[11,29] GREGORIUS MAGNUS. EPITOLAE DIVERSAE. LIBER UNDECIMUS- EPISTOLA XXIX. Gregorius Berthae reginae Anglorum. Qui post terrenam potestatem regni coelestis gloriam cupit acquirere, ad faciendum lucrum Creatori suo debet enixius laborare, ut ad ea quae desiderat operationis suae gradibus possit ascendere, sicut uos fecisse gaudemus. Remeantes igitur dilectissimus filius noster Laurentius presbyter et Petrus monachus, qualis erga reuerendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum gloria uestra exstiterit, quantaque illi solatia uel qualem charitatem impenderit, retulerunt. Et omnipotentem Deum benediximus, qui conuersionem gentis Anglorum mercedi uestrae dignatus est propitius reseruare. Nam sicut per recordandae memoriae Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit, ita et per gloriae uestrae studium in Anglorum gente eius misericordiam confidimus operari. Et quidem iamdudum gloriosi filii nostri coniugis uestri animos prudentiae uestrae bono, sicut reuera Christianae, debuistis inflectere, ut pro regni et animae suae salute fidem quam colitis sequeretur, quatenus et de eo et per eum de totius gentis conuersione digna uobis in coelestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam, sicut diximus, et recta fide gloria uestra munita et litteris docta est, hoc uobis nec tardum nec debuit esse difficile. Et quoniam, Deo uolente, aptum nunc tempus est, agite ut, diuina gratia cooperante, cum augmento possitis quod neglectum est reparare. Itaque mentem gloriosi coniugis uestri in dilectione Christianae fidei adhortatione assidua roborate, uestra illi sollicitudo augmentum in Deum amoris infundat, atque ita animos eius, etiam pro subiectae sibi gentis plenissima conuersione succendat, ut et magnum omnipotenti Domino de deuotionis uestrae studio sacrificium offerat, et ea quae de uobis narrata sunt et crescant et uera esse modis omnibus approbentur; quia bona uestra non solum iam apud Romanos, qui pro uita uestra fortius orauerunt, sed etiam per diuersa loca, et usque Constantinopolim ad serenissimum principem peruenerunt. Unde sicut nobis de Christianitatis uestrae solatiis laetitia facta est, ita quoque de perfecta operatione uestra angelis fiat gaudium in coelis. Sic uos in adiutorio supradicti reuerendissimi fratris et coepiscopi nostri, et seruorum Dei quos illuc misimus, in conuersione gentis uestrae deuote ac totis uiribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro coniuge uestro regnetis, et post longa annorum tempora futurae quoque uitae gaudia, quae finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut gloriae uestrae cor et ad operanda quae diximus, gratiae suae igne succendat, et aeternae mercedis fructum uobis de placita sibi operatione concedat. [11,58] LIBER UNDECIMUS - EPISTOLA LVIII. Gregorius, Mennae Telonae, Sereno Massiliae, Lupo Cabilloni, Aigulfo Mettis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomo, et Licinio, episcopis Francorum a paribus. Licet fraternitatem uestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis uiris, et praecipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem uestram epistolarum nostrarum sermo pulsauerit, quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt. Quia igitur, Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianae fidei gratiam multitudo conuertitur, ut reuerendissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt ad hoc opus exsequendum per diuersa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus filiis Laurentio presbytero, et Mellito abbate praeuidimus transmittendos. Et ideo fraternitas uestra eis charitatem quam decet exhibeat, atque ita illis ubicunque necesse fuerit auxiliari festinet, quatenus dum uobis opitulantibus nullas illic remorandi causas habuerint, et ipsi uestra se releuatos consolatione congaudeant, et uos solatiorum exhibitione in causa pro qua directi sunt possitis participes inueniri. [11,61] LIBER UNDECIMUS - EPISTOLA LXI. Gregorius Clotario regi Francorum. Inter tot curas et sollicitudines, quas pro subiectarum uobis gentium regimine sustinetis, existere uos in causa Dei laborantibus adiutores, eximiae laudis et magnae mercedis est. Et quia tales uos bonis praecedentibus ostendistis, ut praesumere de uobis meliora possimus, petere quae pro mercede uestra sunt libentissime prouocamur. Quidam igitur qui cum reuerendissimo fratre et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem perrexerant, reuertentes, quanta eumdem fratrem nostrum excellentia uestra in praesentia positum charitate refecerit, quantisque suffragiis proficiscentem adiuuerit, narrauerunt. Sed quia illorum Deo nostro opera grata sunt semper qui a bonis quae coeperint non recedunt paterno affectu salutantes, petimus utmonachos praesentium portitores, quos ad praedictum fratrem nostrum una cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate transmisimus, habeatis peculiariter commendatos. Et quidquid illi ante exhibuistis, his quoque ad laudis uestrae cumulum uberius impendatis, quatenus dum uobis prouidentibus coeptum sine mora iter expleuerint, bonorum uestrorum omnipotens Deus recompensator existat, atque uobis et in prosperis custos, et in aduersitatibus sit adiutor. Praeterea peruenit ad nos quod sacri illic ordines cum datione pecuniae conferantur. Et uehementer affligimur, si ad Dei dona non meritis acceditur, sed praemiis prosilitur. Et quia haec simoniaca haeresis, prima in Ecclesia surgens, apostolorum est auctoritate damnata, petimus ut pro mercede uestra congregari synodum faciatis; quatenus omnium sacerdotum definitione compressa et radicitus amputata, nullas illic uires de caetero in periculum animarum inueniat, nec ulterius sub qualibet excusatione permittatur exsurgere, ut tanto uos omnipotens Deus noster contra aduersarios uestros exaltet, quanto uos in suis mandatis zelum habere, et pro animarum salute quae huius fuerant sceleris gladio periturae uiderit cogitare. [11,62] LIBER UNDECIMUS - EPISTOLA LXII. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Gratias omnipotenti Deo referimus qui, inter caetera pietatis suae dona quae excellentiae uestrae largitus est, ita uos amore Christianae religionis impleuit, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, deuota mente et pio operari studio non cessetis. Quanto autem fauore quantaque opitulatione excellentia uestra reuerendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adiuuerit, nec ante silentio fama conticuit, et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. Et quidem haec de Christianitate uestra mirentur alii, quibus adhuc beneficia uestra minus sunt cognita; nam nobis, quibus experimentis iam nota sunt, non mirandum est, sed gaudendum, quia per hoc quod aliis impenditis, uos iuuatis. Qualia igitur, quantaque in conuersione suprascriptae gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus, excellentiae uestrae iam notum est. Ex qua re magnam uos oportet habere laetitiam, quia maiorem sibi partem hac in re praestitorum uestrorum solatia uindicant, cuius post Deum auxiliis uerbum illic praedicationis innotuit. Nam qui alterius bonum adiuuat, suum bonis excellentiae uestrae initiis meliora successerint, et nullas illic moras uel difficultates inuenerint, tanto erga uos ac dulcissimos nobis nepotes uestros Dei nostri misericordiam prouocetis, quanto pro eius uos amore in huiusmodi causis misericorditer exhibetis . [11,76] LIBER UNDECIMUS - EPISTOLA LXXVI. Gregorius Mellito abbati in Francia. Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit. Cum uero uos Deus omnipotens ad reuerendissimum uirum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractaui, uidelicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur. Aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur, quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequium ueri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana non uidet destrui, de corde errorem deponat, et, Deum uerum cognoscens ac adorans, ad loca quae consueuit familiarius concurrat. Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet his etiam hac de re aliqua solemnitas immutari, ut die dedicationis uel natalitiis sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conuiuiis solemnitatem celebrent. Nec diabolo iam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant, ut dum eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius ualeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia is qui locum summum ascendere nititur necesse est ut gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuetur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quos diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reseruauit, ut eis in sacrificio suo animalia immolare praeciperet; quatenus, cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueuerant, uerumtamen Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse, in praesenti illic positus, perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data XV Kalend. Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo, Augusto, ann. 19, post consulatum eiusdem domini nostri ann. 18, indict. 4. [11,28] LIBER UNDECIMUS - EPISTOLA XXVIII. Gregorius Augustino episcopo Anglorum. Gloria excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis, quia granum frumenti mortuum est cadens in terram, ne solum regnaret in coelo, cuius morte uiuimus, cuius infirmitate roboramur, cuius passione a passione eripimur, cuius amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cuius munere quos nescientes quaerebamus, inuenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod geas Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est; quod mente integerrima iam calcat idola, quibus prius uesano timore subiacebat; quod omnipotenti Deo puro corde substernitur; quod a praui operis lapsibus sanctae praedicationis regulis ligatur; quod praeceptis diuinis animo subiacet, et intellectu subleuatur; quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente iaceat in terra. Cuius hoc opus est, nisi eius qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor? Qui ut mundum ostenderet non sapientia hominum sed sua se uirtute conuertere, praedicatores suos quos in mundum misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. Sed est in isto dono coelesti, frater charissime, quod cum magno gaudio uehementissime debeat formidari. Scio enim quod omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi uoluit magna miracula ostendit. Unde necesse est ut de eodem dono coelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero ne inter signa quae fiunt infirmus animus in sui praesumptionem se eleuet, et unde foris in honore attollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quod discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum coelesti magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt, protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina uestra scripta sunt in coelo. In priuata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant. Sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina uestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum omnium nomina in coelo tenentur ascripta. Veritatis enim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent. Restat itaque, frater charissime, ut inter ea quae operante Deo exterius facis, semper te interius subtiliter iudices, ac subtiliter intelligas et temetipsum qui sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, siue per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam reuoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata pro quorum tibi salute collata sunt. Occurrit autem menti ista cogitanti quid de uno Dei famulo actum sit, etiam egregie electo. Certe Moyses dum Dei populum ex Aegypto educeret, mira, sicut tua fraternitas nouit, signa in Aegypto operatus est. In Sina monte quadraginta diebus et noctibus ieiunans, legis tabulas accepit, inter coruscos et tonitruos, pertimescente omni populo, omnipotentis Dei seruitio solus familiari etiam collocutione coniunctus est; Rubrum mare aperuit; in itinere ducem habuit nubis columnam; esurienti populo manna de coelo deposuit; carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in eremo per miraculum ministrauit. Sed cum iam sitis tempore ad petram uentum fuisset, diffisus est, seque de eadem aquam educere posse dubitauit, quam iubente Domino largis utique fluentis aperuit. Quanta autem post haec per triginta et octo annos in deserto miracula fecerit, quis enumerare, quis inuestigare ualeat? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad tabernaculum, secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus, Deo loquente, docebatur. Iratum populo Dominum placabat suae precis interuentione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes dehiscentis terrae hiatibus absorbebat, uictoriis premebat hostes, signa monstrabat ciuibus. Sed cum iam ad repromissionis terram uentum fuisset, uocatus in montem est; et quam culpam ante annos triginta et octo, ut dixi, fecerat, audiuit quia de educenda aqua dubitauit. Et propter hoc quia terram repromissionis intrare non posset, agnouit. Qua in re considerandum nobis est quam timendum sit omnipotentis Dei iudicium, qui per illum famulum suum tot signa faciebat cuius culpam tam longo tempore adhuc seruabat in cogitatione. Igitur, frater charissime, si et illum agnoscimus post signa pro culpa mortuum, quem ab omnipotente Deo nouimus praecipue electum, quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc nouimus si electi sumus? De reproborum uero miraculis quid dicere debeo, cum tua bene fraternitas nouerit quid in Euangelio Veritas dicit: Multi uenient in illa die dicentes mihi: Domine, in nomine tuo prophetauimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus. Sed dicam illis quia nescio qui estis. Recedite a me, omnes operarii iniquitatis. Valde ergo premendus est animus inter signa et miracula, ne fortassis in his propriam gloriam quaerat, et priuato suae exaltationis gaudio exsultet. Per signa enim animarum lucra quaerenda sunt, et illius gloria, cuius uirtute ipsa eadem signa geruntur. Unum uero Dominus nobis signum dedit, de quo et uehementer gaudere, et electionis gloriam in nobis possumus agnoscere, dicens: In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Quod signum propheta requirebat, cum diceret: Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut uideant qui oderunt me, et confundantur. Haec autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa tua humilitas habeat fiduciam suam. Nam peccator ego spem certissimam teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemptoris nostri Dei et Domini Iesu Christi gratiam iam peccata tua dimissa sunt, et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena. Nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conuersione gaudium conaris facere in coelo. Idem uero Conditor et Redemptor noster, cum de poenitentia hominis loqueretur, ait: Ita dico uobis, maius gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis quibus non opus est poenitentia. Et si de uno poenitente grande sit gaudium in coelo, quale gaudium factum credimus de tanto populo a suo errore conuerso, qui, ad fidem ueniens, mala quae egit poenitendo damnauit? In hoc itaque coeli et angelorum gaudio repetamus ipsas quas praediximus uoces angelorum: Dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.