[1,10] HOMILIA X.Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae. 0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH (II, 1-12). Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente uenerunt Ierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et uenimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam uocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens, adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam uiderant in Oriente antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gauisi sunt gaudio magno ualde. Et, intrantes domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius; et, procidentes, adorauerunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam. 1 Sicut in lectione euangelica, fratres charissimi, audistis, coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Iudaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos non angelus, sed stella perduxit? Quia uidelicet Iudaeis, tanquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles uero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per uocem, sed per signa perducuntur. Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus datae sunt, non in fidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus; quia et illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus; et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum iam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eumque paruulum, et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem iam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescecent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent. 2 Sed in omnibus signis quae uel nascente Domino uel moriente monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Iudaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnouit. Omnia quippe elementa auctorem suum uenisse testata sunt. Ut enim de eis quiddam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognouerunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognouit, quia sub plantis eius se calcabile praebuit. Terra cognouit, quia eo moriente contremuit. Sol cognouit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognouerunt, quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus agnouit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Iudaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et, duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt, eumque confiteri abnegant, quem elementa, ut diximus, aut signis aut scissionibus Deum clamabant. Qui etiam ad damnationis suae cumulum, eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciuerunt. Et non solum quia nasceretur, nouerant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum natiuitatis eius exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt, quod Bethlehem honorari natiuitate noui ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adiutorium credulitatis. Quos profecto bene Isaac, cum Iacob filium suum benediceret, designauit; qui et caligans oculis et prophetans, in praesenti filium non uidit, cui tam multa in posterum praeuidit, quia nimirum Iudaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus eum de quo multa in futurum praedixit in praesenti positum non agnouit. 3 Sed natiuitate Regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta conuertitur, ne terreno regno priuaretur. Renuntiari sibi ubi puer inueniretur postulat, adorare eum uelle se simulat, ut (quasi hunc inuenire possit) exstinguat. Sed quanta est humana malitia contra consilium diuinitatis? Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Nam ea quae apparuit stella magos perducit; natum Regem reperiunt, munera deferunt, et ne redire ad Herodem debeant in somnis admonentur; sicque fit ut Iesum, quem quaerit Herodes, inuenire non possit. Cuius persona qui alii quam hypocritae designantur, qui dum ficte quaerunt, inuenire Dominum nunquam merentur? 4 Sed inter haec sciendum quod Priscillianistae haeretici nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant; et hoc in adiutorium sui erroris assumunt, quod noua stella exiit cum Dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant. Sed si Euangelii uerba pensamus, quibus de eadem stella dicitur: Usque dum ueniens staret supra ubi erat puer, dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, si dici liceat, non stella fatum pueri, sed fatum stellae is qui apparuit puer fuit. Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc conditor qui creauit administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Certe cum Iacob, de utero egrediens, prioris fratris plantam teneret manu, prior perfecte nequaquam egredi potuit, nisi et subsequens inchoasset; et tamen cum uno tempore, eodemque momento utrumque mater fuderit, non una utriusque uitae qualitas fuit. 5 Sed ad hoc solent mathematici respondere, quia uirtus constellationis in ictu puncti est. Quibus e diuerso nos dicimus quia magna est mora natiuitatis. Si igitur in ictu puncti constellatio permutatur, necesse iam erit ut tot dicant fata, quot sunt membra nascentium. Fateri etiam mathematici solent quod quisquis in signo Aquarii nascitur, in hac uita piscatoris ministerium sortiatur. Piscatores uero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnimodo non habetur? Rursum quos nasci sub signo Librae asserunt, trapezitas futuros dicunt; et trapezitas multarum Gentium prouinciae ignorant. Fateantur ergo necesse est, aut hoc in eis signum deesse, aut effectum fatalem nullo modo habere. In Persarum quoque, Francorumque terra Reges ex genere prodeunt; quibus profecto nascentibus quis aestimet quanti eisdem momentis horarum ac temporum ex seruili conditione nascuntur? et tamen regum filii uno eodemque sidere cum seruis nati, ad regnum proficiunt, cum serui qui secum fuerant geniti, in seruitute moriantur. Haec de stella breuiter diximus, ne Mathematicorum stultitiam indiscussam praeterisse uideamur. 6. Magi uero aurum, thus et myrrham dederunt. Aurum quippe regi congruit, thus uero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt uero nonnulli baeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc regem existimant, sed Deum negant. Hi uidelicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc et Deum et regem fatentur, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua diuinitate impassibilem credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamuis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Thure autem quod Deo incenditur uirtus orationis exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per myrrham uero carnis nostrae mortificatio figuratur; unde sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillauerunt myrrham. Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suaue aliquid Deo per coeleste desiderium redolere ualeamus. Myrrham offerimus, si carnis uitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur ne mortua caro putrefiat. Mortuam uero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deseruire, sicut de quibusdam per prophetam dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta quippe in stercore suo putrescere est carnales homines in fetore luxuriae uitam finire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum continentiae custodimus. 7 Magnum uero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam uiam reuertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam, Iesu cognito, redire per uiam qua uenimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, uisibilia sequendo, cibum uetitum gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, uisibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam ergo uiam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta reuocamur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut semper pauidi semperque suspecti ponamus ante oculos cordis hinc culpas operis, illinc iudicium extremae districtionis. Pensemus quam districtus iudex ueniat, qui iudicium minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet; et idcirco uenire citius differt, ut minus inueniat quos condemnet. Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae uoce praeueniamus faciem eius in confessione. Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla uana laetitia seducat. In proximo namque est iudex qui dixit: Vae uobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Hinc iterum dicit: Risum deputaui errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus ueraciter solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione laxata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lauari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinauimus uitam, baptizemus lacrymis conscientiam, quatenus regionem nostram per uiam aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus, ad eam malis amaricati redeamus, praestante Domino nostro, etc.