modo narratur qualiter iustus uixerit, quaue mercede donatus sit, modo impius, et bonum fastidiens, quantis malis sit grauatus edicitur, humanus animus iusti mercede salubriter illiciatur ut bene agat, impii interitu terreatur, ne malum faciat. Hac utique ratione non solum legalem et propheticam, uerum etiam euangelicam remur esse factam Scripturam, ut homo Deo clarus, de cuius creatione tanquam concilium iniens dixerat conditor Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, homo, inquam, tantae excellentiae, tanti pretii, patule uideat quid studiose repudiet, quid potissimum apprehendat; et cum tantis.... Deum pro se sollicitum attenderit, ipse homo tandem pro se discat sollicitari. Omnia ergo quibus instruimur diuinae bonitatis signa uel monita, Scripturarum antiquarum paginis reperiuntur inserta. Quo negotio confortatus ego Hariulfus Sancti Richarii monachus, hortatu quoque honorabilium fratrum accensus, decreui ea quae de antiquitate et nobilitate Ecclesiae Centulensis sparsim collegeram in unum conformare, et ne dispersa funditus deperirent, unius corporis retenta praesidio ad posterorum notitiam propensius reseruare. Summae nunc maiestati linguam offerimus, ut quae deformi asinae formata concessit uerba edere, dignetur et mihi infundere spiritum gratiae suae, quo ualeam propositum ad effectum perducere. Finit praefatio. O quicunque uales meditari spirituales, En tibi propono quos Christi gratia dono Vitae donauit, uitutibus accumulauit, Centula quos Patres, quos coeli concio fratres, Quos sibi consortes sanctas augendo cohortes, Illi congaudent aeternum qui bene plaudent. Inclytus istorum primus princepsque uirorum Hic satis expresse Richari nosceris esse: Namque Deo clarus, per quem tibi mundus amarus Exstitit, aetheraeis arrides rite choreis. Hinc quoque sanctorum descripta cohors seniorum Irradiat mentes, per deuia non gradientes. Nomina eorumdem abbatum. 1. Sanctus Richarius abbas et fundator primus. 2. Ociolaldus abbas. 3. Coschinus abbas. 4. S. Guitmarus abbas. 5. Aldricus abbas. 6. Symphorianus abbas. 7. S. Anghilbertus abbas et reaedificator. 8. Nithardus abbas et comes. 9. Hericus abbas. 10. Helizachar abbas. 11. Ribbodo abbas. 12. Hludoguicus abbas. 13. Hruodulfus abbas et comes. 14. Helgaudus abbas et comes. 15. Guelfo abbas. 16. Karlomannus abbas. 17. Hertbertus abbas. 18. Hedenoldus abbas. 19. Girbertus clericus abbas. 20. Fulchericus abbas. 21. Ingelardus abbas. Qui sequuntur alia manu erant exarati in cod. ms. 22. Angelrannus abbas. 23. Geruinus abbas. 24. Geruinus abbas. 25. Anscherus abbas. 26. Ioannes abbas. 27. Gelduinus abbas. 28. Petrus abbas. 29. Guifredus abbas. 30. Richerus abbas. 31. Laurentius abbas. 32. Ursus abbas. 33. Richerus abbas. O quot sanctorum tegit urnas discipulorum, Aula patens patrio principe Richario. [1,1] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS INCIPIT TEXTUS GESTORUM ECCLESIAE CENTULENSIS. LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De gestis Francorum. Actore Deo, gesta Centulensis Ecclesiae descripturus, dignissimum censeo, quoniam haec eadem Ecclesia largitionibus regum Francorum multoties aucta est, ut de eorum factis alia hic exprimam, quia reuera iustum est ut illius prouectum regni commemorem quo matri Ecclesiae nihil demptum, sed multum collatum est. Cum igitur, ut ex priscorum docemur historiis, Troiae ciues, expugnantibus Graecis, locum patrium deserentes, partim Italiam perrexissent, partim etiam finitima Pannoniae loca inhabitare coepissent, ibique eiusdem gentis pars, duodecim scilicet millia, in immanem populum excreuisset, ut naturali semper feritate uiguerunt, non se passi sunt promiscuo cum aliis nationibus nomine adnotari, sed ex semet caput sibi statuentes urbem condiderunt, quam Sicambriam uocauerunt, a qua scilicet et ipsi Sicambri nuncupati sunt. Tantae quippe idem populus semper fuit, imo est efficaciae, ut quaquauersum ueniens plus dominantis speciem, quam captiuati praetendat miseriam. Verum cum Deus omnipotens, cuius uelle posse est, praescius hanc gentem suae deitatis agnitionem deuotissime quandoque suscepturam, regni eam nomine et honore sublimari permisisset, primum regem traduntur habuisse Meroueum, ob cuius potentia facta, et mirificos triumphos intermisso Sicambrorum uocabulo, Merouingi dicti sunt, sicuti et ab Romanis, quorum iugum de suis excusserant ceruicibus, lingua Attica Franci, id est feroces, uocati sunt. Meroueus igitur de medio factus, successorem reliquit filium, Childericum nomine, qui de Basina Thuringorum regina genuit Hludoguicum. Hic Hludoguicus rex post patrem, cum belligerator acerrimus et alicui parcere nescius regni fastigio potiretur, praeeunte Dei larga bonitate a B. Remigio Remorum archipraesule diuinae legis iura suscepit, et ab eodem baptizatus pontifice, adorare quod incenderat et incendere quod adorauerat salubriter est institutus. At cum ipse rex deuote audiens haec deuotius obseruasset, tantus eum diuinae potestatis deinceps fauor consecutus est, ut qui ante aliquoties uictor exstiterat, tunc uictoriosissimus redderetur, et suscepti regni terminos magnifice dilataret, cum diuinae pietati non sufficeret eius gladio infideles tradere, sed etiam suae maiestatis miracula aduersus illius inimicos placeret exerere. Denique cum ipse rex, superato penes Pictauum ciuitatem Alarico rege Gothorum, deliberasset in reuertendo illas urbes capere, quae sibi contrariae persistebant, Equolisimae muri ciuitatis, quam oppugnare uolebat, in conspectu eius diuinitus corruerunt. Sed cum omnibus hostibus praestantior Dei dono haberetur, XXX annis regno perfunctus, obiit apud Parisium urbem regiam, ibidemque sepultus est. Quo, ut creditur, superis sociato, filiorum eius maior natu Clotharius quinquaginta ferme et uno annis caeteris obeuntibus, regnum fortissime rexit. [1,2] CAPUT II. De tempore quo sanctus Richarius ortus est et de regibus. Huius itaque tempore regis beatus, et a Deo electus pastor noster, Richarius nobilissimis ex inclyta prouincia Pontiua parentibus progenitus, mundo salutis scientia indigenti felicia sui exortus gaudia infudit. Clothario autem Francorum rege mortuo, regnum eius aequa lance quatuor illius filii diuiserunt. Primus Aripertus sedem sibi Parisius statuit, secundus Guntrannus Aurelianis, tertius Hilpericus Suessionis, quartus Sigibertus Mediomatricum, quae et Metis. Horum itaque fratrum iunior Sigibertus Brunichildem, ab Hispaniis deductam, in matrimonium sibi copulauit, quae ei Hildebertum filium peperit. Quibus regnantibus, aliquantos uerbi diuini ministros, Hibernia insula natos, Franciae solum contigit inuisere, quorum duo, ut postmodum narrabimus, B. Richario iam adolescenti dominicae seruitutis initiatores fuerunt. Hildebertus uero adhuc puerulus regnum cum matre gubernandum suscepit, interfecto patre euentu praelii, si quidem ipse Sigibertus apud Victuriacum uillam, quae in suburbano Atrebatensis urbis sita est, Hilperici fratris sui, qui apud Tornacum oppidum tunc erat, quemque ipse Sigibertus usque ad internecionem persequebatur, fraude interfectus est. Sed et Hildeberto mortuo, qui, ut fertur, intra adolescentiae annos cum uxore propria ui ueneni peremptus est, regnauerunt duo filii eius Theodericus et Theodebertus, adiuuante eos auia Brunichilde. Regnauit autem Hildebertus annis XXII; Gontrannus autem, patruus Hildeberti, rex Aurelianorum terminum uitae suscipiens, regnum quod tenebat Brunichildi reliquit, quod postea in sortem Theodeberti deuenit. Regnum igitur Burgundiorum Theodericus, Austrasiorum uero Theodebertus suscepit; Hilpericus quoque, qui Sigibertum occiderat, genuit filium, nomine Clotharium uirum solertissimum atque sapientem, qui partem regni quam pater tenuerat retinebat. Hic cum Neustriae moraretur, lis inter Theodericum et Theodebertum exorta est, et, disceptantibus illis de regni termino, uterque ad Clotharium legatos dirigit, uterque aduersus parem auxilium postulat; quod ille abnuit, prohibente id fieri sanctissimo uiro Columbano, qui malitia Brunichildis atque Theoderici de coenobio Luxouii fuerat deturbatus, quique ipsi Clathario diuinitus praesignabat intra triennii tempus omne regnum in eius ditione conuertendum. Theodericus igitur, germanum suum Theodebertum ad bellum prouocans et iuxta urbem Leucorum crudeliter cum eo dimicans, fugauit illum de praelio. [1,3] CAPUT III. Qualiter deletis impiis Regibus Clotharius omnem obtinuit Franciam. His ita alterutrum confligentibus, beatus confessor Domini Richarius iam maioris aetatis retinens metam, diuinis operibus insistebat, et ea maxime illi inerat cura, ut uasa diaboli, animas scilicet peccatorum praeripiens, suo coelesti Domino assignaret: quod quam pie et quam instanter peregerit, non nostris sed domini Albini dictis paulo post docebitur. Ad regum historiam redeamus. Theodebertus dolens se a fratre de bello fugatum, collecto exercitus robore ipsi Teoderico fraternum sanguinem sitienti occurrit, ad Tulbiacum castrum pugnaturus; sed proditione suorum captus a Theoderico auiae Brunichildi dirigitur. Quem cum illa recepisset, quia Theoderico magis fauebat, furens Theodebertum fieri clericum iussit, ac post impie perimi fecit. Hac itaque infelici uictoria Theodericus nimium elatus Metensium urbem rediit, ibique diuinitus percussus inter flagrantis ignis incendia interiit. Brunichildis autem Sigibertum filium Theoderici suffecit in regnum. At Clotharius, memor prophetiae B. Columbani, fines regni qui suae debebantur ditioni cum ualida manu captat recipere. Aduersus quem cum hostilibus cuneis procedens Sigibertus captus est et interemptus, fratresque eius quinque cum proauia Brunichilde capti sunt. Pueri separatim necati sunt; illa uero, ut altera Iesabel, primum camelo imposita omni exercitui gyrando monstratur; post, indomitorum caudis equorum alligata, miserabiliter, ut dignum erat, uita priuatur. His ita gestis, Clotharius, nemine obstante, solus trium regnorum obtinuit monarchiam. Qui elaborata a maioribus dignitate potitus, cum plurima strenue gesserit, quam praecipue illud memorabile suae potentiae posteris reliquit exemplum, quod, rebellantibus aduersum se Saxonibus, ita eos armis edomuit, ut omnes uirilis sexus eiusdem terrae incolas, qui gladii, quem tunc forte gerebat, longitudinem excessissent, peremerit, quippe ut iunioribus tumoris ausum recordatio {illius} uitalis seu mortiferi gladii amputaret. Huic fuit ex Bertetrude regina filius, nomine Dagobertus, qui patri succederet industria dignus et moribus. Hic denique in annis puerilibus positus, traditus est a genitore uenerabili Arnulfo, postea Metensium episcopo, ut eum secundum suam sapientiam enutriret, eique tramitem Christianae religionis ostenderet, ac eius custos et baiulus esset. Clotharius igitur iusta successione a Hludoguico quartus, uiuens et incolumis filio suo Dagoberto regnum Austrasiorum tradidit. Mortuo autem Clothario Dagobertus totum patris sui regnum sagaciter accepit, et pacifice gubernauit, alterum quodammodo repraesentans Salomonem. [1,4] CAPUT IV. Verba Domini Albini de uita S. Richarii. Temporibus igitur gloriosissimi regis Francorum Dagoberti, qui et saeculari potestate praeclarus, et Christiana religione nobilis effulsit (nam et optimates suos dignitatibus exaltauit, et seruos Dei honoribus excoluit), plurima monasteria a sanctis Patribus coeperunt construi; nec non et multi ex laico habitu uiri religiosi inuenti sunt; ex quibus Richarius quidam natus in uilla Centula prouinciae Pontiuae, uelut lucifer inter umbras oriens emicuit. Non tam nobilibus iuxta saeculum parentibus ortus, quam moribus honestus, et omni probitate deuotis simus, ita ut in laica uita quaedam praesagia futurae sanctitatis gereret. [1,5] CAPUT V. Explanatio de eisdem. Quod in praefatione monuimus, et nunc itidem commonemus, ut nemo ferat indigne si haec domni Albini uerba de uita sanctissimi confessoris rhetorice et perplexe dicta causa intelligentiae manifestioris enucleare tentamus. Ecce enim uidetur dixisse quod Dagoberti temporibus sanctus ille ortus sit, cum profecto fieri non potuerit ut sub tempore unius regis pauculo spatio regnantis homo nasceretur, adolesceret, educaretur, et ad perfectae sanctitatis fastigium, uel decrepitae aetatis perueniret senium. Quid ergo, inquis, contradicis auctori Vitae eius? Non contradico, nec aliud astruo, sed id ipsum quod disertissimus uir paucis et connexis elocutus est uerbis, elucidare cupio. Denique audi: Dicit Dagoberti temporibus plurima monasteria coepisse construi, et multos ex laico habitu uiros religiosos inuentos fuisse. Ac deinde subiungit: Ex quibus Richarius quidam. Animaduerte quia non dicit Dagoberti tempore esse natos, sed religiosos inuentos, quos utique olim ortos, et grandaeuae tunc aetatis necesse est intelligas. Et ac si diceres: Ecce, honeste uir, dixisti multos uiros religiosos inuentos fuisse, et ago Deo gratias quia merui ex illis patronum. Sed cum sanctitatis eius bonum inchoas praedicare, uellem ut et quo loco natus sit manifestares. Protinus egregius uir, consilio tuo acquiescens et ad superiora recurrens, rhetorice intulit et nimis parce: « Natus in uilla Centula prouinciae Pontiuae. » Ac demum uelut adhuc inquirenti an ipsa eius natiuitas humiliori parentum prosapia exstiterit, absurde interroganti cum exaggeratione indignationis intonat dicens: « Velut lucifer inter umbras oriens emicuit. » Tum uero tanquam adhuc insistenti, ne forte illa splendidissima natiuitas, et generis claritudo sancti uiri uirtutibus obfuerit, ut quasi minus se humiliauerit qui tantum de saeculo praesumere potuisset, doctor modestus ab hac te remouens cogitatione, salubriter infert: Non tam nobilibus iuxta saeculum parentibus ortus, quam moribus honestus, et omni probitate deuotissimus, tanquam dicens: Adeo in illo uiguit excellens nobilitas, ut qualis inter umbras lucifer, talis et ipse splendore generis inter patriotas haberetur. At ne putes quod tanta sanguinis natus altitudine, coelestis militiae difficilius arma corripuerit, scito illum contempto generis supercilio, tam humiliter ac summisse diuinis paruisse mandatis, ut nobilitatis magnitudinem uicerit religionis magnitudo, et seruata in omnibus dulcedine, totum uindicaret honestas, nihil possideret arrogantia. His ita existentibus, aliquid de ipsis uitae eius temporibus recenseamus; uidetur enim absonum ut Dagoberti temporibus aestimetur esse ortus, cum ille gestorum eius textus postquam dicit quomodo praedicatione seruorum Dei conuersus sit, et post conuersionem qualiter conuersatus sit, ac post abstinentissimam conuersationem quo feruore uerbum Dei annuntiauerit; utque sanctam commatrem suam Richtrudim uisitans, filium eius, sanctum scilicet Maurontum benedixerit, atque ad postremum tentantem se hostem prostrauerit, euidenter doceat ipsum regem Dagobertum sancti fama excitatum, eumdem Dei uirum uisitasse, et benedictionis seu orationis gratiam flagitasse. Denique ipse, cuius modo mentio incidit, B. Maurontus in aula eiusdem regis militauit, et ut nobilis regiae bullae, uel sigilli baiulus {fuit}, quem uidelicet Christi sacerdos Richarius dudum infantulum baptismate regenerauerat. Omnino igitur haec gestorum tenenda est discretio, ut iuuenem hunc sancta praedicatione conuerterit Chaydocus, sed Dei sacerdotem iam pene decrepitum inuisit rex Dagobertus. Quae omnia sic esse ipsorum gestorum euidens ratio manifestat, si tamen industria legentium sagaci discutiat intellectu. Haec anticipando praemisimus, ut commendata temporum ratione caetera iam fidentius exsequamur; quae tamen nos post uenerabilis Albini facunda eloquia dicere praesumpsisse fraterna charitas benigne indulgeat. Regio igitur haec, quae beati patroni protulit genituram, aquarum concursu hinc inde circumlita, nemoribus consita, pascuis pecorum habilissima, triticei graminis et caeterorum seminum fertilitate uberrima, mercium et uectigalium commeatibus quaestuosa, aeris temperie sanissima, omni commoditati corporeae iocunditatis satis apta, uiris praeterea militia inclytis bellicosa ualde et importuna, ciuitatibus licet careat, munitionem castris exceptis, oppida instar urbium retinet opulenta. Huius ergo patriae B. Richarius indigena, cum nobilitate splendidi generis moribus pollebat honestis; iam tunc futurae sanctitatis gerens praesagia, demonstrabat in proposito laicali quod postea sanctorum operum exsecutio declarauit. [1,6] CAPUT VI. De aduentu et praedicatione sanctorum Hibernensium. Eo tempore quo B. Richarii iuuentus insignissima, necdum saeculari schemate exuta, diuinis iam Christo uolente erat mandatis informanda, quo uidelicet tempore Sigibertus rex cum regina Brunichilde, statuto apud Metensium urbem regni sui solio, orientalem Franciam gubernabat, contigit duos sacerdotes, sanctitate florentes et uirtutum meritis fulgentes, de Hiberniae partibus Pontiuas peruenisse regiones. Prioris nomen Chaydocus; alterius nomen eo quod rictu linguae barbarae ineptum uisum est, a prioribus mutatum uocatur, et scribitur Adrianus. Ipso autem tempore quo isti propria deserentes Christum secuti sunt, multorum sanctorum examina produxisse scitur Hibernia. Ex quibus beatus quoque Columbanus, homo Scotici generis, floruit, cuius laudabilis conuersatio uirtusque eximia totius Galliae loca respersit. Fertur uero quod cum ipso illi quoque maria huc properando transmearunt. Quos ad nostra loca ferimus diuertisse: unde et illa temporum ratio quam paulo superius notauimus, maxime confirmatur, quia cum notissimum sit omnibus B. Columbanum Sigiberti regis et Brunichildis coniugis eius tempore Franciam aduenisse, necessario creditur beatissimus Richarius superioris Clotharii regis temporibus natus fuisse, quem illi sancti uiri diebus Sigiberti iam iuuenem inuenerunt; quem tamen sic iuuenem dixerim, ut animi libertas et industriae summa in illo uigens nihil admitteret iuuenile. Sed ad historiam ueniatur. Sancti igitur Domini sacerdotes, in Centulo uico uerbum Dei praedicare aggressi, ut milites optimi praeliabantur bella Christi Domini nostri; sed agrestes populi, talia audire non assueti, nec ferentes quod in mente infecta nequitia diaboli rogabantur noua meditari, zelo accensi cum impetu irae furorisque affectos contumelia ab his eos sedibus eliminare deliberant; nec quod a parte Oceani ueri solis spicula Dominus eis mitteret perpendebant, quia forte adhuc salui fieri digni non erant. Quod ubi bonae spei Richarius adhuc laicus comperit, semetipsum pro seruis Dei rebellanti plebi obiicit, et ab ipsis ictibus uiolenter, ut fas erat, abstrahens nobilem, obsequiis intra domum inducit. Unde a sagaci lectore liquido potest comprehendi, neminem post regis dominium tunc in his partibus fuisse potentiorem, qui ad eruendos Dei seruos tantam habuit auctoritatem. Illos itaque humane tractans obsecrat discumbere, mensam ponit, reficit eos, et reficitur ipse; nam inter carnalium epularum fercula deuoti heroes spirituales non cessant rependere dapes. Nec mora: Richarius, propter quem reuera lucrandum coelestis Dominus suos huc direxerat ministros, compunctus in lacrymas resoluitur, et iuxta quod Scriptura iustum in principio sui dicit accusatorem, se errasse iuuenili facilitate fatetur. Non, inquam, in petrosa, ubi aresceret, neque iuxta uiam, ubi conculcaretur, uel a uolucribus comederetur, semen uerbi Dei ceciderat, sed in tellurem optimam ab ipso uero agricola intus inuisibiliter excultam, quae postmodum, ut in sequentibus patebit, centuplicatis frugibus fecundata, innumeros copiosa fertilitate ditauit. Ab illo denique tempore habitum religionis sumens, in dies de uirtute in uirtutem scandere gestiebat. Iam dicti praeterea uiri Dei post emensum uitae praesentis studium, immortalitatis adepti brauium, coelicas sedes suo ingressu exhilarant, Centulensem Ecclesiam se coram modum fundatam corporibus nobilitant, iam uero pene dirutam orationibus sustentant. Verumtamen, licet nos iam eorum transitum explicuerimus, nouerit lector eos, usque dum senescerent, in diuinis operibus Centulo deguisse. [1,7] CAPUT VII. De austeritate uitae sanctissimi Richarii. Postpositis digressionibus, quia dictaminis tenorem narratio exigit, iam loquatur pagina qualiter S. Richarius deinceps uixerit. At qui diuino Spiritu tactus repente mutatur ex omnibus, abnegat semetipsum qualis ante fuerat, subito efficitur quod non erat. Mira dicturus sum, et quae carnalis homo tolerare uix posset, nisi in eo uere Deus habitaret: tanta quippe austeritate uim sibimetipsi irrogauit, et tam dura se castigatione constrinxit, ut quaecunque ad humani corporis esum solent esse delectabilia, omnimodis spreuerit. Ab ipso enim conuersionis suae principio ad uitae usque occasum non panem tritici, non leuamen olei, non esum leguminis, non dico carnium uel piscis, sed nec uini, siue alterius confectae potionis gustum unquam admisit; sed quia carnis materies absque esca subsistere nequit, post longa et diuturna ieiunia pane hordeaceo cinere commisto et aqua lacrymis temperata fessum ieiuniis corpusculum refocillabat. Nam ut grauiorem sibi imponeret ieiuniorum attritionem, non est contentus hordeo simplici (quod nimium asperrimi constat esse saporis), sed quia cinerem se protoplasti peccato cognouerat, hordeo cineres admiscebat. Nec pura aqua ad sorbendum ei fuit habilis, nisi ante eam lacrymis augmentasset uberrimis; iuges uigilias ora pallida demonstrabant. Fidenter loquar eum persecutionis tempore Neroniana uel Traiana pro fide Christi non refugisse tormenta, qui tantae attritioni se subdidit uoluntarie: illorum siquidem, qui tunc temporis Christi nomen negare compellebantur, uix septimanae spatium passio occupabat, imo uix triduo protelabatur; hic autem per prolixum uitae spatium longum tulit martyrium. Et si quisque fidelis rei meritum digne diiudicet, non minus erit, Dei amore carnem assidua mactatione contriuisse, quam pro fide gladiis infidelium obiecisse. [1,8] CAPUT VIII. De ordinatione eius. His itaque uirtutum incrementis succrescens, et uenerabile corpus suum hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem exhibens, dignus digno ministerio mancipatur, et apostolicae praedicationis exsecutor, ac secretorum diuinorum conscius et sacerdos efficitur, ut qui se totum sanctis actibus Christo immaculatum exhibuerat, ipse quoque immaculatum Christi corpus intemeratis manibus tractaret, et ut cui praedicationis deuotio inerat honoris dignitas non deesset. Quem honorem famulus Dei magna humilitate ornauit, et uera charitate excoluit, et uerbi Dei praedicatione ampliauit, atque uelut bonus agricola spinas peccatorum de agro Domini euangelico uomere eradicauit, et arida corda superno perpetuae salutis rore irrigauit. Sed et diuina clementia per eius praedicationem in populo Pontiuorum plurima fidei dedit incrementa. Unde et omnibus praedictus uir Dei Richarius honorabilis factus est et charus, quia quod ore praedicauit exemplo ostendit, et uiam uitae quam aliis sermone monstrauit ipse prior actu praecucurrit. Quidquid uero ei populus in stipendia praedicationis obtulit, omnia pauperibus diuidere festinauit. Indignum fuit ei de crastino praesentis uitae cogitare qui diuitias aeternae uitae accipere anhelauit: ideo oblata ab hominibus distribuit, ut promissa a Deo acciperet. Felix commercium, ut qui parua ac transitoria hilariter distribuerat, magna et aeterna feliciter esset accepturus. Nam studiosissimus fuit pauperum consolator, peregrinorum susceptor, uiduarum defensor, pupillorum et orphanorum pater, ita ut uerissime de eo sanctissimi Iob testimonium dici possit: Oculus fuit caeco, et pes claudo, pater orphano; et causam quam nesciebam diligentissime perscrutabar (Iob XXIX). Quapropter undique infirmi ad eum confluebant. Quos laeto suscipiens animo, medelam eis curationis per sanctas orationes praebebat; nam et caecis facto crucis signo dicto citius lumen oculorum donabat, et paralyticos uirtute precum et manus impositione erigebat. Daemonia de obsessis corporibus nunc prece ad Deum fusa, nunc solo imperio eiiciebat; persaepe uero sola sua praesentia fugauit. [1,9] CAPUT IX. De miraculo leprosorum. Nec leprosos uel elephanticos exhorruit, sed quasi fratres amplexabatur, balneisque eorum membra saucia fouebat, eademque post ipsos ingrediebatur. Unde et pro tam inaudita humilitate, pietateque ineffabili contingebat magnum et inauditum miraculum, quia cum tantum se humiliaret, ut aquis ueneni tabo infectis proprium corpus dilueret, non solum ipse malum in se non trahebat, sed et ipsi leprosi qui dudum loti fuerant, diuina manu medente et sancti merito exigente, omni malo statim emundabantur. Prophetici sermonis nec surdus auditor fuit: Egenos uagosque introduc in domum tuam, et nudum uestimentis tuis cooperi, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII). Nec solum carnali refectione ad se uenientes fouebat, sed etiam spiritali solatio sanctae praedicationis reficere non cessauit. Et sicut miserorum idoneus ubique fuit consolator, ita superborum durus castigator esse non timuit. Hos pietatis clementia eleuabat; illos seuerae inuectionis censura deprimebat. Nec terrenae potestatis iram foris metuebat quem timor interius diuinae potentiae totum corroborabat; paruipendens diuitum minas, ut praeco ueritatis existeret. Nec fuit arundo uento agitata, ut eum aura humanae laudis uel detractionis commoueret, sed in arce solidae ueritatis consistens, ab humano ore, secundum Apostolum, iudicari contempsit (I Cor. IV). Viam regiam incedens, nec a dextris propter terrores potentium, nec a sinistris propter blanditias adulantium declinauit. Quapropter magnam plebem Domino Deo suo in hac Pontiua prouincia acquisiuit, et sibi honorem perpetuum promeruit. [1,10] CAPUT X. De miseratione eius erga captiuos: et quod Britanniam petierit. Unde populus, cernens eius religiosam in Christo deuotionem, coepit eum attentius honorare, et multa ei pro eleemosynarum largitione afferre, quae ille, ut erat Dei et proximorum dilectione plenus, omnia in pauperum largitus est solatia, maximeque in captiuorum expendit redemptionem; nam alios occultis diabolica fraude peccatorum uinculis obligatos per sedulae praedicationis hortamenta soluebat, alios saeculari captiuitate oppressos per pecuniae largitionem redemit, ut illi spiritualiter absoluti iucundarentur a Domino, et isti carnali seruitute liberati conuerterentur ad Deum. Et non solum in his regionibus Galliarum per pietatis opera, uel per praedicationis lumina, praedictus uir Dei Richarius clarus effulsit, sed, ut lucifer, aequoreos oceani campos transiliens, praeco diurni luminis nocturnas suo exortu discutit umbras. Sic ille in ultramarinas Britanniae regiones ad expellendas ignorantiae tenebras lumen ueritatis suo sparsit aduentu, scilicet ut sicut in istis regionibus, sic et in illis alios a seruitute diabolica, alios a captiuitate carnali liberaret. Illis uerbum Dei infudit, istis charitatis pretium impendit, ut pro temporali redemptione aeternam acciperent libertatem. [1,11] CAPUT XI. De aduentu eius in Sigetrudem, et miraculo niuis. Exstat igitur uilla in pago Pontiuo, Sigetrudis uocata, in qua saepe dictus, imo semper dicendus uenerabilis Pater Richarius consueuerat mansionis habere hospitium, cum aequoreos Oceani transfretare campos studeret, partim salutiferae incumbens praedicationi regionis Britannicae, partim etiam captiuorum studens redemptioni. Erat autem ipsius uillae domina, nomine Sigetrudis, a qua uidelicet ipsum praedium nomen accepit. Verum quid factum sit cum ad hanc beatus Domini confessor quadam uice uenisset, calamus perstringat. Contigit hiemali tempore de Britannia redeuntem sanctum illo Ricarium aduentasse, eumque ibi positum cum his quos redemptos deducebat, nox illa oppressit. A senatrice igitur iam dicta se suosque beatus hospitio recipi poposcit. Cui illa hanc munificentiam omnino denegauit, necdum quippe plene sciens cuius uirtutis uel meriti esset, et ut fertur, quodam sinistro rumore acta, eius precata facile contempsit. Igitur uir Dei cum domicilium sibi quemquam nolle impertiri peruidisset, eumque aliorsum progredi hora ipsa uetaret, cum redemptis suis, quorum tum ingentem turmam secum habebat, eiusdem uici situm peragrauit, inuenitque fossatum magnum, in quo homines non pauci poterant clanculo congregari. In hoc itaque cum suis secessit, totiusque noctis spatium inibi peregit. Sed quid Deo sapientius? ad hoc certe mulier non est permissa ei praebere unius noctis hospitium, ut diuina operatio acciperet locum, cognitoque quanti apud Deum esset meriti, non solum domum, sed et omne ei contraderet praedium. Nocte igitur eadem cum sanctus suique in fossato cubitarent, tantam e nubibus contigit defluere niuium magnitudinem, ut omnis patria uix ferre quiuerit illius densitatem. Operta omnia et in subitum candorem uniuersa mutata sunt. Solum illud fossati spatium, quo sanctus cum suis tenebatur, nix non inuasit, et quae uel gestu uentorum, uel sua subtilitate etiam interna tectorum penetrabat, ab eius iniuria sese continuit qui, hominum carens domicilio, superna protectione tegebatur. Mane facto, habitatores loci exsurgunt, et uel sibi uel pecoribus suis per medias niues uiam secare coguntur. Sole lucente, dum omnia peruidentur, inuenitur sanctus Pater Richarius aquis niuium remansisse intactus. Quo facto omnes obstupescunt, admirantur, et uere hunc, qui taliter sit defensus, Dei cultorem et amicum praedicant. Hanc sancti uiri erga Deum possibilitatem, ut illa nobilis femina aure cordis percepit, hospitium se negasse nimium pertremuit, et in tanto charitatis glutino deinceps eum dilexit, ut ipsam ei uillam perpetuo traderet habendam. Vere mirabilis Deus in sanctis suis, uere fidelis in promissis, ipse fidelem famulum humano semel auxilio destitutum non deseruit, sed ubi ad horam non permisit habere mansionem, fecit percipere ex toto haereditatem! [1,12] CAPUT XII De fonte per orationem eius inibi producto. Dum itaque B. Richarius pro coelestis patriae palma militarem adhuc duceret uitam in terris, in praedicto praedio hospitium saepe habebat apud memoratam Dei ancillam, cum scilicet Britanniam pergeret, uel inde ad propria repedaret. Quae cum in magna familiaritate apud eum haberetur, utpote cuius uitam in Dei opere conspiciebat assiduam, petiit eum, ut suis sacris precibus apud Omnipotentis clementiam obtineret, quatenus ditari mereretur in aquae largitione (erat enim ibi ualde necessaria). Qua prece eius coactus orauit. Post orationem autem suum in terram baculum fixit; atque mox fons erupit, qui usque in praesens ibi perdurat; illud exhibens ad quod orationibus serui Dei primitus enituit, qui cum nulla siccitate unquam fluere desinat, nunquam tamen eiusdem uici rura transgreditur, sed hic nascens, post parcum cursum illic deficiens annullatur. Multa de fonte et de uilla dici poterant; sed ea omittimus, ut ad alia citius expediamur. [1,13] CAPUT XIII. De prophetia eius. Sed inter tot et tanta miracula, quae per suum hominem Christus Dominus efficiebat, etiam Spiritus sancti, qui uere est omnium artifex, omnia proscipiens, tanta eum suppleuit gratia, ut non sola signa sanitatum, sed et denuntiationes rerum futurarum efficaciter consequeretur, quod in sequenti liquebit exemplo. Cum causa praedicationis in Britannia diutius moraretur, subito, sancti Spiritus afflatu, uenit illi in mentem aliquos sui iuris sub seruitute reliquisse in Gallia. Quo dolore perculsus dixit ad suos: Heu! nostros sub seruitute dimisimus in patria, dum huc alios liberare uenimus, maxime quia scio cito eos esse morituros; sed ite festinanter, nauem conscendite, et eos facite ingenuos, priusquam moriantur. Illi haud segniter praeceptum secuti paternum, patriam uenerunt, praedictos seruos uiri Dei sanos et incolumes inuenerunt, eosque ueluti iussi sunt, manu mittentes fecerunt ingenuos. Qui non post multum temporis, sicut uir sanctus praedixerat, defuncti sunt. O quanta clementia est Dei Christi, qui famulo suo pietatis affectum inseruit, et futuram seruorum eius mortem ostendit, quatenus illi misericordiae merces de suis non perisset, et illos morientes seruitutis iugum non grauasset! Ex eo tempore neminem sui iuris sub seruitutis iugo retinere uoluit, sed omnes ubique ad se pertinentes libertate propria perdonauit, ne in proprios durior forte uideretur, qui in alienos mitissimus apparere gestiebat, ut mercedem quam ex aliis congregauit de suis accumularet. [1,14] CAPUT XIV. De constructione Centulensis monasterii. Postquam, fugatis ignorantiae ac errorum tenebris, multas Dei famulus Richarius Christi nomine repleuerat regiones, et paganos conuersos innumeros sancta fide, plerosque autem monastica religione instruxerat, post locatas ecclesias, et clericos delegatos, cum sentiret se non posse amplius praeualere ad circuitionem praedicationis, permaneret tamen in eo infatigata uoluntas sanctae exercitationis, solo natiuo, et paternae haereditati, quam nostrates alodium uel patrimonium uocant, sese contulit, quod reliquum erat uitae ibidem in Dei seruitio transacturus. Hanc denique possessionem Christo secum dudum obtulerat, monasteriumque in paterno solo construxerat, ut ubi ipse fuerat mundo procreatus, ibi multos per Dei gratiam generaret, et in loco suae natiuitatis procrearentur filii supernae haereditatis. Qui locus, Deo conseruante, clarus adhuc in uilla Centula permanet, et Christo Domino famulantium hactenus turbam retentat. Igitur cum hoc perfecisset, prout sanctissimae eius uoluntati complacuit, quae non amplitudinem aedificiorum, aut uenustatem tectorum, sed salutem animarum, et sanctitatem quaerebat morum honestorum, ex prouincialibus aliquos, et ex his quos redemptos fecerat liberos, qui scilicet sanctitatem eius certius aemulabantur, inibi fratres collocauit. Quorum uitas discutiens moresque corripiens, de imis ad alta, de terrenis ad coelestia, plus exemplo quam uerbo tendere perdocebat, praesidendo eis iure abbatis. Multi quoque nobilium Franciscorum, eius adhaerentes bonitati, semitas uitae iugiter carpebant; ipse uero, discipulorum mentes coelestibus intentas et mundo superiores esse perpendens, gaudebat, et seipsum ad altiora extendens inhianter dicebat: Sitiuit anima mea ad Deum fontem uiuum: quando ueniam et apparebo ante faciem Dei? Et iterum: Ego autem cum iustitia apparebo conspectui tuo, satiabor dum apparuerit gloria tua. Sancto enim se semper Spiritu illustrante et gratia Christi cooperante, tanto se ardentius seruituti Dei subegit, quanto uiciniorem sibi diem remunerationis esse praesensit; nam seipsum quotidianis ieiuniis macerauit, mortificatione carnis constrinxit, uigiliis afflixit, orationibus muniuit, charitate confirmauit, spe roborauit, fide armauit, nulli malum pro malo reddens, nullius adulator, neminem contempsit, ut uiam ueritatis prior ipse incederet quam caeteris praedicando monstrauerat. Sic uir Dei, galea salutis indutus et gladio uerbi Dei accinctus, et lorica iustitiae undique circumdatus, et scuto fidei armatus calceatusque in praeparatione Euangelii pacis, processit in proelium contra hostem antiquum, omnia tela eius ignita fortissimo fidei umbone repellens, quotidianisque triumphis spolia multa uicto hoste reportauit in Ecclesiam Christi, tam metuendus humani generis inimico, quam humano generi pernecessarius, utpote qui non suam tantum, sed multorum quaesiuit salutem. Ideo iustum est ut multorum ore in Christo laudetur, multorum per Christum redemptor. Tantus quippe illum ad colligendas Deo animas feruor accenderat, ut sic monasterio praeesset quatenus per Ecclesias, per castra, per uicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae coelestis accenderet. {Cuius non tanti est miracula narrare quae ab eo gesta sunt, quanti miraculosam cognoscere uirtutem, quia coelesti Regi in diebus suis multum acquisiuit populum. Nam officium praedicationis omni signorum ostensione maius esse non dubium est, licet non defuerit pro temporum opportunitate uel rerum conuenientia signorum perpetratio, quae per eum diuina peregit clementia.} [1,15] CAPUT XV. De sancta Hrictrude commatre eius. Quaedam illustris matrona, nomine Hrictrudis, nunc coelesti sede beata, aliquando sancto abbati suum destinauerat filium, nomine Maurontum, quem ipse sanctus baptismatis unda diluens Christi cauterio notauit. At cum puer idem iam renatus matri esset redditus, maligni spiritus tentatio accidit uiro Dei tali occasione. Visitauit enim equitando iam dictam Deo deuotam feminam Hrictrudem, et iam, post dulces uitae coelestis epulas et post colloquia salubria, ipse uir Dei, cum, ascenso equo, ad propria remeare disposuisset, matrona praedicta, iuxta morem, equitantis uestigia pariter secuta est, habens in ulnis filiolum suum, ut paruulus quoque benedictione hominis Dei roboraretur, quem ipse, ut paulo ante insinuatum est, sacro baptismate Deo regenerauit. Acceptoque infante, eques uenerandus, seu ad benedicendum, seu ad deosculandum, antiquus hostis omnibus bonis inimicus, qui et sanctae uiri gloriae ac uirtuti, et sanctae illius pueri religiositati futurae inuidebat, immisit equo ferocitatem, qui huc illucque dentibus frendens, pedibus calcitrans et toto corpore insaniens, inconsueto impetu per campum discurrere coepit. Quod pauida cernens mater oculos auertit, ne morientem filium uideret, quem seruus Dei, saeuiente equo, manu tenebat. Familia uero pro morte pueri, uel casu uiri Dei, strepere, plangere, eiulare non destitit; sed dextera Christi, quae Petrum trepidantem leuauit, ne mergeretur in undis, puerum cadentem subleuauit, ne allideretur in terris; nam oratione a famulo Dei facta, puer incolumis quasi auicula peruenit ad terram, et equus redditus est mansuetudini suae, et mater quidem filium suum e terra sanum et ridentem suscepit in ulnas. Ipse tamen sacerdos Dei non equo iter agere, sed asello mansuetissimo ex eo tempore uoluit, nempe memor Dominum Christum, dum ad redemptionem properaret humani generis, asello iter egisse, non equo. Sic ipse deinceps cum propter saluti eram praedicationem per multa quotidie festinaret loca, asellum sibi portitorem sufficere iudicauit. Sic, Deo miserante, tentatio maligni hostis illi uersa est in laudis honorem, et superbia equi ei facta est humilitatis magistra. [1,16] CAPUT XVI. De caeco illuminato. Alteiae littori aquam transire uolens quodam tempore, Kymbae aduentum opperiens insidebat, cum ecce Pontiuensis indigena, homo caecus, qui tanto cum reliquis contribulibus patrono gloriabatur, inibi illum morari comperiens, alienis obtutibus deductus occurrit, et charissimum Patrem patriaeque Dominum infinitis clamoribus exaggerans, lumen poprium sibi donari poscebat. Cuius necessitati uir sanctus misericordissimo, ut semper fuit, corde compatiens, eum ad se propius acciuit. Quo applicato digitos labris sacratissimis apposuit, indeque tollens saliuam orbati oculos leniuit, statimque Dominicum exemplum uirtus eadem prosecuta, diu obscuratum luminatum reddidit; quo loco uilla et Ecclesia permanet, quae ob eius amorem domnus Richarius dicitur. Nulla autem unquam antiquitas abolere potuit ab ore posterorum quin quotidie referant patriotae nostrates, inter alia magna miracula, quod cum isdem beatissimus pastor in locis Britanniae captiuorum studeret redemptioni, si quando accidisset tardius haberi uehiculum, quo in redeundo transmeandus esset Alteiae uel Quantiae fluuius, absque aliquo humanae opis adminiculo eumdem pedibus non humectis transisset. Contigit aliquando ut rediens de Brit tannia D. Richar ius ingentem redemptorum deduceret mul titud inem, cum subito respectans post tergum uidit tur bas hominum peruersorum his quos dedu xerat mala inferre uolentium, plusque illis metuens quam sibi, inuocat Diuinitatem ut e manibus persequentium eruatur. Cuius preci superna uirtus uicina citis sime adfuit, et transposuit cum cum suis ultra fluuium Alteiam ad syluam quae proxima erat. Sicque persecutoribus frustratis locus ille ubi rese dit Moxultrum nomen accepit; quia scilicet uirtute quae illum... fusam mox ultra transtulerat. Verum nos non omnes fidelium relatas eloquiis sancti Dei uirtutes referre suscepimus. Proinde ad certiora ueniamus, quae sagax priscorum industria altiori consilio imitanda uitae eius libello inseruit; quocunque enim iter agebat, aut psalmi ex ore eius resonabant, aut salutis praedicatio audiebatur. Nec mirum si Christum semper praedicaret in lingua, quem semper gerebat in corde, per quem pius consolator miseris fuit, et durus inuector potentibus, illorum inopiam clementi miseratione releuans, istorum superbiam seuera castigatione reprimens. [1,17] CAPUT XVII. De aduentu regis Dagoberti ad eum. Tantorum igitur bonorum fama non latuit, sed, Deo uolente, qui glorificantes se glorificat, cunctas partes finitimas sanctitatis eius odor bonus respersit in tantum ut ipsos optimates regni et proceres non lateret, regem quoque ipsum Dagobertum ad uisendum eum mira opinio prouocaret. Nam quodam tempore ipse rex potentissimus Dagobertus, rogante uiro illustri Gislemaro, Pontiuas deuenit in partes uirum Dei uisitare, et ut seipsum sacrosanctis eius orationibus commendaret; quem ipse famulus Dei utrumque et sanctitatis suae benedictione roborauit, et sacerdotali auctoritate libera uoce castigauit, denuntians ei ne in saeculari superbiret potentia, ne in fugitiuis speraret diuitiis, ne uanis adulantium extolleretur rumoribus, ne caducis gauderet honoribus, sed magis Dei timeret potentiam, et immensam illius laudaret gloriam; humanam potentiam uel gloriam nullam putaret, quae subito uelut uolatilis umbra recedit, et uelut spuma super aquam, uento tentationis flante, euanescit, et hoc magis timendo cogitaret: quia potentes potenter tormenta patientur, et: Cui plus datur, plus exigitur ab eo. Et qui uix sufficit pro se solo rationem reddere Deo in die iudicii, quomodo supportare poterit rationem reddere pro tantis millibus populi sibi commissi? Idcirco quisque magis timere potest praeesse quam subesse; quia qui subest, pro se solo rationem reddet Deo; qui autem praeest, pro omnibus erit redditurus qui sub eius sunt potestate constituti. Qua castigatione rex, ut fuit sapiens, benigne suscepta, congaudensque eius libera ueritatis fiducia, sacerdotem Christi secum ad conuiuia uenire rogauit. Qui Christi confortatus exemplo saecularium non respuens conuiuia ut praedicationis nancisceretur occasionem, uenit cum rege ad mensam, totaque die illa et nocte inter epulas laetitiae uerbi Dei dapes salutiferas conuiuis suis ministrauit. Cuius constantia morum, et instantia praedicationis praefatus rex delectatus, coepit eum animo amare, et honore prosequi intantum, ut ea ipsa die aliquid de censu suo ad luminaria domus Dei ei condonaret. {Ratum aestimans ut sicut ipse praedicationis lumine ab eo illumi natus fuerat, sic uisibili luce per eum domus Domini illustraretur; et quod intus ei fulgebat in fide, fulgesceret in Ecclesia. Memor prae cepti quo dicitur: Sic luceat lux uestra coram hominibus. Item in Psalmo: In lumine tuo uidebimus lumen, id est in lumine fidei, quod fulget.... foras quod splendescit.} Delegauit autem ei, prius facinorum suorum confessione praemissa et absolutione percepta, territorium quoddam in pago Pontiuo, quod dicitur Campania, ubi habentur uillae tres, ex ea die sancto uiro, et post eius transitum Centulo coenobio hodieque seruientes: quarum prima uocatur Altuillaris, secunda Rebellismons, tertia Valerias. [1,18] CAPUT XVIII. De ordinatione Ocioaldi abbatis et ut sanctus eremum petierit. Exinde famulus Dei, quia ab hominibus uenerabatur, homines fugere meditabatur, ut honores temporales declinando, honores acciperet perpetuos. Exemplum nempe regium quarumcunque dignitatum principes imitantes, sancti uiri benedictionibus certatim perfrui constudebant. Quod ipse coelestibus iamiam inseri cupiens, sat moleste ferens ne tantis honoratorum uirorum obsequiis ulterius ambiretur, eremum cupiuit, quatenus soli Deo liberius uacaret, et contemplatiuos carperet fructus, qui in actualibus haud segniter desudabat. Verum quia ecclesia in Centulo exstructa absque abbate nec debebat esse nec poterat, hoc officio sese exonerans, unum e discipulis perfectae ac probatae sanctitatis, nomine Ocioaldum, iam dicto coenobio praefecit abbatem. Quo rite pacto {scilicet recolens a Domino dictum de Maria sedente ad pedes eius, ac uerbum uitae intentius audiente: Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea, huius memor sententiae} diuinis sese ex integro contulit theoriis, eremiticam petiit uitam, qua secretius sola coelestia mente rimaretur et totum se in Deo sanctificaret, a quo post modicum erat suscipiendus. Cui Giselmarus, uir illustris et Christianae religionis deuotus amator, simul et Mauronius sanctae Hrictrudis filius qui, ob insignem nobilitatem, apud regem Dagobertum plurimum poterat, et tunc terrarum uel siluarum ad regem pertinentium dispositor et custos habebatur, praebuerunt locum manendi in silua Chrisciacensi, in loco qui nunc Forestis-Cella dicitur, distans a Centula X passuum millibus, ubi uidelicet per ante acta saecula nemo habitauerat; in eodem uero loco sub honore nostrae dominae sanctae Mariae Christo monasterium construere inchoauit. Scire autem uolumus lectorem quod ipse, de quo loquimur, Maurontus postea pompa saeculari et habitu calcato monachus monachorumque Pater factus est, et nunc sanctae uitae merito coelesti fungitur societate; nec enim cassari poterat illa sacrosancta magni Patris Richarii benedictio, qua fuerat dudum puer intercessione matris potitus. [1,19] CAPUT XIX. Qua maceratione corpus proprium in eremo contriuerit. Magnus itaque confessor Dei et eximius Pater Richarius, cum solo commilitone, nomine Sygobardo apice nobilitatis fulgido, praefatam habitationem ingressus est, paruo tantum tuguriunculo uilissimo opere facto contentus, ut habitatio uitae congrueret, superfluum aestimans saeculi contemptorem aliquid saeculi diuitiarum uideri habere. At inibi tanta se mortificatione carnis constrinxit, tanta ieiuniorum et uigiliarum assiduitate macerauit, ut uix ossa arescentia dissipatis iuncturis adhaererent: et trementia baculo regente uestigia difficile mouebat, ac mente saeculo maior sola coelestia semper cogitabat, quantumque mundo alienus, tantum Deo proximus, illum quotidie uincens in eremo, a quo Adam olim uictus est in paradiso, super aspidem et basiliscum ambulans, caput quotidie antiqui conterebat serpentis, temporalia cuncta contemnens, aeterna sola suspirans, atque per angustam uiam quae ducit ad uitam iter suum assiduis muniuit orationibus. Nec clausa tamen eremi angustiis lucis columna latere potuit, quin magnis sui fulgoris radiis longe lateque innotuit. Quapropter undique ad hominem Dei caeci, surdi, muti, claudi, leprosi, paralytici, seu cunctis infirmitatibus fatigati ibant, uel portabantur, quos sanctarum medicinis orationum sanabat, omnesque ad se quocunque morbo afflictos uenientes, uel tristitiae cuiuslibet rancore angustiatos, sanos et hilares ad propria remeare faciebat. Nec mirum si Deo charus homo ab hominibus frequentabatur, cum ipsa quoque animalia omni ratione carentia ad obsequendum Dei seruo promptissima forent. Denique si quando, quod infrequens erat, contigisset eum necessitati corporeae quidpiam comedendo conquirere, illae aues, quarum multiplicitate nemora replebantur, ita intrepide ante illius ora descendebant, et genuculis eius uel scapulis insidebant, ut non insensata animalia, sed tanquam filios affectuose patri inhaerentes ipsa rei qualitate putares. Porrigebantur eis sancti uiri manibus aliquae micae, et quae pro sui duritia, uel austeritate hominum usui essent inhabiles, ipsis auibus nunc uoce, nunc pennis adulantibus gratissimae fieri uidebantur. {Nec mihi singulas uirtutum eius species nominatim enarrare propositum est, sed uitae sanctitatem paucis perstringere uerbis, ne ineloquentiae meae tarditate multiplex signorum per eum gestorum fama magis obscuretur quam laudetur, doctioribus illa relinquens, quo fine praesens saeculum sancta illa anima deseruerit solum mihi dicere sufficiet.} [1,20] CAPUT XX. De transitu eius ad Christum. Hactenus dum de sancti uita ageretur, se hilarem animus gestiebat, et quasi de uiuente patrono gaudebat, cum quae uiuens fecisset narrabat, hactenus tanquam prosperis nauigabamus uentis, et dilecti Patris gesta lectione placida percurrendo, quasi dulce nobis celeuma canere uidebamur; at nunc anima quid eligis? conticesces, an iusti mortem narrabis? sed ne dicas mortem quae sancto fecit natalem. Nam quando mundo mortuus, tunc Christo est in coelis uere natus. Miserum est loca mortis ultro amare, et post experta saltem pericula portum nolle uidere. Simul et Patri congaudere debes, qui naufragio mundi saluatus, firma sede cum Christo uiuens gaudet laureatus. Firma, inquam, quia coelesti; firma, quia aeterna; firma, quia nullis hostium incursibus auferenda. Cordis igitur dolore lacrymarum ubertate digesto Patris non mortem, sed transitum dicamus, qui idcirco uere heatus est, quia mundum contemnens hunc transitum semper ambiuit. Sed iam frontem soluamus quo Patris gloria libere nuntietur. Praesciens ergo diem aduocationis suae, qua felicitatem diu desideratam accepturus erat, et semper adiungi Deo quem semper amabat, uocauit ad se praefatum Sygobardum commilitonem suum, dicens: Scio, fili mi, scio quod finis meus non tardat, et Regem meum quem diu cupiui, citius uidebo. Et utinam tam propitium, mihi seruo suo, quam desiderabilem sanctis suis. Sed tu, fili, praepara uasculum corpusculo meo quo condatur, non superfluo studio, sed necessario usu, ut illic seruetur in illum diem, quo corruptela haec uertatur in incorruptionem, et mortale hoc induatur immortalitatem. Et para te omni diligentia, fili, ut dum dies illa quae mihi modo appropinquat, tibi quoque aduenerit, paratum te inueniat. Ego uero uado uiam totius mundi, tantum mihi misericors sit Saluator mundi, et me modo defendat ab hoste, qui me olim redemit ab hoste; et quem praesentis uitae habui consolatorem, aeternae uitae mihi inueniam largitorem. Haec discipulus a Patre audiens lacrymis perfusus, tandem praecepta secutus, lignum inueniens fidit, cauauit et corpori Patris coaptauit, et fletu opus rigauit quod fecit; et pene prius lacrymis implens amaris, quam paternis membris: aptatumque, ut potuit, sarcophagum in loco a Patre praefinito composuit. Interim dum tristia Patri filius pararet obsequia, ualidior Patrem coquebat infirmitas, et in frigido corpusculo uix halitus remanserat extremus, nec tamen ab orationis cessauit officio, uel diuinae laudis obsequio. Et dum salutifero corporis Christi et sanguinis uiatico suum iter muniisset, inter gratiarum actiones et uerba orationis, VI Kalendas Maii spiritum emisit, positusque est in sepulcrum a discipulo, {in loco} ubi ipse praeceperat. [1,21] CAPUT XXI. De gloria eius coelitus Sygobardo ostensa. Sed mirum dictu! inter exsequias paternas subito discipulus sopore oppressus uidit in uisu quasi raptus esset in aulam splendidissimam, omnique decore pulcherrimam, imo solis luce clariorem, in qua B. Richarium praeclaro et hilari uultu uidit habitantem, sibique dicentem: Ecce, frater Sygobarde, qualem mansionem praeparauit mihi Deus, pro uili quam habui in terra pulcherrimam in coelo, pro contemptibili gloriosam, pro obscura lucidissimam, et pro fumosa omni suauitate renitentem. (Enimuero, quod praetereundum non est, inter alia quae in semet conficiebat tormenta, et hunc quoque sanctus Dei sibi ingerebat cruciatum: si aliquando algeret, abiiciebatur focus; si calentes aurae haberentur, ad hoc adhibebatur ut non calefaceret, sed uiridi ligno instructus ut obtutus fumo repleret.) Expergiscens itaque discipulus laetior opus exsequiarum perfecit, Deo prouidente, ut filius consolaretur, et patris gloria monstraretur, conditusque est, ut praedixi, miles Christi ubi suo Regi maxime militarat. [1,22] CAPUT XXII. De translatione corporis eius in Centulam. Beatus itaque Richarius, quia tum pro spectabilissimo genere, tum pro eximia sanctitate apud nostrates populos clarissimus habebatur, non diu est permissus eo loci quiescere, quo, propter iter infrequens et uitam remotiorem, seipsum retruserat. Iacuit tamen sancti corporis uenerabilis gemma in ligneo illo sarcophago spatio quinque mensium et dierum duodecim, id est, a VI Kalendas Maii usque ad VII Idus Octobris: quo scilicet tempore fratres a Centulo monasterio, quod, ut supra dictum est, ipse sanctus aedificauerat, cum suo abbate Ocioaldo uiro religioso sanctique successore uenerunt, et dilecti Patris corpus uenerandum leuauerunt, ita ab omni tabo corruptionis liberum, sicut ab omni mundi amore cor possederat mundum. Cum reuerentia ergo tanto confessori debita glebam, omni auro chariorem, deuotissime humeris imponentes, praecedente et subsequente religiosorum et plebialium caterua, detulerunt Centulam, ut quae sancti uiri gaudebat genitura, eius consequenter ornaretur sepultura. Sepultus est ergo Christi amicus et gloriosus confessor Richarius in ecclesia sua, quam sub honore nostrae dominae sanctae Dei matris Mariae dudum aedificauerat, VII Idus Octobris: in quo loco a parte capitis eius beati Petri apostolorum primatis nunc altare habetur. Ibique longo quieuit tempore in alio tumulo, donec post 150, et eo amplius annos a sanctis uiris qui huic nostro coenobio praefuerunt, et maxime a sanctae recordationis Angilberto abbate omni uenerabilitatis honorificentia excultum est. Quod quomodo sit completum, Deo auxiliante, alias expedietur. Ibi autem, Deo praestante qui suos fideles nouit clarificare, noua saepe noscuntur miracula facta, quae omnipotentem Dominum duabus ex causis constat facere uoluisse, ut scilicet fides precantium patefieret, et merita sui serui ostenderentur, quo in seruo suo Christi semper laus celebretur, ut dictum est: Laudate Dominum in sanctis eius {de quibus ea placet recordari quae antiquorum industria, ut posteri scirent, Scripturae mandauit}. [1,23] CAPUT XXIII. De miraculis ad sepulcrum eius peractis. {Quidam igitur contractus, corpore debilis, sed fide robustus frequentabat orando sancti Dei sepulcrum, qui optata subito sanitate recepta, dat gloriam Deo, quod infirmus uenit et sanus recessit. In cuius miraculi memoria, multo tempore sustentacula infirmitatis illius in ecclesia S. Richarii pependerunt. Multoties autem arrepticii et daemoniis pleni cum propinquorum obsequio illuc deducti fuissent, diuina concedente clementia, a uexatione maligni spiritus statim liberabantur. Quodam uero tempore uinculati et catenati quidam per publicam ducebantur stratam, quae prope ecclesiam Beati Richarii iacet, qui dum eminus uiri Dei uiderunt templum, uoce magna clamauerunt: S. Richari, solue nos. Et statim ruptis uinculis, absoluti sunt omnes. Item clades magna, quae uocatur pamicula seu uenenosa lacerta, percussit quemdam e fratribus monasterii S. Richarii, qui licet mortem timeret propter cladem, uitam tamen non desperauit propter patronum. Ad sepulcrum ergo serui Dei quasi ad certa suffragia, cucurrit cum fratribus reliquis, ibique oratione facta, et ipse continuo saluatus est, et omnes de caetero defensi sunt a plaga.} MYCON DIACONUS ET MONACHUS. Annua festiuitas hodie celebratur honore Almi Richarii, qui colit astra poli. Hic inopem Christi duxit pro nomine uitam, Ut coelo socius fieret angelicus, Captiuorum etenim studuit fore satque redemptor, Tutor egenorum atque pater inopum. Non opus est, fateor, neque possum stringere cuncta Viuens quae gessit, quanta etiam docuit. Qualis enim quantusque fuit, miracula pandunt Illius in sacro saepe peracta loco. Finibus in propriis ortus quibus ipse quiescit, Cuius pro meritis stat locus incolumis. Ipsius obtentu, necnon Christoque fauente, Sistimus illaesi denique nos famuli. Quapropter hodie Christo iubilemus ouantes Laudes, pro sancti Richarii meritis. Ut cunctis nostrae placeant praesentibus odae Nec minus et Domino, hoc igitur moneo. Atque pium puro poscamus corde patronum, Ut noster cuspis sit, simul et clypeus, Quatenus armati precibus superare queamus Infestos nimium catholicae Ecclesiae. Hoc mundi facias Rector, quia hoc tibi posse est, Sit tantum uelle, poscimus, o Domine. Et tibi festa dies, praeceptor, laeta per annos, En numero pauci uersiculi hoc rogitant. [1,24] CAPUT XXIV. De successionibus regum Francorum. Quoniam quidem in initio huius operis de gestis Francorum aliquid memoratum est, necesse remur, ac perpulchrum est ut quidpiam iterum de eisdem referamus. Dagobertus igitur postquam post patris obitum regnum ex integro adeptus est, paucis annis uixisse deprehenditur: qui cum haberet duos filios, Sigibertum et Clodoueum, Sigibertum cum Pipino duce Austrasiis regnaturum direxit; Clodoueum uero secum retinuit, qui post eum regnum Francorum suscepit. Hic Clodoueus sumpsit in coniugium sapientem et ualde decoram puellam Baldetildem, ex qua Clotarium et Hildericum atque Theodericum filios suscepit. Quo etiam regnante, Pipinus, dux Austrasiorum mortuus est, atque Grimoaldus, ipsius ducis filius, maior et dux, a Sigiberto rege constituitur. Sigibertus, quoque mortuus, reliquit filium haeredem, nomine Dagobertum, quem Grimoaldus totondit, et per Didonem, Pictauorum profanatorem, non dico episcopum, in exsilium misit, filiumque suum regem substituit. Quod cum Franci resciissent, indigne tulerunt, et per insidias Grimoaldum capientes, regi Francorum Clodoueo miserunt, quem ille pro merito tractans, in carcere {apud} Parisius trusit, ac demum digna morte multauit. Tunc Hildericus, ipsius Clodouei filius, Austrasiorum regnum accepit, et honestissime rexit. Postquam autem e uita decessit Clodoueus, filius magni Dagoberti, Clotharius fastigium adeptus est regni, rexitque populum occidentalium Francorum annis 14, Ebroino ducatum et palatii negotia exsequente. Clothario uero defuncto, Hildericus germanus eius, in toto regno sublimatus est, procurante id ipsum Leodigario, Augustodunensium episcopo, qui tunc temporis inter regni magnates egregius animi industria, uitaeque merito habebatur. Ebroinus autem, qui maior domus fuerat, Theodericum fratrem Hilderici cupiebat fieri regem. Sed quia pro sua feritate oderant illum Franci, consilium eius omnino renuerunt, et ille uidens se destitutum consiliumque suum irritum factum, postulauit a rege ut relictis omnibus monachus fieri permitteretur. Cui cum Hildericus annuisset, illico Luxouium perrexit, et mentita deuotione ad hoc aliquandiu ibi ceu monachus deguit, ut liberius tractaret quid contra illos quandoque facere posset qui in constituendo rege suam refutauerant electionem. Rex igitur Hildericus confirmatus in regno, quotquot tyrannorum statuta aduersum priscorum regum leges inuenit, destruxit, et in pristinum rectitudinis statum quae inepte fuerant decreta reduxit. Theodoricum quoque germanum suum cuidam Dei seruo erudiendum ac nutriendum commendauit. Cumque probissime monarchiam disponeret, temere ab insidiatoribus interimitur, cum nonnisi tribus annis regno potitus fuisset; sed et uenerabilis genitrix eius, in omni sanctitate et studio uirtutum perfecta, post temporalis regni honorem, quem ipsa relinquens monasticae religionis habitum susceperat, aeterni gloriam suscepit VIII Kalend. Februarii, feliciter migrans e saeculo. Theodoricus igitur, matris Baldetildi superstes, regni suscepit gubernacula. Quod cum audisset ille uerus simulator et falsus monachus, nequissimus scilicet Ebroinus, monasterium deseruit, habitum abiecit, et ab eodem rege maior domus regiae restitutus, multa mala his qui dudum suo consilio in eligendo rege restiterant, inflixit. Inter omnia autem suae saeuissimae crudelitatis nefanda opera, illud detestabilissimum comprobatur, quod reuerendissimum pontificem Leodegarium tantis iniuriis tamque multiformibus affecit suppliciis, ut in ipsa poenarum argumentatione paganorum quondam principum saeuitiam aequiparasse aut etiam superauisse iure dicatur. Hi ergo fuerunt reges, qui ex quo coepit regnum Francorum, usque ad hoc tempus habiti sunt: Meroueus, Childericus, Hludoguicus, Clotarius, Aripertus, Guntrannus, Chilpericus, Sigibertus, Clotarius, Hildebertus, Theodoricus, Theodebertus, Sigibertus, Dagobertus, Sigibertus, Clodoueus, Dagobertus, Clotarius, Hildericus atque Theodoricus. [1,25] CAPUT XXV. De abbate Ocioaldo, et aliis quatuor abbatibus. At nunc illud poni decet quod, decedente sanctissimo abbate Richario, Ocioaldus, uir honestus, Centulensi coenobio praefuerit, quem, ut supra comprehensum est, sanctus ipse tali officio decorarat. Hic consummato sanctae uitae cursu fideli, brauium a Christo accepit gloriae immortalis. Postquam uero debito nostrae mortalitatis absolutus est, lucidum nobis non est, quem statim ministerii habuerit successorem. Exstiterunt sane et alii non ignobiles uiri huius nostri coenobii abbates, quorum gesta licet sint occultata hominibus, eorum tamen uitae merita apud Deum magna fore creduntur; inter quos floruit uir uenerabilis uitae et summae simplicitatis abbas Coschinus, quem ferunt ex discipulis sancti Filiberti fuisse, et ob morum probitatem scientiaeque ubertatem Gemmeticensi monasterio praefuisse. Si quidem cum sacratissimus Pater noster Richarius, superato in huius uitae procinctu saeculo, iam emeritus miles et morti proximus haberetur, B. Filibertus iuueniles annos in Dei seruitio exercebat, continentissimae seruitutis tirocinium gerens in Resbacensi coenobio sub sancto abbate Agilo. Unde et contigisse fertur, ut ab eo iam sene Gemmeticense coenobium fundante, iste Coschinus diuinis institutis fuerit eruditus, et merito uitae post alios quosdam ipsi monasterio praefuerit. Sicque factum est, ut dum illuc monachos uerbis et rectorum operum exemplis opimat, nostrates eum monachi sibi abbatem praefecerint, non quia inter eos defecisset, qui hoc opus digne exsequi posset, sed quia charitas summa et humilitatis altitudo ad hoc eos compulerit. Eo enim tempore iam omnes e saeculo migrauerant qui sanctissimum Patrem Richarium uidere potuerant; et ob hoc huius loci Fratres magno penes eum ducti sunt amore, quia uidelicet suis oculis uiderat B. Filibertum, beatissimi Richarii feruentissimum, ut dicebant, dilectorem. Iste itaque cum iam, ut diximus, Gemmeticum coenobium regeret, nostro quoque coenobio fraterna electione praelatus est. Hic ad incitamentum uirtutis, et ad exemplum aedificationis animarum sibi commissarum, B. Filiberti uitam describi iussit, uero quidem sed non ualde culto sermone, quippe qui sic loqui gestiebat, ut et simpliciores ex lectione admodum plana fructum intelligentiae capere possent. A tempore ergo huius abbatis Centulense coenobium et Gemegiense ita ad inuicem ex multa charitate se complectuntur, ut praeter quod locis diuidebantur, summa dilectione uiderentur uniri. Tunc uere sancti et boni fideles non ualde curabant scriptis quae gerebantur committere, qui ad hoc solum contendebant, ut in libro uitae mererentur adscribi. Unde et illius temporis abbates, ex toto prorsus ignorassemus, nisi uenerabilis abbas Angelrannus ex aliquanto id procurasset. Qui dum priscorum abbatum catalogum perstringeret, ex iis unum fuisse insinuauit Guitmarum, quem et sanctissimum uirum titulauit. Et quia tanti uiri tale meruit testimonium, dignum est ut a nobis pusillis memoretur, qui uiri uere sancti ore sanctissimus est notatus. Hic in Neustriae solo humatus quiescit, et in suo nomine dicata ecclesia existit. Qui quantae sanctitatis et iustitiae fuerit, nos quidem non occurrimus dicere, sed his qui eius corpori sancto deseruiunt canonicis praedicandum committimus. Hunc itaque in ordine nostrae descriptionis quartum abbatem ponimus. Post istos reuerendos abbates quinto loco dicitur Centulae congregationem rexisse Aldricus, de cuius gestis apud nos nulla indicia uisuntur, cum et ipsum eius nomen ignorassemus, nisi hoc uenerandi abbatis industria Angelranni reuelasset. Aldrico quoque de medio facto, Centulo monasterio praefuit Symphorianus, uir bonus, castus, Deum timens, segregans se a peccatoribus, et excelsior coelo mentis puritate effectus. Horum itaque tempore abbatum tam magna et tam frequentia apud tumulum sacratissimi corporis B. Richarii diuinitus patrabantur magnalia, ut etiam rerum immensitas atque magnitudo illius temporis scriptoribus omnino abstulerit scriptitandi uoluntatem, dum ea quae quotidie cernebant superfluum aestimarent, uel tarditate ingenii, seu rerum inopia uetarentur describere, quae nec memoria aboleri unquam posse putabant. Non solum autem in hoc, ubi corpore sanctus quiescebat, sed etiam in Foresti loco, ubi aliquandiu moratus fuerat, ingentia miracula saepissime ostendebantur. Sciat uero legens hanc Forestensem cellulam a die sanctissimi obitus B. Richarii fuisse decenter a fratribus excultam, et qualem hic habuit locus, talem et ipsam cellam obtinuisse abbatem, utpote qui ab initio habuerant unum eumdemque sacratissimum fundatorem. Postquam ergo B. Patris Richarii, qui nostrae fidei et religionis fundamentum exstitit, ex aliqua parte uitam digessimus, quam et huic quoque operi stabilimentum et decorem posuimus, habeant sibi nostra gymnasia hanc portionem pro libello, ut a locutione diu habita noster interim spiritus conticescens ex modica quiete ualidior ad dicendum reddatur. Nunc autem Deo Patri et Filio pro praestitis gratias exhibentes, et in dicendis sancti Spiritus gratiam expetentes, textulum finiamus, orantes ut in uerbo et actu sanctae Trinitatis uirtute dirigamur, cuius nos confessio gloriosos faciat in saecula saeculorum. Amen.