GUNTHERI CISTERCIENSIS HISTORIA CAPTAE A LATINIS CONSTANTINOPOLEOS. Sub Balduino, circa annum 1204. PROLOGUS AUCTORIS. 1. Uniuersa diuinae uirtutis opera plurimum habent admirationis, eatenus, ut si qua mira non sunt, nec diuina debeant iudicari. Specialiter tamen ea mirari consueuimus, quae magna et ardua per humiles personas, illorum scilicet hominum qui et apud seipsos per humilitatem in imo sunt, et apud alios tantis rebus minus putantur idonei, eadem uirtus diuina dignatur ostendere. Unde et illud magis mirandum est, quod per Moysem, hominem priuatum et humilem, qui oues soceri sui Iethro pascere solebat (Exod. III), populus filiorum Israel de tyrannide Pharaonis et de fornace ferrea Aegyptiae seruitutis eductus est (Exod. XIV), quam si per aliquem fortissimum regem in manu ualida et millibus armatorum populus idem fuisset ereptus. Sic et illud maiori stupore suscipimus, quod per homines brutos et pauperes piscatores et idiotas fidem Christi, nouam prorsus et incognitam, mundus accepit (Matth. IV), quam si uel Augusti Caesaris auctoritate, uel Platonis scientia, uel Demosthenis aut Ciceronis eloquio eiusdem fidei Christianae religio persuasa fuisset et tradita. Opera quippe Dei quanto minus in se humanae facultatis admittunt, tanto maior in eis diuinae potentiae sublimitas elucescit. Hinc est quod quaedam magna ualde et ardua, stylo tamen humili et plano et sermone palpabili libuit explicare, quae Dominus per uirum quemdam modestum satis et humilem nostris temporibus operari dignatus est, ad laudem utique et gloriam nominis sui, et piam eiusdem uiri memoriam, et praesentis loci nostri felicitatem perpetuam. Imo certe ad honorem et gaudium totius Theutonicae nationis; uel, quod uerius et maius est, ad solatium et tutelam uniuersae Occidentalis Ecclesiae, cuius nostrae narrationis pagina nil falsum uel ambiguum continebit, sed ueram ac certam rerum gestarum seriem prosequetur, sicut idem uir de quo plurima dicturi sumus, humiliter satis ac uerecunde, puram nobis ac simplicem enarrauit historiam. De cuius uiri laude atque praeconio digna scribere non audemus, ne ipse, qui totum Deo attribuens, nihil sibi quaerit ascribi, suis laudibus offendatur. Neque tamen omnino poterimus reticere, ne Deo, quo auctore haec gesta sunt, qui suos humiles exaltare consueuit, euidentem faciamus iniuriam. Quapropter ita inter utrumque calamum temperare curabimus, ut et Dei magnalia, quae per eum gesta sunt, non lateant, et ipse in sua humilitate inoffensus permaneat. Quisquis ergo huic nostrae paginulae manum uel oculum lecturus admouerit, animi quoque diligentem solertiam rebus ipsis, de quibus hic agitur, subtiliter intuendis studiosus adhibeat. Inueniet siquidem ibi res magnas et celebres, et quae, nisi diuino iussu, nullatenus uel accidere, uel fieri potuerunt. Unde et lectorem uolumus esse admonitum ut, si qua etiam a populo nostro contra pietatem facta uidebuntur, ea tamen uoluntate diuina, semper utique iusta, facta esse non dubitet. HISTORIA CAPTAE A LATINIS CONSTANTINOPOLEOS. 2. Eo igitur tempore quo famosus praedicator ille Francigena, Fulco nomine, Leo autem Parisiensis, ad subueniendum terrae sanctae et ciuitati eximiae Hierusalem, a barbaris diu possessae, totas Francorum gentes, totamque Flandriam, Normanniam atque Britanniam, caeterasque prouincias suis praedicationibus incitabat, fuit uir quidam in superiori Germania, Martinus uocabulo, abbas cuiusdam coenobii de ordine Cisterciensi, quod in episcopio Basiliensi positum, ipsumque Parisius appellatur. Quae utique res iam in ipso sui exordio quiddam uidetur habere miraculi, ut tam ille qui iam uerbum crucis publice praedicabat, quam et iste qui paulo post eiusdem praedicator futurus erat, ambo, inquam, hi uiri, sicut pares essent officio, ita ambo Parisienses communi uocabulo dicerentur; sed ille quidem a nomine ciuitatis suae, de qua carnaliter oriundus exstiterat; hic autem coenobio, cui Pater spiritualis, ut diximus, praesidebat. Uterque etenim locus, id est tam praefatum coenobium, quod et paulo ante dictum est, quam et famosa ciuitas illa Francorum, Parisius nominatur. Quod nomen lingua quidem Gallica suam habet etymologiam; Theutonice uero ex hoc uidetur habere rationem et causam. Primi coenobitae, qui de monasterio Luzelensi ad inhabitandum illum locum missi sunt, nil aliud ibi nisi locum desertum et frigidum et puram glaciem repererunt. Nunc uero per gratiam Dei, qui pauperes suos exaltat et promouet, Ecclesia celebris est, ditata possessionibus et praediis, aedificiis decorata, et quod his omnibus praestantius est, diuinis nocte ac die mancipata obsequiis. Abbas igitur ille quem dicimus, maturus quidem erat animo, sed facie iucundus, prudens consilio, familiaritate affabilis, eloquio gratiosus, inter fratres suos mansuetus et humilis, ut quilibet illorum apud saeculares auctoritate praecipuus, apud utrosque dilectus atque tractabilis haberetur. Hic a summo pontifice Innocentio, qui tunc sanctae Romanae Ecclesiae tertius sub hoc nomine praesidebat, mandatum accepit, ut et ipse indubitanter signum crucis acciperet, et hoc idem aliis in partibus illis publice praedicaret. Qui etiam mandato pontificali in utroque obtemperans, confidenter et impigre uerbum praedicationis arripuit, mirantibus cunctis, pro eo quod [debilis] complexionis homo tantique laboris impatiens ab omnibus putabatur. Habuit itaque sermonem ad clerum et populum in ciuitate sua, quae Graeco uocabulo Basilea, id est regalis, dicta est, in celebri ecclesia Beatae uirginis Mariae, ubi magna utriusque ordinis, nouis excitata rumoribus conuenerat multitudo. Audierant quippe iamdudum alias circumquaque prouincias ad hanc Christi militiam celebribus praedicationibus excitari; in partibus autem illis nullus adhuc eiusdem rei fecerat mentionem. Unde et eorum quamplurimi, parati animo Christi castris se tradere, huiusmodi exhortationem totis desideriis exspectabant. Stabant igitur omnes auribus arrectis, fixis in ipsum obtutibus, quid de hac re uel praeciperet, uel moneret, quidue obtemperanti de diuina bonitate promitteret, cupidissime praestolantes. 3. Verbum mihi ad uos, domini mei et fratres mei, uerbum mihi ad uos; non meum utique, sed Christi. Christus ipse uerborum auctor est; ego fragile instrumentum. Christus uos hodie per os meum suis alloquitur uerbis, suas uobis deplorat iniurias. Expulsus est Christus de loco sancto suo, de sede sua, deiectus est de illa ciuitate quam ipse sibi proprio sanguine dedicauit. Proh dolor! ubi dudum Filius Dei uenturus in carne a sanctis prophetis promissus est, ubi iam natus et paruulus in templo uoluit praesentari, ubi praesens praedicauit et docuit, uirtutes et signa frequenter exhibuit, coenans cum discipulis suis sanctissimi corporis et sanguinis instituit sacramentum; passus, et mortuus, ac sepultus post triduum resurrexit, cernentibus eiusdem discipulis in coelum assumptus est, et decima die Spiritum sanctum in linguis igneis super eos effudit, ibi nunc profanae gentis dominatur barbaries. O miseria! o gemitus! o extrema calamitas! Terra sancta, quam Christus suis calcauit uestigiis, in qua infirmos curauit, caecos illuminauit, leprosos mundauit, mortuos suscitauit; terra, inquam, illa in manu impiorum data est. Subuersae sunt ecclesiae, pollutum sanctuarium, regni sedes et dignitas translata est ad gentes. Sacrosanctum illud et uenerabile crucis lignum, quod Christi sanguine perfusum est, ab his quibus uerbum crucis stultitia est, ita suppressum occultatur, ut nemo Christianus quid de illo actum sit uel unde requiri debeat, scire possit. Gens nostra quae fines illos habitare consueuerat, tota fere hostili gladio uel longa iam captiuitate consumpta est. Pauci qui de clade illa euadere potuerunt, apud Achonem uel in aliis tutioribus locis se receptant, ibique crebros a barbaris patiuntur incursus. Haec est illa Christi necessitas, quae ipsum uobis hodie per os meum supplicare compellit. Nunc itaque, ualidi bellatores, succurrite Christo, date nomina uestra militiae Christianae, felicibus castris aggregari satagite. Vobis hodie causam Christi committo, uobis ipsum, ut ita loquar, in manus trado, ut eum in haereditatem suam, de qua crudeliter eiectus est, restituere studeatis. Ac ne uos illud terreat quod hoc tempore gentilis rabies super nostros adeo inualuit, rerum praecedentium uos cupio reminisci. Eo tempore quo celebris ista expeditio sub nobili duce Gotefrido, caeterisque Francorum ac Theutonicorum principibus facta est, infidelis ille populus, ita ut nunc, Christianis omnibus occisis uel captis, terram illam occupauerat, sanctamque ciuitatem Ierusalem, et Tyrum, ac Sidonem, ipsamque Antiochiam, et alias urbes munitas, imo totam terram usque Constantinopolim secure et absque ullo metu annis quadraginta possederant. Quae tamen omnia, uolente Domino, per eumdem exercitum breuissimo tempore, uelut in transcursu recepta sunt. Nicaea, Iconium, Antiochia, Tripolis, et aliae ciuitates expugnatae sunt. Ipsa etiam sedes regni Ierusalem populo nostro restituta. Nunc autem, licet impia gens praecipuam illam sedem et maximam terrae partem uiolenter obtineat, nostra tamen est Achon, nostra est Antiochia, nostrae sunt et adhuc aliae quaedam urbes munitae et ualidae, quarum praesidio, diuino fauore, et uiribus nostris, inclyti bellatores, etiam praeclara sedes illa cum omnibus aliis sub nostram poterit redigi potestatem. Si autem quaeritis quid a Deo certi stipendii pro tanto labore sperare debeatis, certissime uobis polliceor quia quisquis signum crucis acceperit, et puram fecerit confessionem, ab omni prorsus mundabitur peccato, et quocunque loco, uel tempore, seu casu praesentem reliquerit uitam, aeternam accipiet. Taceo nunc quod terra illa quam petetis, longe hac terra opulentior est atque fecundior; et facile fieri potest ut multi etiam ex uobis in rebus etiam temporalibus prosperiorem ibi fortunam inueniant quam hic se expertos meminerunt. Nunc uidete, fratres, quanta sit in hac peregrinatione securitas, in qua et de regno coelorum promissio certa est, et de temporali prosperitate spes amplior. Ego ipse spondeo socium itineris et laboris; et, prout Deo placuerit, prospera uobiscum et aduersa partiri desidero. Nunc igitur, fratres, laetis mentibus triumphale signum crucis accipite, ut et causam Crucifixi fideliter exsequentes, pro labore breui et modico magna et aeterna percipere ualeatis stipendia. Haec loquente uenerabili uiro, cunctis qui aderant uehementer attritis, uideres lacrymas tam per eius faciem quam per ora omnium largissime defluentes; audires gemitus et singultus atque suspiria, et alia huiusmodi signa, quae internae compunctionis faciebant indicium. Hunc itaque praefati abbatis sermonem idcirco diligenter prosecuti sumus, quia, cum ipse postea frequenter et illos et alios uiriliter exhortatus sit, de nulla eius exhortatione quidquam sumus dicturi, ut ex hac eius diligentia quam strenuus etiam in aliis credendus sit liceat aestimare. 4. Assentit denique uir Dei precibus illorum, et qui, ut iam diximus, a summo pontifice curam animarum acceperat, exterioris quoque prouidentiae rogatus accepit officium. Tunc exhortans illos et confortans in Christo, cuius militiam professi erant, certum tempus constituit quo, rebus suis dispositis, parati omnes ad eumdem locum ei occurrerent, ibique secum iter sanctae peregrinationis arriperent. Redeuntes autem ad propria diligenter admonuit ut tempore medio caste et innocue se haberent, et seipsos Christo, totius puritatis amatori, milites exhiberent idoneos. Ipse uero cum honesto comitatu praecipua et maxime populosa totius regionis loca circumiens, crebras praedicando faciebat stationes, et plurimos ad eamdem Christi militiam conuertebat. Quibus etiam illud curabit iniungere, ut qui possent, praefixo tempore ad locum praedictum aliis occurrerent, cum eis pariter profecturi. Qui uero propter temporis angustiam a negotiis suis expediri non possent, quam celerrime fieri possit, alios sequerentur. Tempore autem profectionis iam uicino, Martinus, licet auctoritate pontificalis mandati tutus esset, cupiens tamen sanctae professioni suae reuerentiam exhibere, fontem totius ordinis Cistertium adiit, ibique ab ipso loci eiusdem abbate, aliisque praecipuis quibusdam abbatibus, peregrinationis licentia et benedictione accepta, ad monasterium suum reuersus est. Ubi etiam fratrum suorum se orationibus commendans et eos mutua charitate diuinae pietati committens, Basileam petiit, ubi iam signatorum multitudo magna conuenerat, a quibus laetissime susceptus est. Ibi quoque sermone exhortationis habito, seipsum et socios beatae Virgini commendauit, humiliter rogans ut ipsa Filio suo nouum conciliaret exercitum. Postea ualedicens clero et populo eiusdem ciuitatis, a quibus plurimum diligebatur, laeto uultu et mente impauida sanctae profectionis laborem cum sociis aggressus est. Qua ex re illud coniicere possumus, hominem Dei nescio quid magni iam tunc in animo concepisse, et quae Deus per ipsum facturus erat, certo iam mentis augurio praesagire. 5. Profectus itaque de ciuitate Basilea signatorum exercitus, relictis aliis, stratam illam arripuit quae per angustos Tridentinae uallis anfractus Veronam ducit, minori quidem labore et maiori compendio. Erat autem tam clara et celebris famae praecurrens opinio, ut non solum hi per quos eis transitus erat, uerum etiam de uillis et oppidis cateruatim occurrerent, et eos multo fauore et gratia suscipientes, uictui necessaria iustis pretiis exhiberent. Martinum uero praecipue mirabantur, quod homo religiosi habitus et uitae admodum spiritualis armatum ductaret exercitum, seque ipsum tanti laboris officio tam strenue coaptaret. Unde et nomen eius inter se celeberrime frequentantes, post illum Turonensem, qui in sanctorum confessorum catalogo fere primus atque praecipuus est, quadam similitudinis ratione, Martinum hunc alterum uocitabant. Et reuera, si rem diligenter inspicimus, quaedam, ne multa dixerim, in utroque concurrunt similia. Primum quidem, quod sicut ille aliquando armatam sequens militiam, sicut de ipso scriptum est, tam sancte et innocue se habebat, ut iam tunc non tam miles quam monachus putaretur; ita et hic uerus monachus, imo Pater monachorum, armatum ducens exercitum, inter belligeros homines ita uixit, ut quantum labor itineris uel iniuncti cura permittebat officii, de rigore suae professionis nil sibi penitus relaxaret. Deinde sicut ille tantae fuit compassionis in pauperes, ut asperrimo frigore chlamidem, quam unicam habebat, cum nudo paupere partiretur, sic et iste de his quae uel secum detulit, uel postea, uolente Deo, copiose adeptus est, indigentibus sociis largas distribuit portiones: adeo ut in duobus diebus centum uiginti marcas in utiles usus liberaliter erogaret, et in tertia die septuaginta marcas argenti. Tertium est, quod sicut ille de monacho factus episcopus in sua tamen paupertatis humilitate seipsum semper continuit, sic et iste, sicut nobis certissime compertum est, cum posset uel episcopatum, uel quas uellet alias ecclesiasticas dignitates, imo et immensam auri argentique pecuniam, nonnullis rogantibus, accepisse; amore tamen ordinis monasterii sui, cui Deus per ipsum, et ipse per Dei gratiam solemniter benefacere cogitabant; oblata respuit, et expleta peregrinatione ad fratres, pauper quidem spiritu, sed coelestis thesauri operibus diues et plenus reuersus est. Sunt alia forte plura quae possent in utroque Martino unius ad alterum similia reperiri, nisi forte minus idoneo lectori uel sanctissimum confessorem nimis deprimere, uel honestum uirum quem dicimus attollere uideremur. Quapropter utrumque debito fine honoris uenerari nos condecet; sed illum quidem uelut sanctissimam animam, iam fruentem consortio angelorum; hunc uero tanquam prudentem uirum adhuc in carne agentem, qui et iam apud Deum et homines magni meriti aestimatur, et postmodum apud utrosque amplioris gratiae per Dei gratiam futurus sit. Sed neque illud silendum credimus, quia in illius sancti Martini sacro natalitio iste Martinus natus est in mundum. Et ideo Martinus appellatus est, etc. 6. Venientes itaque Veronam milites peregrini cum duce suo, tam a populo ciuitatis quam ab alia multitudine maxima signatorum, quae illos de diuersis mundi partibus ad eumdem locum praeuenerat, laetissime suscepti sunt. Nam et ipsius urbis episcopus Martinum in domum deuote ac reuerenter assumpsit, eique per octo fere hebdomadas sumptus et obsequium beneuole ministrauit. Postea discedentes Venetiam petierunt; ibi naues intrare decreuerant, et inde uersus Alexandriam, ciuitatem Aegyptiam, recto impetu nauigare; propterea quod tempore illo in partibus transmarinis inter nostros et barbaros induciae pacis erant, quas nostris, salua fide, quam interposuerant, soluere non liceret. Erant autem in exercitu signatorum famosi et potentes uiri quamplures, tam saeculares quam ecclesiastici. Inter quos Balduinus, comes Flandrensis, et Bonifacius marchio de Monteferrato, auctoritate et uiribus atque consilio praecipui habebantur. Et siquidem omnes uno consensu in hoc conuenerant, ut petentes Alexandriam, et eam uiriliter obsidentes, non tam belli fortunam quam diuinae uirtutis experirentur potentiam. Quod utique si fecissent, sperabile satis erat tam ipsam magnificam ciuitatem quam et maximam totius Aegypti partem facili compendio in eorum potestatem posse transferri, eo quod totus fere populus terrae uel consumptus fame perierat, uel squalebat penuria propter sterilitatem eiusdem uidelicet terrae, cui Nilus frugiferas aquas, quibus eam rigare solet, annis, ut aiunt, iam quinque subtraxerat. Impediebatur autem illud principum nostrorum laudabile satis consilium fraude et nequitia Venetorum, qui tanquam domini nauium et principes Adriatici maris, eis nauigium penitus abnegabant, nisi cum ipsis prius celebrem Dalmatiae ciuitatem, iuris autem Hungarici, Iafiram [al. Iaziram] expugnarent. Aiebant enim illam semper suis utilitatibus fuisse contrariam, adeo ut saepe ciues eiusdem urbis naues illorum mercibus onustas piraticis inuasionibus spoliassent. Quae utique res nostris principibus, tanquam Deum timentibus, crudelis ac nefaria uidebatur, tum quia ciuitas illa Christianae gentis erat, tum quia ad regem Hungariae pertinebat, qui et ipse signo crucis accepto, ut moris est sub protectionem summi pontificis se et sua tradiderat. Illis ergo instanter urgentibus, nostris autem obnixe negantibus, sub hac contentione atque discordia plurimum temporis elapsum est. Putabant enim rem omnino detestabilem et Christianis illicitam, milites crucis Christi in homines Christianos caede, rapina et incendio degrassari, qualia in expugnandis urbibus frequenter solent accidere. Unde et multi pauperes, qui secum pauca detulerant, eisdem consumptis, non habentes ultra uiaticum, relicto exercitu, uersis uestigiis ad propria regressi sunt. Sed et quidam potentes et diuites uiri, non tam rerum penuria laborantes quam perpetrandi flagitii horrore perterriti, inuiti ac pene nolentes in reditum conuersi sunt. E quibus aliqui Romam petentes uix a summo pontifice redeundi licentiam impetrare potuerunt, ea tamen conditione praefixa, ut saltem post aliquot annos uotum suae peregrinationis exsoluerent. Qui reditus peregrinorum non solum exercitum nostrum illorum fraudauit absentia, uerum etiam multos, qui de Germania caeterisque regionibus subsequi festinabant, ab illo, quem conceperant, animi feruore cohibuit, ut in locis suis immoti consisterent. Tempore autem illo missus est ad exercitum nostrum cardinalis quidam, Petrus uidelicet Capuanus, quem summus pontifex ad hoc direxerat, ut praefatam sedaret controuersiam, ageretque cum Venetis, ut felici embolae, id est Christi militiae maturum uersus Alexandriam praestarent nauigium. Quod cum ab eis nullatenus extorquere posset, nisi nostri propositam sibi conditionem implessent, uisum est eis ueniale magis et minus improbabile, minori malo maius bonum compensare, quam uotum crucis inexpletum relinquere, et gressu retrogrado ad suos cum peccato reportare infamiam. Spoponderunt itaque facturos se quod illi instanter exigebant, accepto nihilominus ab eis certissima sponsione quod ipsi quoque armati nostros usque Alexandriam et comitarentur et ueherent. Videns ergo Martinus noster non solum negotio crucis moras innecti, sed et toti exercitui nostro fundendi sanguinis Christiani necessitatem incumbere; nesciens quo se uerteret, quidue ageret, totus in se exhorruit, et de pluribus, quorum ei quodlibet displicebat, illud elegit quod in tali articulo potissimum uidebatur. Aggressus itaque praefatum cardinalem, omnium precum instantia suppliciter exorabat ut eum a uoto peregrinationis absolutum ad solitam claustralis uitae quietem transire permitteret. Ille uero nisi prius expleta peregrinatione, omnem prorsus ei reditum denegabat, et insuper maiorem imponens sarcinam, auctoritate summi pontificis, omnes ei commisit Theutonicos quos uel ipse adduxerat, uel ibi repererat, uel qui postmodum ad eumdem exercitum essent uenturi. Iniunxit etiam tam ei quam quibusdam aliis religiosis, qui aderant, ut per omnes casus socios sequerentur, et eos a sanguine Christiano, quantum posset fieri, cohiberent. 7. Traiecta igitur classe per mare Adriaticum, quod et ipsum Dalmaticum appellatur; alterum quidem ab Adria ciuitate, uel secundum fabulas, a filia Ionis Adria (2) ; alterum uero a Dalmatica quam alluit, appellationem accipiens, milites nostri celeri cursu, sed mente tristi et tarda, regionis opposita littora tenuerunt, ac ne in re odiosa et sibi ipsis detestabili diuturnas agerent moras, praefatam urbem magno terrore et fremitu obsederunt, eamque per triduum non tam hostiliter quam minaciter oppugnantes, sine caede et sanguine ad deditionem compulerunt. Quae ciuitas postquam suis uictoribus tradita est, mox eam Veneti a fundamentis inexorabili odio subuerterunt. Quo in facto, quia nostri sententiam excommunicationis inciderant, pro eo quod rebus Hungariae regis manus iniecissent, quas ille signo crucis accepto, B. Petri summique pontificis protectioni commiserat, uisum est nostris ad eumdem summum pontificem nuntios destinare, ut coactae, culpae misericorditer condescendens, eos ab illa sententia excommunicationis absolueret. Cui legationi prosequendae cum personae utiles et idoneae quaererentur, electus est Martinus abbas, et cum eo Suessionensis episcopus, uir magnae sanctitatis et dulcis facundiae, et tertius magister Ioann. Parisiensis, homo Francigena, nobiliter eruditus et sermone affabilis; quorum interueniente praesentia, causa fauorabilis apud summum pontificem plenius fulciretur. Qui tres uiri cum Romam uenissent, admissi causam quam attulerant fideliter exponentes, dominum papam humillime rogauerunt ut coacto flagitio, quod milites nostri ob Christi honorem in Christianos commiserant, clementer ignosceret, et causa diligenter inspecta, illam excommunicationis relaxaret sententiam. Ille uero tum fauore quem necessitas excusabat, tum nostri exercitus humili supplicatione, tum etiam nuntiorum gratia et auctoritate permotus, habita secum deliberatione, petitae indulgentiae benignus assensit, iussitque scribi formam absolutionis ad nostrum exercitum perferendam. Erat enim uir multae discretionis et gratiae; iuuenis quidem aetate, sed canus prudentia, maturus animo, morum honestate compositus, clarus genere, forma conspicuus, amator aequi et boni, inimicus autem nequitiae et malitiae, adeo ut non tam sorte quam merito Innocentius uocaretur. 8. Factum est autem, dum adhuc nuntii nostri in curia uersarentur, certus rumor insonuit, uenisse uidelicet Alexium iuuenem in castra, Graecum genere, filium uidelicet Isaac regis Constantinopoleos, missum a Philippo, rege Teutonicorum, cum nuntiis et mandatis, quibus obnixe rogabat exercitum ut praefatum iuuenem in regnum suum restituere niterentur. Cuius rei ordo talis est, si ordo congrue dici potest rerum inordinate et crudeliter gestarum narratio: Regnante igitur apud Graecos Isaac illo, quem diximus, frater eius Alexius, patruus minoris Alexii, cuius et modo facimus mentionem, consilio quorumdam pessimorum, maxime autem cuiusdam cognati sui, nobilis quidem uiri, sed perfidi, qui Murtiphlo, id est flos cordis in gente illa uocabatur, eumdem fratrem suum Isaac regno deiecit, et ipse regnum arripiens, filium eius, et eumdem nepotem suum, hunc scilicet de quo nunc agitur, Alexium sub diligenti custodia carceri mancipauit. Qui tamen, inuenta opportunitate, latenter effugiens, occulta et celeri fuga Teutoniam petiit; ueniensque ad Philippum regem, qui sororem ipsius habebat uxorem, suas illi patrisque miserias, et patrui crudelitatem fideliter conquestus est. Qui praefatum iuuenem satis honeste suscipiens, eum apud se aliquanto tempore magno dilectionis affectu detinuit, eique sumptus et obsequia copiose ac liberaliter ministrauit. Audiens autem exercitum nostrum, Iazira expugnata, circa fines Graeciae conuersari, saepe dictum iuuenem cum nuntiis et epistolis suis direxit ad principes, utrum, si fieri posset, in regnum patris sui reducere molirentur. Teutonicis autem pro eo quod sui iuris esse uidebantur, hanc rem securiosius et imperiosius iniungebat. Marchionem, cognatum suum, eius, quae inter eos erat, commonebat propinquitatis. Flandrenses atque Francigenas et Venetos, et aliarum regionum homines, omni precum molimine sedulus exorabat, certissime promittens, si ille auxilio ipsorum sedem suam reciperet, peregrinis omnibus tam per Teutoniam quam per totam Graeciam tutam ac liberam in perpetuum patere uiam. Accedebat etiam ad hoc quod idem iuuenis certissime pollicebatur, si uiribus eorum restitutus foret, eis in commune argenti trecenta marcharum millia se daturum. His omnibus causis in unum concurrentibus, maior pars nostri exercitus in assensum iuuenis iam coeperat declinare. Pauci uero, qui de crucis prouentu magis erant solliciti, obnixe dissuadebant, dicentes, id quod et uerisimile putabatur: praefatum iuuenem sine ferro et sanguine nullatenus posse restitui; uidebatur enim eis stultum et improbum, paucos homines peregrinos, nec habentes quo se reciperent, omisso sanctae peregrinationis proposito, certo suo periculo, pro commodis alienis, tantae urbi, tam munitae, tam populosae, bellum indicere, quod sine multa caede alterutrius partis, uel fortassis utriusque, terminari non posset. Sed de hac re, id est de iuuenis illius restitutione, ad tempus tacendum est. Sequentia suo tempore prosequemur. Postquam ergo, sicut loqui coeperam, rumor iste Romae auditus est, dominus papa cum omni clero suo, nuntiisque nostris, aliisque quamplurimis uehementer expauit, metuens ne maligni hostis inuidia hac occasione uel totius exercitus nostri machinaretur interitum, uel saltem crucis negotium impediret. Oderat autem summus pontifex illam urbem tam ipse quam eius praedecessores a multo tempore, quoniam iam diu Romanae Ecclesiae rebellis exstiterat, et in quibusdam fidei articulis, uelut in processione Spiritus sancti, quem Graeci de Filio procedere negant, et in modo sacrificandi, quod illi in fermentato facere solent, a fide catholica dissidebant. Unde et quemdam cardinalem, qui quodam tempore a summo pontifice ad eos corripiendos et instruendos missus erat, uersis sursum uestigiis, et capite deorsum in aere suspenderunt, donec communicato cum Petro spiritum exhalaret. Oderat igitur eam, ut diximus, et optabat, si fieri posset, eam a gente catholica sine sanguine expugnari, nisi nostri cladem exercitus formidaret. Hoc autem per nostros posse fieri non sperabat, dicens eamdem urbem plus in solis nauibus piscatorum abundare quam illos in toto nauigio. Habebat enim mille sexcentas piscatorias naues, quarum quaelibet per totum annum ad quatuordecim dies fisco regio persoluebat nummum aureum, qui perperam uocari solet Ferdoni, id est quartae parti marcae unius aequiualens. Bellicas autem siue mercatorias habebant infinitae multitudinis, et portum tutissimum. Erat autem de consilio et sententia eiusdem summi pontificis, qui de crucis negotio maxime anxiebatur, ut nostri recto cursu uersus Alexandriam nauigarent. Permittebat etiam eis ut de maritimis locis Romaniae, quam alluit id mare, cibos inemptos, id est absque pretio moderate tollerent, qui eis ad annum dimidium possent sufficere. Quod suum consilium, quia mutari metuebat, et crucis profectum terrenis occupationibus impediri, merito tam ipse quam alii omnes nouis rumoribus turbabantur. 9. Instabat igitur abbas omni precum molimine, et has omnes, quas diximus, causas aliasque praetendens, redeundi licentiam flagitabat. Ille uero omnino ei reditum denegabat, nisi prius Terram sanctam, quam petere uouerat, attigisset. Egressus itaque de curia Martinus cum sociis, accepta pontificali benedictione, cum litteris continentibus formam absolutionis, quae nostro exercitui redderentur, Beneuentum petiit, reperitque ibi Petrum illum Capuanum, cuius supra meminimus, uersus Achonem recto cursu transnauigare cupientem. Cui Martinus adhaerens pontificales epistolas per socios misit ad castra, per quos etiam Teutonicae cohorti, quam prius ductauerat, uerbis excusatoriis ualedixit, II Nonas April. (April. 4). Deinde apud Sypuntem nauem ingressi, post laborem diuturni temporis portum Achonis tenuerunt, ubi etiam ab omnibus celeberrime suscepti sunt, VII Kal. Maii (April. 25). Erat autem ibi Teutonicae gentis magna frequentia, inter quos quidam nobiles et potentes uiri, qui Martinum in Germania prius nouerant atque dilexerant, eum deuotissime susceperunt. Capuanus uero omnes ei Teutonicos, qui uel tunc aderant, uel postmodum superuenturi sperabantur, summi pontificis auctoritate commisit. Eadem aestate, circa dies illos qui propter feruoris malitiam caniculares uocari solent, orta est ibi grauissima pestis, et corporum humanorum corruptio in tantum, ut una die plus quam bis mille corpora mortuorum sepulta memorentur. Erat autem tam subita et improuisa lues, ut quisquis coepisset aegrotare, infra triduum mortem certissimus exspectaret. Unde et multi subita aegritudine deprehensi, cum de rebus suis disponere non ualerent, uocato abbate, omnia sua illi tradebant, uel retinenda in proprium, uel distribuenda sociis egentibus, retenta sibi parte sua pro libitu disponentes. Quam rem ipse Martinus ita fideliter exsequebatur, ut in duobus diebus, quod et paulo ante dictum est, centum uiginti marchas in tales usus expenderet, et in tertia septuaginta marchas. Quorumdam etiam uirorum fortium arma, quae illi ob rerum penuriam pignori supposuerunt, ipse gratuito pretio satis liberaliter redimebat. Amplius autem per infirmos strenua pietate discurrens, tam consilio quam rerum impensa beneuole prouidebat, admonens eos de pura confessione, de certa spe aeternitatis, ne mortem breuem et momentaneam formidarent, post illam continuo uitam interminabilem accepturi. Sanos etiam uiriliter exhortabatur, ne terreret eos breuis illa et cito transitura calamitas, sed promptis animis ad utrumlibet parati essent, uel hanc uitam ad honorem Dei diutius producere, uel socios sequendo aeternam breui compendio feliciter adipisci. 10. Hac igitur peste in ciuitate illa et finibus eius diu peruagante, maxima pars tam ciuium quam peregrinorum ibidem commorantium eiusdem contagionis tabe consumpta est. Nam et de sedecim hominum personis, quae in abbatis hospitio uersabantur, uix ipse quartus mortem effugit; caeteri omnes periculo succubuerunt. Sed et si qui superstites erant, ii responso mortis accepto languidi et exsangues eam per singula momenta certissime praestolabantur. Accessit autem ad hoc et aliud incommodum, quoniam induciae pacis, quae inter nostros et barbaros iuramento firmatae fuerant, fraude illorum et nequitia solutae sunt, captis et spoliatis duabus nauibus nostrae gentis, et direptis omnibus quae in eis uehebantur. Quam tamen iniuriam nostri fortiter ac celeriter uindicantes, sex illorum naues magnas annona, et mercibus, ac aliis rebus onustas in mari deprehensas, tam ipsas quam omnia quae in eis erant, sibi praedam fecerunt. Atque ita diuina uirtute et sua fraudem illorum uiriliter ulti sunt. Renouato itaque bello coepit hostilis rabies solito uehementior nostris incumbere, tum propter numerum pauciorem, tum quia et hi qui residui erant tanquam morte uicina imbecilles et inualidi putabantur. Quapropter uisum est his qui inter eos praecipui habebantur, nuntios ad castra peregrinorum dirigere, quos in Graecia uersari acceperant, ut ciuitati Achonitanae, et illi portiunculae Terrae sanctae, quam adhuc nostri multo labore et periculo possidebant, maturo subuenirent auxilio, et scirent eam uix iam posse diutius defensari. Hanc quoque legationem, rogantibus illis, suscepit abbas Martinus cum alio quodam uiro, Conrado scilicet, aduocato de Swartzenberg: cui idem abbas testimonium perhibet tantae integritatis, ut quoties se uel ioco, uel serio, uel casu mentitum esse recordaretur, tot uenias in secreto petere consueuisset. Ex quo et illud satis patet eum qui in leuibus et his quae alii fere omnes pro nihilo ducunt tam prouidus erat, in maioribus nullatenus fuisse negligentem. Tertia ergo die ante festum sancti Martini praefati duo uiri nauem ingressi sunt, et in Circumcisione Domini iuxta Constantinopolim littora tenuerunt. Ubi tunc exercitus noster non satis laetus agebat, eo quod magnum discrimen incurrisset negotiis implicitus alienis. Quod utique Deum ita ordinasse credendum est, ut ciuitas illa, quae pro sua magnitudine atque potentia iam multo tempore Romanae sedi rebellis fuerat, uirtute nostrorum et insperata uictoria unitati ecclesiasticae redderetur. Venientes itaque ad nos nuntii transmarinae Christi militiae, reuerenter ab omnibus ac beneuole suscepti sunt, maxime autem a Teutonicis illis quibus abbas praeesse consueuerat. Exposita autem causa sui aduentus, compassionem utique magnam experti sunt, sed nullam omnino spem consilii seu auxilii a nostris acceperunt, quippe qui nec sibi ipsis posse satis auxiliari uidebantur. Erant enim in tanto extremae aduersitatis articulo, ut nec circa ciuitatem ipsam satis essent securi, propter inaestimabilem hostilemque Graiae plebis multitudinem: nec ab ea absque multo labore ac periculo discedere possent, propter innumeras illorum naues, quibus, si fugerent, eos persequi et expugnare satis hostiliter cogitabant. Unde factum est id, quod raro solet accidere, ut nostri eidem ciuitati, de qua fugere non audebant, obsidionem ponere cogitabant. Ad cuius rei euidentem notitiam, operae pretium est illud explicandum resumere, quod in superioribus nos ad tempus suppressisse meminimus. Quam rem si quisquis diligenter aduerterit, occulta Dei iudicia et latentes rerum accidentium causas poterit pernoscere. 11. Ordo autem rerum illarum quae nostros in hanc perduxerant necessitatis angustiam, hoc modo colligi potest: Cum regius ille iuuenis Alexius, quod et supra dictum est, cum nuntiis et epistolis Philippi regis in castra uenisset; et ipse quoque precibus suis et promissis ingentibus principes exercitus nostri plurimum permouisset, coeperunt paulatim omnes, ut diximus, in eius fauorem et causae ipsius praesidium declinare, quod utique diuersis ex causis agebatur, tum ob gratiam regis Philippi, qui nostris pro ipso attentius supplicabat, tum quia pium eis uidebatur, si fieri posset, legitimum regni haeredem, crudeliter deiectum, in sedem suam reducere; tum etiam propter eiusdem iuuenis preces atque promissa; qui si restitutus foret, magnum peregrinis omnibus et tunc et postea praestare posset auxilium. Aderat autem et illud, quod eamdem ciuitatem S. Romanae Ecclesiae nouerant esse rebellem et odiosam, nec putabant eius oppressionem a nostris summo pontifici, uel etiam Deo plurimum displicere. Sed et Veneti, quorum nauigio utebantur, ad hoc praecipue impellebant, partim in spe promissae pecuniae, cuius illa gens maxime cupida est, partim uero pro eo quod eadem ciuitas multitudine nauium freta in toto illo mari principale sibi dominium arrogabat. Harum omnium rerum et forte aliarum concursu illud actum est, ut omnes in fauorem iuuenis unanimiter consentirent, et ei suum pollicerentur auxilium. Fuit autem et alia, ut credimus, causa, longe his omnibus antiquior atque potentior, diuinae scilicet bonitatis consilium, quod gentem illam elatam ex rerum opulentia ab illo fastu suo deprimi, et ad pacem et concordiam sanctae uniuersalis Ecclesiae reuocare hoc ordine disponebat. Congruum quippe uidebatur ut gens illa, quae aliter corrigi non ualebat, paucorum caede, et rerum temporalium, quibus intumuerat, amissione puniretur, ut et populus peregrinus superborum spoliis ditesceret, et terra tota in nostram transiret potestatem, et Occidentalis Ecclesia sacrosanctis reliquiis, quibus illi se indignos reddiderant, illuminata perpetuo laetaretur. Accidit autem et illud, quod utique magnum est, quod saepe dicta ciuitas, quae semper infida peregrinis exstiterat, deinceps, uolente Deo, mutatis ciuibus, fida et unanimis permanebit, et nobis ad expugnandos barbaros, et Terram sanctam obtinendam ac possidendam quanto uicinius, tanto praestantius ministrabit auxilium. Quae omnia utique cassarentur, si gens illa per homines alterius fidei, ueluti gentiles aut haereticos expugnata foret; imo, quod et grauissimum esset, in eorum transiret errorem. Has igitur causas apud Deum arbitror praecessisse, nobis quidem occultas, ei uero, qui omnia praeuidet, manifestas, quibus res istae grandes atque mirificae, quas sumus dicturi, certo limite, sed occulto, ad suum perducerentur euentum. 12. Ex hac igitur tam occulta et inscrutabili diuinae mentis conceptione, quae omnia formaliter comprehendit, quam nec arenae numerus, nec guttarum in mari, nec frondium in siluis fallere potest, omnia quae in tempore fieri uel contingere solent, certo tramite et immutabili cursu proficiscuntur. Unde et eam Graecorum philosophi archetypum, id est principalem figuram uocare solent: Ioannes in Euangelio suo (cap. I) uitam nominat. Quod factum est, inquiens, in ipso uita erat, et uita erat lux hominum. Sicut enim in mente hominis, qui mortalis est, res illae quodammodo uiuunt, quas cogitat in praesenti, siue illae praesentes sunt, siue adhuc futurae sperantur; ita quidem, imo multo uerius in mente diuina, quam Graeci noyn uocant, quae tota uitalis, uel potius ipsa uita est, quae nihil uel ignorare uel obliuisci potest, uiuebant omnia etiam antequam fierent, quae uel postea creata sunt, uel adhuc usque ad finem saeculi creabuntur. Quae diuinae mentis conceptio cum rerum omnium et minimarum ideas, id est formas contineat, multo magis hanc rem, quam dicere proponimus, tantam, tam nouam, tam mirificam, sicut futura erat, ita ab aeterno complexa est. Itaque ex illa irrefragabili Dei dispositione processisse credendum est, quod exercitus noster, qui mox capta Iazira uersus Alexandriam tendere festinabat, mutato proposito, huic tantae ciuitati bellum indixit, et directo nauigio fines eius hostiliter ingressus est, positis castris haud longe ab ipsis moenibus urbis ad bellum paratus consedit. Cui cum magna multitudine armatorum occurrit ille fraternae sedis inuasor et possessor Alexius, qui breui conflictu uirtutem militum uix expertus, diffidens causae suae et ignauiae sociorum, quos nec sibi propter perpetrata flagitia satis fidos arbitrabatur, mox in fugam turpiter conuersus est. 13. Ciues itaque magnificae (5) urbis territi fuga regis sui, quem etiam plerique nec prius propter scelera perpetrata satis dilexerant, simulque per nuntios a iuniori Alexio promissis ac precibus frequentibus attentati, nostris quoque contra spem suam comminantibus excidium urbis, nisi illum legitimum haeredem regni in regem susciperent, patentibus portis illum cum toto exercitu intra moenia pacifice admiserunt. Qui etiam iuuenis regalibus ornatus indumentis in sede regni, ut decuit, absque mora collocatus, dimidiam promissae pecuniae partem principibus nostris beneuole ac liberaliter numerari iussit, sperans se id quod reliquum erat, breuissimo tempore redditurum. Manserunt itaque nostri in ipsa ciuitate per aliquot dies, et tam noui regis quam ciuium ipsorum obsequio moderate utentes, id maxime cauebant ne cui onerosi hospites uiderentur. Sed quoniam ciuitas ipsa, licet magna et speciosa, duobus populis tam diuersis lingua et moribus, nec satis mutua dilectione consentientibus, tantaeque hominum et equorum multitudini sufficere non ualebat, placuit eis ut, relicta urbe, in locum planum atque diffusum sese reciperent, ibique positis castris, promissa regis commodius exspectarent. Quibus urbem egressis coepit oriri occulta quaedam ciuium aduersus regem seditio, plerisque murmurantibus quod ipse homines peregrinos et a moribus suis alienos tanto foueret affectu, et iam fere totius opes Graeciae sine causa ad eos transtulisset, et adhuc tantumdem uel forte plura, spoliato regno suo, eis largiri proponeret. Quam rem cum omnes fere quererentur, ausi sunt etiam ipsum regem patenter arguere, publice prohibentes ne regnum suum pro commodis spoliaret alienis, ne suorum inopiam praedam faceret aliorum; sed eos, tanquam rerum alienarum cupidissimos inuasores, pariter cum ipsis persequeretur et perderet. Quae illorum seditio nouum regem uehementer exterruit, tum propter ciuium eorum perfidiam, qui eum coacti susceperant, tum propter illam, quam in nostros habebat dilectionem, tum propter iuramentum de reddenda pecunia, quod ipse bona fide praestiterat. Videres eum grauiter anxiari, quasi medium inter suorum nequitiam et amorem nostrorum, et gratiam Philippi regis, quod si nostros uel falleret uel laederet, grauiter metuebat offendere. Cum ergo ad tantum facinus non facile posset impelli, Murciflo ille, cuius superius fecimus mentionem, cuius consilio pater eius caecatus, et ipse in carcerem retrusus fuerat, eum propria manu suffocauit, dicens: Minus esse malum, si solus ipse praesenti uitae foret exemptus, quam si totius Graeciae opes ad ignotos quosdam homines eius stultitia transferrentur. Quo sublato de medio ipse tanquam homo regii generis, et ipse quoque sanguine propinquus, diadema sibi imposuit, et regiam sedem tam audacter quam imprudenter occupans, cepit de regni negotiis et nostrorum perditione crudeliter cogitare. Cuius nos in hoc facto impietatem attentius abhorrentes, ita cogimur exclamare. 14. Crudelis igitur parricida, postquam iuuene suffocato regnum inuasit et tenuit, iussit ad tempus rumorem huius sceleris reticeri ac supprimi, ne statim ad castra perueniens nostrorum auribus insonaret, antequam ipse conceptae fraudis experiretur molimina, misitque continuo nuntios sub nomine iunioris Alexii, qui principes exercitus nostri de castris ad ipsum euocarent, quasi promissam pecuniam et insuper ampliora munera regiae liberalitatis accepturos. Quod cum ad ipsos perlatum esset, ipsi tanquam homines Christianae simplicitatis, nullam ibi fraudem suspicantes, urbem ingredi festinabant; quippe qui nil minus metuebant quam nouum regem, quem ipsi creauerant, tam breui temporis articulo de medio esse sublatum. Erat autem ibi uir quidam prudentissimus, dux uidelicet Venetorum, caecus quidem in facie, sed perspicacissimus in mente, qui corporis caecitatem animi uigore atque prudentia optime compensabat. Hunc alii semper in rebus ambiguis omni diligentia consulebant, et ad nutum eius publica negotia solebant disponere. A quo cum alii more solito quaesissent quid ei de hac re uideretur, dissuasit ne se, amore pecuniae, Graecorum dolis exponerent, dicens se idipsum timere quod euenerat, id est, ne iuuenis Alexius uel a suis peremptus esset, uel tanquam Graecus genere, ab eis corruptus nostram cum illis machinaretur perniciem. Dum ergo principes super hac re diutius consultassent, nuntii uero perurgerent instantius, erupit rumor ille de medio ciuitatis, et uniuersum exercitum graui terrore concussit. Videbant se in terra hostili deprehensos, in medio pessimae nationis, et illum raptum e uita, quem ipsi eis in manu potenti et magno terrore regem induxerant, qui utique si uiueret, posset et illorum uecordiam reprimere, et nostros plurimum consolari, eosque securos ac locupletes de regno suo ad explendum iter suae peregrinationis emittere. Quibus omnibus se nunc frustratos penitus agnoscebant, adeo ut nihil aliud quam mortem a rege nouo et ciuibus certissime exspectarent. Quid enim agere, aut quid spei habere poterant homines peregrini in tali articulo deprehensi, nec habentes ullum securitatis receptaculum, quo uel ad horam possent ab incursu hostium respirare? Indicerent eis bellum, ut eos publice in suam persecutionem excitarent, quos sciebant et antea latenter sibi esse inimicos? At uero illorum infinitus erat numerus, et qui quotidianis cresceret supplementis, et in terra propria, ubi eis omnia copiose suppeterent; nostri autem pauci et inopes in medio inimicorum, a quibus nil aliud sperare poterant, nisi quantum, ut ita loquar, suis possent ab eis gladiis exsecare. Sed et illud eos plurimum contristabat, quod promissa pecunia magna ex parte frustrati erant, cuius spe ipsi iter suum distulerant, et uiaticum peregrinationis suae negotiis insumpserant alienis. Elegerunt tamen illud, quod in tali casu optimum putabatur, consilium, dissimulato metu, sine quo utique esse non poterant, minaciter obsessis hostibus imminere, et in uindictam suffocati regis, quem ipsi instituerant, totam urbem cum ciuibus suis et illo exsecrabili parricida, hanc quidem ad excidium, illos uero ad certam mortis poenam reposcere. Quibus ita insultando tantum eis terrorem incusserant, ut illi de moenibus suis egredi uix auderent, maxime autem propter balistas nostrorum, quorum usus quanto est rarior apud illos, tanto etiam terribilior et periculosior aestimatur. Interim autem nostri confirmatis animis ad utrumque parati erant, uel ad recedendum, si se honesta et utilis praeberet occasio, uel ad caedendos hostes, et subeundam ab eis et cum eis mortem, si illi de lateribus suis ad conflictum auderent erumpere. Nam de uictoria tantae multitudinis obtinenda, siue de expugnatione urbis nulla eis spes poterat arridere, pro eo, quod illa munitissima erat; illorum autem numerus inaestimabilis quotidie succrescebat. Sed quanto studio noster exercitus optabat confligere et mori cum hostibus, tanto illi refugiebant uictoriam de nostris suis mortibus comparare, uidentes iam illos in terra hostili laborare penurie, se autem in loco suo bonis omnibus abundare. 15. Consederat itaque exercitus noster ante regiam urbem, ut dictum est, sed absque ulla spe eiusdem expugnandae. Quoniam ipsa non solum innumera ciuium multitudine, sed et bonis omnibus abundabat; et tanto munita studio, ut paucorum manu posset ab innumeris hostibus defensari. Est enim ciuitas triangula, ut aiunt qui eam uiderunt, habens in quolibet latere magnum milliare, uel amplius, ex ea parte qua terram attingit, uasto aggere et muro firmissimo tripliciter clausa; turres habens per circuitum sui excelsas et fortes, adeo sibi inuicem propinquas, ut puer septennis de una turri ad alteram pomum ualeat iaculari. Structuram autem aedificiorum in corpore ciuitatis, in ecclesiis uidelicet, et turribus, et domibus magnatum uix ullus uel describere potest, uel credere describenti, nisi qui ea oculata fide cognouerit. Ex ea uero parte qua ipsam urbem alluit Hellespontiacum mare, quod separat Asiam ab Europa, quibusdam in locis adeo angustum, ut de una in alteram transmittat aspectum; ex ea, inquam, parte quoniam agger esse non potuit, propter frequentiam portus quem habet tutissimum ac celeberrimum, muri sunt alti admirandae spissitudinis, et turres densae, eductae ad tantam celsitudinem, ut quiuis in culmen ipsarum aspectum dirigere perhorrescat. Hanc autem tantam firmitudinem et decorem, quem nunc habet, a prima origine non accepit. Nam olim quidem ita erat, sicut unaquaeque aliarum, et Graeco nomine Bizantion uocabatur. Unde et apud modernos nummi aurei, qui in illa formari consueuerant, a nomine ipsius urbis Bisantii appellantur. Postea uero cuiusdam regiae uisionis occasione de qua aliqua dicturi sumus, in eum quem nunc habet splendorem atque magnificentiam promota est. Quae uisio licet breuis humilisque appareat, magnae tamen cuiusdam rei fuisse praenuntiam, effectus subsequens declarauit. Sicut enim uisione quandoque magnarum rerum longe minores designantur, quemadmodum in somno Ioseph per solem, et lunam, et stellas undecim pater eius, et mater, et fratres undecim designati, ita nonnunquam per infimas magnae et celebres designatae reperiuntur, uelut in uisione Danielis, ubi per quasdam bestias regna potentissima legimus praemonstrata. Quapropter falluntur hi qui putant eorum quae se dormientes uidere putant, nullam esse distantiam, sed omnia uana esse, et nullum prorsus in se continere mysterium. 16. Visio igitur illa, quam dicimus, huic tantae pulchritudini et gloriae ciuitatis illius occasionem praestitisse, huiusmodi fuisse narratur et legitur: Post illam celebrem donationem qua Constantinus, Graecorum ac Romanorum imperator, reddita sibi sanitate et fugata lepra coelesti miraculo, Christum eiusdem salutis auctorem, et beatos apostolos Petrum et Paulum, qui nuntii fuerant, necnon et Syluestrum papam, qui minister exstiterat, imo totam Christi Ecclesiam regaliter honorauit; idem Constantinus regiae sedis dignitatem, quam Romae habuerat, beato Petro derelinquens, Graeciam petiit, et hanc urbem, quae tunc Bisantium dicebatur, prae caeteris omnibus habitandam elegit, ubi dum nocte quadam regali strato suffultus quiesceret, uidebatur sibi uidere auiculam [f. aniculam] quamdam longaeuam ualde et mortuam, quam et beatus Syluester papa, qui et praesens adesse uidebatur, dicebat ab eo certissime suscitandam. Quam cum idem imperator facta oratione in iuuenculam quamdam pulcherrimam suscitasset, et illa casto amore suis aspectibus placuisset, induit eam regia chlamyde, et cum diadema suum capiti eius impressisset, mater eius Helena ei dicere uidebatur: Hanc, fili, habebis uxorem usque in finem saeculi in hac pulchritudine permansuram. Quam uisionem cum ipse pluribus retulisset, et alius sic, alius uero sic, eam interpretaretur; proposuit ipse rex a ieiunio non cessare, donec Christus ei per famulum suum Syluestrum interpretationem suae uisionis exponeret. Cum ergo septem diebus ieiunasset, ipsa nocte septima apparuit ei beatus Syluester in uisione, dixitque ad eum: Auis [f. anus] illa quam uidisti, ciuitas ista est, quae iam quasi neglectu et senio defuncta, per te in tantum decorem renouanda est, ut regina dicatur inter omnes Graeciae ciuitates. Qua uisione rex non tam territus quam gauisus, conuocatis de tota regione opificibus tam lignorum quam lapidum, iussit eam et ampliari loco, et muris ac turribus emuniri, ecclesiis caeterisque aedificiis exornari, donec in eam quam nunc habet pulchritudinis elegantiam iuuenescens, Romae similis, ut aiunt, redderetur. Unde et ipsa urbs quandoque altera Roma dicta est, et terra ei adiacens hodieque Romania uocatur. At ne ulla superessent uestigia uetustatis, reprobato priore uocabulo, quod posset homines illius primaeuae humilitatis commonere, praecepit eam Constantinopolim appellari, a suo uidelicet nomine et Graeco, polis, quod ciuitas interpretatur. Hanc itaque, ut dictum est, a parte terrae nostri obsederunt, magis utique odio rerum suarum, quod aliud propter causas praemissas facere non audebant, quam ulla spe obtinendae uictoriae, pro eo quod ipsa inexpugnabilis uidebatur Cum ex ea parte nil aut parum proficerent, placuit eis ex altera parte, qua mari clauditur, non tam fortunam, quam diuinae uirtutis potentiam, sine qua illud nullatenus fieri posse nouerant, suo magno periculo experiri. Insilientes itaque naues suas uelut quodam indignationis impetu ad terrorem inimicorum, traiecto mari, quod ibidem angustum est, in littore opposito ciuitati cuncti uiriliter consederunt, ibique mutato proposito coeperunt de explendo negotio per mortem aut uictoriam solertius consultare. 17. Sed et de nauibus illis, quarum infinita erat multitudo, frequenter aliquae leuiores ac celeriores ad lacessendos eos et uirtutem illorum experiendam subito erumpebant, quibus illi occurrentes iaculis et sagittis, et maxime terrore balistarum eos facile abigebant. Consulentes itaque ducem illum Venetorum, cuius paulo ante meminimus, hominem uidelicet caecum uultu, sed animo perspicacissimum, id habuerunt consilii, ut per singulas naues suas, iuxta malum ipsius nauis alias quoque arbores longas ualde et fortes hinc inde erigerent, et eas carinae fortiter tam cum ipso malo quam sibi inuicem tam uasto collaquearent connexu, ut eis tanquam ligneae turres, quasi propugnacula, praesidium exhiberent: quibus etiam arboribus aliquanto spatio ab inuicem distantibus, ueluti quosdam scalarum gradus infigerent, per quos animosi iuuenes ad tuendas naues hostesque desuper impugnandos quaterni aut seni uelociter ascendere possent et descendere. Quod et factum est, et turres illae siue scalas uocare malueris, in tantum culmen altitudinis eductae sunt, ut magna sui parte omnes turres et fabricas Graecorum excederent. Quas etiam cum totis nauibus tali undique artificio muniuerunt, ut nec tela nec lapides, nec ignem, uel communem, nec illum qui Graecus dicitur, formidarent. Exstructis ergo nauibus et ad urbem applicitis, placuit eis prius in expugnatione portus et nauium Dei gratiam experiri, ut ab illa parte securi eos qui in muro et turribus erant, tanto securius quanto facilius expugnarent. Erat autem clausus ille portus tutissimo quodam recessu, et catenis ferreis immensae magnitudinis, quae ab una fronte portus ad alteram extensae naues omnes uelut sub una clausula coercebant. Quae postquam a nostris multo labore ruptae sunt, fugientes Graeci maxime terrore balistarum, quas ferre non poterant, captiuas naues suis uictoribus reliquerunt, quas illi cupide rapientes in suos usus, uelut quaedam belli spolia gratissima, transtulerunt. Deinde turrigeris nauibus, quantum fieri potuit, ad murum admotis, et fortibus quibusque per scalas ascendentibus, praeconis uoce clamatum est, eum qui primus hostiles muros insiliret, centum marcas in praemium accepturum. Videres omnes uehementer appetere, quod uni tantum seruabatur, non tam amore promissae pecuniae quam ob Dei honorem, et causae communis utilitatem, et incoepti laboris compendium. Qui postquam scalarum summum tenuerunt, aliis ita festinanter sequentibus, ac si eos in medios hostes propellere, et ipsi eos subsequi properarent; tunc uero cerneres eos ex alto subiectis hostibus hastis, iaculis et sagittis odiosum imbrem impluere, illos autem turbatos ac trepidos, nec habentes quod contra facerent, grauissime coarctari. Balistarum tamen horror et impetus, eo quod gens illa naturaliter timida est, eos maxime reddebat exanimes. Postquam uero unus inuentus est qui primus muros insiluit, et illum alii celerrime sequerentur, continuo ciues exsangues et trepidi, uidentes iam hostem sibi immistum, discurrentes per murum ubicunque possunt, sese in fugam praecipitant, quasi muris amissis tuti possent in sua ciuitate consistere, qui eorum praesidio nequiuerant defensari. At nostri nihilominus per murum discurrendo turres illorum alacriter occupant. Iamque ex eis quindecim uel plures inuaserant; tum hostes uelut resumpto spiritu, tum pudore, tum periculo impulsi coeperunt in quamdam respirare audaciam, et seipsos mutuo exhortantes, clamore simul et omni genere telorum eos uehementissime perurgebant. Quod uidens quidam comes Teutonicus, iussit urbem in quadam parte succendi, ut Graeci duplici laborantes incommodo, belli scilicet atque incendii, facilius uincerentur. Quod et factum est, et hoc illi consilio uicti penitus in fugam conuersi sunt; qui autem e nostris iam intra muros recepti erant, portas, quas multo lignorum lapidumue obiectu diligenter Graeci obstruxerant, remoto omni obice uel exciderunt uel fregerunt, et his qui adhuc in nauibus erant, optatum patefecerunt ingressum. Actum est hoc circa Ramos palmarum, Deo, ni fallimur, ita disponente, ut eodem die Christi exercitus hanc triumphaliter perfidam urbem irrumperet, qua Christus ueniens ad triumphum Passionis sanctam ingressus est ciuitatem. 18. Patentibus itaque portis, hi qui in nauibus erant laetis clamoribus irruentes territis hostibus hastis, gladiis, balistis, et sagittis, et omni genere telorum mortem specietenus intentantes, sed nullam prorsus fundendi sanguinis habentes uoluntatem, tanquam oues dispersas, eos per omnes plateas ciuitatis abigebant, in tanta multitudine fugientes, ut ipsa platearum spatiosa capacitas uix posset eis ad fugam sufficere: instabant enim eis tanto terrore et impetu, ut nec eos respirare, nec respicere paterentur. Cumque tantam haberent caedis copiam, quantam ipsi nunquam sperare potuerant, paucissimi tamen ab eis perempti sunt: ipsis ultro parcentibus, quippe qui a uiris religiosis secum in castris agentibus, Martino uidelicet et aliis, frequenter erant admoniti, quantum fieri posset, manus suas a sanguine continerent. Ceciderunt tamen illa die ciuium quasi duo millia, non utique a nostris, sed a quibusdam Francis, Italis, Venetis, Teutonicis, et aliarum nationum hominibus, qui prius cum eis in ipsa urbe habitare consueuerant, sed tempore obsidionis expulsi, pro eo quod de proditione suspecti ciuibus habebantur, nostris adhaeserant. Cuius iniuriae memores illi grauissimam in Graecos plagam ultionis crudeliter exercebant. De nostris autem nullus omnino ibi cecidisse reperitur, excepto milite quodam nobili admodum et famoso, qui dum hostes uehementius perurgeret, incautus ipse pariter cum equo, cui insidebat, in foueam quamdam repente absorptus sociis omnibus in laetis rebus dolorem magnum inuexit. Victis igitur omnibus et profugatis hostibus, et de tota urbe satis miserabiliter exclusis, foribus etiam diligenter obstructis, tum demum uictoribus ad praedam currere permissum est, nec antea, quia sub periculo capitis erat prohibitum, ne quis ante plenam uictoriam de praeda cogitare praesumeret. Inuenerunt itaque passim et copiose tantam auri argentique pecuniam, tantum splendorem gemmarum ac uestium, tantam pretiosarum mercium exuberantiam, tantam rerum uictualium ubertatem, domos adeo egregias, et bonis omnibus plenas, ut omnes repente de aduenis et pauperibus ciues ditissimi redderentur. Vastauerat autem incendium interim supradictum fere tertiam partem ciuitatis, cum, omnibus tam ciuibus quam peregrinis grauiori occupatis periculo, nulli erant qui flammas licite peruagantes possent exstinguere. Mulieres uero, et paruuli, ac decrepiti senes, qui fugere non ualentes, in urbe remanserunt, in occursu nostrorum digitum digito in formam crucis implicantes, satis flebiliter: Aiios Phasileos marchio (????? ßas??e?? µ?????)! decantabant, quod Latine sanctus rex marchio interpretatur, quod ideo faciebant quia marchionem, quem maxime Graeci nouerant, et idcirco inter nostros maximum reputabant, captae urbis regem haud dubie cogitabant, quod tamen Deus aliter disponebat. 19. Cum ergo uictores urbem uictam, quam iure belli suam fecerant, alacriter spoliarent, coepit Martinus abbas de sua etiam praeda cogitare, ac ne aliis omnibus ditatis ipse uacuus remaneret, proposuit et ipse sacratas manus suas ad rapinam extendere. Sed quoniam praedam rerum saecularium eisdem manibus attrectare putabat indignum, illud agere coepit, ut de reliquiis sanctorum, quarum ibi magnam sciebat esse copiam, aliquam sibi corraderet portionem. Assumpto igitur secum altero e duobus capellanis, nescio quid grande praesagiens, quamdam petit ecclesiam quae in magna ueneratione habebatur ex eo quod mater famosissimi imperatoris Emmanuelis ibi nobilem habebat sepulturam, quod cum Graecis magnum uideretur, nostri pro nihilo reputabant. Ibi de tota circumposita regione plurimum pecuniae repositum seruabatur, nec non et reliquiae pretiosae, quas de uicinis ecclesiis atque coenobiis ad eum locum spes uana securitatis fecerat congregari, quod etiam nostris ante urbis expugnationem ab his quos Graeci expulerant fuerat intimatum. Quam ecclesiam cum multi peregrinorum simul irrumperent, et alii circa res alias, aurum scilicet et argentum, et pretiosa quaeque diripienda cupide occuparentur, Martinus, indignum ducens sacrilegium, nisi in re sacra, committere, locum petit secretiorem, ubi ea quae maxime affectabat, reperiri posse ipsa loci religio promittere uidebatur. Inuenit ibi senem quemdam uenusta facie, barbaque prolixa et cana, sacerdotem utique, sed nostris sacerdotibus ipso corporis habitu ualde dissimilem. Unde et abbas, taicum ratus, placido quidem animo, sed uoce quidem terribili uehementer increpitans: « Age, inquit, perfide senex, ostende mihi quas potiores seruas reliquias, uel scias te statim mortis supplicio puniendum. » Ille uero, clamore potius quam uerbis territus, quippe qui clamorem audiens, uerba intelligere non ualebat, sciens nec illum Graeci sermonis habere commercium, Romana lingua, quam ex parte nouerat, coepit hominem mitigare, et iram eius, quae nulla erat, blanditiis emollire. Ad haec uero abbas in pauca eiusdem linguae uerba uix potuit eluctari, ut eidem seni quid ab eo exigeret, aperiret. Tunc ille, uultum eius habitumque considerans, et illud tolerabilius iudicans si homo religiosus sacras reliquias cum timore ac reuerentia contrectaret, quam si saeculares uiri fortassis cruentis manibus funestarent, ferratam ei arcam aperuit, ostendens ei thesaurum desiderabilem, quem super omnes gazas Graeciae Martinus abbas sibi gratum et desiderabilem iudicabat. Quem uidens abbas, festinanter et cupide utrasque manus immersit, et uti strenue succinctus erat, sacrilegio sinus suos implens, tam ipse quam capellanus ea quae sibi potissima uidebantur, sagaciter occultauit, et protinus egressus est. Quae autem sint, et quantae uenerationis illae quas sibi praedo sanctus mancipauit, reliquiae, postea competentius exponetur. Cum ergo, ut ita loquar, ad naues ita suffarcinatus properaret, uidentes eum, qui nouerant et amabant, de nauibus et ipsi properantes ad praedam, an ipse aliqua rapuisset, aut quibus rebus ipse ita onustus incederet, laeto animo requirebant. Ille uero laeto, ut semper erat, uultu, et uerbis iucundis, « Bene nobiscum actum est, » aiebat. Quibus « Deo gratias » respondentibus, ipse festinanter transiens, et omnem retardationis causam moleste ferens, ad nauem reuersus est, ibique in cubiculo suo, quod habebat honestum et mundum, uotiua illa suae militiae spolia collocauit, donec ille tumultuosus in urbe strepitus resideret. Ubi etiam postea triduo mansit in multae deuotionis obsequio, nullo sibi huius rei conscio, praeter alterum e duobus capellanis, et illum senem qui ei res easdem sacras tradiderat, qui etiam, uidens eum hominem beneuolum ac liberalem, iam ei satis familiariter adhaerebat. Cuius etiam ministerio interim ei apud quamdam eiusdem urbis ecclesiam honestum satis et commodum, suae professioni conueniens, praeparauit hospitium. Postquam ergo praefatus ille strepitus conquieuit, abbas cum illo, quem diximus, capellano, suum sibi secretum assumens, paratam sibi petiit mansionem, ubi tota aestate commoratus, sacras illas reliquias indesinenter amplectens, occulto quidem, sed magno uenerabatur affectu, et quod minus erat in exteriori, obsequio deuotionis supplebat. Manebat autem in loco eo licentius, quod inducias pacis, quas pagani uiolauerant, renouatas acceperat, tum quia per illud mare non erat satis tuta nauigatio propter magnam et nouam rerum mutationem, tum etiam detentus amore sociorum, simulque exspectans debitum statum ciuitatis et regni, ut his qui eum miserant rerum istarum formam posset exprimere. Atque ita, ut diximus, ciuitas illa regalis et inter omnes Graecorum urbes famosissima, breuissimo temporis articulo capta et spoliata, et a suis uictoribus possessa est. Viderint igitur alii qualiter hoc factum metiantur. Ego in omnibus his quae uel ab historiographis, uel etiam a poetis referuntur, nil me tale, uel tam magnificum legisse confiteor. Nec arbitror absque certo diuini fauoris miraculo fieri potuisse ut ciuitas illa munitissima, cui tota seruiebat Graecia, in manus paucorum tam repente, tam publice, tam facile traderetur. Plus enim hic, ut ita dixerim, uno momento paucos fortes fecisse intelligo, quam poetae ueteres apud Troiam infinita hominum millia profecisse decennio mentiantur, inueniantur. 20. Capta igitur urbe ac spoliata, et ipsis aedificiis nouis ciuibus distributis, ne absque principe quasi acephali remanerent, coepit de rege statuendo inter eos quaestio agitari. Erant autem duo uiri opinatissimi et celebres in exercitu nostro, marchio uidelicet de Monteferrato, Bonifacius, et Flandrensis comes Balduinus, et quibus alterutrum in regem eligi, et res ipsa uidebatur exigere, et uniuersus exercitus acclamabat, et quoniam uterque multorum fauoribus atque suffragiis nitebatur, nec facile alter alteri praeferri poterat, pro eo quod ambo satis idonei uiri putabantur, uisum est omnibus transferre curam et arbitrium electionis in duodecim uiros, qui maxime inter omnes integritatis et potioris consilii apud alios habebantur. Qui postquam habita multa deliberatione Flandrensem comitem nominarunt, collocatus est in sede regni, et capiti eius diadema impressum. Prouinciae autem eiusdem regni in tres partes diuisae sunt, unam quae ad fiscum regis speciabilem pertineret, alteram quam Veneti possiderent, et tertiam quae data est marchioni, Thessalonica uidelicet, et fines eius amplissimi, qui etiam Martinum nostrum, sicut nobis certissime compertum est, secum deducere, et episcopum creare proponeret. Ille sibi uotorum suorum conscius cum gratiarum actione recusauit, malens ad fratres suos, si Deus annueret, priuatus et humilis remeare. Deinde minores possessiones, ueluti castella, uillae et municipia, et quae huiusmodi sunt alia, in illas personas quae ad hoc magis idoneae putabantur, distributae sunt. Leges autem et iura, et caeterae institutiones quae ab antiquo tam in urbe quam in prouincia laudabiles habebantur, ita ut prius fuerant, consistere permissae sunt; quae uero reprobabiles uidebantur, uel correctae in melius, uel penitus immutatae. Quae dum ita in ciuitate agerentur, interim pestifer ille Mortiflo (8), grauissimi sceleris perpetrator et breuissimi temporis imperator, qui suorum sibi malorum conscius, etiam poenam timens, ante expugnationem ex urbe profugerat, nesciens quo se uerteret, aut quid spei in aliquo uel homine uel loco habere posset, ad Alexium seniorem (9) se contulit; cui principes nostri in diuisione regni, quamuis homini nefario, tamen quia regii sanguinis erat, quamdam terrae portiunculam habendam concesserant. Qui uidens hominem sceleratum ad se uenientem, quamuis nec ipse multum dissimilis, uix a suis prohibitus, quominus eum extremo mortis puniret supplicio; caecari iussit, et expulit, recolens eum tantae cladis auctorem, qui sibi fratrem caecare, et nepotem carcerare, et utrumque regno spoliare persuasisset, et postremo, ad augmentum sceleris, eumdem nepotem suum manu propria suffocasset. Ille uero turpiter expulsus, qui dudum mente caecatus fuerat, nunc etiam corporeo lumine priuatus, pauper et miser, et omnibus odiosus, cum in illis partibus fugibundus miseram ageret uitam, audientes nostri miserunt qui raperent eum et eorum aspectibus exhiberent. Quod cum factum esset, coeperunt tam nostri omnes quam Graeci qui in urbe relicti erant, misero probris et iurgiis et contumeliis insultare; parricidam, et patriae subuersorem, et dignum supplicio conclamare. Cumque de morte ipsius certa omnium esset sententia, de genere tamen mortis multa erat inter eos disceptatio, quibusdam censentibus eum laqueo suffocari, quemadmodum ipse dominum suum peremerat; aliis uero uiuum flammis immitti, uel saxo alligato pelago immergi, uel terrae infodi, uel detracta pene totius corporis uiscera denudari, uel truncari omnibus membris, uel si quid aliud atrocioris poenae in hominem sceleratum posset ab aliquo reperiri. Quid putas misero tunc animi fuisse, cum audiret eos de morte sua tam subtiliter disputantes, nisi quod dolor luminis amissi mortis uicinae formidinem leniebat. Placuit tandem principibus, pro eo quod, licet homo nefarius, alti tamen sanguinis erat, eum super altissimam pyramidem duci, et inde longo asseri alligatum praecipitem iaculando dari, ut qui de alto regni statu subita deiectione corruerat, nihilominus ab alto cadens mortem miserrimam quidem, sed non turpissimam, inueniret. Quod ubi factum est, toto corpore conquassatus cum dolore et miseria infelicem spiritum exhalauit. 21. De pyramide autem illa, de qua iste proiectus est, quam et plerique columnam uocant, aliquid notabile dici potest. Exstructa est itaque de maximis lapidibus, ferro inuicem arctissime consertis, incipiens ex magna spissitudine, et paulatim se acuens in immensam celsitudinis quantitatem; in cuius tamen summitate solitarium quoddam latibulum habuisse commemorant, qui terrenam sibi habitationem negans, nedum coelestem attingens, quasi inter utrumque medius eremum sibi fecerat in medio celeberrimae ciuitatis, cui etiam, ut dicunt, diuersae rerum imagines ab antiquo insculptae sunt, quae Sibyllae uaticinia et maxime superiorem regno uariis dicuntur figuris exprimere. Inter quas erant et nauium figurae et quasi scalae de nauibus erectae, per quas uiri armati ascendentes ciuitatem nihilominus ibi sculptam expugnare et capere uidebantur. Hanc sculpturam Graeci usque ad hoc tempus contempserant, nil minus possibile reputantes quam ut tantae urbi suae tale quid unquam posset accidere. At ubi uiderunt scalas in nauibus nostris erectas, tunc demum illius sculpturae iam recordati, seriosius coeperunt illud et quod diu spreuerant, formidare. Unde et quidem lapidibus, malleis ferreis easdem imagines contundentes, plurimi eas deformauerant, arbitrantes se hoc modo infaustum in nostros auspicium retorquere. Quae spes omnino utique cassa fuit, et praefatam sculpturam ueri significatiuam exstitisse, certus rei exitus declarauit. His omnibus ita gestis et bona parte medii temporis elapsa, Martinus, uidens exercitum nostrum circa regni negotia studiis ingentibus occupari, ut infra multa tempora susceptae peregrinationis iter exsequi non ualeret, ac per hoc principalem crucis causam uariis casibus impediri, totam suae mentis intentionem in hoc contulerat, ut rediens ad fratres suos claustrali se redderet disciplinae, quam in tanto rerum strepitu ita ut uellet non poterat obseruare. Cumque de loco in quo tunc erat usque Venetiam facili posset transnauigare compendio, maluit cum his quae Deus ei praestiterat ad eos prius redire qui miserant, ut eis de statu illius regni et de omnibus quae praesens audierat et uiderat, nuntius fidelis existeret, et tunc demum ualedicens omnibus, de Terra sancta, quam ex uoto petierat, sui quoque reditus cursum feliciter inchoaret. 22. Ingressus itaque nauem circa Natiuitatem sanctae Mariae, quasi nolens et uolens, securus et timidus, non sine metu et sollicitudine multa, prima die Octobris apud Achonem applicuit, ubi a sociis suis, maxime autem a Teutonicis, qui eum specialiter diligebant, laetissime susceptus, de statu regni et de his omnibus quorum ipse praesens testis adfuerat, uel ab aliis indubitanter audierat, fideliter enarrauit. Secretum autem illud suum nulli uoluit aperire, nisi cuidam honestissimo et forti uiro, nomine Bernhero, qui cum esset natione Teutonicus, patria uero Elsaziensis, sanguine generosus, et, quod praecipuum est, uirtute conspicuus, grande sibi nomen in terra illa comparauerat, adeo ut ipsius regis consilia maxima ex parte in ipsum reclinarentur. Hic abbati nostro semper familiaris exstiterat, qui eum et in terra sua nouerat atque dilexerat, et ibi maiori dilectione amplexus prae caeteris fere omnibus excolebat. Huic ergo cum abbas illa Dei munera quae secum attulerat ostendisset, ille statim laeto timore correptus expauit, et coepit gratiam illam quam Deus seruo suo contulerat, uehementius admirari. Cum autem audiuisset eiusdem abbatis de reditu suo propositum, obnixe studuit dehortari dicens uix unquam fieri posse ut tantae res tam pretiosae inter tot terrae et maris pericula, inter tot piratas et latrones, inter tot casus qui frequenter occurrere solent, indireptae ad terram Teutonicam peruenirent. Monebat igitur eum, ut ipse rebus eisdem Terram sanctam deuote et humiliter honoraret; in qua etiam cum eis permansurus, uel episcopatum, uel quas uellet alias ecclesiasticas dignitates a rege caeterisque principibus non recusaret accipere. Qui si secretiorem et monasticae professioni magis congruam uellet agere uitam, hoc quoque ipse apud regem, cui familiarissimus erat, pro libitu abbatis plenissime prouideret. Est enim in partibus illis territorium quod tam moderno usu quam apud ueteres scripturas mons Carmeli nominatur, locus omnibus bonis uberrimus, fertilis frugum, uestitus optime uinetis, oleis et aliis arborum generibus eleganter consitus, pascuis etiam copiosis exuberans. In hoc monte tria sunt monachorum coenobia, distincta ab inuicem et latas possessiones habentia, quibus coenobiis uel singulis uterentur, uel in unum redactis ipse abbas et dominus praesideret. At uero si magis uellet sui ordinis fratribus quam aliis praeesse, coenobitae illi ad alia loca satis commode transferrentur; abbas uero, assumptis sui ordinis hominibus quibus uellet et quanto uellet numero, totum praefati montis territorium tam ipse quam eius successores perpetua ditione liberrime possiderent. Postremo si nil horum acceptaret, acciperet a rege et principibus tantam auri argentique pecuniam, quantam ipse nunquam uel posteri praesumerent uel sperarent, quam et commodius secum deferre et secretius occultare et eadem ecclesiam suam ditare facili posset impendio. Quae omnia cum abbas renueret, dicens se nil aliud uelle nisi sacras res illas quas Deus dederat, suo fideliter exhibere coenobio, praefatus Wernerus, tanquam homo fidelissimus, secretum tenuit, et tam ipse quam alii quamplures ad nauem quae in portu parata erat, cum debito honore prosecuti sunt. Quam postquam Martinus ingressus est mutua charitate dicto uale et accepto, feria tertia ante Palmas illi ad sua redierunt, Martinus expansis uelis optatae nauigationis cursum aggressus est. Libet insuper hoc loco huic nostrae narrationi quaedam inserere quae sola, si alia deessent, satis possent astruere ea quae per abbatem Martinum uel iam gesta diximus, uel adhuc dicenda restant, de fonte diuinae dispensationis ordinem [originem] accepisse. Tertia siquidem nocte, antequam ipse Martinus sui reditus iter arriperet, quidam clericus admodum ei familiaris, Aegidius nomine, natus de Boemia, cuius nullum uerbum nisi Latine prolatum abbas ipse intelligere poterat, qui et ipse cum abbate in eadem naui redire proponebat, non dormiens quidem, sed uigilans, certissime, sicut ipse penitus affirmabat, uidit angelos duos in eodem loco, ubi sacrae seruabantur reliquiae, ubi etiam tam ipse quam abbas cubiculum habere consueuerant, abbas quidem ob sacrarum rerum diligentem custodiam; ille uero, quid ibidem seruaretur penitus ignorabat. Qui angeli circa scrinium, in quo sacra Dei munera claudebantur, mirae deuotionis officium satagere uidebantur, et Deum qui haec famulo suo contulisset, omni reuerentia collaudare. Facto autem illo diuinae uenerationis officio, alter alterum exhortantes Deum obnixe precabantur, ut eumdem uirum, cui tanta bona praestantur, cum omnibus qui ei familiariter adhaerebant, sua defensione protegeret. Quam utique certissimam uisionem cum ipse facto mane abbati recitaret, subito inter ipsa uerba ex multa cordis compunctione erupit in lacrymas: « Nescio, inquiens, qui sis, aut unde ueneris, aut quid in illo scrinio tuo custodias; sed illud uerissime scio, quia manus Domini tecum est. Quapropter in hac maris transfretatione a tuae sanctitatis non recedam consortio, certissime credens me in illa naui, qua tu uehendus es, periclitari non posse. » Cuius sanctae uisionis abbas perculsus miraculo, praesertim propter hominis fidem, quem sanctum et ueracem esse nouerat, retulit et ipse aliam uisionem, quae ipsi dormienti eadem ipsa nocte occurrerat. Videbatur ei siquidem ab eo loco, ubi tunc erat, Achone uidelicet, usque ad uillam proximam claustro suo, nomine Sigoltsheim, nil aliud esse quam mare, sed adeo securum et tenue, ut in eo nec etiam nauicula quantumlibet parua naufragium formidaret; praeterea ab eodem loco usque ad uillam praefatam facta uidebantur esse desuper in directum uelut quaedam tectorum umbracula, ut nec uentus, nec pluuia, nec aliud maris aerisue incommodum abbati nauigaturo nocere nullatenus praeualeret. Quam abbatis uisionem nos modo sic possumus interpretari, quod ab illo loco usque ad coenobium suum, licet inter multa terrae marisque pericula, diuina tamen protectione in reditu suo tutum iter habiturus esset, et praefatae uillae populus, uiri scilicet ac mulieres, primi ex omnibus apud claustrum Parisiense sacris essent occursuri reliquiis, sicut postmodum expressa rei ueritas hoc ipsum approbauit. 23. Non est facile casus omnes atque pericula memorare, quibus et abbas ipse et hi qui cum ipso in eadem naui ferebantur, frequentius expauerunt. Sed ipse tanto amplius, quanto plus amabat ea quae perdere metuebat. Sed in tanto timore et periculo Dominus ei maiorem fere, quam ipse sperare poterat, gratiam suae protectionis exhibuit. Occurrebant ei frequenter naues piraticae, quae uel aliis spoliatis, uel alios spoliare cupientes, hac uisa, subita mansuetudine mitescebant, et eam omni reuerentia pacifice salutantes, illaesam abire non tam sinebant, quam sinere cogebantur. Virtus enim Dei erat, quae et illos poterat coercere et istam securo cursu ad portum perducere. Post multos itaque labores et pericula non pauca nauis illa Martini, uel potius Dei et sanctorum eius reliquiarum, ad portum Venetiae perducta est in uigilia Pentecostes, ubi, cum applicuisset abbas, et de statu terrae satis dissimulanter inquireret, comperit non minus periculi et timoris in terra superesse quam in mari praecesserat. Totam quippe Italiam, per quam ei transitus erat, in feruore ac strepitu bellorum positam asserebant. Ipse uero sciens quia idem Deus potens est in terra et in mari, et qui eum in mari saluauerat, saluare poterat et in terra, paratis equis, sibi et suis sarcinis deferendis, confidenter quidem, sed tamen non absque metu et sollicitudine uersus Alpes iter arripuit. Cum autem ei frequenter armatorum cohortes occurrerent, quae ad nil aliud nisi ad praedandum et rapiendum uenerant, subito quodam terrore compulsi, oblatam sibi praedam inaestimabilem, tanquam ea indigni, timide abhorrebant, et cedentes de uia, summario, qui scrinia cum sacris ferebat reliquiis, per medium sui transitum praestabant innocuum. Transiens itaque Martinus noster totam Italiam, et post illam Alpes asperrimas, post quas etiam loca multa periculosa et plena latronibus, urbem Basileam, de qua primum suae peregrinationis iter inchoauerat, laetissime ingressus est, ac primo omnium beatae Virginis ecclesiam petens, cui et peregre proficiscens deuote se commendarat, quantas potuit ei gratiarum retulit actiones, quod eum apud dilectum Filium suum eiusdem Filii sui reliquiis honorasset, et de tot ac tantis periculis exceptum, laetum et incolumem reduxisset. Unde et altare ipsius, quod in ipsa ecclesia celeberrimum habet, palla nobili decorauit. Episcopo quoque eiusdem urbis, domino Lutholdo et aliis quibusdam personis et ecclesiis eiusdem loci donaria sua satis liberaliter erogauit. Mansit autem in loco paucis diebus, donec ei fratres sui, qui iam reditum eius acceperant, reuerenter, ut dignum erat, occurrerent, cum quibus ipse, assumptis quoque aliis de ciuitate quampluribus, qui eum gratissime prosequebantur, ad Parisiense monasterium egregie quidem, sed cum multa deuotionis humilitate se contulit, ubi etiam, toto fratrum conuentu tam ei quam sacris quas afferebat reliquiis ad portam humiliter recurrente, in natiuitate sancti Ioannis Baptistae ante horam Tertiarum triumphales illas sacrae praedae manubias, gaudentibus cunctis et Deum corde et uoce laudantibus, in ipsam inuexit ecclesiam, et in ipso altari maiori, qua potuit reuerentia, collocauit. 24. Benedictus itaque sit Deus, qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI), qui per ineffabilem uirtutem et misericordiam suam Parisiensem respexit et illustrauit Ecclesiam, per quaedam suae gratiae donatiua, quae per uenerabilem uirum iam saepe dictum, Martinum abbatem, ad nos transmittere dignatus est. Quorum praesentia et praesens exsultat Ecclesia et ipsorum patrociniis quaelibet anima fidelis apud Deum adiuuatur et proficit; de quibus ut legentibus certior fides astruatur, quaedam ex ipsis propriis duximus titulis exprimenda. Primum igitur et generalissimum, imo in omni ueneratione dignissimum, uestigium sanguinis Domini nostri Iesu Christi, qui pro redemptione totius generis humani effusus est. Secundum uero lignum est Dominicae crucis, in quo Filius Patri pro nobis immolatus ueteris Adae nouus Adam debitum exsoluit. Tertium est non modica portio S. Ioannis praecursoris Domini. Quartum uero brachium S. Iacobi apostoli, cuius memoria per uniuersam uenerabilis habetur Ecclesiam. Sunt etiam aliorum sanctorum reliquiae quorum nomina subsequuntur: Christophori martyris. Georgii martyris. Theodori martyris. Item pes S. Cosmae martyris. Item de capite Cypriani martyris. Item Pantaleonis martyris Item dens S. Laurentii. Item Demetrii martyris. Item Stephani protomartyris. Item Vincentii, Adiuti, Mauritii et soc. eius. Crisantii et Dariae martyrum. Item Geruasii et Protasii martyrum. Primi martyris. Sergii et Bacchi martyrum. Proti martyris. Ioannis et Pauli martyrum. Item de loco Natiuitatis Domini, de loco Caluariae, de Sepulcro Domini, de Lapide Reuoluto, de loco Dominicae Ascensionis, de lapide ubi Ioannes stetit, quando Dominum baptizauit, de loco ubi Christus Lazarum suscitauit, de lapide super quem Christus in templum est praesentatus, de lapide super quo Iacob obdormiuit, de lapide ubi Christus ieiunauit, de lapide ubi Christus orauit, de tabula super qua Christus coenauit, de loco ubi captus est, de loco ubi mater Domini migrauit, de sepulcro eius, de sepulcro S. Petri apostoli, de reliquiis sanctorum apostolorum Andreae et Philippi, de loco ubi Dominus Moysi legem dedit, de sanctis patriarchis Abraham, Isaac et Iacob. Item S. Nicolai episcopi. Item Adelehi episcopi. Item Agricii episcopi. Item Ioannis Chrysostomi. Item Ioannis eleemosynarii, de lacte matris Domini. Item Margaretae, Perpetuae, Agathae, Agnetis, Luciae, Caeciliae, Adelgundis et Eufemiae, uirginum. Factum et actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo quinto Dominicae Incarnationis, regnante Philippo Romano, praesidente sacrosanctae Rom. Ecclesiae Innocentio summo pontifice, sub episcopis Luthaldo Basiliensi et Heinrico Argentinensi. 25. Nemo igitur fidelis aliud uel credere debet uel etiam opinari, quam hoc actum esse diuinae gratiae respectu, ut tot et tantae tam celebres reliquiae per hominem se ipsum in tanta humilitate conseruantem inter tot rerum impedimenta ad nostram peruenirent Ecclesiam. In quarum aduentu tota, ut credimus, Teutonia atque apud seipsam laetior, et apud homines famosior, et apud Deum coepit haberi felicior; nullus ergo, ut alia multa, ita hoc fortuito aestimet euenisse. Quod utique nil aliud esset, nisi magnis Dei operibus debitum splendorem calumniando detrahere. Si enim illius maximae ciuitatis, de qua haec omnia translata sunt, tam incredibilem et subitam expugnationem et ordinem causarum praecedentium et transitum Martini abbatis terra et mari periculosum, et tamen protegente Deo de locis omnibus inoffensum diligenter attendimus, haec omnia profecto non esse casus fortuitos, sed muneris diuini, luce clarius apparebit. Quapropter omnes qui uel ista uident, uel audiunt, opus Dei, quo auctore facta sunt, in omnibus uenerari, et credere, et ab ipso suae fidei ac deuotionis praemium praestolari 26. De his autem ipsis coelestis gratiae donis, quae Dominus iam saepissime Dominico famulo suo abbati Martino et per ipsum Ecclesiae Parisiensi contulerat, eadem Ecclesia ad honorem Dei, et totius Romani imperii, Domino Philippo serenissimo imperatori laudabilem ualde contulit portionem, tabulam uidelicet quamdam inaestimabilis fere pretii, auro et gemmis pretiosis operosissime exornatam, et plurima sanctarum reliquiarum genera, longe auro et gemmis pretiosiora ibi diligenter recondita continentem. Quam tabulam Graecorum imperator in solemnibus festis uelut quoddam certum pignus imperii gestare consueuerat de collo suo catena aurea dependentem. Cui tabulae praeter aurum uel alias gemmas quamplurimas, iaspis unus mirae magnitudinis infixus est, passionem Domini sibi insculptam et B. Virginis et Ioannis Euangelistae imagines hinc inde assistentes. Est autem sapphirus ibi quidam admirandae quantitatis, cui diuina maiestas, quae nulla prorsus imagine proprie repraesentari ualet, artificiose tamen ita fieri potuit, insculpta est. Quod utique munus inuictissimus rex Philippus, iuuenis quidem aetate, sed in Dei timore et omnium morum honestate maturus, tanta mentis beneuolentia et gratiarum actione suscepit, ut ipsam etiam Parisiensem Ecclesiam cum omnibus possessionibus suis in suam susciperet protectionem, et alias omnes reliquias quas Martinus attulerat, ei perpetuo possidendas imperiali priuilegio confirmaret. Scripsit autem hanc historiam magister Guntherus quidam, tunc monachus, prius autem scholasticus, uir admodum liberaliter eruditus. Qui etiam rebus ipsis quas scribebat uehementer applaudens, id habebat intentionis ac fidei, ut ab illo qui haec per fideles suos operari dignatus fuerat, etiam ipse diuinorum relator operum uitam acciperet sempiternam.