[6,7] LIBER SEXTUS - EPISTOLA VII. Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium Galliae. Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Iesu Christo, ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, uolumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit uestimenta pauperum, uel pueros Anglos qui sunt ab annis decem et septem, uel decem et octo, ut in monasteriis dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt, apud locum proprium utiliter expendantur. Si quid uero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae recipere potueris, ex his quoque uestimenta pauperum comparare te uolumus, uel, sicut praefati sumus, pueros qui in omnipotentis Dei seruitio proficiunt. Sed quia pagani sunt qui illic inueniri possunt, uolo ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis contingat in uia, ut quos morituros conspexerit debeat baptizare. Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec diligenter implere festinet. [6,51] LIBER SEXTUS - EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Gregorius seruus seruorum Dei, seruis Domini nostri Iesu Christi. Quia melius fuerat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante Domino coepistis impleatis. Nec ergo uos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique feruore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laborem magnum aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. Scientes hoc uestris animabus per omnia profuturum, quidquid in uobis fuerit in eius admonitione completum. Omnipotens Deus sua uos gratia protegat, et uestri laboris fructum in aeterna me patria uidere concedat. Quatenus et si uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inueniar, quia laborare scilicet uolo. Deus uos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione 14. [6,52] LIBER SEXTUS - EPISTOLA LII. Gregorius Pelagio de Turnis, et Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus. Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi uiri nullius commendationis indigeant, quia tamen aptum se scribendi tempus ingessit, fraternitati uestrae nostra mittere scripta curauimus, insinuantes latorem praesentium, Augustinum seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse. Quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas uestra adiuuare et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam uobis iniunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota uos propter Deum deuotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiae nostrae transmisimus, charitati uestrae in omnibus commendamus. [6,56] LIBER SEXTUS - EPISTOLA LVI. Gregorius Stephano abbati. Laetos nos relatio Augustini serui Dei praesentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet uigilantem esse narrauit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem unanimes uiuere ac concordes affirmat. Et quoniam praepositorum bonitas subiectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur ut in bonis te semper operibus gratia suae pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicae fraudis tentatione custodiat, et tecum in charitate et placita sibi uiuere conuersatione concedat. Quia uero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo seruientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime Fili, hortamur ut sollicitudinem tuam uigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura prouidendi custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inueniat; quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris, et praemia labori tuo gratia sua rependat, et tibi aeternae uitae desideria multiplicet. Cochleares uero et circulos quos direxisti suscepimus, et charitati tuae gratias agimus, quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum quae sunt necessaria transmisisti. [6,58] LIBER SEXTUS - EPISTOLA LVIII. Gregorius Theoderico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus. Postquam Deus omnipotens regnum uestrum fidei rectitudine decorauit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de uobis materiam praesumendi concepimus, quod subiectos uestros ad eam conuerti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo peruenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter uelle conuerti, sed sacerdotes e uicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum seruum Dei, praesentium portitorem, cuius zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis seruis Dei illuc praeuidimus dirigendum. Quibus etiam iniunximus ut aliquos secum e uicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et uoluntates admonitione sua, quantum Deus donauerit, adiuuare. In qua re ut efficaces ualeant atque idonei apparere, excellentiam uestram paterna salutantes charitate quaesumus ut hi quos direximus fauoris uestri inuenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, uestra eos potestas tueatur et adiuuet; ut Deus omnipotens qui uos in causa sua deuota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas uestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem ad coelestia uos regna perducat. Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia uestra habere debeat postulamus, quatenus beatus Petrus apostolorum princeps sua uobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu tuitionem in rebus pauperum eius impenditis. [6,59] LIVRE VI - EPISTOLA LIX. Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Excellentiae uestrae Christianitas ita nobis ueraciter olim innotuit, ut de bonitate eius nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei deuote et studiose concurrat, et religiosae sinceritatis suae solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos peruenisse Anglorum gentem, Deo annuente, uelle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in uicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione ualeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum seruum Dei, cuius zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis seruis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum uoluntates addiscere, et de eorum conuersione, uobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam iniunximus ut ad agenda haec e uicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo uestra, quae prona in bonis consueuit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam diuini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suae gratiam uehementer impendat, et labori eius patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire prouideat, quatenus Deus noster qui in hoc saeculo uos bonis sibi placitis decorauit, hic et in aeterna requie cum suis uos sanctis faciat gratulari. Praeterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod illic constitutum est, uestrae Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis uestrae gratiam in omnibus consequatur. [6,66] LIBER SEXTUS - EPISTOLA LXVI. Gregorius Edilbertho regi Anglorum. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco praeposita est, ut per bona quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti diuinitus gratiam sollicita mente custodi. Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores in magna uitae munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem inuenias in coelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibus. Sic enim Constantinus, quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a peruersis idolorum cultibus reuocans, omnipotenti Domino Deo nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Unde factum est ut antiquorum nomen principum suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in opinione praedecessores suos quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat; et quanto in subiectis suis aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reuerendissimus autem frater noster Augustinus, episcopus, in monasterii regula doctus, sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos admonet libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate, quia si uos eum in eo quod pro omnipotente Deo loquitur auditis, idem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque annisum illius uirtute quam uobis diuinitus tribuit adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi et facitis custodiri. Praeterea scire uestram gloriam uolumus quia, sicut in Scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae ante non fuerunt, uidelicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca. Quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque si qua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat; et tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant. Parua autem xenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam quam coepit custodiat atque perficiat, atque et hic uitam uestram per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in coelestis uos patriae congregatione suscipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die X Kalend. Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto an. 19, post consulatum eiusdem domini nostri an. 18, indict. 4.