http://www.binetti.ru/bernardus/97.shtml [0] GUIGONIS PRIORIS QUINTI MAIORIS CARTHUSIAE EPISTOLA SEU TRACTATUS AD FRATRES DE MONTE DEI. PRAEFATIO. Charissimis fratribus et dominis, HAIMONI, Priori et caeteris, GUIGO, sabbatum delicatum. 1. Pene impudenter, et plus quam decebat, os meum patet ad uos, charissimi fratres in Christo: non possum tacere, Deus scit. Ignoscite; quia cor meum dilatatum est. Dilatamini et uos, obsecro, in uisceribus uestris, et capite nos; quia totus uester sum in eo, in cuius uisceribus inuicem cupimus nos. Ideo ex quo recessi a uobis usque nunc, qualemcunque laborem meum quotidianum statui dedicare, non uobis, qui non indigetis, sed fratri Stephano et sociis eius fratribus iunioribus, et nouitiis uenientibus ad uos, quorum doctor Deus solus est: ut habeant et legant, si forte ibi aliquid inuenerint utile sibi ad solatium solitudinis suae, et sancti propositi incitamentum. Offero quod possum, bonam uoluntatem; ipsamque a uobis repeto cum fructibus suis. Dauid saltando placuit Deo, non propter saltum, sed propter affectum. Similiter et mulier quae unxit pedes Domini, laudata est a Christo, non quia unxit, sed quia amauit: et quia quod habuit hoc fecit, in eo iustificata est. 2. Deinde uobis etiam arbitratus sum dedicandum quod in consolationem suam, et in adiutorium fidei facere me compulit fratrum quorumdam plus anxia quam periculosa necessitas; quorum tristitia plurimum mihi solet facere gaudium, nisi quod eos contristatos uidere non possum. Prae magnitudine quippe non solum fidei, sed etiam amoris, exosum adeo habent quidquid uidetur esse contra fidem, ut si uel ad modicum, seu ex spiritu blasphemiae, seu ex ipso sensu carnis, fuerint super hoc attentati uel pulsati, quasi ex solo auditu, uel attactu laesam omnino, in semetipsis aestiment conscientiae puritatem, et miserabiliter defleant semetipsos, quasi reprobos circa fidem. Quibus et contingit a saeculi tenebris ad purioris uitae exercitia uenientibus, quod contingere solet repente prodeuntibus ad lucem a diutinis tenebris; ut sicut in illis lux ipsa, qua caetera uidenda sunt, primo irruens, infirmis oculis fit molesta: sic et isti ad primum fidei lumen caecutiant, nec insolitos nouae lucis radios possint sustinere, donec ipso lucis amore assuescant. [1] LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Congratulatio de innouatione feruoris antiquae religionis. 1. Fratribus de Monte-Dei, orientale lumen, et antiquum illum in religione Aegyptium feruorem tenebris occiduis et Gallicanis frigoribus inferentibus, uitae scilicet solitariae exemplar, et coelestis formam conuersationis, occurrere et concurrere anima mea exsultat in gaudio sancti Spiritus, et risu cordis in feruore pietatis, et in omni obsequio deuotae uoluntatis. Quidni? etenim epulari in Domino et gaudere oportet, quia Christianae deuotionis ac religionis speciosissima portio, quae coelos propinquius tangere uidebatur, mortua erat, et reuixit, perierat de mundo, et inuenta est. Auditu auris audieramus, nec credebamus: legebamus in libris, et mirabamur de antiqua uitae solitariae gloria, et magna in ea gratia Dei; cum subito inuenimus eam in campis siluae, in monte Dei, in monte pingui: ubi iam de ea pinguescunt speciosa deserti, et exsultatione colles accinguntur. Ibi enim etiam per uos offert se omnibus, et in uobis se demonstrat, et ignota hactenusinnotescit in paucis simplicibus, ipso eam uobis ingerente, qui in paucis simplicibus totum olim sibi mundum subiecit, ipso mundo mirante. Licet enim magna et diuina plane fuerint miracula, quae Dominus gessit in terris, hoc tamen unum super omnia alia enituit, et caetera cuncta illustrauit, quod, sicut dictum est, in paucis simplicibus totum mundum et omnem sapientiae eius altitudinem sibi subiugauit: quod etiam nunc coepit operari in uobis. Ita Pater, ita; quoniam sic beneplacitum est ante te. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus huius mundi, et reuelasti ea paruulis. Nolite ergo timere, pusillus grex, ait Dominus, sed omnino confidite, quia complacuit Deo Patri dare uobis regnum. 2. Videte, fratres mei, uidete uocationem uestram. Ubi sapiens inter uos? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nam etsi sunt aliqui sapientes inter uos, per simplices tamen sapientes aggregauit, qui reges olim et philosophos mundi huius per piscatores sibi subiecit. Sinite ergo, sinite sapientes huius saeculi, de spiritu huius mundi tumentes, alta sapientes, et terram lingentes, sapienter descendere in infernum. Vos autem, dum foditur peccatori fouea, sicut coepistis, stulti facti propter Deum, per stultum Dei, quod sapientius est omnibus hominibus, Christo duce humilem apprehendite disciplinam ascendendi in coelum. Vestra namque simplicitas iam multos prouocat ad aemulationem: uestra sufficientissima et altissima paupertas iam multorum confundit cupiditatem: uestrum secretum iam earum rerum quae tumultum faciunt, uel facere uidentur, pluribus incutit horrorem. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera misericordiae, implete gaudium non meum tantummodo, sed omnium diligentium nomen Domini: ut in uarietate uestitus deaurati de auro sapientiae Dei reginae assistentis a dextris sponsi, uestro studio, uestra instantia, ad Dei gloriam, et magnam coronam uestram, et gaudium omnium bonorum, hoc sanctae nouitatis instauretur ornamentum. 3. Nouitatem uero dico propter linguas nequam (a quarum contradictione abscondat uos Deus in abscondito faciei suae) hominum impiorum; qui cum manifestum lumen ueritatis obnubilare non queunt. de solo nouitatis nomine cauillantur, ueteres ipsi. et in ueteri mente nescientes noua meditari; utres ueteres non capientes uinum nouum, quod si eis infunderetur, rumperentur. Sed haec nouitas non est nouella uanitas. Res enim est antiquae religionis, perfecte fundatae in Christo pietatis, antiqua haereditas Ecclesiae Dei, a tempore Prophetarum praemonstrata, iamque nouae gratiae sole exorto, in Ioanne Baptista instaurata et innata; ab ipso Domino familiarissime celebrata, ab eius discipulis ipso praesente concupita: cuius transfigurationis gloriam cum uidissent qui cum eo in monte sancto erant, continuo Petrus, in eo quidem abreptus sibi, et nesciens quid diceret, quia uisa Dei maiestate, commune bonum intra priuatum suum uisus est conclusisse; in eo autem praesentissimus sibi, et scientissimus quid diceret, quia suauitate eius gustata, optimum sibi iudicauit in hoc semper esse, uitam hanc in contubernio Dei et ciuium supernorum, quos cum eo uiderat, concupiuit dicens: Domine, bonum est nos hic esse. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. In quo si auditus fuisset, facturus procul dubio erat postmodum alia tria, sibi unum, Iacobo unum, et Ioanni unum. 4. Post passionem uero Domini, calente adhuc in cordibus fidelium effusi eius sanguinis recenti memoria, solitariam hanc uitam eligentibus, paupertatem spiritus sectantibus, et in spiritualibus exercitiis et in contemplatione Dei pingue otium altero in alterum zelantibus, deserta repleta sunt. Ex quibus legimus Paulos, Macarios, Antonios, Arsenios, et alios quamplures in sanctae huius conuersationis republica consulares uiros, egregia nomina in ciuitate Dei, nobiles et triumphales titulos habentes de uictoria huius saeculi, et principis huius mundi, et corporis sui, de cultu animi, et Domini Dei sui. Sileant ergo qui in tenebris de luce iudicantes, uos arguunt nouitatis ex abundantia malae uoluntatis: ipsi potius arguendi uetustatis et uanitatis. Sed et laudatores et detractores semper estis habituri, sicut et Dominus. Laudatores praeterite; et bonum quod in uobis amant, hoc in eis amate: detractores dissimulate, et pro eis orate. Et obliti quae retro sunt, praetermissis scandalis, quae iuxta iter uobis a dextris et a sinistris posita sunt, in anteriora uestra uos extendite. Si enim ad singula uolueritis, uel laudatoribus respondere, uel cum detractoribus litigare, tempus perditis, cuius in proposito sancto non leuis est iactura. A terris enim ad coelos festinantem qui moratur, etsi non detinet, plurimum tamen nocet. [2] CAPUT II. Quam ardua et sublimis sit eorum professio. 5. Nolite ergo negligere, nolite tradere: grandis enim uobis restat uia. Altissima enim est professio uestra. Coelos transit, par angelis est, angelicae similis puritati. Non enim solum uouistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem. Non est uestrum circa communia praecepta languere, neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus; sed quid uelit, probantes quae sit uoluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Aliorum est enim Deo seruire, uestrum adhaerere. Aliorum est Deum credere, scire, amare, reuereri: uestrum est sapere, intelligere, cognoscere, frui. Magnum est hoc, arduum est hoc. Sed omnipotens et bonus est Deus, qui in uobis est pius promissor, fidelis redditor, et indefessus adiutor; qui magno oius amore magna profitentibus, et in fide et spe gratiae eius maiora uiribus suis aggredientibus, et uoluntatem et desiderium suggerit in id ipsum; et qui uoluntatis gratiam praerogauit, subrogauit etiam uirtutem ad prouentum. Cui cum fideliter fecerit homo quod potuerit, calumniante calumniatore, ipse misericorditer pauperi suo iudicium faciet et causam, quia quod habuit hoc fecit. 6. Absit tamen, fratres, a conscientiae uestrae aestimatione, a paruitate et humilitate uestra, et ab ore uestro omnis altitudo: quia altum sapere mors est; et facile est in alto se contuentem obstupescere, et de uita periclitari. Nomen aliud uestrae professioni imponite, alium titulum ordini uestro inscribite. Feras uos potius indomitas, et incaueatas bestias (quae aliter communi hominum more domari non poterant) existimate et appellate; longe supra uos uirtutem eorum suspicientes, et admirantes gloriam, qui ambidextri fortissimi (sicut Ahod ille iudex fortissimus Israel, qui utraque manu utebatur pro dextera, et quamdiu licet, deuotissime intus uacare amant charitati contemplandae ueritatis: et cum necessitas uocat, uel officium trahit, promptissime se foras mutuant, non dant, pro ueritate adimplendae charitatis. Caue etiam, serue Dei, caue ne quoscunque imitari non uis, damnare uidearis. Volo hoc facias in aegritudine tua, quod, cum sanissimus esset, faciebat qui dicebat: Venit Iesus Christus peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. Neque enim hoc dicebat Paulus mentiendi praecipitatione, sed aestimandi affectione. Qui enim perfecte examinando semetipsum intelligit, suo peccato nullius peccatum par esse existimat, quod non sicut suum intelligit. Nolo ergo ut nusquam arbitreris lucere solem communem dici nisi in cella tua, nusquam esse serenum nisi penes te, nusquam operari gratiam Dei nisi in conscientia tua. An solitariorum Deus tantum? Imo et omnium. Miseretur enim omnium Deus, et nihil odit eorum quae fecit. Malo te cogitare ubique esse serenum nisi penes te, et peius de te, quam de aliquo existimare. [3] CAPUT III. Virtus feruenter colenda in posterorum exemplum. 7. Cum timore potius et tremore uestram ipsorum salutem operamini. Nec quales sint alii, sed quales ex uobis fiant, quantum in uobis est, cogitate, non solummodo qui modo sunt, sed et qui post futuri sunt, quos in proposito sancto estis habituri imitatores. Ex uobis enim, ex uestro exemplo, et uestra auctoritate in regione hac pendere habet tota posteritas huius uestri Ordinis sancti. Vos in eo patres, uos in eo institutores cum debita imitationis reuerentia appellabimini a successoribus uestris. Quidquid a uobis statutum, quidquid uobis tenentibus et seruantibus in consuetudinem fuerit admissum, absque omni retractatione a posteris uestris tenendum erit et seruandum, nec fas erit aliquid immutari. Sic enim de uobis erit apud eos, sicut de incommutabilibus legibus summae et aeternae ueritatis est apud nos, quas scrutari omnibus expedit et scire, non autem licet alicui diiudicare. Deo autem gratias, quia nec indignum uobis erit, nec inutile posteris, si pie, si fortiter et uos tenueritis, et ipsi in uobis fideliter imitentur quod interim tenetis. Et si quid adhuc aliter sapere oportuerit, et hoc Deus uobis reuelabit. Salua enim per omnia Cartusiae debita sanctitate, et cum omni laude praedicanda reuerentia, multa in Alpinis illis horridis et continuis frigoribus necessaria sunt, quae frugalem sufficientiam, et uoluntariam paupertatem sectantibus, in his duntaxat regionibus non adeo necessaria uidentur. 8. Intelligitis quae dico: dabit enim uobis Dominus intellectum. Gaudeo enim in uobis, et licet absens corpore, sed praesens spiritu, et uidens ordinem uestrum, sed feruorem spiritus, sed abundantiam pacis, sed gratiam simplicitatis, in proposito rigorem, in dilectione mutua ipsam sancti Spiritus suauitatem, et plenam omnino in conuersatione uesstra formam pietatis, in recordatione Montis-Dei totus exsulto, et primitias sancti Spiritus, et pignus gratiae in spe crescentis in eo religionis deuotus adoro. Nam et ipsum Montis-Dei nomen bonae spei praefert omen; scilicet, quod sicut Psalmista dicit de monte Dei, habitatura sit in eo generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Iacob; innocens manibus, et mundo corde; qui non accepit in uano animam suam. Ipsa est enim professio uestra, quaerere Deum Iacob, non communi hominum more, sed quaerere faciem Dei, quam uidit Iacob qui dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Faciem enim Dei, hoc est cognitionem eius, quaerere, facie ad faciem, quam uidit Iacob, de qua etiam dixit Apostolus, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum: et nunc uidemus per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; uidebimus eum sicuti est: hanc in hac uita semper quaerere per innocentiam manuum et munditiam cordis ipsa docet pietas; quae, sicut dicit Iob, cultus Dei est. Quam qui non habet, in uano accepit animam suam; hoc est, frustra uiuit, uel omnino non uiuit, dum non uiuit ea uita, propter quam, ut in ea uiueret, accepit animam suam. [4] CAPUT IV. Quae sit uera pietas, quae solitudo, quaeue reclusio cellae Religiosis competens. 9. Pietas enim haec est iugis Dei memoria, continua intentionis actio ad intelligentiam eius, indefessa affectio in amorem eius: ut nulla unquam inueniat seruum Dei, non dicam dies, sed hora, nisi uel in exercitii labore et proficiendi studio, uel in experientiae dulcedine et fruendi gaudio. Haec est pietas, de qua Apostolus dilectum sibi discipulum admonet dicens: Exerce temetipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas uero ad omne opus bonum est utilis, habens promissionem uitae quae nunc est et futurae. Pietatis enim non solummodo formam, sed et ueritatem in omnibus et prae omnibus habitus uester repromittit, propositum uestrum requirit. Nam, sicut idem apostolus dicit, Sunt aliqui formam quidem pietatis habentes, uirtutem autem eius abnegantes. Hanc quicunque uestrum non habet in conscientia, non exhibet in uita, non exercet in cella, non solitarius, sed solus dicendus est: nec cella ei cella, sed reclusio et carcer est. Vere enim solus est, cum quo Deus non est: uere reclusus est, qui in Deo liber non est. Solitudo enim, et reclusio sunt nomina miseriae: cella autem nequaquam debet esse reclusio necessitatis, sed domicilium pacis, ostium clausum: non latebrae, sed secretum. 10. Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo. Tunc in luce ueritatis, in sereno mundi cordis ultro patet sibi pura conscientia, et libere se in se fundit affecta de Deo memoria: et uel illuminatur intellectus, et bono suo fruitur affectus; uel libere seipsum deflet humanae fragilitatis defectus. Propter hoc secundum formam propositi uestri habitantes in coelis potius quam in cellis, excluso a uobis toto saeculo, totos uos inclusistis cum Deo. Cellae siquidem et coeli habitatio cognatae sunt; quia sicut coelum et cella ad inuicem uidentur aliquam habere cognationem nominis, sic et pietatis. A celando enim coelum, et cella nomen habere uidentur: et quod celatur in coelis, hoc et in cellis: quod geritur in coelis, hoc et in cellis. Quidnam est hoc? Vacare Deo, frui Deo. Quod cum secundum ordinem pie et fideliter celebratur in cellis, audeo dicere, sancti angeli Dei cellas habent pro coelis, et aeque delectantur in cellis ac in coelis. Nam cum in cella iugiter coelestia actitantur, coelum cellae et sacramenti similitudine, et pietatis affectu, et similis operis affectu proximum efficitur: nec iam spiritui oranti, uel etiam a corpore exeunti, a cella in coelum longa uel difficilis uia inuenitur. A cella enim in coelum saepe ascenditur; uix autem unquam a cella in infernum descenditur, nisi sicut dicit Psalmista: Descendant in infernum uiuentes; uidelicet, ne descendant morientes. Hoc enim modo saepe cellarum incolae in infernum descendunt. Sicut enim assidue contemplando reuisere amant gaudia coelestia, ut ardentius ea appetant: sic et dolores inferni, ut horreant et refugiant. Et hoc est quod imprecantur inimicis suis orantes, scilicet ut descendant in infernum uiuentes. Moriens autem uix aut nunquam aliquis a cella in infernum descendit; quia uix unquam aliquis, nisi coelo praedestinatus, in ea usque ad mortem persistit. 11. Filium enim gratiae, fructum uentris sui cella fouet, nutrit, amplectitur, et ad plenitudinem perfectionis perducit, et colloquio Dei dignum efficit: alienum uero uel suppositum abdicat a se citius et proiicit. Unde ait Dominus ad Moysen: Solue calceamenta pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. Morticinium enim mortuarum affectionum, uel hominem mortuum a corde, locus sanctus uel terra sancta nequaquam diu patitur. Cella terra sancta, et locus sanctus est, in qua Dominus et seruus eius saepe colloquuntur, sicut uir ad amicum suum. In qua crebro fidelis anima Verbo Dei coniungitur, sponsa sponso sociatur, terrenis coelestia, humanis diuina uniuntur: siquidem sicut templum sanctum Dei, sic cella est serui Dei. Et in templo enim, et in cella diuina tractantur: sed crebrius in cella. In templo uisibiliter et figuratiue aliquando christianae pietatis sacramenta dispensantur: in cellis uero, sicut in coelis, ipsa ueritate, ipso ordine, etsi nondum ipsa puritatis maiestate, uel aeternitatis securitate, res ipsa omnium sacramentorum fidei nostrae assidue celebratur. Ideo, sicut dictum est, alienum, qui non est filius, citius a se proiicit quasi abortiuum, euomit tanquam inutilem ac noxium cibum; nec diu talem pati potest in uisceribus suis officina pietatis, uenitque pes superbiae, et asportat eum manus peccatoris, et mouet eum: et expulsus non potest stare, sed fugit miser, nudus et tremebundus, sicut Cain a facie Domini: expositus uitiis et daemonibus, ut qui prior inuenerit eum, morte animae eum occidat. Vel si aliquandiu durauerit in ea, non uirtutis constantia, sed pertinaci miseria, sic ei cella est quasi carcer, aut sicut uiuenti sepultura. Pestilente uero flagellato sapiens sapientior erit, et lauabit iustus manus suas in sanguine peccatoris. Sicut ergo dicit propheta, Si conuerteris, Israel, ad me conuertere: hoc est, perfectae conuersionis culmen apprehende. Nulli enim in eodem statu diu esse conceditur. Seruo Dei aut semper proficiendum, aut deficiendum est: aut sursum nititur, aut in inferiora urgetur. Ab omnibus autem uobis perfectio exigitur, licet non uniformis. Sed si incipis, incipe perfecte: si iam in profectu es, et hoc ipsum iam perfecte age: si autem perfectionis aliquid attigisti, te ipsum in temetipso metire, et dic cum Apostolo: Non quod iam apprehenderim, aut perfectus sim: sequor autem, si forte comprehendam, in quo et comprehensus sum. Unum autem, quae quidem retro sunt obliuiscens, et ad ea quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis in Christo Iesu. Deinde addit: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. In quo manifeste Apostolo docente declaratur, quia perfecta eorum quae retro sunt obliuio, et perfecta in anteriora extensio, ipsa est hominis iusti in hac uita perfectio: et perfectio huius perfectionis ibi erit, ubi erit brauii supernae uocationis perfecta apprehensio. [5] CAPUT V. Triplex status uitae religiosae, animalis, rationalis, spiritualis; alias incipientium, proficientium, et perfectorum. 12. Hoc autem modo sicut stella a stella distat in claritate, sic cella a cella in conuersatione, scilicet incipientium, proficientium, et perfectorum. Incipientium status potest dici animalis; proficientium, rationalis; perfectorum, spiritualis. Ignoscendum est in aliquibus aliquando eis qui adhuc sunt animales, in quibus ignosci non debet eis qui iam habentur quasi rationales. Rursumque rationalibus in quibusdam ignoscitur, in quibus non ignoscitur spiritualibus, quorum perfecta omnia esse debent, et imitatione et laude potius, quam reprehensione digna. Et cum ex his tribus hominum generibus constet omnis status religionis, quae sicut propriis nominibus distinguuntur, sic etiam dignoscuntur ex suorum proprietate studiorum: debent omnes filii Dei in die qui est, semper diligenter prospicere quid desit sibi; unde uenerint, quousque peruenerint et in quo proficiendi statu singulis diebus, uel horis sua se aestimatio deprehendat. Sunt etenim animales, qui per se nec ratione aguntur, nec trahuntur affectu: et tamen uel auctoritate permoti, uel doctrina commoniti, uel exemplo prouocati, approbant bonum ubi inueniunt, et quasi caeci, sed ad manum tracti sequuntur, hoc est imitantur. Sunt rationales, qui per rationis iudicium et naturalis scientiae discretionem, habent et cognitionem boni, et appetitum: sed nondum habent affectum. Sunt perfecti, qui spiritu aguntur, qui a sancto Spiritu plenius illuminantur. Et quoniam sapit eis bonum cuius trahuntur affectu, sapientes uocantur. Quia uero induit eos Spiritus sanctus, cuius affectu trahuntur, sicut inquit olim Gedeonem: Spiritus sancti indumento, spirituales appellantur. Primus status circa corpus se habet: secundus circa animam se exercet: tertius nonnisi in Deo requiem habet. Quorum singuli sicut habent certam proficiendi rationem, sic in genere suo certam habent perfectionis suae mensuram. Initium boni in conuersatione animali, perfecta obedientia est: profectus, subiicere corpus suum, et in seruitutem redigere: perfectio, usu boni consuetudinem uertisse in delectationem. Initium uero rationalis est intelligere quae in doctrina fidei apponuntur ei: profectus, talia praeparare, qualia apponuntur: perfectio, cum in affectum mentis transit iudicium rationis. Perfectio uero hominis rationalis, initium est hominis spiritualis: profectus eius, reuelata facie speculari gloriam Dei: perfectio uero, transformari in eamdem imaginem a claritate in claritatem, sicut a Domini Spiritu. 13. Ut ergo primum prosequamur de primo, scilicet de animali, animalitas est uitae modus sensibus corporis seruiens: scilicet cum anima, quasi extra se per sensus corporis circa dilectorum delectationes corporum affecta, eorum fruitione pascit, uel nutrit sensualitatem suam: seu cum intra se regrediens, et corpora quibus forti glutino amoris et consuetudinis adhaesit, in locum incorporeae naturae secum ferre non praeualens, eorum illuc secum trahit imagines, et amicabiliter ibi cum eis conuersatur: quibus assuefacta cum nil putat esse, nisi uel quale foris reliquit, uel quale intus contraxit, inde, quandiu licet, iucundum habet secundum delectationes corporis uiuere. Cum autem ab eis euertitur, nescit nisi corporea imaginando cogitare. Cum uero ad cogitanda spiritualia uel diuina se erigit, non aliud de eis quam de corporibus, uel de corporalibus potest aestimare. Haec auersa a Deo, fit stultitia, cum nimium intra semetipsam fuerit remissa, et tam bruta, ut regi uel nolit, uel non possit. Cum uero ipsa sibi per superbiam extra se nimium fuerit abrepta, fit prudentia carnis, et ipsa sibi sapientia esse uidetur, cum stultitia sit, dicente Apostolo: Dicentes se esse sapientes; stulti facti sunt. Porro ad Deum conuersa, fit sancta simplicitas, hoc est eadem semper circa idem uoluntas: sicut fuit in Iob; qui dictus est uir simplex et rectus, ac timens Deum. Proprie enim simplicitas est perfecte ad Deum conuersa uoluntas, unam petens a Domino, hanc requirens, non ambiens multiplicari in saeculo. Vel est simplicitas, in conuersatione uera humilitas, scilicet uirtutis magis conscientiam amplectens quam famam, cum non refugit uir simplex uideri stultus in saeculo, ut sit sapiens in Deo. Vel simplicitas est sola ad Deum conuersa uoluntas, sed nondum ratione formata ut amor sit, id est formata uoluntas, nondum illuminata ut sit charitas, hoc est amoris iucunditas. 14. Simplicitas ergo initium aliquod in seipsa habens creaturae Dei, hoc est, uoluntatem simplicem et bonam, quasi futuri boni hominis informem materiam, in primordio conuersionis suae auctori suo eam offert formandam. Iam enim cum bona uoluntate habens initium sapientiae, id est timorem Domini, ex ipso colligit, nec per se eam formari posse, nec quidquam tam expedire stulto, quam seruire sapienti. Itaque homini se propter Deum subiiciens, ipsam ei bonam uoluntatem committit in Deo formandam in sensu et spiritu humili; iam timore Dei incipiente operari in eo omnem uirtutum plenitudinem, dum per iustitiam defert maiori, per prudentiam non credit se sibi, per temperantiam refugit discernere, per fortitudinem totum se obedientiae subiicit, non discernendae, sed adimplendae. Haec enim uxor est, cui a Domino praecipitur: Et ad uirum tuum erit conuersio tua. Vir eius, ratio uel spiritus est suus, uel alterius. Huic enim uiro recte obedit uir simplex et rectus in semetipso: rectius autem saepe ac tutius in altero, quam in semetipso. Ex praecepto ergo Dei, et ipso ordine naturae habere debet uxor ad uirum, animalitas ad spiritum suum, uel spiritualem aliquem uirum, conuersionem legitimam, hoc est obedientiam perfectam. Perfecta uero obedientia est maxime in incipiente indiscreta, hoc est, non discernere quid uel quare praecipiatur; sed ad hoc tantum niti, ut fideliter et humiliter fiat, quod a maiore praecipitur. Lignum enim scientiae boni et mali in paradiso, censura discretionis est in conuersatione religionis penes patrem spiritualem, qui diiudicat omnia, ipse uero a nemine iudicatur. Ipsius est discernere, aliorum est obedire. Adam gustauit in malum suum de ligno uetito, edoctus ab eo qui suggerendo ait: Quare praecepit uobis Deus ut de ligno non comederetis? Ecce discretio, cur praeceptum sit. Et addit: Sciebat enim quia qua die comederitis, aperientur oculi uestri, et eritis sicut dii. Ecce utquid praeceptum sit, scilicet quod deos fieri non sinat. Discreuit, comedit, et inobediens factus est, et de paradiso eiectus est. Sic et animalem discretum, nouitium prudentem, incipientem sapientem in cella diu posse consistere, in congregatione durare, impossibile est. Stultus fiat, ut sit sapiens: et haec omnis sit eius discretio, ut in hoc nulla sit ei discretio. Haec omnis sapientia eius sit ut in hac parte nulla ei sit.