[4,0] INCIPIT LIBER QUARTUS FELICITER. [4,1] De obito Chrodigildis regina. Igitur Chrodigildis regina, plena dierum bonisque operibus praedita, apud urbem Toronicam obiit tempore Iniuriosi episcopi. Quae Parisius cum magno psallentio deportata, in sacrario basilicae sancti Petri ad latus Chlodouechi regis sepulta est a filiis suis, Childebertho atque Chlothachario regibus. Nam basilicam illam ipsa construxerat; in qua et Genuueifa beatissima est sepulta. [4,2] Quod Chlothacharius rex tertiam partem fructuum eclesiis auferre uoluit. Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes eclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissoluerent. Quod, licet inuiti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, uiriliter hoc beatus Iniuriosus respuens, subscribere dedignatus est, dicens: «Si uolueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum uelociter aufret, quia iniquum est, ut pauperes, quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur». Et iratus contra regem nec ualedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam uirtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, ueniam praecans et hoc quod fecerat damnans, simulque et rogans, ut pro se uirtutem beati Martini antestites exoraret. [4,3] De uxoribus ac filiis eius. Denique ipse rex de diuersis mulieribus septim filius habuit, id est de Ingunde Guntharium, Childericum, Chariberthum, Gunthchramnum, Sigyberthum et Chlothsindam filiam; de Aregundem uero, sororem Ingundis, Chilpericum; de Chunsinam habuit Chramnum. Quae autem causa fuerit, ut uxoris suae sororem acciperet, dicam. Cum iam Ingundem in coniugio accipisset et eam unico amore diligeret, suggestionem ab ea accepit, dicentes: «Fecit dominus meus de ancilla sua quod libuit et suo me stratui adsciuit. Nunc ad conplendam mercide, quid famula tua suggerat, audiat dominus meus rex. Praecor, ut sorore meae, seruae uestrae, utilem atque habentem uirum ordinare dignimini, unde non humilier, sed potius exaltata seruire fidelius possem». Quod ille audiens, cum esset nimium luxoriosus, in amore Aregundis incedit et ad uillam, in qua ipsa resedebat, dirigit eamque sibi in matrimonio sociauit. Quae accepta, ad Ingundem rediens, ait: «Tractaui mercidem illam inplere, quam me tua dulcitudo expetiit. Et requirens uirum diuitem atque sapientem, quem tuae sorori deberem adiungere, nihil melius quam me ipsum inueni. Itaque noueris, quia eam coniugem accepi, quod tibi displicere non credo». At illa: «Quod bonum», inquid, «uidetur in oculis domini mei, faciat; tantum ancilla tua cum gratia regis uiuat». Guntharius uero, Chramnus atque Childericus uiuente patre mortui sunt. Exitum uero Chramni in posterum scripsimus. Alboenus quoque rex Langobardorum Chlothsindam, filiam regis, accepit. Obiit autem Iniuriosus episcopus urbis Turonicae decimo et septimo episcopatus sui anno; cui Baudinus ex domestico Chlothachari regis successit, decimus sextus post obitum beati Martini. [4,4] De Brinctanorum comitibus. Chanao quoque Brittanorum comes tres fratres suos interfecit. Volens autem adhuc Macliauum interfecere, conpraehensum atque catenis oneratum in carcere retinebat. Qui per Filicem Namneticum episcopum a morte liberatus est. Post haec iurauit fratri suo, ut ei fidelis esset; sed nescio quo casu sacramentum inrumpere uoluit. Quod Chanao sentiens, iterum eum persequebatur. At ille, cum se euadere non posse uideret, post alium comitem regiones illius fugit, nomen Chonomorem. His cum sentiret persecutores eius adpropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, conponens desuper ex more tumulum paruumque ei spiraculum reseruans, unde alitum resumere possit. Aduenientibus autem persecutoribus eius, dixerunt: «Ecce! hic Macliauus mortuos atque sepultus iacet». Quod illi audientes atque gaudentes et super tumulum illum bibentes, renuntiauerunt fratri, eum mortuum esse. Quod ille audiens, regnum eius integrum accepit. Nam semper Brittani sub Francorum potestatem post obitum regis Chlodouechi fuerunt, et comites, non regis appellati sunt. Macliauus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem expetiit ibique tonsoratus et episcopus ordinatus est. Mortuo autem Chanaone, hic apostatauit, et dimissis capillis, uxorem, quam post clericatum reliquerat, cum regno fratris simul accepit, sed ab episcopis excommunicatus est. Cui qualis fuerit interitus, sequenter scribemus. Obiit autem Baudinus episcopus anno sexto episcopatus sui. In cuius loco Guntharius abba subrogatur, XVII. post transitum sancti Martini. [4,5] De sancto Gallo episcopo. Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migratus est, sanctus Gallus in eius cathedram, rege opitulante, substitutus est. Huius tempore cum lues illa quam inguinariam uocant per diuersas regiones desaeuiret et maxime tunc Arelatensim prouinciam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat. Cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut uiuens plebem suam uastari non cernerit, per uisum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam uestem in similitudinem niuis candidam efferebat, et ait ad eum: «Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas. Exaudita est enim oratia tua; et ecce! eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te uiuente in regione ista ab hac strage deperiet. Nunc autem ne timeas; post octo uero annos time». Unde manifestum fuit, transactis his annis eum a saeculo discessisse. Expergefactus autem et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per caelestem nuntium confortare dignatus est, rogationes illas instituit, ut media quadragesima psallendo ad basilicam beati Iuliam martyris itinere pedestri uenirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia 360. Tunc etiam in subita contemplatione parietes uel domorum uel ecclesiarum signari uidebantur, unde a rusticis hic scriptos Thau uocabatur. Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, ad ciuitatem Aruernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ego non paruam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oues suas deuorari defendente Domino non uideret. Cum autem ab hoc mundo migrasset et ablutus in ecclesia deportatus fuisset, Cato presbiter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit; et omnem rem ecclesiae, tamquam si iam esset episcopus, in sua redegit potestate, ordinatores remouet, ministros respuit, cuncta per se ordinat. [4,6] De Catone presbytero. Episcopi tamen qui aduenerant ad sanctum Gallum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbitero: «Videmus, quia te ualde diligit pars maxima populorum; ueni, consenti nobis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum. Rex uero paruulus est, et si qua tibi adscribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nostra, cum proceribus et primis regni Theodoualdi regis agemus, ne tibi ulla excitetur iniuria. Nobis quoque in tantum fideliter crede, ut spondeamus pro te omnia, etiamsi damni aliquid superuenerit, de nostris propriis facultatibus id reddituros» . Ad haec ille coturno uanae conflatus gloriae, ait: «Nostis enim fama currente, me ab initio aetatis meae semper religiose uixisse, uacasse ieiuniis, elemosinis delectatum fuisse, continuatas saepius exercuisse uigilias, psallentio uero iugi crebra perstitisse statione nocturna. Nec me dominus Deus meus patitur ab hac ordinatione priuari, cui tantum famulatum exibui. Nam et ipsos clericati grados canonica sum semper institutione sortitus. Lector decim annis fui, subdiaconatus officium quinque annis ministraui, diaconatui uero quindecim annis mancipatus fui, presbiterii, inquam, honorem uiginti annis potior. Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis seruitus promeretur, accipiam? Vos igitur reuertimini ad ciuitates uestras, et si quid utilitati uestrae conpetit, exercete; nam ego canonice adsumpturus sum hunc honorem». Haec audientes episcopi et in eum uanam gloriam exsecrantes, discesserunt. [4,7] De episcopatu Cautini. Igitur cum consensu clericorum ad episcopatum electus, cum adhuc non ordinatus cunctis ipse praeesset, Cautino archidiacono diuersas minas intendere coepit, dicens: «Ego te remouebo, ego te humiliabo, ego tibi multas neces impendi praecipiam». Cui ille: «Gratiam», inquid, «tuam, domne piissime, habere desidero; quam si mereor, unum tibi beneficium praestabo. Sine ullo enim labore tuo et absque ullo dolo ego ad regem pergam et episcopatum tibi obtineam, nihil petens, nisi promerear gratiam tuam». At ille suspicans, eum sibi uelle inludere, haec ualde despexit. Hic uero cum se cerneret humiliari atque calumniae subieci, languore simulato et per noctem ciuitatem egrediens, ad Theodoualdum regem petiit, adnuntians transitum sancti Galli. Quod ille audiens uel qui cum eo erant, conuocatis sacerdotibus apud Metensem ciuitatem, Cautinus archidiaconus episcopus ordinatur. Cum autem uenissent nuntii Catonis presbiteri, hic iam episcopus erat. Tunc ex iussu regis traditis ei clericis et omnia, quae hi de rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eodem pergere deberent episcopis et camerariis, Aruerno eum direxerunt. Qui a ciuibus et clericis libenter exceptus, episcopus Aruernis est datus. Grandis postea inter ipsum et Catonem presbiterum inimicitiae ortae sunt, quia nullus umquam potuit flectere Catonem, ut episcopo suo subditus esset. Nam et diuisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii Catoni presbitero; quod eis fuit maximum detrimentum. Cautinus autem episcopus uidens, eum nulla ratione posse flecti, ut sibi esset subditus, tam ei quam amicis eius uel quicumque ei consentiebant omnes res ecclesiae abstulit reliquidque eos inanes ac uacuos. Quicumque tamen ex ipsis ad eum conuertebantur, iterum quod perdiderant recipiebant. [4,8] De Hispanorum regibus. Regnante uero Agilane apud Hispaniam, cum populum grauissimo dominationis suae iugo adterriret, exercitus imperatoris Hispanias est ingressus et ciuitates aliquas peruasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum eius accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit et eos plerumque deuicit, ciuitatisque, quas male peruaserant, ex parte auferens de potestate eorum. [4,9] De obitu Theudoualdo. Theodoualdus uero cum iam adultus esset, Vuldetradam duxit uxorem. Hunc Theodoualdum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: «Serpens ampullam uino plenam repperit. Per huius enim os ingressus, quod intus habebatur auidus hausit. A quo inflatus uino, exire per aditum, quo ingressus fuerat, non ualebat. Veniens uero uini dominus, cum ille exire niteretur nec possit, ait ad serpentem: "Euome prius quod ingluttisti, et tunc poteris abscidere liber". Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparauit. Sub eo enim et Buccelenus, cum totam Italiam in Francorum regno redigisset, a Narsitae interfectus est, Italiam ad partem imperatoris captam, nec fuit qui eam ultra reciperet. Sub huius tempore uuas in arbore quem sauucum uocamus absque uitis coniunctione natas uidimus, et flores ipsorum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racimorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae quintae stella ex aduerso ueniens introisse uisa est. Credo, haec signa mortem ipsius regis adnuntiasse. Ipse uero ualde infirmatus, a cinctura deorsum se iudecare non poterat. Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuos est, regnumque eius Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldotradam, uxorem eius, stratui suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Gariualdum ducem, dirigensque Aruernus Chramnum, filium suum. [4,10] De rebellione Saxenum. Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlothacharius rex, commoto contra eos exercito, maximam eorum partem deleuit, peruagans totam Thoringiam ac deuastans, pro eo quod Saxonibus solatium praebuissent. [4,11] Quod Catonem ex iussu regis ad episcopatum Turonici petierunt. Decedente uero apud urbem Turonicam Guntharium episcopum, per emissionem, ut ferunt, Cautini episcopi Cato presbiter ad gubernandam Turonicae urbis ecclesiam petebatur. Unde factum est, ut coniuncti clerici cum Leubaste martyrario et abbate cum magno apparatu Aruernum properarent. Cumque Catoni regis uoluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi uero regredi cupientes, dicunt: «Pande nobis uoluntatem tuam, ut sciamus, quid debeamus sequi; alioquin reuertimur ad propria. Non enim nostra te uoluntate expetiuimus, sed regis praeceptione». At ille, ut erat uanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterua, clamorem dari praecepit his uerbis: «Cur nos deseris, bone pater, filios, quos usque nunc edocasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? Rogamus, ne nos relinquas, quos alere consuesti». Tunc ille conuersus ad clerum Turonicum, ait: «Videtis nunc, fratres dilectissimi, qualiter me haec multitudo pauperum diligit; non possum eos relinquere et ire uobiscum». Istud hi responsum accipientes, regressi sunt Turonus. Cato autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut, si contigerit in articulo temporis illius regem mori Chlotharium, statim eiecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam uoluit non accepit; impletumque est in eo quod Dauid cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo. Erat enim uanitatis coturno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. Nam quadam uice conductam pecuniam mulierem clamare fecit in ecclesia quasi per inergiam et se sanctum magnum Deoque carum confiteri, Cautinum autem episcopum omnibus sceleribus criminosum indignumque, qui sacerdotium debuisset adipisci. [4,12] De Anastasio presbytero. Denique Cautinus, adsumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus execraretur, uino ultra modum deditus. Nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de conuiuio uix a quattuor portaretur. Unde factum est, ut epylenticus fieret in sequenti. Quod saepius populis manifestum fuit. Erat enim et auaritiae in tantum incumbens, ut, cuiuscumque possessionis fines eius termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset. Et maioribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem uiolenter diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, nec dabat pretia contemnens nec accipiebat instrumenta desperans. Erat enim tunc temporis Anastasius presbiter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrodigildis reginae proprietatem aliquam possidebat. Quem plerumque conuentum episcopus rogat suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum uoluntatem sacerdotis sui implere differret eumque episcopus nunc blanditiis prouocaret, nunc minis terreret, ad ultimum inuitum urbi exhiberi praecepit ibique inpudenter teneri et, nisi instrumenta daret, iniuriis adfici et fame negari iussit. Sed ille uirili repugnans spiritu, numquam praebuit instrumenta, dicens, satius sibi esse ad tempus inaedia tabescere quam sobolem in posterum miseram derelinqui. Tunc ex iussu episcopi traditur custodibus, ut, nisi has chartulas proderet, fame necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris cripta antiquissima abditissimaque, ubi erat sepulchrum magnum ex marmore Phario, in quo grandaeui cuiusdam hominis corpus positum uidebatur. In hoc sepulchro super sepultum uiuens presbiter sepelitur operiturque lapide, quo prius sarchofagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus. Sed custodes fidi, quod lapide premeretur, cum esset hiems, accenso igne, uino sopiti calido, obdormiunt. At presbiter, tamquam nouus Ionas, uelut de uentre inferi, ita de conclusione tumuli Domini misericordiam flagitabat. Et quia spatiosum, ut diximus, erat sarchofagum, etsi se integrum uertere non poterat, manus tamen in parte qua uoluisset libere extendebat. Manabat enim ex ossibus mortui, ut ipse erat solitus referre, fetor letalis, qui non solum externa, uerum etiam interna uiscerum quatiebat. Cumque pallium aditus narium obseraret, quamdiu flatum continere poterat, nihil pessimum sentiebat; ubi autem se quasi suffocari potabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut nares, uerum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures odorem pestiferum hauriebat. Quid plura? Quando Diuinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarchofagi tendit, repperitque uectem, qui, decidente opertorio, inter ipsum ac labium sepulchri remanserat. Quem paulatim commouens, sensit, cooperante Dei adiutorio, lapidem amoueri. Verum ubi ita remotum fuit, ut presbiter caput foris educeret, maiorem quo totus egreditur aditum liberius patefecit. Interea operientibus nocturnis tenebris diem nec adhuc usquequaque diffusis, ad alium criptae ostium petit. Erat enim seris fortissimis clauisque firmissimis obseratum, uerumtamen non erat ita leuigatum, ut inter tabulas aspicere homo non possit. Ad hos aditus presbiter caput reclinat aduertitque hominem uiam praetereuntem. Hunc, licet uoce tenui, uocat. Exaudit ille; nec mora, secure manu tenens, sudes ligneos, quibus serae continebantur, incidit aditumque presbitero patefecit. At ille de nocte praeteriens, ad domum pergit, satis uirum obsecrans, ne de hoc cuiquam aliquid enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina tradiderat, ad Chlotharium regem defert, indicans, qualiter ab episcopo suo uiuens sepulturae fuerat mancipatus, stupescentibus autem omnibus et dicentibus, numquam uel Neronem uel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo uiuens sepulchro reconderetur. Aduenit autem ad Chlotharium regem Cautinus episcopus, sed accusante presbitero, uictus confususque discessit. Presbiter autem, acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensauit posseditque ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit. De omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit. Iudaeis ualde carus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas, cum hic blandiretur et illi se adulatores manifestissime declararent, maiori quam constabant pretio uenundabant. [4,13] De leuitate ac malitia Chramni, et de Cautino ac Firmino. Chramnus uero his diebus apud Aruernus resedebat. Multae enim causae tunc per eum inrationabiliter gerebantur, et ob hoc acceleratus est de mundo; multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utilemque possit accipere, nisi collectis uilibus personis aetate iuuenele fluctuantibus, eosdem tantummodo diligebat, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum, datis praeceptionibus, eisdem ui detrahi iuberet. Firminum a comitatum urbis grauiter iniuriatum abegit et Salustium, Euuodi filium, subrogauit. Sed Firminus cum socro sua eclesiam petiit. Erant autem quadraginsimae dies, et Cautinus episcopus Briuatensim diocisim psallendo adire disposuerat iuxta institutione sancti Galli, sicut supra scripsimus. Egressus est igitur episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens, ne alequid in itinere aduersi perferret. Intendebat enim et ipse rex Chramnus moenas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primus de latere suo, dicens: «Ite et ui abstrahite Firminum Caesariamque, socrum eius, de eclesia». Discendente uero episcopo cum psallentio, sicut supra memorauimus, hi qui missi fuerant a Chramno ingrediuntur eclesiam ac Firminum Caesariamquae uariis collucutionum dolis mulcere temptant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per eclesiam conlocuntur et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, adpropinquant. Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam adpraehensis inter brachia ab aeclesia eieciunt, paratis pueris, qui susciperent. Quos statim in exilio direxerunt. Sed die altera depraessis somno costodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Iuliani basilicam confugiunt, et sic ab exilio liberantur. Res tamen eorum fisco conlatae sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset, quod et ipsi iniuriaretur, ac memoratum iter terens, equum haberet stratum, uidit postergum hominis uenientes cum caballis, qui ad occursum eius ueniebant, et ait: «Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me conpraehendendum» . Et ascenso equite, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti Iuliani, ambis urguens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantis, Salustii sententiam, quam in detractaturibus historiografforum protulit, memoramus. Ait enim: Arduum uidetur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique quae delecta repraehenderis maleuolentia et inuidia dicta putant. Sed coepta sequamur. [4,14] Quod Chlothacharius contra Saxones abiit iterata uice. Igitur Chlothacharius post mortem Theodoualdi cum regno Franciae suscepisse atque eum circuiret, audiuit a suis in iterata insania efferuiscere Saxonis sibique esse rebelles, et quod tributa, quae annis singulis consueuerant ministrare, contemnerent reddere. His incitatus uerbis, ad eos dirigit. Cumque iam prope terminum illorum esset, Saxones legatus ad eum mittunt, dicentes: «Non enim sumus contemptoris tui, et ea quae fratribus ac neputibus tuis reddere consueuimus non negamus, et maiora adhuc, si quaesieris, reddimus. Unum tantum exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus conlidatur». Haec audiens Chlothacharius rex, ait suis: «Bene locuntur hii homines. Non incedamus super eos, ne forte peccemus in Deum». At ille dixerunt: «Scimus enim eos mendacis nec omnino quod promiserint impleturus. Eamus super eos». Rursum Saxones obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes. Et Chlotharius ait suis: «Dissistete, quaeso, ab his hominibus, ne super nos Dei ira concitetur». Quod illi non adquieuerunt. Rursum Saxones obtulerunt uestimenta, pecora uel omni corpus facultatis suae, dicentes: «Haec omnia tollite cum medietatem terrae nostrae, tantum uxoris et paruolus nostros relinquete liberos, et bellum inter nos non committatur». Franci autem nec hoc adquiescere uoluerunt. Quibus ait Chlothacharius rex: «Desistite, quaeso, desistite ab hac intentione. Verbum enim derictum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si abire uolueritis, spontania uoluntate ego non sequar». Tunc illi ira commoti contra Chlotharium regem, super eum inruunt, et scindentes tenturium eius ipsumque conuitiis exasperantes ac ui detrahentes, interficere uoluerunt, si cum illis abire deferret. Haec uidens Chlotharius, inuitus abiit cum eis. At ille, inito certamine, maxima ab aduersariis internitione caeduntur, tantaque ab utroque exercitu multitudo caecidit, ut nec aestimare nec numerare paenitus possit. Tunc Chlotharius ualde confusus pacem petiit, dicens, se non sua uoluntate super eos uenisse. Qua obtenta, ad propriam rediit. [4,15] De episcopatu sancti Eufroni. Turonici autem audientes, regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronio presbitero, ad eum pergunt. Data quoque suggestionem, respondit rex: «Praeciperam enim, ut Cato presbiter illuc ordinaretur; et cur est spreta iussio nostra?» Responderuntque: «Petiuimus enim eum, sed uenire noluit». Haec illis dicentibus, aduenit subito Cato presbiter, depraecans regem, ut, eiecto Cautino, ipsum Aruerno iuberet institui. Quod rege inridente, petiit iterum, ut Turonus ordinaretur, quod ante dispexerat. Cui rex ait: «Ego primum praecipi, ut Turonus te ad episcopatum consecrarent, sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaueris a dominatione eius». Et sic confusus abscessit. De sancto uero Eufronio interrogans, dixerunt, eum nepotem esse beati Gregorii, cui supra meminimus. Respondit rex: «Prima haec est et magna generatio. Fiat uoluntas Dei et beati Martini, electio compleatur». Et data praeceptione, octauos decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus. [4,16] De Chramno et satellitibus eius et malis quae gessit, uel qualiter Diuione aduenit. Chramnus uero apud Aruernus diuersa, ut diximus, exercebat mala, semper aduersus Cautinum episcopum inuidiam tenens. Eo tempore grauiter egrotauit, ita ut capilli eius a nimia febre decederunt. Habebat autem tunc secum uirum magnificum et in omni bonitate perspicuum ciuem Aruernum Ascouindum nomen, qui eum ui ab hac malitia quaerebat auertere, sed non poterat. Habebat enim et Leonem Pectauinsim ad omnia mala perpetranda grauem stimulum, qui nominis sui tamquam leo erat in omni cupiditate saeuissimus. Hic fertur quadam uice dixisse, quod Martinus et Marcialis confessoris Domini nihil fisci uiribus utile reliquissent. Sed statim percussus a uirtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuos. Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Toronus celebrauitque uigilias, dedit munera, sed non eum respexit uirtus consueta. Cum ipsa enim qua uenerat infirmitate regressus est. Chramnus ab Aruerno regressus, Pectauus ciuitatem uenit. Ubi cum magna potentia resederet, seductus per malorum consilium, ad Childeberthum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens. Ille uero dolosae quidem, sed suscipere eum promittit, quem monere spiritaliter debuerat, ne patri exsisterit inimicus. Tunc per occultus nuntius inter se coniurati, contra Chlotharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childeberthus, quod, quotienscumque aduersus fratrem suum egit, semper confusus abscessit. Chramnus uero, hoc foedere inito, Limouicino rediit et illud, per quod prius ambulauerat in regno patris sui, in sua dominatione redigit. Tunc Aruernus populos infra murus tenebatur inclusus, et diuersis infirmitatibus oppraessus, grauiter interibat. Porro Chlotharius rex duos filios suos, id est Chariberthum et Gunthramnum, ad eum diriget. Qui per Aruernum uenientes audientesque, quod in Lemouicino esset, usque ad montem quem Nigrum nomen dicunt accedunt eumque repperiunt, figentesque tenturia, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res paternas, quas male peruaserat, reddere deberet; sin autem aliut, campum praepararet ad bellum. Cumque ille patre subditum se esse confingeret diceretque: «Omne quod circuiui laxare non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia patris mei cupio retenere», ille, ut proelium hoc inter ipsus deiudicaret, postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum conuenissent, subito exorta tempestas cum graui curuscatione atque tonitruo eos, ne pugnarent, inibuit. Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolosae per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enim tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus, gerebatur. At ille timentes, cum summa uelocitate Burgundiam redierunt. Chramnus uero cum exercitu post eos dirigens, usque ciuitatem Cauillonensim uenit eamque obsedens adquisiuit. Exinde usque Diuionensem castrum pertendit, ibique cum die dominico aduenisset, quid gestum fuerit, dicamus. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cui in superiori libellum memoriam fecimus. Positis clerici tribus libris super altarium, id est prophetiae, apostoli atque euangeliorum, orauerunt ad Dominum, ut Chramnum quid euenirit ostenderit, aut, si ei felicitas succiderit aut certe se regnare possit, diuina potentia declararet; simulque unam habentes conibentiam, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat hoc ad missas et legeret. Aperto ergo primo omnium prophetarum libro, repperiunt: Auferam maceriam eius, et erit in dissolationem; pro eo quod debuit facere uuam, fecit autem lambruscam. Reseratumque apostoli librum, inueniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum dixerint: «Pax et securitas», tunc repentinus superueniet illis interitus, sicut dolores parturientes, et non effugient. Dominus autem per euangelium ait: Qui non audit uerba mea, adsimilabitur uiro stulto, qui aedificauit domum suam super arenam; discendit pluuia, aduenerunt flumina, flauerunt uenti et inruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna. Chramnus uero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique panem comedens, ad Childeberthum pertendit. Infra murus tamen Diuionensis non est permissus intrare. Fortiter tunc rex Chlotharius contra Saxones decertabat. Saxones enim, ut adserunt, per Childeberthum commoti atque indignantes contra Francos superiore anno, exeuntesque de regione sua in Francia uenerant et usque Diuitiam ciuitatem praedas egerunt nimiumque graue scelus perpetrati sunt. [4,17] Quod Chramnus ad Childeberthum transiit. Tunc Chramnus, iam accepta Wiliacharii filia, Parisius accedens, secum Childeberthum regem constringit in fide atque caritate, iurans, se patri esse certissimum inimicum. Childeberthus autem rex, dum Chlotharius contra Saxones decertaret, in campaniam Remensim accedit, et usque Remus ciuitatem properans, cuncta predis atque incendio deuastauit. Audierat enim, fratrem suum a Saxonibus fuisse perimtum, et regno suo cuncta subici aestimans, quae adire potuit uniuersa peruasit. [4,18] De Austrapio duce. Tunc et Austrapius dux Chramnum metuens, in basilica sancti Martini confugit. Cui tali in tribulatione posito non defuit diuinum auxilium. Nam cum Chramnus ita eum constringi iussit, ut nullus illi alimenta praebere praesumerit, et ita arcius custodiretur, ut nec aquam quidem ei aurire liceret, quo facilius conpulsus inaedia ipse sponte sua de basilicam sancta periturus exiret, accedens quidam uasculum illi cum aqua simeuiuo detulit ad putandum. Quo accepto, uelociter iudex loci aduolauit ereptumque de manu eius terrae diffudit. Quod uelox Dei ultio et beati antestetis uirtus est subsecuta. Eam namque die iudex qua ista gesserat correptus a febre, nocte media expirauit, nec peruenit in crastino ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitiui. Post istud miraculum omnes ei opolentissime quae erant necessaria detulerunt. Redeunte autem in regnum suum rege Chlothario, magnus cum eo est habitus. Tempore uero eius ad clericatum accedens, apud Sellensim castrum, quod in Pectaua habitur diocisi, episcopus ordenatur; futurum, ut, decedente Pientio antestite, qui tunc Pectauam regebat eclesiam, ipse succederet. Sed rex Chariberthus in aliut uertit sententiam. Denique cum Pientius episcopus ab hac luce migrasset, apud Parisius ciuitatem Pascentius, qui tunc abba erat basilicae sancti Helari, ei succedit ex iussu regis Chariberthi, clamante Austrapio, sibi hunc redebere locum. Sed parum ei iactati profuere sermones. Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum seditione, quos saepe grauauerat, lancea sauciatus crudiliter uitam finiuit. Dioceses uero suas eclesia Pectaua recipit. [4,19] De obitu sancti Medardi episcopi. Tempore quoque Chlothari regis sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. Quem Chlotharius rex cum summo honore apud Sessionas ciuitatem sepeliuit et basilicam super eum fabricare coepit, quam postea Sigiberthus, filius eius, expleuit atque conposuit. Ad cuius beatum sepulchrum uidimus uinctorum conpedes atque catenas disruptas confractasque iacere; quae usque hodie in testimonium uirtutis eius ad ipsum beati sepulchrum reseruantur. Sed ad superiora redeamus. [4,20] De obitu Childeberthi et interitu Chramni. Childeberthus igitur rex aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisius lectulo decubasset, obiit et ad basilicam beati Vincenti, quam ipse construxerat, est sepultus. Cuius regnum et thesauros Chlotharius rex accepit; Vulthrogotham uero et filias eius duas in exilium posuit. Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis extitit. Cumque se cerneret euadere non posse, Brittanias petiit, ibique cum Chonoobro Brittanorum comite ipse uel uxor eius ac filiae latuerunt. Wiliacharius autem, socer eius, ad basilica sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibria, quae in ea fiebant, per Wiliacharium coniugemque eius succensa est; quod non sine graui suspirio memoramus. Sed et ciuitas Toronica ante annum iam igne consumpta fuerat, et totae eclesiae in eadem constructae desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothario rege, ab stagno cooperta est et in illa ut prius fuerat elegantia reparata. Tunc duae acies locustarum apparuerunt, quae per Aruernum atque Limouicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum uenerunt, in quo, proelium inter se actum, maxime sunt conlisae. Chlotharius autem rex contra Chramnum frendens, cum exercitu aduersus eum in Brittanias dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in unum campum conglobatus uterque resederet exercitus et Chramnus cum Brittanis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte Chonoober Brittanorum comes dicit ad Chramnum: «Iniustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut inruam super eum ipsumque cum toto exercitu prosternam». Quod Chramnus, ut credo uirtute Dei praeuentus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant. Ibatque Chlotharius rex tamquam nouus Dauid contra Absolonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: «Respice, Domine, de caelo et iudica causam meam, quia iniuste a filio iniurias patior. Respice, Domine, et iudica iuste, illudque inpone iudicium, quod quondam inter Absalonem et patrem eius Dauid posuisti». Confligentes etenim pariter, Brittanorum comes terga uertit ibique et caecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naues in mare paratas habens; sed dum uxorem uel filias liberare uoluit, ab exercitu patris oppraessus, captus atque legatus est. Quod cum Chlothario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igni consumi. Inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus orario sugillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit. [4,21] De obitu Chlothachari regis. Rex uero Chlotharius anno quinquaginsimo primo regni sui cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adueniens Toronus ad sepulchrum antedicti antestetis, cunctas actiones, quas fortassis neglegenter egerat, replicans et orans cum grande gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret et ea quae inrationabiliter conmiserat suo obtentu dilueret, exinde regressus, quinquaginsimo primo regni sui anno, dum in Cotiam siluam uenationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Conpendio uilla rediit. In qua cum grauiter uexaretur a febre, aiebat: «Wa! Quid potatis, qualis est illi rex caelestis, qui sic tam magnos regis interfecit?» In hoc enim taedio positus, spiritum exalauit. Quem quattuor filii sui cum magno honore Sessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentes anni diem, quod Chramnus fuerat interfectus. [4,22] Diuisio regni inter filios eius. Chilpericus uero post patris funera thesaurus, qui in uilla Brannacum erant congregati, accepit et ad Francos utiliores petiit ipsusque muneribus mollitus sibi subdidit. Et mox Parisius ingreditur sedemque Childeberthi regis occupat; sed non diu ei hoc licuit possedere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulerunt, et sic inter se hii quattuor, id est Chariberthus, Gunthramnus, Chilpericus atque Sigiberthus, diuisionem legitimam faciunt. Deditque sors Charibertho regnum Childeberthi sedemque habere Parisius, Gunthramno uero regnum Chlodomeris ac tenere sedem Aurilianensem, Chilperico uero regnum Chlothari, patris eius, cathedramque Sessionas habere, Sygibertho quoque regnum Theuderici sedemque habere Remensim. [4,23] Quod Sigiberthus contra Chunus abiit, et Chilpericus ciuitates eius peruasit. Nam post mortem Chlothari regis Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigyberthus exercitum dirigit, et gestum contra eos bellum, uicit atque fugauit. Sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatus meruit. Dum autem cum eis esset turbatus Sigyberthus, Chilpericus, frater eius, Remus peruadit et alias ciuitates, quae ad eum pertenebant, abstulit. Ex hoc enim inter eos, quod peius est, bellum ciuile surrexit. Rediens autem Sigyberthus uictur a Chunis, Sessionas ciuitatem occupat, ibique inuentum Theodoberthum, Chilperici regis filium, adpraehendit et in exilio transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commouit; quo uicto atque fugato, ciuitatis suas in sua dominatione restituit. Theodoberthum uero, filium eius, apud Ponticonem uillam custodire iussit per annum integrum; quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, data tamen sibi sacramenta, ne umquam contra eum agere deberet. Quod postea, peccatis facientibus, est inruptum. [4,24] De patriciato Celsi. Cum autem Gunthchramnus rex regnum partem, sicut fratris sui, obtenuisset, amoto Agroecola patricio, Celsum patriciatus honori donauit, uirum procerum statu, in scapulis ualidum, lacertu robustum, in uerbis tumidum, in responsis oportunum, iuris lectione peritum; cui tanta deinceps habendi cupiditas extitit, ut saepius aeclesiarum res auferens suis ditionibus subiugaret. Nam cum audisset quadam uice Isaiae prophetae lectionem in aeclesia legi, in qua ait: Vae his qui coniungunt domum ad domum et agrum ad agrum copolant usque ad terminum loci, exclamasse fertur: «Incongruae hoc; uae mihi et filiis meis!» Sed reliquit filium, qui absque liberis functus, maximam partem facultatis aeclesiis, quas pater expoliauerat, derelinquit. [4,25] De uxoribus Gunthchramni. Gunthchramnus autem rex bonus primo Venerandam, cuiusdam suorum ancillam, pro concubina toro subiunxit; de qua Gundobadum filium suscepit. Postea uero Marcatrudem, filiam Magnarii, in matrimonium accepit. Gundobadum uero filium suum Aurilianis transmisit. Aemula autem Marcatrudis post habitum filium in huius morte crassatur; transmissum, ut aiunt, uenenum in potu maedificauit. Quo mortuo, ipsa iudicio Dei filium, quem habebat, perdidit et odium regis incurrit, demissaque ab eodem, ne multo post tempore mortua est. Post quam Austerchilde cognomento Bobillam accepit, de qua iterum duos filios habuit, duorum senior Chlotharius, minor Chlodomeris dicebatur. [4,26] De uxoribus Chariberthi. Porro Chariberthus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea in Ganthia uirum accipiens est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in seruitium suum duas puellas pauperis cuiusdam filias, quorum prima uocabatur Marcouefa, relegiosa ueste habens, alia uero Merofledis; in quarum amore rex ualde detenebatur. Erant enim, ut diximus, artificis lanariae filiae. Aemula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem secretius operare fecit, futurum, ut, dum haec rex cerneret, odio filias eius haberet. Quo operante, uocauit regem. Ille autem sperans aliquid noui uidere, aspicit hunc eminus lanas regias conponentem. Quod uidens, commotus in ira, reliquid Ingobergam et Merofledem accepit. Habuit et aliam puellam opilionis, id est pastoris ouium, filiam, nomen Theudogildem, de qua et filium fertur habuisse, qui ut processit ex aluo, protinus delatus est ad sepulchrum. Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis prouinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, adserens, non canonice eum fuisse huic honore donatum. Decretum enim regis Chlotharii habuerat, ut absque metropolis consilium benediceretur, quia non erat praesens. Quo eiecto, consensum fecere in Heraclium tunc Burdigalensis urbis presbiterum; quod regi Charibertum subscriptum propriis manibus per nuncupatum presbiterum transmiserunt. Qui ueniens Toronus, rem gestam beato Eufronio pandit, depraecans, ut hoc consensum subscribere dignaretur; quod uir Dei manifeste respuit. Igitur postquam presbiter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec affatus est: «Saluae, rex gloriosae. Sedis enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam». Cui ille: «Numquid», ait, «tu Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas?» «Patris», inquid presbiter, «tui Leontius cum prouincialibus suis tibi salutem mittit, indicans Cymulum», - sic enim uocitare consueuerant Emerium in infantia sua - «eiectum ab episcopatu, pro eo quod, praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambiuit. Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur; quo fiat, ut, dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni uestri potentia aeuis prolixioribus propagitur. Haec eo dicente, frendens rex, eum a suis conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis oppleto inponi desuper et in exilium trudi praecipit, dicens: «Potasne, quia non est super quisquam de filiis Chlothari regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem eius uolontas elegit, absque nostrum iuditio proiecerunt?» Et statim directis uiris relegiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camarariis suis, qui, exactis Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta possibilitatem condempnauit episcopos. Et sic principis est ulta iniuria. Post haec Marcoueifa, Merofledis scilicet sororem, coniugio copulauit. Pro qua causa a sancto Germano episcopo excomunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere nollit, percussa iuditio Dei obiit. Ne multo post et ipse rex post eam decessit. Cuius post obitum Theodogildis, una reginarum eius, nuntius ad Gunthchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio eius. Quibus rex hoc reddidit in responsis: «Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis. Ego enim accipiam eam faciamque magnam in populis, ut scilicet maiorem mecum honorem quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur». At illa gauisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex, ait: «Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post hanc, quae indigne germani mei torum adiuit». Tunc, ablatis multis, paucis relictis, Arelatinsi eam monasthirio distinauit. Haec uero aegre adquiescens ieiuniis ac uigiliis adfici, per occultus nuntios Gothum quendam adiuit, promittens, si se in Hispaniis deductam coniugio copularet, cum thesauris suis de monasthirio egrediens, libenti eum animo sequeretur. Quod ille, nihil dubitans, repromisit. Cumque haec, collictis rebus factisque uolucris, a cenobio pararet egredi, antecepauit uoluntatem eius industria abbatissae, depraehensamque fraudem, eam grauiter caesam custodiae mancipare praecipit; in qua usque ad exitum uitae praesentis, non mediocribus adtrita passionibus, perdurauit. [4,27] Quod Sigiberthus Brunichildem accepit. Porro Sigyberthus rex cum uideret, quod fratres eius indignas sibimet uxores acciperent et per uilitatem suam etiam ancillas in matrimonio sociarent, legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunichildem, Athanagilde regis filiam, petiit. Erat enim puella elegans opere, uenusta aspectu, honesta moribus atque decora, prudens consilio et blanda colloquio. Quam pater eius non denegans, cum magnis thesauris antedicto rege transmisit. Ille uero, congregatus senioribus secum, praeparatis aepulis, cum inminsa laetitia atque iocunditate eam accepit uxorem. Et quia Arrianae legi subiecta erat, per praedicationem sacerdotum atque ipsius regis commonitionem conuersa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit atque chrismata est. Quae in nomine Christi catholica perseuerat. [4,28] De uxoribus Chilperici. Quod uidens Chilpericus rex, cum iam plures haberet uxores, sororem eius Galsuintham expetiit, promittens per legatus se alias relicturum, tantum condignam sibi regisque prolem mereretur accipere. Pater uero eius has promissiones accipiens, filiam suam, similiter sicut anteriorem, ipsi cum magnis opibus distinauit. Nam Galsuintha aetate senior a Brunichilde erat. Quae cum ad Chilpericum regem uenisset, cum grande honore suscepta eiusque est sociata coniugio; a quo etiam magno amore diligebatur. Detulerat enim secum magnos thesauros. Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter eos grande scandalum. Iam enim in lege catholica conuersa fuerat et chrismata. Cumque se regi quaereretur assiduae iniurias, perferre diceretque, nullam se dignitatem cum eodem habere, petiit, ut, relictis thesauris quos secum detulerat, libera redire permitteretur ad patriam. Quod ille per ingenia dissimulans, uerbis eam lenibus demulsit. Ad extremum enim suggillari iussit a puero, mortuamque repperit in strato. Post cuius obitum Deus uirtutem magnam ostendit. Lyghnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulchrum eius ardebat, nullo tangente, disrupto fune, in pauimento conruit et, fugientem ante eum duritiam pauimenti, tamquam in aliquod molle elimentum discendit, atque medius est suffossus nec omnino contritus. Quod non sine magno miraculo uidentibus fuit. Rex autem cum eam mortuam deflessit, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. Post quod factum reputantes ei fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta, eum a regno deieciunt. Habebat autem tunc Chilpericus tres filius de Audouera priore regina sua, id est Theudoberthum, cui supra meminimus, Merouechum atque Chlodouechum. Sed ad coepta redeamus. [4,29] De secundo Sigiberthi contra Chunus bellum. Chuni uero iterum in Gallias uenire conabantur. Aduersum quos Sygiberthus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem uirorum fortium. Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diuersas eis fantasias ostendunt et eos ualde superant. Fugiente autem exercitu Sigyberthi, ipsi inclusus a Chunis retenebatur, nisi postea, ut erat elegans et uersutus, quos non potuit superare uirtute proelii, superauit arte donandi. Nam, datis muneribus, foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus uitae suae nulla inter se proelia commouerint; idque ei magis ad laudem quam ad aliquid pertinere opproprium iusta ratione pensatur. Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigybertho dedit. Vocabatur enim gaganus. Omnes enim regis gentes illius hoc appellantur nomine. [4,30] Quod Aruerni ad capiendam Arilatensim urbem ex iussu Sigiberthi regis abierunt. Sigyberthus uero rex Arelatinsim urbem capere cupiens, Aruernus commouere praecipit. Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et de alia parte Adouarius cum exercitu aduenit. Ingressique urbem Arelatinsim, sacramenta pro parte Sigyberthi regis exegerunt. Quod cum Gunthchramnus rex conperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit. Qui abiens, Auennicam urbem abstulit. Accedens autem Arelate et uallans eam, inpugnare exercitum Sigyberthi, qui infra murus contenebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: «Egredimini foris et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes neque nos neque urbis istius subiecta defendere. Quod si uos Deo propitio illos deuincitis, nos fidem, quam promisimus, custodimus; si uero illi contra uos inualuerent, ecce reseratas repperietis portas! Ingrediemini, ne pereatis». Hoc illi dolo delusi, egressi foris, bellum parant. Sed superati ab exercitu Celsi, fugam iniunt uenientesque ad urbem, portas repperiunt obseratas. Cumque exercitus a tergo iaculis foderetur operireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique pannis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multus ex his uiolentia amnis direptos enegauit, fecitque Rhodanus tunc Aruernis, quod fecisse quondam Semoes legitur de Troianis: "Correpta sub undis Scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit. Apparent rari nantes in gurgite uasto". Qui uix nandi, ut diximus, inpulso parmarumque adiuti amminiculo, litoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus distituti, non sine grande contumelia patriae restituti sunt. Firmino tamen et Adouario discedendi uia indulta est. Magni ibi tunc uiri ex Aruernis non solum torrentes impetu rapti, uerum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. Ac sic Gunthchramnus rex, recepta urbe illa, iuxta consuetudinem bonitatis suae Auennicam ditionibus fratres sui restituit. [4,31] De Tauredune castro et aliis signis. Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit. Super Rhodanum enim fluuium collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo, cum hominibus, eclesiis opibusque ac domibus in fluuium ruit, exclusaque amnis illius litora, aqua retrorsum petiit. Locus etenim ille ab utraque parte a montibus concluserat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insedebant operuit atque deleuit. Adcumulata enim aqua erumpens deursum, inopinatus repperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enegauit, domus euertit, iumenta deleuit et cuncta quae litoribus illis insedebant usque ad Ienubam ciuitatem uiolenta atque subita inundatione deripuit atque subuertit. Traditur a multis, tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam ciuitatem super muros ingrederetur. Quod dubium non est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illius inter angustias montium defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se deuerteret. Commotumque montem, qui descenderat, adsemel erupit et sic cuncta deleuit. Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde caster ruerat, aduenerunt, et terram illam, quae monte deruente remanserat, fodientes, aes siue ferrum repperiunt. Quod dum agerent, mugitum montes, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a saeua cupiditate retenerentur, pars illa quae nondum deruerat super eos cecidit, quos operuit atque interfecit, nec ultra inuenti sunt. Similiter et ante cladem Aruernam magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres et quattuor splendores magni circa solem apparuerunt, quod rustici soles uocabant, dicentes: «Ecce tres uel quattuor soles in caelum!» Quadam tamen uice in Kalendis Octobribus ita sol obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque decolor apparens, quasi saccus uidebatur. Nam et stilla, quam quidam comiten uocant, radium tamquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et caelum ardere uisum est, et multa alia signa apparuerunt. In eclesia uero Aruerna, dum matutinae caelebrarentur uigiliae in quadam festiuitate, aues coredallus, quam alaudam uocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta uelocitate extinguit, ut putaris, ea in unius hominis manu posita aquae fuisse submersa; in sacrarium autem sub uelo transiens, cicindelum extinguere uoluit; sed ab ostiariis prohibita atque occisa est. Simili et in basilica beati Andreae de lichinis lucentibus auis alia fecit. Iam uero adueniente ipsa clade, tanta strages de populo per totam regionem illam facta est, ut nec numerare possit, quantae ibidem ceciderunt legiones. Nam cum iam sarcofagi aut tabulae defecissent, decim aut eo amplius in unam humi fossam sepeliebantur. Numerati sunt autem quadam dominica in una beati Petri basilicam tricenta defunctorum corpora. Erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguene aut in ascella uulnus in modum serpentis, ita interficiebatur homo ille a ueneno, ut die altera aut tercia spiritum exalaret. Sed et sensum uis illa ueneni auferebat ab homine. Tunc et Cato presbiter mortuos est. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens et missas uiritim dicens, numquam ab eo loco discessit. Hic autem presbiter multae humanitatis et satis dilectur pauperum fuit; et credo, haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit. Cautinus autem episcopus cum diuersa loca, hanc cladem timens, circuisset, ad ciuitatem regressus est; et haec incurrens, parasciuen passiones dominicae obiit. Nam ipsa hora et Tetradius, consubrinus eius, mortuus est. Tunc et Lugdunum, Bitorex, Cabillonum atque Diuione ab hac infirmitate ualde depopulatae sunt. [4,32] De Iuliano monacho. Erat tunc temporis apud Randanensim monasterium ciuitatis Aruernae presbiter praeclarae uirtutis Iulianus nomine, uir magnae abstinentiae, qui neque uinum neque ullum pulmentum utebatur, cilicio omni tempore sub tunicam habens, in uigiliis promtus, in oratione assiduus; cui inerguminos curare, caecos illuminare uel reliquas infirmitates depellere per inuocationem dominici nominis et signaculum sanctae crucis facile erat. Idem cum stando pedes ab humore haberet infectos et ei diceretur, cur contra possibilitatem corporis semper staret, dicere cum ioco spirituali erat solitus: «Faciunt opus meum, dum et uita comis est, nec me eorum sustentatio, Domino iubente, relinquid» . Nam uidemus eum quadam uice in basilica beati Iuliam martyris inerguminum uerbo tantum curasse. Quartanariis et aliis febribus saepe per orationem remedia conferebat. Qui sub hoc tempore lues dierum atque uirtutum plenus ex hoc mundo est adsumptus in requie. [4,33] De Sunniulfo abbate. Transiet tunc et abba monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, uir totius simplicitatis et caritatis. Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat manibusque ipse tergebat: unum tantum, quod gregem commissum non timore, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per uisum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte litoris concurrentes populi ceu apes ad aluearia mergebantur; et erant alii usque ad cingulum, alii uero usque ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se uehementer aduri. Erat enim et pons super fluuium positus ita angustus, ut uix unius uestigii latitudinem recipere possit. Apparebat autem et in alia parte litoris domus magna, extrinsecus dealbata. Tunc his qui cum eo erant, quid sibi haec uelint, interrogat. At illi dixerunt: «De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignauus; qui uero strenuus fuerit, sine periculo transit et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra». Haec audiens, a somno excutitur, multo deinceps monachis seuerior apparens. [4,34] De Burdigalense monacho. Quid etiam apud quendam monasterium eo tempore actum sit, pandam; nomen autem monachi, quia superest, nominare nolo, ne, cum haec scripta ad eum peruenerit, uanam incurrens gloriam reuiliscat. Quidam iuuenis ad monasterium ueniens, abbati se commendauit, ut in Dei seruitium degeret. Cui ille cum multa obiceret, dicens, durum esse seruitium illius loci, nec omnino tanta possit implere, quanta ei iungebantur: se omnia impleturum, inuocato nomine Domini, pollicetur. Sicque collectus est ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in omnibus exiberet, ut expellentes monachi de horrea anonas quasi choros III ad solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt. Dum autem, reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret anonae, subito nubilatum est caelum, et ecce! imber ualidus cum rumore uenti festinus ad anonae congeriem propinquabat. Quod cernens monachus, quid ageret, quid faceret, nesciebat. Tractans autem, quod, si ceteros uocaret, prae multitudine hoc recondire ante pluuiam in horrea non ualerent, cuncta postposita, ad orationem conuertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae deiciens exoraret, diuisa est nubis, et circa anonam pluuia ualde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans. Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, uelociter ut anonam collegerent aduenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inueniunt haut procul harene deiectum orantem. Quod uidens abbas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluuia, consumata oratione, uocat, ut surgeret; quem apprehensum uerberibus agi praecepit, dicens: «Oportet enim te, fili, in timore et seruitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque uirtutibus gloriari». Reclusumque in cellulam septem dies eum sicut culpabilem ieiunare praecepit, quo ab eo uanam gloriam, ne ei aliquid impedimentum generaret, auerteret. Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus uiris cognouimus, in tanta abstinentia est deuotus, ut in diebus quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calicem thisinae hauriat. Quem Dominus, orantibus uobis, usque uitae consumationem, ut sibi placeat, custodire dignetur. [4,35] De episcopatu Abiti Aruerni. Defuncto igitur, ut diximus, apud Aruernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, plurima promittentes. Nam Eufrasius presbiter, filius quondam senatoris Euuodi, susceptas a Iudaeis species magnas regi per cognatum suum Beregisilum misit, ut scilicet, quod meritis optinere non poterat, praemiis optineret. Erat quidem elegans in conuersatione, sed non erat castus in opere, et plerumque inebriabat barbaros, sed rare reficiebat egenos. Et credo, haec causa obstitit, ut non optineret, quia non per Deum, sed per homines adipisci uoluit hos honores. Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per os sancti Quintiani locutus est, quia: «Non surgit de stirpe Hortinsi, qui regat ecclesiam Dei». Congregatos igitur Abitus archidiaconus clericis in ecclesia Aruerna nulla quidem promisit, sed tamen accepto consensu ad regem petiit; uoluitque ei tunc Firminus, qui in hac ciuitate comitatum potitus fuerat, impedire; sed ipse non abiit. Amici autem eius, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem, ut saltim una dominica praeteriret, ut hic non benediceretur; quod si propalaretur, mille aureos regi darent; sed rex his non adnuit. Factum est ergo, ut, congregatis in unum ciuibus Aruernis, beatus Abitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero et populo electus cathedram pontificatus acciperet; quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum praeteriens, in sua eum praesentia benedici iuberet, dicens: «Merear de manu eius eulogias accipere». Haec enim gratia fecit, ut apud Metensim urbem benediceretur. Idem, accepto episcopatu, magnum se in omnibus praebuit, iustitiam populis tribuens, pauperibus opem, uiduis solacium pupillisque maximum adiumentum. Iam si peregrinus ad eum aduenerit, ita diligitur, ut in eodem se habere et patrem recognoscat et patriam; qui cum magnis uirtutibus floreat et omnia quae Deo sunt placita ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus extirpans luxuriam, iustam Dei inserit castitatem. [4,36] De sancto Nicetio Lugdunense. Decedente uero apud Parisios post sinodum illam quae Saffaracum expulit Sacerdote Lugdunense episcopo, sanctus Nicetius ab ipso, sicut in libro uitae eius scripsimus, electus suscepit episcopatum, uir totius sanctitatis egregius, castae conuersationis. Caritatem uero, quam apostolus cum omnibus, si possibile esset, obseruare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in eius pectore ipse Dominus, qui est uera caritas, cerneretur. Nam si et commotus contra aliquem pro neglegentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. Erat enim castigator delinquentium poenitentumque remissor, elemosinarius atque strenuus in labore; ecclesias erigere, domos componere, serere agros, uineas pastinare diligentissime studebat. Sed non eum hae res ab oratione turbabant. Hic, 22 annis sacerdotio ministrato, migrauit ad Dominum; qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus praestat. Nam de oleo cicindelis, qui ad ipsum sepulchrum cotidie accenditur, caecorum oculis lumen reddit, daemones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur praesidium. Igitur Priscus episcopus, qui ei successerat, cum coniuge sua Susanna coepit persequi ac interficere multos de his quos uir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua uictos, non in crimine comprobatos, non furto deprehensos, tantum inflammante malitia inuidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum coniuge de sancto Dei; et cum diu multoque tempore obseruatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut mulier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puellis etiam in cellula, in qua uir beatus quieuerat, introibat. Sed pro his commota tandem diuina maiestas ulta est in familia Prisci episcopi. Nam coniux eius daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana uexabatur, et sanctum Dei, quem sana negauerat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret, declamabat. Episcopus ille a tipo quartano correptus, tremorem incurrit. Nam cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. Filius quoque omnisque familia decolor esse uidebatur ac stupida, ut nulli sit dubium, eos a sancti uiri uirtute percussos. Semper enim Priscus episcopus eiusque familia contra sanctum Dei nefariis uocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum esse dicentes, quicumque de eo inproperia euomuisset. Iusserat enim in primordio episcopatus sui aedificium domus ecclesiasticae exaltari; et diaconus, quem saepe pro facinus adulterii sanctus Dei, dum esset in corpore, non solum a communione remouerat, sed etiam saepius caedi praeceperat et numquam eum ad emendationem reducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius, cum detegere coepisset, ait: «Gratias tibi ago, Iesu Christe, quod post mortem iniquissimi Nicetii super hunc tectum calcare promerui». Adhuc uerba in ore pendebant, et statim subductus a pedibus eius rubor in quo stabat, cecidit ad terram crepuitque et mortuus est. Cum autem episcopus uel coniux eius multa contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens: «Vade et dic Prisco, ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera eius bona. Martino quoque presbitero dicis: "Quia consentis his operibus, castigandus eris; et si emendare peruersitatem tuam nolueris, morieris"«. At ille euigilans, locutus est diacono cuidam, dicens: «Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo episcopi, et haec loquere siue episcopo siue Martino presbitero» . Promisit se diaconus locuturum, sed retractans, noluit ea fari. Nocte autem cum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus, dicens: «Cur non dixisti quae tibi abba locutus est?» Et clausis pugnis coepit guttur eius caedere. Mane autem facto, inflatis faucibus cum magno dolore, accessit ad uiros et omnia quae audierat intimauit. At illi parui pendentes ea quae audierant, fantasiam somniorum esse dixerunt. Martinus uero presbiter statim inruit in febre et aegrotans conualuit; sed cum semper adolatorie episcopo loqueretur et consentiret in malis actibus ac blasphemiis, quae in sanctum euomebant, iterum in febre redactus, spiritum exalauit. [4,37] De sancto Friardo recluso. Sanctus uero Friardus hoc nihilominus tempore quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, uita nobilis; de cuius miraculis quaedam in libro, quem de uita eius scripsimus, memorauimus. In cuius transitu, adueniente Felice episcopo, cellula tota contremuit. Unde non ambigo, aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremuerit. Quem episcopus abluens atque dignis uestimentis inuoluens, sepulturae mandauit. [4,38] De regibus Hispanorum. Ergo, ut ad historiam recurramus, mortuo apud Hispaniam Athanaeldo rege, Leuua cum Leuuieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuuane, Leuuieldus, frater eius, totum regnum occupauit. Qui, uxorem mortuam, Gunsuintham, reginae Brunichildis matrem, accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigyberthi, alius Chilperici filiam disponsauit. Ille quoque inter eos regnum aequaliter diuisit, interficiens omnes illos qui regis interemere consueuerant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem. [4,39] De interitu Palladi Aruerni. Palladius autem, Britiani quondam comites ac Caesariae filius, comitatum in urbe Gabalitana, Sigibertho rege inpertiente, promeruit, sed orta intentio inter ipsum Partheniumque episcopum ualde populum conlidebat. Nam plerumque conuiciis ac diuersis oppropriis criminibusque obruebat episcopum, peruadens res eclesiae spoliansque homines eius. Unde factum est, ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam iam dicti principes properassent et diuersa sibi inuicem obiectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius uocitaret: «Ubi sunt mariti tui, cum quibus stoprose ac turpiter uiuis?» Sed haec in sacerdote uerba prolata diuina confestim ultio subsequens aboleuit. Nam anno sequenti remotus a comitatu Palladius, Aruernum regressus est; Romanus uero comitatum ambiuit. Factum est autem, ut quadam die in urbe Aruerna uterque coniungerint, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audiuit Palladius se a Sigybertho rege debere interfeci. Sed falsa haec et maxime a Romano emissa depraehensa sunt. Tunc ille timore perterritus, ita in angustia graui redactus est, ut minaretur se propria dextera peremere. Cumque a matre uel a cognato suo Firmino intente adtenderetur, ne perficeret quod mente amara conciperat, per interualla horarum elapsus a matris aspectu, ingressus cubiculum, accepto spatio solitudinis, euaginato gladium cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, inpraessusque desuper gladius, ab una ingressus mammilla, in spadolam dorsi egressus est, erectusque iterum, similiter in alia mammilla perfossus, cecidit et mortuus est. Quod non sine diabuli opere scelus perfectum mirati sumus; nam prima eum plaga interficere potuit, si non diabulus sustentaculum praebuisset, quod haec nefanda peragerit. Currit mater exanimis et supra filii corpusculum orbata conlabitur, atque omnes familia uoces planctus emittit. Verumtamen ad monasthirium Chrononensim delatus, sepulturae mandatus, sed non iuxta christianorum cadauera positus, sed nec missarum solemnia meruit; quod non ob alia causa nisi ob iniuriam episcopi haec ei euenisse probantur. [4,40] De imperio Iustini. Defuncto igitur apud urbem Constantinopolitanam Iustiniano imperatore, Iustinus ambiuit imperio, uir in omni auaritia deditus, contemptor pauperorum, senatorum spoliatur; cui tanta fuit cupiditas, ut arcas iuberet fieri ferreas, in quibus numismati auri talenta congererit. Quem etiam ferunt in heresi Pelagiana dilapsum. Nam non post multum tempus ex sensu effectus, Tiberium caesarem sibi adsciuit ad defensandas prouintias suas, hominem iustum, elimosinarium, aequiter discernentem obtenentemque uictorias et, quod omnibus supereminit bonis, esse uirissimum christianum. Denique Sigyberthus rex legatus ad Iustinum imperatorem misit, pacem petens, id est Warmarium Francum et Firminum Aruernum. Qui euntis euectu nauali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique tamen cum imperatore, quae petierant obtenuerunt. In alium tamen annum in Galliis sunt regressi. Post haec autem Anthiocia Egypti et Apamiae Siriae maximae ciuitatis a Persis captae sunt, et populus captiuus abductus. Basilica tunc sancti Iuliam Anthiocensis martyris graui incendio concremata est. Ad Iustinum autem imperatorem Persi-Armeni cum magno syrici intexti pondere uenerunt, petentes amicitias eius atque narrantis, se imperatori Persarum esse infensus. Venerant enim ad eos legati eius, dicentes: «Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum». Respondentibus illis, omnia ab his pollicita inlibata seruari, dixerunt legati: «In hoc apparebit, uos eius amicitias custodire, si ignem, ut ille ueneratur, adoraueritis» . Respondente populo, nequaquam se hoc facturum, ait episcopus, qui coram erat: «Quae est in igne deitas, ut uenerari quaeat? Quem Deus ad usus hominum procreauit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepiscit». Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conuitiis fustibus caedunt. Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatus inruunt, manus iniciunt interemuntque et, sicut diximus, huius imperatoris amicitias petierunt. [4,41] Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupauit. Alboenus uero Langobardorum rex, qui Chlothosindam, regis Chlothari filiam, habebat, relecta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam, commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abierunt, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per annos septem peruagantes, spoliatis eclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. Mortua autem Chlothosinda, uxore Alboeni, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper uirum habens, locum opperiebat, in quo possit iniurias patris ulcisci; unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, uirum ueninu medificaret. Quo defuncto, cum famulo iit, sed adpraehensi pariter interfecti sunt. Langobardi deinceps alium super se regem statuunt. [4,42] De bellis Mummoli cum eisdem. Eunius quoque cognomento Mummolus a rege Gunthchramno patriciatum promeruit. De cuius militiae origine altius quaedam repetenda potaui. Hic etenim Peonio patre ortus, Audisiodorensis urbis incola fuit. Peonius uero huius municipii comitatum regebat. Cumque ad renouandam actionem munera regi per filium transmisisset, illi, datis rebus paternis, comitatum patris ambiuit subplantauitque genetorem, quem subleuare debuerat. Ex hoc uero gradatim proficiens, ad maius culmen euectus est. Igitur prorumpentibus Langobardis in Galliis, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor extiterat, contra eos abiit, cummissumque bellum, terga uertit ceciditque ibi. Tantumque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum; oneratique praeda, discesserunt iterum in Italiam. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmine meruit. Inruentibus iterum Langobardis in Gallias et usque Mustias Calmes accedentibus, quod adiacit ciuitati Ebredonense, Mummolus exercitum mouit et cum Burgundionibus illuc proficiscetur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per diuia siluarum, inruit super eos, multus interfecit, nonnullus coepit et rege direxit. Quos ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodadmodo per fugam lapsis, qui patriae nunciarent. Fueruntque in hoc proelio Salonius et Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce caelesti moniti, sed galea ac lurica saeculari armati, multos manibus propriis, quod peius est, interfecisse referuntur. Haec prima Mummoli in certamine uicturia fuit. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam uenerant, iterum prorumpunt in Galliis et infra territurium Regensim, id est apud Stablonem uillam castra ponunt, discurrentes per uillas urbium uicinarum, diripientes praedas, captiuos abducentes uel etiam cuncta uastantes. Quod cum Mummolus conperisset, exercitum mouet, inruensque super eos, multa ex his milia interficit et usque ad uesperum caedere non distitit, donec nox finem faceret. Ignarus enim reppererat homines et nihil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se ad bellum; sed, intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta uniuersa regionis praeda cum captiuis, discesserunt, iurantes prius, quod ad subiectionem regum solaciumque Francorum redire deberent in Galliis. Igitur regressi Saxones in Italiam, adsumptis secum uxoribus atque paruolis uel omni suppellectile facultatis, redire in Galliis distinant, scilicet ut a Sigybertho rege collecti in loco unde egressi fuerant stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cunios, et unus quidem per Niceam urbem, alius uero per Ebredunensim uenit, illam re uera tenentes uiam, quam anno superiore tenuerant; coniunctique sunt in Auennico terreturio. Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terrae sub diuo habebat, nec quicquam ex his domi incolae reconderant. Denique accedentes hi, segetes inter se diuidunt; colligentesque ac triturantes frumenta comedebant, nihil ex his eis qui laborauerant relinquentes. Verum postquam, expensis fructibus, ad litus Rhodani amnis accesserunt, ut, transacto turrente, regno se regis Sigyberthi conferrent, occurrit eis Mummolus, dicens: «Non transibitis turrentem hunc. Ecce! regionem domini mei regis depopulati estis, collegistis segetis, pecora deuastastis, tradedistis domus incendiis, oliuita ac uinita succidistis! Non ascenditis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis; alioquin non effugitis manus meas, nisi ponam gladium super uos et uxores ac paruolus uestrus et ulciscar iniuriam domini mei Gunthchramni regis». Tunc illi timentes ualde, dantes multa nummismati auri milia pro redemptione sua, transire permissi sunt; et sic Aruernum peruenerunt. Erat tunc uernum tempus. Proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro; quas quisque uidens, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum esset; sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit. Unde nonnulli hoc dolo siducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperis facti sunt. Hi uero ad Sygiberthum regem transeuntes, in loco, unde prius egressi fuerant, stabiliti sunt. [4,43] De archidiacono Massiliense. In regno autem Sigyberthi regis, remoto ab honore Iouino rectore Prouinciae, Albinus in loco eius subrogatur. Magnam enim inter eos inimicitiam haec causa congessit. Igitur aduenientibus ad cataplum Massiliensim nauibus transmarinis, Vigili archidiaconis homines septuaginta uasa quas uulgo orcas uocant olei liquaminisque furati sunt, nesciente domino. Negotiator autem cum cognouisset sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter coepit, quo furtum in loco fuisset reconditum. Haec inquirens audit a quodam, quia hoc homines Vigili archidiaconis perpetrassent. Perueniunt haec ad archidiaconem, qui inquirens et inueniens, nequaquam publicare, sed excusare suos coepit, dicens: «Numquam de domo mea egressus est, qui talia auderet admittere». Taliter denique excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit; causam exerit et archidiaconem in crimine fraudis huius mixtum accusat. Die autem sancto natalis dominici episcopo in ecclesia adueniente, archidiaconus indutus albam adest, episcopum, ut mos est, inuitans ad altarem debere procedere ac solemnitate diei sancti oportuno debere tempore celebrare. Nec mora, Albinus de sede exiliens, adpraehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit et custodia carcerali coartat. Pro quo numquam obtinere potuerunt non episcopus, non ciues, non ullus maior natu, non ipsa uox totius populi adclamantes, ut datis fideiussoribus diem sanctum archidiacono liceat cum reliquis celebrare atque accusatio causae in posterum deberet audiri. Sed nec de ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die auderet adripere. Quid plura? Quattuor milia solidorum archidiaconem condemnauit; quod in praesentia regis Sigyberthi ueniens, quadrupla satisfactione, insequente Iouino, conposuit. [4,44] De Langobardis et Mummolo. Post haec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban ac Rodanus, Gallias inruperunt. Et Amo quidem Ebredunensim carpens uiam, usque Machao uillam Auennici territurii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit; ibique fixit tenturia. Zaban uero per Deinsim discendens urbem, usque Valentiam uenit, ibique et castra posuit. Rodanus enim Gratianopolitanam urbem adgressus est, ibique papilionis extendit. Et Amo quoque Arelatensim debellauit prouinciam cum urbibus qui circumsitae sunt, et usque ipsum Lapideum campum, quod adiacit urbi Masiliensi, accedens, tam de pecoribus quam de hominibus denudauit. Aquinsibus autem obsidionem parauit, de quibus, uiginti duabus libris argenti acceptis, abscessit. Sicque et Rodanus ac Zaban in locis quibus accesserant fecerunt. Quae cum Mummolo perlata fuissent, exercitum mouit et Rodano, qui Gratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Eseram fluuium exercitus laboriose transiret, nutu Dei animal amnem ingreditur, uadum ostendit, et sic populus {liberi} in ulteriorem ripam egreditur. Quod uidentes Langobardi nec morati, euaginatis gladiis hos adpetunt, cummissoque bello, in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancia ad montium excelsa confugiret. Exinde cum quingentis uiris, qui ei remanserant, per diuia siluarum prorumpens, ad Zabanem peruenit, qui tunc urbem Valentiam obsedebat, narrauitque omnia quae acta fuerat. Tunc datis pariter cunctis in praeda, ad Ebredunensem urbem regressi sunt, ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem uenit. Commissoque proelio, Langobardorum phalangae usque ad internitionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium urbem perlati fuissent et eos incolae loci durae susciperent, praesertim cum Sisinnius magister militum a parte inperatoris in hac urbe resident, simolatus Mummoli puer in conspectu Zabanis Sisinnio litteras protulit salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: «En ipsum in proximo!» Quod audiens Zaban, curso ueloci ab urbe ipsa digressus praeteriit. His auditis Amo, collecta omni praeda in itenere, proficiscitur; sed resistentibus niuibus, relicta praeda, uix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant uirtute Mummoli. [4,45] Quod Mummolus Turonus uenit. Multa enim Mummolus bella gessit, in quibus uictur extetit. Nam post mortem Chariberthi, cum Chilpericus Toronus ac Pectauis peruasissit, quae Sigybertho regi per pactum in partem uenerant, coniunctus rex ipse cum Gunthchramno fratre suo, Mummolum elegunt, qui has urbes ad uerum dominium reuocare deberet. Qui Toronus ueniens, fugato exinde Chlodouecho, Chilperici filium, exacta populo ad partem regis Sigyberthi sacramenta, Pectauum accessit. Sed Basilius ac Sigarius Pectaui ciuis, collecta multitudine, resistere uoluerunt; quos de diuersis partibus circumdatus oppressit, obruit, interimit, et sic Pectauum accedens, sacramenta exigit. Haec interim de Mummolo dicta sufficiant; reliqua in posterum sunt digerenda. [4,46] De interitu Andarci. De Andarchi uero interitu locuturus, prius genus ordire placet et patriam. Hic igitur, ut adserunt, Filices senatoris seruus fuit; qui ad obsequium domini depotatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianae libris artemque calculi aplene eruditus est. Hac igitur scientiam tumens, dispicere dominos coepit et se patrocinio Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensim ex iusso regis Sigyberthi accederet, commendauit. De qua regressus, hunc secum habire praecepit insinuauitque eum diligenter Sigybertho regi atque ad seruiendum tradedit. Quem ille per loca diuersa dirigens, locum praebuit militandi. Ex hoc quasi honoratus habitus, Aruernum uenit ibique cum Urso, ciui urbis eius, amicitias inlegat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam eius disponsare desiderans, luricam, ut ferunt, in libellare, quo charte abdi soleti sunt, recondit, dicens mulieri, coniugi utique Ursi, quia: «Multitudinem aureorum meorum amplius quam sedecim milia in hoc libellare reconditam tibi conmendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris disponsari». Sed "Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra famis"? Promisit mulier haec simpliciter credens, absente uiro, huic disponsare puellam. Ad ille regressus ad regem, praeceptionem ad iudicem loci exibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens, quia: «Dedi arram in disponsatione eius». Negauit autem uir ille, dicens, quia: «Neque te noui, unde sis, neque alequid de rebus tuis habeo». Qua intentione pollulante ac uihementius increscente, Andarchius expetiit Ursum regis praesentiam arcessire. Cumque uenisset apud uillam Brinnacum, requiret hominem alium Ursum nomen, quem ad altarium clam adductum iurare fecit ac dicere: «Per hoc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum, quia, si filiam meam tibi in matrimonium non tradidero, sidecem milia soledorum tibi satisfacere non morabor». Stabant enim testes in sacrario, abscultantes occultae uerba loquentes, sed personam qui loqueretur paenitus non uidentis. Tunc Andarchius demulsit uerbis lenibus Urso, fecitque eum sine regis praesentiam reuerti ad patriam. Factoque ex hoc iuramento breue sacramentorum, rege illo protulit discidente, dicens: «Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae uestrae praeceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. Alioquin liceat mihi res eius possedere, donec, sedicem milibus solidorum acceptis, me ab hac causa remoueam». Tunc, adeptis praeceptionibus, Aruernum redit, ostendit iudici iussionem regis. Ursus autem se in Villauo territurio contulit. Cumque res eius huic consignarentur, et hic in Villauum accessit. Ingressusque unam Ursi domum, caenam sibi praecepit praeparare atque aquas quibus ablueretur calefieri iubet. Sed cum serui domus minime rudi domino apparerent, alius fustibus, alius uirgis caedit, nonnullus capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur caena, abluetur hic aquis calidis, inebriatur uino et se collocat super stratum. Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam uino sepulti altius obdormissent, congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit; acceptisque clauibus, metas annonae, quae aderant, elidit hac circa domum et supra domum adgregat aceruos annonae, quae tunc in manibulis erat, ita ut operta ex his domus cernetur omnino. Tunc inmisso per partes diuersas igne, cum iam super hos infelices materia aedificii exusta deruerent, excitantur, emissas uoces, sed non fuit qui exaudiret, donec, totam domum adustam, ipsus pariter ignis absorberit. Ursus uero metuens basilicam sancti Iuliani expetiit; datisque rege muneribus, res suas in soliditate recipit. [4,47] Quod Theudoberthus ciuitatis peruasit. Chlodouechus uero, Chilperici filius, de Toronico eiectus, Burdegala abiit. Denique cum apud Burdigalinsim ciuitatem, nullum prursus inquietante, resederet, Sigulfus quidam a parte Sigyberthi se super eum obiecit. Quem fugientem cum tubis et bucinis quasi labentem ceruum fugans, insequebatur. Qui uix ad patrem regredi liberum habuit aditum. Tamen per Andigauus regressus, ad eum rediit. Cum autem intentio inter Gunthchramnum et Sigyberthum regis uerteretur, Gunthchramnus rex apud Parisius omnes episcopus regni sui congregat, ut inter utrusque quid ueritas haberit edicerent. Sed ut bellum ciuili in maiore pernicitate crescerit, eos audire, peccatis facientibus, distulerunt. Chilpericus autem in ira commotus, per Theodoberthum filium suum seniorem, qui a Sigybertho quondam adpraehensus sacramentum dederat, ut ei fidelis esset, ciuitates eius peruadit, id est Toronus, Pectauus uel reliquas citra Legere sitas. Qui Pectauus ueniens, contra Gundoualdum ducem pugnauit. Terga autem uertente exercitu partis Gundoualdi, magnam ibi stragem de populo illo fecit. Sed et de Toronicam regionem maximam partem incendit et, nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. Cummotu autem exercitu, Lemouicinum, Cadurcinum uel reliquas illarum propinquas peruadit, uastat, euertit; eclesias incendit, ministeria detrahit, clericus interficit, monastiria uirorum deicit, puellarum deludit et cuncta deuastat. Fuitque tempore illo peior in eclesiis gemitus quam tempore persecutionis Diocliciani. [4,48] De Latta monasterio. Et adhuc obstupiscimus et admiramur, cur tantae super eos plagae inruerint. Sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum de fanis ad ecclesias sunt conuersi; isti cotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde uenerati sunt et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persecuntur. Illi monasteria et ecclesias ditauerunt; isti eas diruunt ac subuertunt. Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium aduentaret et fluuium, qui propinquus est, transire disponeret, ut monastirium spoliaret, clamauerunt monachi dicentes: «Nolite, o barbari, nolite huc transire; beati enim Martini istud est monasterium» . Haec audientes multi, conpuncti a Dei timore, regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum neque beatum confessorem honorabant, ascendentes nauem, illuc transgrediuntur et, inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium euertunt resque diripiunt; de quibus facientes sarcinas, naui inponunt. Ingressique fluuium, protinus uibrante carina, huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilia lancearum in fundum aluei defixa, remeare conarentur, nauis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transuerberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur. Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat ne ista committerent, remansit inlaesus. Quodsi hoc quis fortuitu euenisse iudicat, cernat, unum insontem plurimis euasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alueo detrahentes, illos sepelientes, res domi restituunt. [4,49] Quod Sigiberthus Parisius uenit. Dum haec ageretur, Sigyberthus rex gentes illas quae ultra Renum habentur commouit, et bellum ciuili ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire distinat. Quod audiens Chilpericus ad fratrem suum Gunthchramnum legatus mittit. Qui coniuncti pariter foedus iniunt, ut nullus fratrem suum perire sinerit. Sed cum Sigyberthus gentes illas adducens uenisset et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resederet, nec haberet rex Sigyberthus super fratrem iturus, ubi Sequanam fluuium transmearet, fratre suo Gunthchramno mandatum mittit, dicens: «Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluuium transire, cum omni exercitu meo super te pergam» . Quod ille timens, foedus cum eodem iniit eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod scilicit Gunthchramnus, relicto eo, ad Sigyberthum transisset, castra mouet et usque Aualocium Carnotensim uicum abiit Quem Sigyberthus insecutus, campum sibi praeparare petiit. Illi uero timens, ne, conliso utroque exercitu, etiam regnum eorum conruerit, pacem petiit ciuitatesque eius, quas Theodoberthus male peruaserat, reddidit, depraecans, ut nullo caso culparentur earum habitatores, quos ille iniuste igne ferroque obpremens adquisierat. Vicos quoque qui circa Parisius erant maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direpti sunt, ut etiam et captiui ducerentur. Obtestabat enim rex, ne haec fierent; sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte uenerant, superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire possit ad patriam. Tunc ex gentibus illis contra eum quidam murmorauerunt, cur se a certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepedus, ascenso equo, ad eos dirigit eosque uerbis lenibus demulsit, multos ex eis postea a lapidibus obrui praecipiens. Sed nec hoc sine beati Martini fuisse uertutem ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur; nam in ipsa die, qua hi pacem fecerunt, tres paralitici ad beati basilicam sunt directi. Quod in sequentibus libris, Domino iubente, desseruemus. [4,50] Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit, et de obitu Theudoberthi, fili eius. Dolorem enim ingerit animo ista ciuilia bella referre. Nam post annum iterum Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatus mittit, dicens: «Veniat frater meus, et uideamus nos et pacificati persequamur Sigyberthum inimicum nostrum». Quod cum fuisset factum seque uidissent ac muneribus honorassent, commoto Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incendens atque debellans. Quod audiens Sigyberthus, iterum conuocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisius uenit et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntius Dunensibus uel Toronicis, ut contra Theodoberthum ire deberent. Quod ille dissimolantes, rex Godegiselum et Gunthchramnum duces in capite dirigit. Qui commouentes exercitum, aduersus eum pergunt. Ad ille derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem proelium, Theodoberthus euictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur. Tunc ab Aunulfo quodam collectus ablutusque ac dignis uestibus est indutus et ad Ecolisinensim ciuitatem sepultus. Chilpericus uero cognuscens, quod iterum se Gunthchramnus cum Sigybertho pacificasset, se infra Thornacinsis murus cum uxore et filiis communiuit. [4,51] De obitu Sigiberthi regis. In eo anno fulgor per caelum discurrisse uisus est, sicut quondam ante mortem Chlothari factum uidimus. Sigyberthus uero, obtentis ciuitatibus illis, quae circa Parisius sunt positae, usque Rhotomaginsem urbem accessit, uolens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est. Regressus inde, Parisius est ingressus, ibique ad eum Brunichildis cum filiis uenit. Tunc Franci, qui quondam ad Childeberthum aspexerant seniorem, ad Sigyberthum legationem mittunt, ut ad eos ueniens, derelicto Chilperico, super se ipsum regem stabilirent. Illi uero haec audiens, misitque qui fratrem suum in supra memoratam ciuitatem obsederent, ipsi illuc properare deliberans. Cui sanctus Germanus episcopus dixit: «Si abieris et fratrem tuum interficere nolueris, uiuus et uictur redis; sin autem aliut cogitaueris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foueam quae fratri tuo parabis, in ea conrues. Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Veniente autem illo ad uillam cui nomen est Victuriaco, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum sibi regem statuunt. Tunc duo pueri cum cultris ualidis, quos uulgo scramasaxos uocant, infectis uinino, malificati a Fredegundae regina, cum aliam causam suggerire simularent, utraque ei latera feriunt. At ille uociferans atque conruens, non post multo spatio emisit spiritum. Ibique et Charegyselus cubicularius eius conruit; ibi et Sigila, qui quondam ex Ghotia uenerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege conpraehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus iuncturis ac membratim separatus, crudiliter uitam finiuit. Fuit autem Charegyselus ille tam leuis opere quam grauis cupiditate. De minimis consurgens, magnus per adulationes cum rege effectus est; conpetitur rerum alienarum testamentorumque effractur; cui talis fuit uitae exitus, ut non meriritur uoluntatem propriam mortem inminente conplere, qui aliorum uoluntates saepe distruxerat. Chilpericus autem in ancipite casu defixus, in dubium habebat, an euaderet an periret, donec ad eum missi ueniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Thornaco cum uxore et filiis, eum uestitum apud Lambrus uicum sepeliuit. Unde postea Sessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse aedificauerat, translatus, secus Chlotharium patrem suum sepultus est. Obiit autem quarto decimo regni sui anno, aetate quadraginaria. A transito ergo Theodoberthi seniores usque ad exitum Sigyberthi supputantur anni 29. Inter exitum uero eius et nepotis sui Theodoberthi fuere dies 18. Mortuo autem Sigybertho, regnauit Childeberthus, filius eius, pro eo. A principio usque ad diluuium anni 2242. A diluuium autem usque ad Abraham anni 942. Ab Abraham uero usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegipto anni 462. Ab egressu filiorum Israhel ex Aegipto usque ad aedificationem templi Salomonis anni 480. Ab aedificationem ergo templi usque ad dissolationem eius et transmigratione in Babilonia anni 390. A transmigratione igitur usque ad passionem Domini anni 668. A passione Domini usque ad transitum sancti Martini anni 412. A transitum sancti Martini usque ad transitum Chlodouechi regis anni A transitum Chlodouechi regis usque ad transitum Theodoberthi anni 37. A transitum Theodoberthi usque ad exitum Sigyberthi anni 29. Quod sunt simul anni 5774 tantum. EXPLICIT LIBER QUARTUS.