[6] CAPUT VI. Deus homini intellectum uariarum artium et scientiarum capacem dedit, quo tamen alii male, alii bene utuntur. 15. In eo uero in quo se sibi animalitas ratioque conterminant, in natura animae humanae relictus est a creatore bono intellectus et ingenium, et in ingenio ars, in quo constituit Deus hominem super opera manuum suarum, et omnia saecularia ista subiecit sub pedibus eius; animali superbo, in testimonium naturalis dignitatis, et similitudinis Dei amissae; simplici uero et humili, in auxilium recuperandae dignitatis, et conseruandae similitudinis. In hoc quod notum est Dei, manifestum est in illis. In hoc aestimatur de creatura Creator. In hoc cognoscitur iustitia Dei: et quia qui bene agunt, digni sunt uita; qui uero aliter, digni sunt morte. In hoc creatura quae sponte homini seruit, ad naturam subiicitur et aptatur, ut seruiat ad eam quae ex peccato est necessitatem, et ad uoluntatem et uoluptatem. Hinc etiam quot et quanta uitae huic necessaria, et bonis et malis utilia, et in genere suo pulcherrima, et a bonis et a malis hominibus facta sunt et fiant, omnibus manifestum est. Hinc enim in litteris, uel opificiis, uel aedificiis, per innumerabiliter multiplices hominum adinuentiones, tot processerunt modi studiorum, tot genera professionum, subtilitates, exquisitae scientiae, artes, eloquentiae, dignitatum officiorumque uarietates, et innumerabiles conquisitiones huius saeculi, quibus homines illi, etiam qui dicuntur sapientes huius mundi, cum eis qui sunt simplices et filii Dei, pariter utuntur ad necessitatem et utilitatem. Sed illi abutuntur eis ad curiositatem et uoluptatem, et superbiam: hi autem utuntur eis propter necessitatem, alibi habentes suam suauitatem. Ideo illos seruos sensuum suorum et corporum suorum sequuntur fructus carnis suae, qui sunt fornicatio, immunditia, superbia. luxuria, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, inuidiae, comessationes, ebrietates, et his similia: quae quicunque agunt, regnum Dei non consequentur. Hos autem fructus Spiritus, qui sunt charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, longanimitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, et pietas, promissionem habens uitae quae nunc est, et futurae. 16. Hi utrique quamdiu simul sunt in actu, homines uident similes actiones, Deus autem uoluntates discernit et intentiones. Cum uero unusquisque redit in sua, unumquemque ex fructibus intentionis suae pascit conscientia sua. Nec tamen ab utroque aeque ad conscientiam reditur: quia nemo ad eam redire amat post actionem, qui recta intentione ad agendum ab ea non proficiscitur. Qui tamen redit ad conscientiam, si nondum uicit concupiscentiam suam, inuenit ibi de ipsa concupiscentia sua uel suaues delectationes, uel graues corrosiones; et inde multiplicat cogitationes. Qui uero iam concupiscentiam uicit, quandiu tamen ueri boni maior concupiscentia, uel maior delectatio mentem eius non obtinuerit, cum exosa quadam uoluptate, gestorum, uisorum uel auditorum patitur imaginationes: unde in utroque lumbi implentur illusionibus delectationum, et ad cogitanda diuina uel spiritualia lumen suorum oculorum, et ipsum non est secum: qui cum pugnat contra concupiscentias, patitur molestias; quia uincere adhuc non praeualet ad perfectum affectiones. Qui uero iam ad libertatem aspirat, excutere a se non potest affectionum imaginationes, et noxias uel occupatorias uel otiosas, quae exinde passim oriuntur, cogitationes. Hinc in tempore psalmodiae uel orationis, caeterorumque exercitiorum spiritualium, in corde serui Dei, etiam nolentis et reluctantis, imaginationes uoluuntur, et phantasmata cogitationum uersantur: a quibus, uelut ab auibus immundis insidentibus uel circumuolantibus, sacrificium deuotionis uel omnino rapitur de manu tenentis, uel saepe polluitur usque ad lacrymas offerentis. Fitque miserabilis et iniqua miserae animae diuisio; spiritu et ratione uoluntatem cordis et intentionem, et corporis sibi promptum obsequium defendente: animali uero improbitate sibi affectum praeripiente et intellectum, mente saepius sine fructu remanente. Hinc in animis infirmioribus, et in quibus concupiscentiae carnis et saeculi necdum perfecte mortificatae sunt, uitia passim curiositatis ebulliunt. Hinc solitudinis et silentii quaeruntur inordinatae, et proposito inimicae consolationes, in uia regia communium institutionum furtiua propriae uoluntatis diuerticula, solitorum fastidium, praesumptio nouitatum: quae quidem aegri animi pruritum et taedium, quasi confricando, uidentur ad horam lenire; sed calefaciunt et accendunt, et ut postea nequius ferueat, et amplius pruriat, efficiunt. Hinc quotidie fiunt nouae occupationes, nouae actionum et laborum adinuentiones, lectiones diuersae, non ad aedificandum animum, sed ad fallendum tardantis diei taedium: ut cum damnauerit solitarius omnia uetera, omnia solita, et defecerint noua, non restet nisi odium cellae, et fuga matura. 17. Propter quod pia simplicitas, et in professione religionis et solitudinis nouus homo, qui non habet uel rationem ducentem, uel affectum trahentem, uel discretionem moderantem, sed ui quadam utitur in semetipsum tanquam a figulo figmentum; lege quadam mandatorum Dei, quasi manibus alienis faciendus est, et formandus in omni patientia, et in rota uolubilis obedientiae, et in igne probationis suae, plasmatoris et formatoris sui uoluntati et arbitrio subdendus. Nam etsi callet ingenio, si uiget arte, si praeeminet intellectu, instrumenta sunt haec tam uitiorum quam uirtutum. Non ergo refugiat doceri, uti eo in bono, quo et in malo uti potest, quod proprium uirtutis opus est. Ingenium corpus adaptet, ars naturam informet, et intellectus non elatum faciat animum, sed docibilem. Ingenium quippe, ars, intellectus, et alia huiusmodi gratuito habentur; aliter uirtus. Virtus enim uult doceri cum humilitate, quaeri cum labore, haberi cum amore. Nam cum omnibus his digna sit; nec aliter, uel doceri, uel quaeri, uel haberi potest. [7] CAPUT VII. Religiosus nouitius, seu rudis eremita quae primum docendus. 18. Primum itaque docendus et rudis incola eremi, secundum apostolicam Pauli institutionem, ut exhibeat corpus suum hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium suum. Qui etiam compescens in nouitio feruore animalis hominis, qui nondum percipit ea quae Dei sunt, circa spiritualia ac diuina praeproperam et curiosam inquisitionem, subiunxit dicens: Dico enim per gratiam Dei quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Quia enim omnis uel praecipue animalis hominis institutio circa corpus est et exterioris hominis compositionem, docendus est rationabiliter mortificare corpus suum, et membra sua, quae sunt super terram, et inter carnem ac spiritum, quae inuicem iugiter aduersum se concupiscunt, iustum rationis ac discretionis habere iudicium, nec alicuius eorum in iudicio accipere personam. Docendus est sic habere corpus suum, sicut aegrotum commendatum, cui etiam multum uolenti inutilia sunt neganda, utilia uero etiam nolenti ingerenda. Sic de eo agere, sicut de non suo, sed eius a quo pretio magno empti sumus, ut glorificemus eum in corpore nostro. Rursumque docendus est cauere, quod peccatori populo Dominus per prophetam improperat: Proiecistis me, inquiens, post tergum uestrum. Multumque esse cauendum, ne pro necessariis huius uitae uel commodis, a propositi rectitudine, uel dignitate naturae, in amorem uel honorem corporis sui sinat in aliquo degenerare spiritum suum. Ideoque durius tractandum est corpus, ne rebellet, ne insolescat: sic tamen, ut seruire sufficiat; quia ad seruiendum spiritui datum est. Nec sic habendum est tanquam propter illud uiuamus; sed tanquam sine quo uiuere non possumus. Foedus enim quod habemus cum corpore, non quandocunque uolumus, possumus abrumpere; sed legitimam eius resolutionem patienter nos exspectare oportet, et interim quae legitimi foederis sunt obseruare. 19. Sic ergo nobis est cum eo conuiuendum, uel conueniendum, quasi non diu nobis sit cum eo commorandum: sicque ut si aliter euenerit, non urgeamur ad exeundum. In quo multum et scrupulose laborandum, et periculose saepe fuerat errandum, nisi lex obedientiae et cellae plenam communis institutionis formam semel tradens, ingredienti de uictu et uestitu, de labore et quiete, de silentio et solitudine, et omnibus quae ad exterioris hominis cultum, uel necessitatem spectant, fratrem obedientem, et patientem, et quietum, in reliquum cautum redderet et securum. In quibus sic semel circumcisa sunt omnia, et praecisa superflua, sic intra congruae sufficientiae terminos et generalis continentiae limites circumscripta sunt omnia necessaria, ut sit quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant: nec ulterius quantitas concessorum laedere possit in aliquo utentium cum gratiarum actione conscientiam; nec quae sunt amputata, tentare debeant aliquatenus in seruo Dei corporis bene morigerati, et recte educati sufficientiam. In quibus, sicut Salomon dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui uero mentis est durae, corruet in malum. Licet enim necessitas sic sit ordinata, ut nec querelae ulterius sit locus ullus, et omnis sit superfluitas amputata, si quid tamen uel publice, uel priuatim addendum est, uel minuendum, hoc in Prioris est arbitrio, absque omni scrupulo obedientium subditorum, uel periculo. 20. Instituendus est ergo nouus eremita ad communis institutionis normam concupiscentias carnis suae praeteritorum peccatorum poenitentia continua domare, et ad contemnenda caetera, ad sui ipsius contemptum uenire. Praemuniendus est assidue contra tentationes, acrius in solitarium nouitium desaeuientes: cum seruum Dei gratis Deo seruientem non cessent sollicitare uitia mercede oblatae delectationis, diabolo suggerente, carne concupiscente, saeculo concupiscenda ingerente. Tentat enim nos Dominus Deus noster, utrum diligamus eum an non: non ut ipse quasi nesciens agnoscat, sed ut plenius hoc in ipsa nobis tentatione innotescat. Sed illae tentationes facile uincuntur, et facile a ratione eis occurritur, quae uel suspectae sunt, uel prima facie malae esse innotescunt: quae uero sub specie boni se ingerunt, et difficilius discernuntur, et periculosius admittuntur. Sicut enim difficillime tenetur modus in eo quod bonum esse creditur, ita non semper tutus est omnis boni appetitus. [8] CAPUT VIII. Otium quantopere omni religioso praesertim solitario fugiendum, et quae illi occupationes conueniant. 21. Omnium autem tentationum et cogitationum malarum et inutilium sentina otium est. Summa etenim mentis malitia est otium iners. Nunquam otiosus sit seruus Dei, quamuis a Deo feriatus sit. Nomen quippe tam suspectum et uanum et molle, rei tam certae, tam sanctae, tam seuerae imponendum non est. Otiosum non est uacare Deo, imo negotium negotiorum omnium hoc est. Quod quicunque in cella non agit fideliter et feruenter, quodcunque agit, quod propter hoc non agit, scilicet ut Deo seruiatur, in eo quod agit, otiatur. Ubi pro uitando otio otiosa sectari ridiculum est. Otiosum autem est, quod nullam habet utilitatem, uel utilitatis intentionem. Non autem hoc tantummodo agendum est, ut cum aliqua delectatione, uel sine grandi nausea otii dies transigatur: sed, ut etiam de peracta dieta ad profectum mentis semper aliquid in conscientia resideat, aliquid quotidie in thesaurum cordis congeratur. Nec ea die bonus cellita se uixisse debet existimare, in qua nil eorum se egisse recolit, propter quae in cella uiuitur. 22. Quaeris quid agas, uel in quo te occupes? Primum extra quotidianum orationum sacrificium, uel lectionis studium, quotidianae conscientiae discussioni, emendationi, morum compositioni pars sua diei neganda non est. Deinde operandum est aliquid manibus quod iniungitur, non tam quod animum delectando ad horam detineat, quam quod spiritualibus studiis delectationem conseruet et nutriat; in quo remittatur ad horam animus, non resoluatur: unde se facile mox, ut sibi ad seipsum redeundum esse uisum fuerit, expediat, sine controuersia inhibentis uoluntatis, absque contagio contractae delectationis, uel memoriae imaginantis. Non enim uir propter mulierem, sed mulier propter uirum. Non spiritualia exercitia sunt propter corporalia, sed corporalia propter spiritualia. Propterea sicut uiro creato collatum est, uel comparatum ei adiutorium simile sibi ex ipsa hominis substantia: sic cum in adiutorium spiritualis studii necessaria sint, non tamen in hoc semper aeque conuenire uidentur omnia corporalia exercitia, sed quae cum spiritualibus propiorem uidentur habere similitudinem et affinitatem; sicut ad aedificationem spiritualem meditari quod scribatur, uel scribere quod legatur. Subdiualia enim exercitia et opera, sicut sensus distrahunt, si saepe etiam spiritum exhauriunt, nisi cum grauiore ruralium labore operum sit maior contritio corporis usque ad contritionem et humiliationem cordis. Fatigationis enim suae pressura exprimunt saepe uehementioris affectum deuotionis. Quod etiam in labore ieiuniorum, uigiliarum, et omnium in quibus afflictio corporis est, crebro fieri manifestum est. 23. Serius tamen animus et prudens ad omnem se comparat laborem, nec in eo dissoluitur, sed per eum magis in seipsum colligitur: qui semper prae oculis habens, non tam quod agit, quam quo agendo intendit, omnis consummationis attendit finem; quo in quantum uerius innititur, in tantum etiam feruentius et fidelibus manibus operatur, totius sibi corporis sui subiiciens seruitutem. Coguntur enim in unum sensus ad disciplinam bonae uoluntatis, nec lasciuire eis uacat a pondere laboris, et subacti et humiliati in obsequium spiritus docentur conformari ei, et in laboris participatione, et in consolationis exspectatione. Exordinata enim natura per peccatum, et a conditionis suae rectitudine exorbitans, si ad Deum fuerit conuersa, recuperat cito pro modo timoris et amoris quem habet ad Deum, quaecunque perdidit auersa: et ubi coeperit spiritus reformari ad imaginem conditoris sui, mox etiam reflorescens caro ex uoluntate sua incipit conformari reformato spiritui. Nam et contra sensum suum incipit eam delectare quidquid delectat spiritum suum. Insuper et pro multiplici defectu suo ex poena peccati multipliciter sitiens ad Deum, nonnunquam etiam contendit praecedere rectorem suum. Delectationes enim non perdimus, sed mutamus a corpore ad animum, a sensibus ad conscientiam. Panis furfureus, et simplex aqua, et olera, et tegumina simplicia, nequaquam res delectabiles sunt: sed in amore Christi, et desiderio internae delectationis, uentri bene morigerato gratanter ex nis satisfacere posse, ualde delectabile est. Quot millia pauperum ex his, uel ex aliquo horum delectabiliter satisfaciunt naturae? Facillimum quippe et delectabile esset adiuncto amoris Dei condimento secundum naturam uiuere, si insania nostra nos permitteret: qua sanata, statim naturalibus natura arridet. Eodem modo et de labore. Rusticus duros habet neruos, fortes lacertos: exercitatio hoc facit. Sine eum torpere; mollescit. Voluntas facit usum, usus exercitium, exercitium uires in omni labore subministrat. 24. Sed redeamus ad propositum. Hoc omnibus modis agat, et labor, et otium nostrum, ut nunquam simus otiosi: et hoc semper sit negotium nostrum, ut perfecte consummetur in nobis, quod dicit Apostolus animalibus et incipientibus: Humanum, inquit, dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis membra uestra seruire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. Audiat hoc hactenus amicum corporis sui mancipium animalis homo, qui iam incipit corpus suum subdere spiritui, et adaptare semetipsum ad ea quae Dei sunt percipienda, et ad exuendam fide seruitutis necessitatem, et carnis suae dominantem consuetudinem se accingat. Necessitatem sibi faciat contra necessitatem, et consuetudinem contra consuetudinem, et affectum sibi formet contra affectum; donec plenius mereatur accipere delectationem contra delectationem: ut delectationibus carnis ac saeculi secundum consilium Apostoli saltem tantum eum delectet carere, quantum eum delectabat primum eas habere; tantum delectet eum de membris sui corporis seruire iustitiae in sanctificationem, quantum prius delectabat eum seruire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem. Haec est perfectio animalis hominis in suo statu, uel nouitii incipientis: qui cum consummauerit hoc animale uel humanum, si non respexerit retro, sed fideliter in anteriora se extenderit, cito perueniet ad illud diuinum, ut incipiat apprehendere sicut apprehensus est, et cognoscere sicut cognitus est. Hoc autem opus non in uno fit momento conuersionis, non est unius diei, sed multi temporis, multi laboris, multi sudoris, secundum gratiam Dei miserentis et studium hominis uolentis et currentis. [9] CAPUT IX. Stabilitas in cella commendatur, et custodes proponuntur. 25. Omnium uero bonorum horum officina est cella, et stabilis perseuerantia in ea. In qua quicunque cum sua paupertate bene conuenit, diues est: et quicunque bonam uoluntatem habuerit, secum habet quidquid ad bene uiuendum ei opus est: quamuis bonae uoluntati non semper credi expedit, sed frenanda est, sed regenda est, et maxime in incipiente. Regat sanctae obedientiae regula bonam uoluntatem; illa uero corpus, et doceat illud posse consistere in loco, cellam pati, secumque morari: quod in proficiente bonae compositionis initium est, et certum bonae spei argumentum. Impossibile enim est hominem fideliter figere in uno animum suum, qui non prius alicui loco perseueranter affixerit corpus suum. Nam qui aegritudinem animi migrando de loco ad locum effugere nititur, sic est sicut qui fugit umbram corporis sui: seipsum fugit, seipsum circumfert: locum mutat, non animum. Eumdem ubique se inuenit: nisi quod deteriorem facit ipsa mobilitas; sicut laedere solet aegrum, qui circumferendo concutit eum. Aegrum enim se sciat, et uacet circa causarias partes aegritudinis suae. Si non interrumpitur quies, remedia continuata cito proficient, et sanatus animus ab alienationibus, uel captiuitatibus et tentationibus suis, totus in Deo suus efficietur. Cura eget, et non modica, non inquinata, sed infecta natura. Incumbat ergo immobiliter ualetudinario suo (sic enim solent appellare medici ualetudinum curandarum officinam), et remedii suscepti prosequatur usum usque ad sanitatis experimentum. 26. Valetudinarium tuum, o aegrote, o languide, cella tua est: remedium in quo curari coepisti, obedientia est, obedientia uera. Sed scito quod remedia crebro mutata nocent, naturam disturbant, et aegrum disterminant. Nam et qui aliquo pergit, si unam certam tenuerit uiam, cito perueniet quo tendit, et itineris, et laboris faciet finem. Si uero multas aggreditur uias, errat, nec laboris aliquando finem facit; quia error finem non habet. Non ergo remedium mutes, nec aliud pro alio accipias, sed usque ad terminum perfectae sanitatis, medicinalis obedientiae remedio utere: nec abiicias eam, ut ingratus, cum factus fueris sanus; sed tamen in reliquum alio modo ea uti permitteris. Si ergo ad sanitatem festinas, uide ut nil, uel modicum de temetipso agere praesumas medico inconsulto; a quo si operam medicantis exspectas, necesse est ut uulnus tuum semper ei detegere non erubescas. Erubesce, sed tamen reuela totum, nec abscondas. Sunt enim qui confitendo quasi fabulam enarrant suorum historiam peccatorum, aegritudines animae suae sine confusione dinumerant, et pene sine poenitentia, et sine affectu doloris. Cito enim lacrymas inuenit, et resoluitur in gemitum, qui habet sensum doloris. Si uero malae aegritudini desperabilior stupor accesserit, hic in eo quod non dolet, quanto sanitati uidetur esse propinquior, tanto ab ea fit remotior. Quod si medicus quasi clementior fuerit, ut quasi unguentis et emplastris lenioribus omnia uoluerit curare, tu age pro temetipso, et remedii fortioris et celerioris auidus, sanitatis ferrum require, cauterium exposce. Medicus tibi semper praesto est, paratus est. 27. Ne enim horrori sit tibi tua solitudo, et ut tutius in cella habites, tres tibi deputati sunt custodes; scilicet, Deus, conscientia, et spiritualis pater. Deo debes pietatem, cui te totum impendas: conscientiae tuae, honorem, coram qua peccare erubescas: patri spirituali, obedientiam charitatis, ad quem de omnibus recurras. Insuper ut gratum me habeas, addam tibi et quartum: et quandiu paruulus es, et donec plenius addiscas diuinam cogitare praesentiam, paedagogum tibi procurabo. Elige tibi tu ipse consilio meo hominem, cuius uitae exemplar sic cordi tuo insederit, reuerentia inhaeserit, ut quoties eius recordatus fueris, ad reuerentiam cogitati assurgas, et temetipsum ordines et componas: qui cogitatus ac si praesens sit, in affectum mutuae charitatis emendet in te omnia emendanda, et tamen nullum patiatur damnum secreti sui solitudo tua. Hic praesens tibi adsit quandocunque uolueris: occurrat saepe et cum nolueris. Increpationes eius describet tibi cogitata sancta eius seueritas; consolationes, pietas et benignitas; exemplum, sanctae uitae sinceritas. Nam omnes cogitationes tuas cum ab eo uideri cogitabis: ac si uideat, ac si arguat, emendare cogeris. Sic, secundum praeceptum Apostoli, sollicite semetipsum custodi: et ut temetipsum semper inspicias, semper ab omnibus oculos auerte. Egregium instrumentum corporis est oculus: si sicut caetera, sic etiam uidere posset semetipsum. Quod cum interiori oculo concessum sit, si ad exterioris exemplum seipsum negligens, uacat circa aliena; etiam cum uult, non sufficit redire ad seipsum. Tibi uaca: multa tu ipse tibi sollicitudinis materia es. Exclude etiam ab oculis exterioribus quod desueuisti uidere; ab interioribus, quod amare: quia nil tam facile recrudescit quam amor, et maxime in tenerioribus et recentioribus animis. [10] CAPUT X. Officia et exercitia cellitae. 28. Aude etiam nonnunquam sapere, et aemulari charismata meliora, et tu ipse tibi esto parabola aedificationis. Alia cella tua exterior, alia interior. Exterior est domus, in qua habitat anima tua, cum corpore tuo: interior est conscientia tua, quam inhabitare debet omnium interiorum tuorum interior Deus, cum spiritu tuo. Ostium clausurae exterioris, signum est ostii circumspectionis interioris: ut sicut sensus corporis per exteriorem clausuram foris uagari non permittuntur, sic interiores sensus ad suum semper interius cohibeantur. Dilige ergo interiorem cellam tuam, dilige exteriorem; et unicuique suum impende cultum. Tegat te exterior, non abscondat: non ut pecces occultius, sed ut tutius uiuas. Non enim scis, o rudis incola, quid cellae debeas, si non cogitas quomodo in ea, non solummodo a uitiis tuis curaris, sed etiam non habeas rixari cum alienis. Nescis enim quem conscientiae tuae debeas honorem, quicunque in ea non experiris gratiam sancti Spiritus, et internae suauitatis dulcedinem. Da ergo utrique cellae honorem suum, et tu tibi in ea uindica primatum tuum. Disce in ea secundum communis instituti leges tu tibi praeesse, et uitam ordinare, et mores componere, et temetipsum iudicare, teipsum apud teipsum accusare, saepe etiam condemnare, nec impunitum dimittere. Sedeat iudicans iustitia: stet rea et seipsam accusans conscientia. Nemo te plus diligit, nemo te fidelius iudicabit. 29. Mane, praeteritae noctis fac a temetipso exactionem, et uenturae diei tu tibi indicito cautionem. Vespere, diei praeteritae rationem exige, et superuenientis noctis fac indictionem. Sic districto nequaquam tibi aliquando lasciuire uacabit. Singulis horis secundum communis instituti canonem sua distribue exercitia: cui spiritualia, spiritualia; cui corporalia, corporalia: in quibus sic exsoluat omne debitum spiritus Deo, corpus spiritui, ut si quid fuerit intermissum, si quid imperfectum, suo modo, suo loco, suo tempore non abeat impunitum, uel irrecompensatum. In quibus, extra illas horas, de quibus dicit Propheta, Septies in die laudem dixi tibi, matutinum, ac uespertinum sacrificium, ac mediae noctis est maxime obseruandum. Non enim frustra ait Propheta, Mane astabo tibi, et uidebo; sed quia tunc a curis exterioribus adhuc sumus ieiuni: et, Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum; quia tunc ab huiusmodi impedimentis iam quodammodo inuenimur digesti. Qui et in nocturnis uigiliis nostris (in quibus media nocte surgimus ad confitendum nomini Domini) confessionis eiusdem ordinem contexens: In die, inquit, tribulationis meae Deum exquisiui, manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Istis enim horis potissimum coram Deo debemus nosmetipsos constituere quasi facie ad faciem, et in lumine uultus eius perspicere, tribulationem et dolorem nobis de nobis ipsis inuenire, et nomen Dei inuocare, scopendo spiritum nostrum, donec incalescat; abiendo ad memoriam abundantiae suauitatis suae, donec ipse in cordibus nostris dulcescat. Sed tunc maxime nobis agendum est, quod dixit Apostolus, Malo in ecclesia quinque loqui uerba sensu meo, quam decem millia uerborum sine intellectu: et illud: Psallam spiritu, psallam et mente: orabo spiritu, orabo et mente. Tunc enim menti et spiritui aggregandi sunt fructus sui, ut exinde uel in abundantia benedictionis Dei in in quietem noctis relaxemur: uel surgentibus nobis ad laudes Dei, omnis exinde tenor operis nostri in ipsius laudibus formetur ac uiuificetur. Idcirco in praeueniendis nocturnis uigiliis non expedit multitudine psalmorum obruere intellectum, et exhaurire spiritum, uel exstinguere. Sed quandiu sobrius inuenitur, pietati afficiendus est, et suo itinere dirigendus ad Deum: donec dilatato corde currere incipiat usque ad finem operis Dei, postmodum feruoris sui modum, siue tenorem habiturus, nisi magna intercidatur negligentia, uel omittatur uoluntaria miseria. 30. Scit etiam quicunque sensum Christi habet, quantum pietati christianae expediat, quantum Dei seruum, et seruum redemptionis Christi deceat et utile ei sit, una saltem aliqua diei hora, passionis et redemptionis ipsius attentius recolere beneficia, ad fruendum suauiter in conscientia, et recondendum fideliter in memoria: quod est spiritualiter manducare corpus Christi, et bibere eius sanguinem in memoriam eius, qui omnibus in se credentibus praecepit dicens, Hoc facite in meam commemorationem. In quo etiam propter peccatum inobedientiae, quam impium sit hominem tantae Dei pietatis immemorem esse, palam omnibus est: cum amici hominis abeuntis sub quolibet signo commendatam memoriam nefas sit obliuisci. Siquidem sanctae huius ac reuerendae commemorationis mysterium, suo modo, suo tempore, suo loco celebrare licet paucis hominibus, quibus hoc creditum est mysterium: rem uero sacramenti uel mysterii in omni tempore, et omni loco dominationis Dei, modo quo traditum est, hoc est debitae pietatis affectu, agere, et tractare, et sumere sibi in salutem omnibus in promptu est, quibus dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut uirtutes annuntietis eius, qui de tenebris uos uocauit in admirabile lumen suum. Nam et Sacramentum sicut accipit ad uitam dignus; sic ad mortem suam et iudicium, indignus: rem uero Sacramenti nemo percipit nisi dignus et idoneus. Sacramentum enim sine re Sacramenti sumenti mors est: res uero Sacramenti, etiam, praeter Sacramentum, sumenti uita aeterna est. Si autem uis, et uere uis, omnibus horis, tam diei quam noctis, hoc tibi in cella tua praesto est. Quoties in commemorationem eius qui pro te passus est, hoc facto eius pie ac fideliter fueris affectus, corpus eius manducas, et sanguinem bibis. Quandiu in eo manes per amorem, et ipse in te per sanctitatis et iustitiae operationem, in eius corpore et membris eius computaris. 31. Deinde etiam certis horis, certae lectioni uacandum est. Fortuita enim et uaria lectio, et uasi casu reperta, non aedificat, sed reddit animum instabilem; et leuiter admissa leuius recedit a memoria. Sed certis ingeniis immorandum est, et assuefaciendus est animus. Quo enim spiritu Scripturae factae sunt, eo spiritu legi desiderant: ipso etiam intelligendae sunt. Nunquam ingredieris in sensum Pauli donec usu bonae intentionis in lectione eius, et studio assiduae meditationis, spiritum eius imbiberis. Nunquam intelliges Dauid, donec ipsa experientia ipsos Psalmorum affectus indueris. Sicque de reliquis. Et in omni scriptura tantum distat studium a lectione, quantum amicitia ab hospitio, socialis affectio a fortuita salutatione. Sed et de quotidiana lectione aliquid quotidie in uentrem memoriae demittendum est, quod fidelius digeratur, et sursum reuocatum crebrius ruminetur; quod proposito conueniat, quod intentioni proficiat, quod detineat animum, ut aliena cogitare non libeat. Hauriendus est saepe de lectionis serie affectus, et formanda oratio, quae lectionem interrumpat, et non tam impediat interrumpendo, quam puriorem continuo animum ad intelligentiam lectionis restituat. Intentioni seruit lectio. Si uere in lectione Deum quaerit qui legit, omnia quae legit cooperantur ei in bonum, et captiuat sensus legentis, et in seruitutem redigit omnem lectionis intellectum in obsequium Christi. Si in aliud declinat sensus legentis, omnia trahit post semetipsum, nihilque tam sanctum, tam pium inuenit in Scripturis, quod seu per uanam gloriam, seu per distortum sensum, seu per prauum intellectum non applicet, uel malitiae, uel uanitati. In omnibus enim Scripturis legendis initium debet esse timor Domini, ut in eo primo solidetur intentio legentis, et ex eo exsurgat et ordinetur totius lectionis intellectus et sensus.