[1,0] LIBER 1. (Sensus litteralis). [1,1] CAPUT 1. Vir erat in terra Hus nomine Iob. Idcirco sanctus uir ubi habitauerit dicitur ut eius meritum uirtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem eo obligata uitiis exstitit quo cognitionem sui conditoris ignorauit. Dicatur itaque ubi habitauerit ut hoc eius laudibus proficiat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim ualde laudabile est bonum esse cum bonis sed bonum esse cum malis. Sicut enim grauioris culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos exstitisse. Hinc est quod isdem beatus Iob sibimet attestatur, dicens: Frater fui draconum et socius struthionum. Hinc Petrus magnis Loth laudibus extulit quod bonum inter reprobos inuenit dicens: Et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conuersatione eripuit. Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iusti iniquis operibus cruciabant. Qui nimirum cruciari non posset nisi praua propinquorum opera et audiret et cerneret. Et tamen aspectu et auditu iustus dicitur, quia iniquorum uita, non delectando iusti aures atque oculos sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis dicit: In medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Hinc angelo Pergami ecclesiae dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae; et tenes nomen meum et non negasti fidem meam. Hinc sancta ecclesia sponsi uoce laudatur, cum ei in amoris cantico dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Bene ergo beatus iob, memorata terra gentili inter iniquos uixisse describitur ut, iuxta sponsi praeconium, inter spinas lilium creuisse monstretur. Vbi recte mox subditur: simplex, et rectus. Nonnulli namque ita sunt simplices ut rectum quid sit ignorent. Sed eo uerae simplicitatis innocentiam deserunt quo ad uirtutem rectitudinis non assurgunt, quia, dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod paulus discipulos admonet dicens: uolo uos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Hinc rursum dicit: nolite pueri effici sensibus sed malitia paruuli estote. Hinc per semetipsam ueritas discipulis praecipit, dicens: estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Vtraque enim necessario sunt in admonitione coniuncta ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit. Per columbam quippe simplicitas per ignem uero zelus indicatur. In columba igitur et in igne ostenditur, quia quicumque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inseruiunt ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. [1,2] Sequitur: timens deum et recedens a malo. Deum timere est nulla quae facienda sunt bona praeterire. Vnde per Salomonem dicitur: qui deum timet nihil neglegit. Sed quia nonnulli sic bona quaedam faciunt ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens deum dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est: declina a malo et fac bonum. Neque enim bona deo accepta sunt quae ante eius oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per salomonem dicitur: qui in uno offenderit, multa bona perdit. Hinc Iacobus attestatur dicens: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Hinc Paulus ait: modicum fermentum totam massam corrumpit. Beatus igitur Iob ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit. Mos uero esse narrantium solet ut cum palaestrae certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum ualidum que sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus uenter nec mole grauet, nec extenuatione debilitet. Vt cum prius aptos certamini artus ostenderint tunc demum magnae fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenae spectaculum, sacrae scriptor historiae in athleta hoc spiritales uirtutes enumerans, mentis membra describens ait: erat uir ille simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo; ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa iam forti positione subsequens etiam uictoria praenoscatur. Sequitur: nati que sunt ei septem filii et tres filiae. Saepe ad auaritiam cor parentis illicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregandae hereditatis accenditur, quo multis heredibus fecundatur. Vt ergo beati iob quam sancta mens fuerit, ostendatur et iustus dicitur et multae prolis pater fuisse perhibetur. Qui in libri sui exordio deuotus sacrificiis offerendis asseritur, promptus autem largitatibus etiam post a semetipso memoratur. Pensemus ergo quanta fortitudine praeditus exstitit, quem ad hereditatis tenaciam nec tot haeredum affectus inclinauit. Sequitur: et fuit possessio eius septem millia ouium et tria millia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae, ac familia multa nimis. Scimus, quia ad maiorem dolorem mentem commouent damna maiora. Vt igitur ostendatur, quantae uirtutis exstitit, multum fuisse dicitur quod patienter amisit. Numquam quippe sine dolore amittitur nisi quod sine amore possidetur. Itaque dum substantia magna describitur et tamen paulo post patienter amissa perhibetur, quam sine dolore perdidit, constat quia sine amore possedit. Notandum quoque est quod prius cordis diuitiae et post opes corporis describuntur. Solet enim rerum abundantia tanto magis a diuino timore mentem soluere quanto magis hanc exigit diuersa cogitare. Nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Quod per semetipsam ueritas, cum parabolam seminantis exponeret, indicauit dicens: qui seminatus est in spinis, hic est, qui uerbum audit et sollicitudo saeculi istius, et fallacia diuitiarum, suffocat uerbum et sine fructo efficitur. Ecce beatus iob et multa possidere dicitur et paulo post diuinis sacrificiis instanter deseruire perhibetur. Consideremus ergo cuius sanctitatis iste uir fuerit, qui ad tam sedula dei obsequia, et sic occupatus uacauit. Necdum praecepti uirtus emicuerat quae omnia relinqui praeciperet. Sed tamen beatus iob eiusdem iam praeceptionis uim corde seruabat, quia nimirum substantiam suam tranquilla mente reliquerat, quam sine delectatione possidebat. Erat que uir ille magnus inter omnes orientales. Orientales uero esse praediuites quis ignorat? Magnus ergo inter orientales exstitit, ac si aperte diceretur, quia et diuitibus ditior fuit. [1,3] Et ibant filii eius et faciebant conuiuium per domos, unusquisque in die suo; et mittentes uocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. Solet inter fratres maior substantia discordiae fieri grauioris causa. Ad inaestimabilem ergo paternae institutionis laudem et pater diues dicitur et filii concordes asseruntur. Et dum diuidenda inter eos substantia aderat, corda tamen omnium indiuisa caritas replebat. Cum que in orbem transissent dies conuiuii, mittebat iob et sanctificabat illos, surgens que diluculo offerebat holocausta per singulos. Cum dicitur: mittebat et sanctificabat illos, aperte demonstratur quid districtionis erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus conuiuii, purgatio pro singulis adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus nouerat quia celebrari conuiuia sine culpa uix possent. Nouerat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conuiuiorum; et quicquid in semetipsis filii conuiuantes inquinauerant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt uitia quae a conuiuiis aut separari uix possunt, aut certe nequaquam possunt. Paene semper enim epulas comitatur uoluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resoluitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Vnde scriptum est: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Paene semper epulas loquacitas sequitur cum que uenter reficitur, lingua diffrenatur. Vnde recte diues apud inferos aquam petere describitur dicens: pater abraham, miserere mei et mitte lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Prius epulatus cotidie splendide dicitur et post aquam petere in lingua memoratur. Quia enim ut diximus inter epulas ualde diffluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum, quem epulatum quotidie splendide ueritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant ut plerumque cum una tangitur, longe alia ac multis interiacentibus posita chorda quatiatur; cum que ista sonitum reddit, illa, quae in eodem cantu temperata est, aliis impercussis, tremit. Sic ergo in scriptura sacra plerumque de uirtutibus, sic de uitiis agitur, ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. Nihil enim contra diuitem de loquacitate memoratur, sed dum poena in lingua dicitur, quae in conuiuio inter alias grauior fuerit culpa monstratur. Cum uero septem fratres per dies singulos conuiuia facere describuntur et peractis diebus conuiuii, iob septem sacrificia offerre perhibetur; aperte historia indicat quod beatus iob octauo die sacrificium offerens mysterium resurrectionis colat. Dies namque qui nunc dominicus dicitur, a morte redemptoris est tertius, sed in ordine conditionis octauus, qui et primus in conditione est. Sed quia reuolutus septimum sequitur, octauus recte numeratur. Qui igitur octauo die offerre septem sacrificia dicitur, plenus septiformis gratiae spiritu pro spe resurrectionis domino deseruisse perhibetur. Vnde et psalmus pro octaua praescribitur, in quo gaudium de resurrectione nuntiatur. Sed quia beati iob filii tanta fuerant disciplina bonae institutionis accincti ut neque per facta in conuiuiis, neque per uerba delinquerent, aperte monstratur, cum subditur: dicebat enim: ne forte peccauerint filii mei et benedixerint deo in cordibus suis. Perfectos quippe esse in opere et sermone docuerat quibus de sola pater cogitatione metuebat. Quia uero de alienis cordibus iudicare temere non debemus, in sancti huius uiri uerbis agnoscimus, qui non ait: quia benedixerunt in cordibus suis, sed: ne forte benedixerint deo in cordibus suis. Vnde bene per paulum dicitur: nolite iudicare ante tempus, quoadusque ueniat dominus qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quisquis enim in cogitatione a rectitudine exorbitat in tenebris peccat. Nos ergo tanto minus debemus aliena corda audacter reprehendere quanto scimus, quia uisu nostro non possumus alienae cogitationis tenebras illustrare. Sed hac in re solerter intuendum est quanta pater seueritate potuit filiorum opera corrigere, qui tanta sollicitudine studuit corda mundare. Quid ad haec rectores fidelium dicunt, qui discipulorum suorum et aperta opera nesciunt? Quid in sua excusatione cogitant qui in commissis sibi nec uulnera actionum curant? Vt uero huius sancti operis etiam perseuerantia demonstretur, recte subiungitur: sic faciebat Iob cunctis diebus. Scriptum quippe est: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit. In sacrificio igitur sancta actio in cunctis autem diebus sacrificii, constantia sanctae actionis ostenditur. Haec breuiter historiam sequendo transcurrimus; nunc ordo expositionis exigit ut exordium repetentes, allegoriarum iam secreta pandamus. [1,4] (sensus allegoricus) Vir erat in terra hus nomine Iob. Haec per historiam facta credimus sed per allegoriam iam qualiter sint impleta uideamus. Iob namque ut diximus, interpretatur dolens, hus uero consiliator. Quem ergo alium beatus iob suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros ipse portauit? Qui hus terram inhabitat quia corda populi consiliatoris iudicio regit. Paulus quippe ait christum dei uirtutum et dei sapientiam. Atque haec ipsa sapientia per salomonem dicit: ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus. Hus ergo terram inhabitat iob, quia sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda uitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit. Et erat uir ille simplex et rectus. In rectitudine iustitia, in simplicitate autem mansuetudo signatur. Plerumque nos cum rectitudinem iustitiae exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem seruare cupimus, iustitiae rectitudinem declinamus. Incarnatus uero dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem iustitiae nec rursum in districtione iustitiae uirtutem mansuetudinis amisit. Vnde cum quidam, deducta adultera, hunc tentare uoluissent ut in culpam aut immansuetudinis aut iniustitiae laberetur, ad utraque respondit dicens: qui sine peccato est uestrum, primus in illam lapidem mittat. Dat simplicitatem mansuetudinis qui sine peccato est uestrum; dat zelum iustitiae, primus in illam lapidem mittat. Vnde et per prophetam dicitur: intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Veritatem quippe exsequens, mansuetudinem cum iustitia conseruauit, ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret nec rursum pondus mansuetudinis zelo rectitudinis perturbaret. Sequitur: timens deum et recedens a malo. Scriptum de illo est: et replebit eum spiritus timoris domini. Incarnatus etenim dominus in semetipso omne quod nobis inspirauit, ostendit ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Iuxta humanitatis ergo naturam redemptor noster deum timuit, quia ut superbum hominem redimeret mentem pro illo humilem sumpsit. Cuius bene per hoc quod recedere a malo iob dicitur et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inueniendo reprobauit, quia uetustam quam natus inuenit, humanae conuersationis uitam deseruit et nouam, quam se cum detulit sequacium moribus impressit. [1,5] Nati que sunt ei septem filii et tres filiae. Quid, in septenario numero nisi summa perfectionis accipitur? Vt enim humanae rationis causas de septenario numero taceamus, quae asserunt, quod idcirco perfectus sit, quia ex primo pari constat et primo impari; ex primo qui diuidi potest et primo qui diuidi non potest; certissime scimus quod septenarium numerum scriptura sacra pro perfectione ponere consueuit. Vnde et septimo die dominum requieuisse ab operibus asserit. Hinc est etiam quod septimus dies in requiem hominibus id est, in sabbatum datus est. Hinc est quod iubileus annus in quo plena requies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui monade addita nostrae adunationis impletur. Nati sunt ergo septem filii. Ad praedicandum scilicet uiriliter incedentes apostoli. Qui dum perfectionis praecepta peragunt, quasi superioris sexus fortitudinem in conuersatione tenuerunt. Hinc est enim quod perfectione septiformis gratiae implendi duodecim sunt electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus ad duodenarium tenditur. Siue enim quatuor per tria siue per quatuor tria ducantur, septem in duodecim uertunt. Vnde sancti apostoli, quia trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi, ut etiam numero perfectionem ostenderent quam uita et uoce praedicarent. Nati sunt et tres filiae. Quid in filiabus, nisi infirmiores fidelium plebes accipimus, quae etsi ad perfectionem operis nequaquam forti uirtute permanent, fidem tamen trinitatis cognitam constanter tenent? In septem ergo filiis ordo praedicantium in tribus uero filiabus multitudo significatur auditorum. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari. Post filios quippe filiae nominantur quia post apostolorum conspectam fortitudinem, tres distinctiones fidelium in ecclesiae conuersatione secutae sunt: pastorum uidelicet et continentium atque coniugatorum. Vnde et ezechiel propheta tres liberatos uiros audisse se asserit: noe scilicet et danielem et iob. Quid enim per noe, qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur, qui, dum ad formam uitae populis praesunt, sanctam ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Quid per danielem cuius mira abstinentia scribitur nisi continentium uita figuratur, qui, dum cuncta quae mundi sunt, deserunt despectae babyloniae alta mente dominantur? Quid per iob nisi bonorum coniugatorum uita signatur; qui de rebus mundi quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae uiam ad caelestem patriam tendunt? Quia igitur post sanctos apostolos tres istae fidelium distinctiones secutae sunt, recte post filios, tres filiae natae memorantur. [1,6] Sequitur: et fuit possessio eius septem millia ouium et tria millia camelorum. Quia fideles auditores ex uaria conuersatione collecti sunt quod prius uniuersaliter, memoratis filiabus dicitur, hoc distincte postmodum appellatione animalium subinfertur. Quid enim in septem millibus ouium, nisi perfectam quorumdam innocentiam exprimit, quae ad perfectionem gratiae ex legis pascuis uenit? Quid uero in tribus millibus camelorum nisi ad plenitudinem fidei ueniens, torta gentilium uitiositas designatur? In scriptura autem sacra aliquando cameli nomine ipse dominus, aliquando autem populus gentilis exprimitur. Cameli enim nomine dominus designatur, sicut ab eodem domino iudaeis aduersantibus dicitur: liquantes culicem, camelum glutientes. Culex enim susurrando uulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquauerunt ergo iudaei culicem quia seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum uero glutierunt quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt. Cameli nomine gentilis populus exprimitur. Vnde et rebecca ad isaac ueniens, dorso cameli deducitur, quia ad christum ex gentilitate ecclesia properans, in tortis uitiosis que uitae ueteris conuersationibus inuenitur. Quae isaac uiso descendit, quia domino cognito, uitia sua gentilitas deseruit et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit. Quae et uerecundata pallio uelatur quia coram illo ex anteacta uita confunditur. Vnde et per apostolum eisdem gentibus dicitur: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Quia igitur per oues hebraeos a pascuis legis ad fidem uenientes accipimus, nihil obstat ut per camelos, tortos moribus atque onustos idolorum cultibus gentilium populos sentiamus. Quia enim ex semetipsis sibi inuenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreuerat, quod portarent. Potest etiam per camelos, quia communia sunt animalia, samaritanorum uita signari. Cameli namque ruminant sed nequaquam ungulam findunt. Samaritani quoque quasi ruminant quia ex parte legis uerba recipiunt; et quasi ungulam non findunt quia eam pro parte contemnunt. Qui et graue onus in dorso mentis tolerant quia in omne, quod faciunt, sine spe aeternitatis elaborant. Fidem quippe resurrectionis nesciunt. Et quid esse grauius atque onustius potest, quam afflictionem saeculi praetereuntis perpeti et nequaquam ad releuationem mentis gaudia remunerationis sperare? Sed quia in carne dominus apparens et hebraeorum populos perfectionis gratia impleuit et samaritanorum quosdam ad cognitionem fidei, mira opera ostendendo, perduxit. Dicatur recte de umbra quae ueritatem exprimeret, quod et septem millia ouium, et camelorum tria millia possideret. [1,7] Sequitur: quingenta iuga boum et quingentae asinae. Iam superius dictum est quod in quinquagenario numero, qui septem hebdomadibus ac monade addita impletur, requies designatur; denario autem numero summa perfectionis exprimitur. Quia uero fidelibus perfectio quietis promittitur, quasi quinquagenario decies ducto ad quingentesimum peruenitur. In scriptura autem sacra boum nomine aliquando hebetudo fatuorum, aliquando bene operantium uita signatur. Quia enim bouis nomine stultorum uecordia figuratur, recte per salomonem dicitur: statim que eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam. Rursum quia boum nomine uita uniuscuiusque operantis bene exprimitur, legis praecepta testantur quae per moysen praecepit, dicens: non alligabis os boui trituranti. Quod aperte rursum dicitur: dignus est operarius mercede sua. Asinorum quoque nomine aliquando stultorum pigritia, aliquando immoderata petulantium luxuria, aliquando gentilium simplicitas designatur. Stultorum pigritia asinorum appellatione figuratur sicut per moysen dicitur: non arabis in boue simul et asino. Ac si diceret: fatuos sapientibus in praedicatione non socies ne per eum qui implere rem non ualet, illi qui praeualet obsistas. Immoderata quoque petulantium luxuria asinorum appellatione exprimitur ut propheta testatur, qui ait: quorum carnes sunt ut carnes asinorum. Asinorum rursus nomine, simplicitas gentilitatis ostenditur. Vnde ierusalem tendens dominus, asellum sedisse perhibetur. Quid est enim asinum sedendo ierusalem uenire nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad uisionem pacis regendo et possidendo perducere? Quod uno et facili testimonio ostenditur, quia et per boues iudaeae operarii et per asinum gentiles populi designantur, cum per prophetam dicitur: cognouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Quis enim bos, nisi iudaicus populus exstitit cuius ceruicem iugum legis attriuit? Et quis asinus nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo uoluit errore substrauit? Bos ergo possessorem et asinus domini praesepe cognouit, quia et hebraicus populus deum quem colebat, sed ignorabat, reperit; et gentilitas legis pabulum quod non habebat, accepit. Quod igitur superius nominatis ouibus et camelis dicitur, hoc inferius in bobus et asinis replicatur. Habuit uero et ante redemptoris aduentum iudaea boues, quia ad praedicandum misit operarios, quibus uoce ueritatis dicitur: uae uobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo, quam uos. Quos graue iugum legis presserat, quia exteriora litterae mandata tolerabant. Quibus uoce ueritatis dicitur: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos. Tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quod ergo in euangelio bene laborantibus requies promittitur, hoc est quod hic iuga boum quingenta memorantur, quia qui redemptoris dominio colla subiciunt quo, nisi ad requiem, tendunt? Vnde et asinae quingentae perhibentur, quia uocatae plebes gentilium, dum ad requiem uenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. Vnde bene, quod hanc requiem populus gentilis appeteret, iacob filios alloquens, prophetica hoc studuit uoce signare, dicens: isachar asinus fortis accubans inter terminos uidit requiem quod esset bona et terram quod optima; et supposuit humerum ad portandum. Inter terminos namque accubare est praestolato mundi fine requiescere, nihil que de his quae nunc in medio uersantur quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem ac terram optimam uidet cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae uitae patriam tendit. Quae et ad portandum humerum apponit, quia conspecta superna requie, praeceptis etiam grauibus in operatione se subicit et quicquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leue ac facile spes remunerationis ostendit. Quia ergo ad aeternam requiem pro electorum parte iudaea gentilitas que colligitur, recte quingenta iuga boum et quingentae asinae haberi perhibentur. [1,8] Sequitur: ac familia multa nimis. Quid est hoc quod prius animalium multitudo describitur et familia in extremo memoratur, nisi quod ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post eius etiam astuta uocarentur. Paulo attestante, qui ait: non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit deus ut confundat sapientes? Ipsi namque ecclesiae principes litterarum perhibentur ignari ut uidelicet cunctis praedicatoribus suis redemptor ostenderet quod ad uitam credentes populos non sermo, sed causa suaderet. Sequitur: erat que uir ille magnus inter omnes orientales. Quod redemptor noster oriens dicitur, propheta testante perhibetur, qui ait: et ecce uir oriens nomen eius. Omnes ergo, qui in hunc orientem fide consistunt, recte orientales uocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines, ipse autem oriens deus et homo recte dicitur: erat magnus inter omnes orientales. Ac si aperte diceretur: omnes qui in fide deo nascuntur, superat; quia non ut ceteros adoptio sed natura illum diuinitatis exaltat, qui etsi humanitate ceteris apparuit similis diuinitate tamen mansit supra omnia singularis. Et ibant filii eius et faciebant conuiuium per domos. Filii facturi conuiuia per domos ibant, cum praedicatores apostoli in diuersis mundi regionibus, uirtutum epulas audientibus quasi edentibus ministrabant. Vnde et eisdem filiis de esurientibus plebibus dicitur: date illis uos manducare. Et rursum: dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia. Id est in praedicatione uestra uerbum consolationis accipiant, ne a ueritatis pabulo ieiuni remanentes in huius uitae labore succumbant. Hinc rursum eisdem filiis dicitur: operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. Quae conuiuia quomodo exhiberentur, adiungitur cum protinus subinfertur: unusquisque in die suo. Si ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, intellectus non immerito dies uocatur. Vnde et per paulum dicitur: alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. Ac si aperte dicat: alius quaedam nonnullis intermissis intellegit, alius uero omnia ad intellectum possibilia ita ut sunt uidenda cognoscit. Vnusquisque ergo filius in die suo conuiuium exhibet, quia sanctus quisque praedicator iuxta mensuram illuminatae intellegentiae mentes audientium epulis ueritatis pascit. In die suo paulus conuiuium fecerat cum dicebat: beatiores erunt si sic permanserint secundum meum consilium. De die suo unumquemque admonebat cogitare, cum diceret: unusquisque in suo sensu abundet. Sequitur: et mittentes uocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. Sorores filii ad conuiuium uocant quia infirmis auditoribus sancti apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorum que mentes, quia a ueritatis pabulo ieiunas aspiciunt, diuini eloquii epulis pascunt. Bene autem dicitur: ut comederent et biberent cum eis. Scriptura enim sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur et mandendo glutitur. Potus uero est in locis apertioribus quia ita sorbetur sicut inuenitur. Cibum uidit propheta scripturam sacram, qui exponendo frangeretur, cum diceret: paruuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis; id est infirmi quique scripturae sacrae ualentiores sententias petierunt exponendo comminui sed qui exponere debeat non ualet inueniri. Potum uidit scripturam sacram propheta, cum diceret: omnes sitientes uenite ad aquas. Si potus aperta mandata non essent, per semetipsam ueritas non clamaret: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Quasi cibum ac potum uidit propheta iudaeae defuisse, cum diceret: nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit. Paucorum quippe est fortia et occulta cognoscere; multorum uero, historiae aperta sentire. Et idcirco iudaeae nobiles non siti sed fame interiisse asserit quia hi qui praeesse uidebantur, dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent non habebant. Quia uero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, paruulorum intellegentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adiungitur: multitudo eius siti exaruit. Ac si aperte diceret dum uulgus uitae suae studium deserit, iam nec fluenta historiae exquirit. Et occulta mandata sacri eloquii et aperta se intellexisse testantur qui reprobanti se iudici conquerentes dicunt: manducauimus et bibimus coram te. Quod aperte exponendo subiungunt: et in plateis nostris docuisti. Quia ergo sacra eloquia in locis obscurioribus exponendo franguntur, in locis uero apertioribus ita ut inuenta fuerint, potantur, dicatur recte: mittentes uocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. Ac si aperte diceretur infirmos quosque blanda ad se peruasione deducebant, quatenus eorum mentes, et magna per contemplationem disserentes pascerent, et parua per historiam tradentes nutrirent. [1,9] Sequitur: cum que in orbem transissent dies conuiuii, mittebat Iob et sanctificabat eos consurgens que diluculo offerebat holocausta per singulos. In orbem dies conuiuii transeunt cum praedicationum ministeria peraguntur. Peractis que conuiuiis, holocaustum iob pro filiis obtulit, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus, patrem redemptor exorauit. Bene autem mittendo sanctificare dicitur, quia dum sanctum spiritum, qui ex se procedit, discipulorum cordibus tribuit, quicquid culpae inesse potuit, emundauit. Recte que ad offerenda holocausta diluculo consurgere perhibetur, quia per hoc quod pro nobis intercessionis suae petitionem obtulit, discussa erroris nocte, humanae mentis tenebras illustrauit, ne quo peccati contagio, ex ipsa praedicationis gratia, mens in occulto polluatur; ne sibi quae agit tribuat; ne sibi tribuendo quae agebat, amittat. Vnde recte subiungitur: dicebat enim: ne forte peccauerint filii mei et benedixerint deo in cordibus suis. Deo quippe benedicere est, id est maledicere, de eius munere sibi gloriam praebere. Vnde recte sanctis apostolis post praedicationem dominus pedes lauit, ut uidelicet aperte monstraret quia plerumque et in bono opere peccati puluis contrahitur, et inde inquinantur uestigia loquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis uerba faciunt, quamlibet tenuiter, sese intrinsecus, quia per eos purgationis gratia deriuatur, extollunt. Cum que uerbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere puluerem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lauare, nisi post praedicationis gloriam, cogitationum puluerem tergere, gressus que cordis ab interna elatione mundare? Nec obstat ab omnimoda mediatoris scientia quod dicitur: ne forte. Nam cuncta sciens, sed in locutione sua ignorantiam nostra suscipiens, atque dum suscipit docens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur, sicut dicit: filius hominis ueniens, putas, inueniet fidem in terra? Expletis ergo conuiuiis, sacrificium pro filiis iob offerens dicebat: ne forte peccauerint filii mei et benedixerint deo in cordibus suis; quia redemptor noster postquam praedicatores suos a malis impugnantibus diluit etiam inter bona quae egerant a tentationibus defendit. Sequitur: sic faciebat Iob cunctis diebus. Cunctis diebus iob sacrificium offerre non cessat, quia sine intermissione pro nobis holocaustum redemptor immolat, qui sine cessatione patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe eius incarnatio nostrae emundationis oblatio est cum que se hominem ostendit, delicta hominis interueniens diluit. Et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat quia et haec sunt aeterna quae mundat. Igitur quia in ipso expositionis exordio sic persona beati iob nuntiari dominum diximus ut designari per illum caput et corpus, id est christum et ecclesiam diceremus. Postquam caput nostrum quomodo designatum credatur, ostendimus nunc corpus eius, quod nos sumus, quomodo exprimatur, indicemus, ut quia audiuimus ex historia quod miremur, cognouimus ex capite quod credamus; consideremus nunc ex corpore quod uiuendo teneamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus, ut cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit uita concurrat. [1,10] (sensus moralis) Vir erat in terra hus nomine Iob. Si Iob dolens et hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina electus quisque figuratur, quia nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. Nam sunt nonnulli qui uitam suam negligunt et dum transitoria appetunt, dum aeterna uel non intellegunt, uel intellecta contemnunt, nec dolorem sentiunt, nec habere consilium sciunt. Cum que superna, quae amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri, in bonis putant. Nequaquam enim ad ueritatis lucem, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt; nequaquam ad contemplationem aeternae patriae desiderii aciem tendunt sed semetipsos in his quo proiecti sunt deserentes, uice patriae diligunt exsilium quod patiuntur et in caecitate, quam tolerant, quasi in claritate luminis exsultant. At contra electorum mentes dum cuncta transitoria nulla esse conspiciunt, ad quam sint conditae exquirunt. Cum que eorum satisfactioni nil extra deum sufficit, ipsa inquisitionis exercitatione fatigata illorum cogitatio, in conditoris sui spe et contemplatione requiescit, supernis interseri ciuibus appetit. Et unusquisque eorum adhuc in mundo corpore positus, mente iam extra mundum surgit, aerumnam exsilii quam tolerat, deplorat et ad sublimem patriam incessantibus se amoris stimulis excitat. Cum ergo dolens uidet quam sit aeternum quod perdidit, inuenit salubre consilium, temporale hoc despicere quod percurrit; et quo magis crescit consilii scientia ut peritura deserat, eo augetur dolor, quod necdum ad mansura pertingat. Vnde bene per salomonem dicitur: qui apponit scientiam, apponit dolorem. Qui enim scit iam summa quae adhuc non habet, magis de infimis in quibus retinetur dolet. Recte ergo in terra hus habitare iob dicitur quia in scientiae consilio electi uniuscuiusque dolens animus tenetur. Intuendum quoque est quam nullus dolor mentis sit in actione praecipitationis. Qui enim sine consiliis uiuunt, qui ipsos se rerum euentibus praecipites deserunt, nullo interim cogitationum dolore fatigantur. Nam qui solerter in uitae consilio figit mentem, caute sese in omni actione circumspiciendo considerat. Et ne ex re quae agitur repentinus finis aduersus que subripiat, hunc prius molliter posito pede cogitationis palpat, pensat ne ab his quae agenda sunt formido praepediat; ne in his quae differenda sunt praecipitatio impellat; ne praua per concupiscentiam aperto bello superent; ne recta per inanem gloriam insidiando supplantent. Iob ergo in terra hus habitat, dum mens electi quo magis per consilium uiuere nititur, eo angusti itineris dolore fatigatur. [1,11] Sequitur: simplex et rectus, timens deum et recedens a malo. Quisquis aeternam patriam appetit, simplex procul dubio et rectus uiuit: simplex uidelicet opere, rectus fide; simplex in bonis quae inferius peragit, rectus in summis quae in intimis sentit. Sunt namque nonnulli qui in bonis quae faciunt simplices non sunt, dum non in his retributionem interius sed exterius fauorem quaerunt. Vnde bene per quemdam sapientem dicitur: uae peccatori terram ingredienti duabus uiis. Duabus quippe uiis peccator terram ingreditur quando et dei est quod opere exhibet et mundi quod per cogitationem quaerit. Bene autem dicitur: timens deum et recedens a malo, quia sancta electorum ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis uias timore inchoat, sed caritate consummat. Cui tunc est funditus a malo recedere cum ex amore dei coeperit iam nolle peccare. Cum uero adhuc timore bona agit, a malo penitus non recessit, quia eo ipso peccat, quo peccare uellet si inulte potuisset. Recte ergo cum timere deum iob dicitur, recedere etiam a malo perhibetur, quia dum metum caritas sequitur, ea quae mente relinquitur, etiam per cogitationis propositum culpa calcatur. Et quia ex timore unumquodque uitium premitur, ex caritate autem uirtutes oriuntur, recte subiungitur: nati que sunt ei septem filii et tres filiae. Septem quippe nobis filii nascuntur cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti spiritus septem in nobis uirtutes oriuntur. Hanc namque internam prolem propheta dinumerat, cum spiritus mentem fecundat, dicens: requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris domini. Cum ergo per aduentum spiritus, sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas ac timor domini unicuique nostrum gignitur, quasi mansura posteritas in mente propagatur quae supernae nostrae nobilitatis genus eo ad uitam longius seruat, quo amori aeternitatis sociat. Sed habent in nobis septem filii tres procul dubio sorores suas quia quicquid uirile hi uirtutum sensus faciunt, spei, fidei caritati que coniungunt. Neque enim ad denarii perfectionem septem filii perueniunt nisi in spe, fide et caritate fuerit omne quod agunt. Quia uero hanc praeeuntium uirtutum copiam multimoda bonorum operum cogitatio sequitur, recte subiungitur: [1,12] et fuit possessio eius septem millia ouium et tria millia camelorum. Seruata quippe ueritate historiae, imitari spiritaliter possumus, quod carnaliter audimus. Oues enim septem milia possidemus cum cogitationes innocuas, perfecta cordis munditia, intra nosmetipsos inquisito ueritatis pabulo pascimus. Erunt que nobis in possessione etiam tria milia camelorum, si omne quod in nobis altum ac tortuosum est, rationi fidei subditur et sub cognitione trinitatis, sponte in appetitu humilitatis inclinatur. Camelos quippe possidemus, si quod altum sapimus, humiliter deponamus. Camelos procul dubio possidemus cum cogitationes nostras ad infirmitatis fraternae compassionem flectimus, ut uicissim onera nostra portantes, alienae infirmitati compati condescendendo nouerimus. Possunt etiam per camelos qui ungulam nequaquam findunt, sed tamen ruminant, terrenarum rerum bonae dispensationes intellegi, quae quia aliquid habent saeculi et aliquid dei, per commune eas necesse est animal designari. Neque enim terrena dispensatio, quamuis aeternae utilitati seruiat sine perturbatione mentis ualet exhiberi. Quia igitur per hanc et ad praesens mens confunditur et in perpetuum merces paratur, quasi commune animal et aliquid de lege habet, et aliquid non habet. Vngulam namque non findit quia non se penitus anima ab omni terreno opere disiungit, sed tamen ruminat quia bene dispensando temporalia, per certitudinis fiduciam caelestia sperat. Terrenae igitur dispensationes, quasi camelorum more, capite legi concordant, pede discrepant; quia et caeli sunt quae iuste uiuentes appetunt et huius mundi sunt ea in quibus opere uersantur. Nos ergo cum easdem terrenas dispensationes cognitioni trinitatis subdimus, quasi camelos fide possidemus. [1,13] Sequitur: quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae. Iuga boum in usu nostrae possessionis sunt, cum concordes uirtutes exarant duritiam mentis. Quingentas quoque asinas possidemus, cum lasciuientes motus restringimus. Et quicquid in nobis carnale exsurgere appetit, spiritali cordis dominatu refrenamus. Vel certe asinas possidere est cogitationes intra nos simplices regere, quae dum in subtiliori intellectu currere non ualent quo quasi pigrius ambulant, eo fraterna onera mansuetius portant. Sunt namque nonnulli qui dum alta non intellegunt, ad exteriora conuersationis opera se humilius premunt. Bene ergo per asinas, pigrum quidem animal sed tamen portandis oneribus deditum, simplices cogitationes accipimus, quia dum nostram plerumque ignorantiam cognoscimus, leuius onera aliena toleramus. Cum que nos quasi singularis sapientiae altitudo non eleuat, ad perferendam alieni cordis inertiam, mens se nostra aequanimiter inclinat. Recte autem siue iuga boum, siue asinae quingentae referuntur, quia uel in hoc, quod prudenter sapimus, uel in hoc, quod humiliter ignoramus, dum aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra iubilei numerum tenemur. Sequitur: ac familia multa nimis. Multam nimis familiam possidemus cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione restringimus, ne ipsa sui multitudine animum superent, ne peruerso ordine discretionis nostrae principatum calcent. Et bene cogitationum turba multae familiae appellatione signatur. Nam scimus quod absente domina, ancillarum linguae perstrepunt, silentium deserunt, deputati operis officia neglegunt totum que sibimet ordinem uiuendi confundunt. At si repente domina ueniat mox perstrepentes linguae reticent, officia uniuscuiusque operis repetunt; sic que ad opus proprium, ac si non recesserint, reuertuntur. Si igitur a domo mentis ad momentum ratio discedat quasi absente domina, cogitationum se clamor, uelut garrula ancillarum turba multiplicat. Vt autem ratio ad mentem redierit, mox se confusio tumultuosa compescit. Et quasi ancillae se ad iniunctum opus tacite reprimunt dum cogitationes protinus causis se propriis ad utilitatem subdunt. Possidemus ergo multam familiam, cum recto iure innumeris cogitationibus rationis discretione dominamur. Quod nimirum cum sollerter agimus, iungi per eamdem discretionem angelis conamur. Vnde et recte subiungitur: erat que uir ille magnus inter omnes orientales. Tunc namque magni inter omnes orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radiis in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Vnde et per paulum dicitur: nostra conuersatio in caelis est. Quisquis temporalia ac defectiua sequitur, occasum petit; quisquis uero superna desiderat, quia in oriente habitet, demonstrat. Magnus ergo non inter occidentales sed inter orientales efficitur, qui non inter actiones ima et fugitiua quaerentium sed inter choros proficere supernorum ciuium conatur. [1,14] Sequitur: et ibant filii eius et faciebant conuiuium per domos, unusquisque in die suo. Filii per domos conuiuium faciunt dum uirtutes singulae iuxta modum proprium mentem pascunt. Vbi et bene dicitur: unusquisque in die suo. Dies enim uniuscuiusque filii est illuminatio uniuscuiusque uirtutis. Vt enim haec ipsa dona breuiter septiformis gratiae replicem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intellegere, quia multi aeterna quidem sapiunt sed haec intellegere nequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo conuiuium facit quia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit. Intellectus in die suo conuiuium parat, quia in eo quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras eius illustrat. Consilium in die suo conuiuium exhibet, quia dum esse praecipitem prohibet ratione animum replet. Fortitudo in die suo conuiuium facit, quia dum aduersa non metuit, trepidanti menti cibos confidentiae apponit. Scientia in die suo conuiuium parat quia in uentre mentis ignorantiae ieiunium superat. Pietas in die suo conuiuium exhibet quia cordis uiscera misericordiae operibus replet. Timor in die suo conuiuium facit quia dum premit mentem ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat. Sed illud in hoc filiorum conuiuio perscrutandum uideo quod semetipsos inuicem pascunt. Valde enim singula quaelibet destituitur si non una alii uirtus uirtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat; et ualde inutilis intellectus est si ex sapientia non subsistat, quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum leuitas grauius ruiturum leuat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest, quia quod tractando inuenit carens uiribus usque ad perfectionem operis non perducit; et ualde fortitudo destruitur nisi per consilium fulciatur, quia quo plus se posse conspicit eo uirtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia si utilitatem pietatis non habet quia dum bona cognita exsequi neglegit, sese ad iudicium artius stringit. Et ualde inutilis est pietas si scientiae discretione caret, quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse nisi has etiam uirtutes habuerit ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit, quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sua formidine a bonis omnibus torpens uacat. Quia ergo alternato ministerio uirtus a uirtute reficitur recte dicitur quod apud se uicissim filii conuiuantur. Cum que una aliam subleuando subleuat, quasi per dies suos numerosa suboles pascenda conuiuium parat. Sequitur: et mittentes uocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. Cum uirtutes nostrae in omne quod agunt, spem, fidem et caritatem ciunt, quasi operatores filii, tres ad conuiuium sorores uocant ut fides, spes et caritas gaudeat in opus bonum quod unaquaeque uirtus administrat. Quae quasi ex cibo uires accipiunt dum bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo debriantur. Sed quid est, quod in hac uita sine quauis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnumquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus, quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt dum que mens secura redditur, in torpore laxatur. Nonnunquam uero aliquantula elatione nos polluunt, et tanto deiectiores apud deum faciunt quanto apud nosmetipsos nos tumidiores reddunt. [1,15] Vnde bene subiungitur: cum que in orbem transissent dies conuiuii, mittebat Iob et sanctificabat eos. Peracto quippe orbe dierum conuiuii, mittere ad filios eos que sanctificare, est post uirtutum sensum, intentionem cordis dirigere et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare, ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltim ueraciter bona putentur sufficientia cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. Sed hos uirtutum sensus melius preces quam discussiones inueniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur saepe uerius orando quam inuestigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur, omne quod ei de se ipsa, sub se ipsa est, diiudicando certius contemplatur. Vnde et recte subiungitur: consurgens que diluculo offerebat holocausta per singulos. Diluculo namque consurgimus cum compunctionis luce perfusi humanitatis nostrae noctem deserimus et ad ueri luminis radios, oculos mentis aperimus. Atque holocaustum per singulos filios offerimus, cum pro unaquaque uirtute domino hostiam nostrae precis immolamus, ne sapientia eleuet; ne intellectus dum subtiliter currit aberret; ne consilium dum se multiplicat confundat; ne fortitudo dum fiduciam praebet praecipitet; ne scientia dum nouit et non diligit inflet; ne pietas dum se extra rectitudinem inclinat intorqueat; ne timor dum plus iusto trepidat in desperationis foueam mergat. Cum ergo pro unaquaque uirtute ut pura esse debeat, preces domino fundimus, quid aliud quam iuxta filiorum numerum holocaustum per singulos exhibemus? Holocaustum namque totum incensum dicitur. Holocaustum igitur dare est totam mentem igne compunctionis incendere ut in ara amoris cor ardeat et quasi delicta propriae subolis, inquinamenta cogitationis exurat. [1,16] Sed haec agere nesciunt nisi hi qui priusquam cogitationes ad opus prodeant, internos suos motus sollicite circumspicientes frenant; haec agere nesciunt nisi qui uirili custodia munire mentem nouerunt. Vnde recte inopinata morte exstinctus isboseth dicitur, quem scriptura sacra non in domo ostiarium, sed ostiariam habuisse testatur dicens: uenientes filii remmon berothitae, rechab et banaa, ingressi sunt feruente die domum isboseth qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum et ostiaria domus purgans triticum obdormiuit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt et percusserunt eum in inguine. Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo uirtutes a uitiis separat. Quae si obdormierit, in morte proprii domini insidiatores admittit, quia cum discretionis sollicitudo cessauerit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia uirtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire est uitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam uero isboseth iste hac morte succumberet si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque uirilis que sensus praeponi cordis foribus debet quem nec neglegentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Vnde bene et isboseth appellatus est qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe uir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est qui forti mentis custodia munitus non est; quia dum uirtutes se agere aestimat, subintrantia uitia nescientem necant. Tota itaque uirtute muniendus est aditus mentis ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc salomon ait: omni custodia serua tuum cor quoniam ex ipso uita procedit. Virtutes ergo quas agimus dignum est ut summopere ab intentionis origine pensemus ne ex malo ortu prodeant, etiam si recta sunt quae ostentant. Vnde hic quoque recte subiungitur: dicebat enim: ne forte peccauerint filii mei et benedixerint deo in cordibus suis. Filii in cordibus maledicunt cum recta nostra opera a non rectis cogitationibus prodeunt; cum bona in aperto exserunt, sed noxia in occulto moliuntur. Deo quippe maledicunt cum mentes nostrae se de se aestimant habere quod sunt. Deo maledicunt cum se et ab illo accepisse uires intellegunt sed tamen de eius muneribus propriam laudem quaerunt. Sciendum uero est quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur ut uidelicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur in interni iudicis conspectu uitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit ut omne, quod in actione sequitur, eo purum mundum que non exeat quo hoc ab origine perturbat. Aliquando uero intentionem boni operis uitiare non praeualet sed in ipsa actione se quasi in itinere opponit, ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur subiuncto latenter uitio quasi ex insidiis perimatur. Aliquando uero nec intentionem uitiat nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat. Quanto que uel a domo cordis uel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto decipiendum bonae actionis terminum astutius exspectat, et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnumquam uulnere durius insanabilius que transfigit. Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii fauoris apponit, ut in his quae recta faciunt, ad appetenda ima, tortitudine intentionis inclinentur. Vnde recte sub iudaeae specie de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta per prophetam dicitur: facti sunt hostes eius in capite. Ac si aperte diceretur: cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic aduersantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tanto que eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent. [1,17] Cum uero intentionem uitiare non praeualet, in uia positos laqueos tegit ut in eo quod bene agitur cor ex latere ad uitium deriuetur quatenus quod incohans aliter proposuerat, in actionem longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obuiat, mentem operantis immutat, quae quamuis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cuius delectatione dum mens bene operantis resoluitur ab omni intentionis intimae uigore dissipatur. Saepe se bene incohatae nostrae iustitiae ex latere ira subiungit, et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe grauitatem cordis quasi subiuncta ex latere tristitia sequitur atque omne opus quod mens bona intentione incohat, haec uelamine maeroris obumbrat. Quae et nonnumquam tanto tardius repellitur quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subiungit cum que plus mentem quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus grauitatis repellit. Quia enim etiam bene incohantibus subesse in itinere laqueos psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueos mihi. Quod bene ac subtiliter ieremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit quae intus apud nosmetipsos generentur indicauit dicens: uenerunt octoginta uiri de sichem et de silo et de samaria, rasi barba, et scissis uestibus, squalentes; munera et thus habebant in manu ut offerrent in domo domini. Egressus autem ismael filius nathaniae in occursum eorum de maspha incedens et plorans ibat. Cum que occurrisset eis dixit ad eos: uenite ad godoliam filium aicham. Qui cum uenissent ad medium ciuitatis interfecit eos. Barbam quippe radunt qui sibi de propriis uiribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo domini thus et munera ueniunt qui exhibere se in dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa sanctae deuotionis uia caute circumspicere nesciunt, ismael nathaniae filius in eorum occursum uenit quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, satanae uidelicet exemplo, in superbiae errore generatus se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: incedens et plorans ibat, quia ut deuotas mentes interimere feriendo praeualeat, semetipsum quasi sub uelamine uirtutis occultat; et dum concordare se uere lugentibus simulat ad cordis intima securius admissus, hoc quod intus de uirtute latet, occidat. Qui plerumque se spondet ad altiora prouehere. Vnde et dixisse perhibetur: uenite ad godoliam filium aicham; atque dum maiora promittit etiam minima subtrahit. Vnde recte dictum est: qui cum uenissent ad medium ciuitatis interfecit eos. Viros ergo ad offerenda deo munera uenientes in medio ciuitatis interficit, quia diuinis deditae operibus mentes nisi magna se circumspectione custodiant, subripiente hoste, dum deuotionis portant hostiam in ipso itinere perdunt uitam. De cuius hostis manu non euaditur nisi citius ad paenitentiam recurratur. Vnde illic apte subiungitur: decem autem uiri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad ismael: noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei, et mellis; et non occidit eos. Thesaurus quippe in agro est spes in paenitentia quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere seruati sunt, quia qui post incautelae suae uitium, ad lamentum redeunt, nec capti moriuntur. [1,18] Cum uero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos tendit. Quem tanto nequius obsidet quanto solum sibi remansisse ad decipiendum uidet. Hos namque fini suo appositos laqueos propheta conspexerat dum dicebat: ipsi calcaneum meum obseruabunt. Quia enim in calcaneo finis est corporis quid per hunc nisi terminus signatur actionis? Siue ergo maligni spiritus, seu praui quique homines, illorum superbiae sequaces, calcaneum obseruant cum actionis bonae finem uitiare desiderant. Vnde et eidem serpenti dicitur: ipsa tuum obseruabit caput et tu eius calcaneum. Caput quippe serpentis obseruare, est initia suggestionis eius aspicere et manu sollicitae considerationis a cordis aditu funditus exstirpare. Qui tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur quia etsi suggestione prima intentionem non percutit, decipere in finem tendit. Si autem semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste callido secure possidetur, quoniam totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam ueneni dente in radice uitiauit. Quia ergo summa cura uigilandum est ne uel bonis operibus seruiens mens, reproba intentione polluatur, recte dicitur: ne forte peccauerint filii mei et benedixerint deo in cordibus suis. Ac si aperte diceretur: nullum est bonum quod foras agitur, si non pro eo intus ante dei oculos innocentiae uictima in ara cordis immolatur. Tota itaque uirtute perspiciendus est fluuius operis si purus emanat ex fonte cogitationis. Omni cura seruandus est a malitiae puluere oculus cordis, ne hoc quod in actione rectum hominibus ostentat, apud semetipsum per uitium prauae intentionis intorqueat. Curandum itaque est ne bona nostra pauca sint; curandum ne indiscussa; ne aut pauca agentes inueniamur steriles, aut indiscussa relinquentes uecordes. [1,19] Neque enim unaquaeque uere uirtus est si mixta aliis uirtutibus non est. Vnde recte ad moysen dicitur: sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanen boni odoris et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, facies que thymiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter et purum. Thymiama quippe ex aromatibus compositum facimus cum in altari boni operis, uirtutum multiplicitate redolemus. Quod mixtum et purum fit, quia quanto uirtus uirtuti iungitur tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Vbi et bene subiungitur: cum que in tenuissimum puluerem uniuersa contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi. In tenuissimum puluerem aromata uniuersa conterimus, cum bona nostra quasi in pilo cordis, occulta discussione tundimus, et si ueraciter bona sint subtiliter retractamus. Aromata ergo in puluerem redigere est uirtutes recogitando terere et usque ad subtilitatem occulti examinis reuocare. Et notandum quod de eodem puluere dicitur: pones ex eo coram testimonio tabernaculi; quia tunc nimirum bona nostra ueraciter in conspectu iudicis placent cum haec mens subtilius recogitando conterit et quasi de aromatibus puluerem reddit, ne grossum durum que sit bonum quod agitur, ne si hoc arta retractationis manus non comminuat odorem de se subtilius non aspergat. Hinc est enim quod sponsae uirtus sponsi uoce laudatur, cum dicitur: quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut uirgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et uniuersi pulueris pigmentarii? Sancta quippe ecclesia sicut fumi uirgula ex aromatibus ascendit quia ex uitae suae uirtutibus in interni cotidie incensi rectitudinem proficit nec sparsa per cogitationes defluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris uirga constringit. Quae ea quae agit, dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere sed puluerem in cogitatione. Hinc est, quod de oblatoribus hostiae ad moysen iterum dicitur: detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant. Pellem namque hostiae subtrahimus cum a mentis nostrae oculis superficiem uirtutis amouemus. Cuius artus in frusta concidimus cum distinguentes subtiliter eius intima membratim que cogitamus. Curandum ergo est ne cum mala uincimus, bonis lasciuientibus supplantemur; ne fortasse fluxa prodeant, ne incircumspecta capiantur, ne per errorem uiam deserant, ne per lassitudinem fracta anteacti laboris meritum perdant. In cunctis enim uigilanter debet se mens circumspicere atque in ipsa circumspectionis suae prouidentia perseuerare. Vnde et recte subiungitur: sic faciebat iob cunctis diebus. Incassum quippe bonum agitur si ante terminum uitae deseratur, quia et frustra uelociter currit qui prius quam ad metas ueniat deficit. Hinc est enim quod de reprobis dicitur: uae his qui perdiderunt sustinentiam. Hinc electis suis ueritas dicit: uos estis qui permansistis me cum in temptationibus meis. Hinc ioseph qui inter fratres usque ad finem iustus perseuerasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibitur. Nam quid est talaris tunica nisi actio consummata? Quasi enim propensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante dei oculos usque ad uitae nos terminum tegit. Hinc est quod per moysen caudam hostiae in altari offerre praecipimur, ut uidelicet omne bonum quod incipimus, etiam perseueranti fine compleamus. Bene igitur coepta cunctis diebus agenda sunt, ut cum malum pugnando repellitur, ipsa boni uictoria constantiae manu teneatur. Haec itaque sub intellectu triplici diximus ut fastidienti animae uaria alimenta proponentes aliquid quod eligendo sumat, offeramus. Hoc tamen magnopere petimus ut qui ad spiritalem intellegentiam mentem subleuat a ueneratione historiae non recedat.