[4, 1271] MCCLXXI. Philippo rege Franciae in reditu suo de Tunicio apud Viterbium existente, et cardinales qui ibidem ad eligendum Papam inclusi tenebantur uisitante, uenit ad curiam Henricus dictus de Alemannia, filius Richardi regis Alemanniœ defuncti, propter regnum quod pater suus possederat, si posset, obtinendum. Quod agnoscens Guido de Monteforti, filius Simonis de Monteforti in bello Anglicano perempti, eumdem Henricum insidiis circumuentum in quadam ecclesia sancti Laurentii de medio suorum euellere putans, nec ualens, primo ibidem eum ictu cultelli transfodit, etpostea, tractum extra fores ecclesiae, licet iunctis manibus ut sibi parceret exorantem, ictu cultelli ter uel quater iterato per latera feriens, penitus interfecit. Statimque comitatu septus cquitantium, quem sibi prius parauerat, ab urbe recessit, et ad comitcm Rufum Tusciae, cuius filiam desponsauerat, se transtulit. Et quoniam rege Franciae praesente in urbe hoc scelus perpetrauerat, eius offeusam et indignationem incurrit, et ecclesiae Romanae iudicium; cuius uindictae propter hoc ipsum oportuit postmodum subiacere : nam in pœnam tanti sceleris, decreuit Ecclesia ut in castello fortissimo, donec ad tempus misereretur sibi, sub arcta custodia teneretur. Philippus rex Franciae de Tunicio reuersus in Franciam, fecit ossa patris sui Ludouici regis, {uxoris suae et fratris comitis Niuernensis}, cum ingenti solemnitate et honore, die Veneris ante Pentecostem, in ecclesia beati Dionysii iuxta Parisius, {ubi sepulturam elegerant}, sepeliri. Ad cuius {regis} tumulum uenerandum, mox multi de diuersis et uariis languoribus aegrotantes, per sancti regis merita sanitatis beneficio restituti {fuerunt}. Iohanries de Curtiniaco Remensis archiepiscopus obiit; cui successit magister Petrus dictus Barbez, archidiaconus Dunensis in ecclesia Carnotensi. Philippus rex Franciae, mense augusti, in crastino festi decollationis sancti Iohannis Baptistae, Remis coronatur, per manum episcopi Suessionis, uacante sede Remensi. Theobaldus rex Nauarrae et comes Campaniae, qui in reditu de Tunicio decesserat in Siciliam, apud Pruuinum {in Bria} sepelitur cum uxore sua, filia quondam regis Franciae Ludouici, in domo fratrum Minorum; cui successit Henricus frater eius. Hic Henricus duxit in uxorem sororem comitis Attrebatensis, nepotis Ludouici regis Franciae apud Carthaginem defuncti, de qua genuit Iohannam postea Franciae reginam. Quidam harsacida missus in Accon ad Eduardum, regis Henrici Angliae primogenitum, qui ibidem, post recessum peregrinorum de Tunicio, aduenerat, dum loqueretur cum eo {quasi nuntius} in thalami secretario, ipsum toxicato cultello transfodiens, lethaliter uulnerauit; ita tamen quod in ueneni diffusione interiora corporis occupante maius periculum immineret, quam in sola uulnerum cicatrice. Quem Eduardus mox, non per territus sed quasi furibundus, arripiens, in ipso suam iniuriam {morte crudelissima} uindicauit. Et in breui postea conualescens, audito quod pater suus Henricus rex Angliae decesserat, parato nauigio de Accon discedens et per Franciam transitum faciens, ad regnum Angliae suscipiendum in Angliam transfretauit. [4, 1272] CCLXXII. Post biennem et nouem menses sedis apostolicae uacationem, in festo beati Egidii, electus est Theobaldus de Placentia archidiaconus Leodiensis, cum esset absens in transmarinis partibus apud Accon, et quarto idus februarii consecratus, Gregorius decimus est uocatus. Philippus rex Franciae, collecto exercitu copioso, uersus partes Tholosae, contra Remundum Bernardi comitem Fuxi, qui terram regni Franciae hostiliter intrauerat, castra mouit. Quem cum obsedisset in Fuxinense castello, uidens ipse comes regis fortitudinem et Francorum audaciam, metuensque sibi quamplurimum, accessit ad regem humiliter, ueniam postulans de commissis. Sed rex statim, consilio suorum, ipsum uinculis ligatum ad Bellam-Quercum misit, et ibi eumdem in prisione fecit per anni spatium custodiri ; castrumque Fuxinense et alia castella comitis fortissima muniens rex gente sua, ea in manu sua ad opus regni sui retinuit. Sed postmodum regi pacificatus, terram recepit et ab ipso miles nouus effectus est. Gasco {quidam nobilis} de Biardo, {uir praepotens in illis partibus}, cuius filiam comes Fuxi habebat in uxorem, audiens quod regis Franciae indignationem et iram incurrisset, eo quod diceretur per eius consilium Fuxi comitem rebellasse, uenit ad regem trepidus, et genu flexo iunctisque manibus ipsum suppliciter exorauit ne huius facinoris, sine causa sibi impositi, suspectus baberetur; promittens se purgaturum scuto et lancea, uel eo modo quo Palatinorum sententia iudicaret. Qui in tali statu diu orans regem, uix tandem obtinuit ut, suspicione sopita, rex sibi ueniam indulgeret. [4, 1273] MCCLXXIII. Radulfus Rufus comes de Alsatio electus et coronatus fuit in regem Alemanniae. Iohannes de Solliaco archiepiscopus Bituricensis obiit; post quem electus fuit magister Gaufridus de Ponte Cheuron, decati us Parisiensis; sed nec confirmatus nec consecratus obiit. Cui successit Simon de Bello Loco {in Bria} Carnotensis archidiaconus. Philippus, filius imperatoris Balduini de Constantinopolitano imperio expulsi, duxit in uxorem filiam primi Karoli regis Siciliae, de qua genuit Katherinam uxorem postea comitis de Valesio. Petrus comes Alausonis, frater Philippi regis Franciae, duxit in uxorem Iohannam filiam Iohannis comitis Blesensis. [4, 1274] MCCLXXIV. Apud Lugdunum Galliae urbem, solemne celebratum est concilium a papa Gregorio decimo, in quo mulla utilia Ecclesiae statuuntur, scilicet de subsidio Terrae Sanctae, de electione summi poutificis et statu Ecclesiae uniuersalis. In hocautem concilio Graecorum ac Tartarorum solemnes nuntii interfuerunt; et tunc Graeci, ad unitatem Ecclesiae redire promittentes, in signum huius rei Spiritum Sanctum a Patre et Filio confessi sunt procedere, symbolum in concilio solemniter decantantes. In eodem concilio plures Ordines mendicantes sunt quassati. Sed et bigami qui tonsuram clericalem tunc temporis deferebant, de caetero ferre prohibiti sunt et uti priuilegio clericali. Numerus uero praelatorum qui ibi fuerunt sunt quingenti episcopi, sexaginta abbates, et alii praelati circa mille. Philippus rex Franciae, die martis infra octabas Assumptionis beatae Mariae, apud Vicenas, duxit in uxorem Mariam sororem ducis Brabantionum. Petrus de Charni Senonensis archiepiscopus obiit, cui successit magister Gilo Cornuti, praecentor ecclesiae Senonensis. Henricus rex Nauarrae et comes Campaniae decessit in regno Nauarrae {apud Pampilonem}, relinquens unicam filiam suam nomine Iohannam totius terrae suae heredem. Quam mater sua uxor regis Henrici, statim post mortem uiri sui, adhuc in cunis iacentem celeriter in Franciam asportauit, metuens ne contra se ipsam et filiam Nauarrorum infidelitas aliquid moliretur. Rex uero Franciae Philippus, blande suscipiens eam, fecit illam cum pueris suis apud Parisius educari, terramque eius in sua ponens custodia, misit celeriter quemdam de regno Franciae, {Eustachium de Bello Marescasio} probum militem, in Nauarram, qui tanquam {custos} et totius terrae Nauarrorum gubernator regnum in manu regia conseruaret. [4, 1275] MCCLXXV. In festo sancti Iohannis Baptistae, Maria regina Franciae coronata et inuncta fuit Parisius, in capella regis, per manum Petri Remensis arehiepiscopi. Super quo conquestus Gilo Senonensis archiepiscopus, hoc in praeiudicium ecclesiae suae fieri asseruit, quia, sicut legitur in quadam epistola luonis Carnotensis episcopi, ad archiepiscopum sedis Belgicae, quae est Remis, non pertinet extra prouinciam suam inunctio regum uel reginarum. Ex parte uero regis sic allegatum fuit, quod non erat unde posset conqueri Senonensis archiepiscopus, quia capella {domus} regis Parisius erat exempta, et ideo ratione loci inunctio non spectabat ad ipsum. Dominus Eustachius de Bello Marescasio miles, quem rex Franciae Philippus miserat in Nauarram ad regnum in manu sua conseruandum, dum uellet aliquas constitutiones Nauarrorum iniustas in melius commutare, orta contentione inter ipsos, a maioribus patriae apud Pampilonem in castello urbis obsessus fuit. Ad quem liberandum comes Attrebati Robertus ex parte regis Franciae cum copioso exercitu missus, Pampilonem in breui expugnans, dominum Eustachium et gentes suas exinde liberauit, ac principes seditionis illius puuicns, res patriae in melius commutauit. Dum Almaricus clericus, filius Simonis de Monter forti in bello Anglicano perempti, unicam sororem suam per mare duceret ad Louelinum principem Galensium, ut eam haberet in uxorem, rex Angliae Eduardus, hoc cognito, ipsum et illam capi fecit, et eos diu in prisione iussit sub arcta custodia mancipari. Gregorius papa decimus obiit; cui successit Innocentius quintus, frater Petrus de Tarentia in Burgundia ordinis Praedicatorum ante dictus. [4, 1276] MCCLXXVI. Ludouicus primogenitus Philippi regis Franciae obiit, et in ecclesia sancti Dionysii in Francia sepelitur. Venerunt ad regem Franciae Philippum nuntii Tartarorum ab extremis finibus Orientis, dicentes eidem quod si in partes Syriae, quia cruce signatus, contra Sarracenos transfretare proponeret, dominus ipsorum consilium gentis suae et iuuamen totaliter et fideliter promittebat. Si uero ueri nuntii aut exploratoires fuerunt, Deus nouit; non enim erant Tartari natione nec moribus, sed de secta Georgianorum christiani, quae natio Tartaris est totaliter obediens et subiecta. Ipsi autem in ecclesia beati Dionysii in Francia honorifice suscepti, ibidem solemnitatem Paschae peregerunt, et postea, ut dicebatur, causa consimili ad regem Angliae transierunt. Mortuo Ferrando primogenito {Alphonsi} regis Hispaniae, qui Blancham filiam regis Franciae Ludouici habebat uxorem, rex Hispaniae pater ipsius, erga duos pueros quos de dicta Blancha reliquerat inique agens, contra pactum suum quod cum rege Franciae fecerat a successione regni sui Hispaniae eos totaliter priuauit, dictam Blancham sine dote et sine liberis in Franciam remittendo. Louelinus princeps Galensium, audito quod rex Angliae Eduardus cepisset et teneret in carcere puellam quae sibi matrimonio copulandam adducebatur, ab eius dominio resiliens, contra eum fortiter rebellauit, et quemdam montem longum et arduum, qui erat in terrae suae confinio, nomine Sonaudone fortiter muniuit. Sed rex ipsum hiemali tempore obsidens, cum multos de suis amisisset propter paludes et uiarum angustias, tandem ab incœpto non desisteus, eum ad deditionem uenire cœgit. Pactum igitur faciens cum ipso quod principatus Galensium post suum decessum ad heredes suos non ueniret, terram et uxorem Louelino reddidit, et eam in sua praesentia fecit eidem maritali fœdere copulari. Almaricum uero, quia clericus erat, praelatis Angliae reddens, non suo sed praelatorum nomine postea per longum tempus sub arcta custodia reseruauit. Papa Innocentius quintus moritur, cui successit Adrianus quintus natione Ianuensis : sed cum sedisset mensc uno et diebus nouem, defunctus est ; cui successit Iohannes uicesimus, natione Hispanus. [4, 1277] MCCLXXVII. Iohannes papa, cum sibi uitae spatium in annos plurimos extendi crederet, et hoc etiam coram multis assereret, subito cum camera noua quam pro se Viterbii circa palatium construi fecerat, solus corruit, et inter ligna et lapides collisus, sexto die post casum, sacramentis omnibus ecclesiasticis perceptis, expirauit, et ibidem inecclesia sancti Laurentii sepultus est. Tyberis flumen Romanum, in tantum suos transcendit alueos, quod supra al tare beatae Mariae Rotundae per quatuor pedes et amplius excreuerit. Quidam cambellanus regis Franciae, Petrus de Brocia dictus, qui apud dominum suum et regni principes magnus et honoratus ualde diu fuerat, inuidia quorumdam contra se excitata, Parisius latronum communi patibulo est suspensus. Cuius causa mortis apud uulgus incognita, magnam cunctis qui audierunt admirationem ministrauit. [4, 1278] MCCLXXVIII. Defuncto sicut superius dictum est Iohanne papa, dominus Iohannes Gaitanus cardinalis, natione Romanus, deparentela Ursinorum, in papam eligitur, et Nicholaus huius nominis tertius nuncupatur. Nicholaus papa regem Siciliae Karolum a uicaria Tusciae remouet, et constitutiones faciens tam de electionibus praelatorum quam de electione senatoris urbis Romae, se in senatorem ad uitam suam fieri procurans, fecit senatoriam per suos parentes per duos annos regi. Domicella Maria dicta de Ierusalem, filia principis Antiochiae {in Franciam exulans}, donauit ius regni Ierusalem, quod sibi competebat, cum omnibus pertinentiis suis Karolo regi Siciliae, eo tenore quod quamdiu ipsa uiueret, ipse eidem redderet quatuor millia librarum turonensium, accipienda annuatim super prouentus reddituum comitatus sui Andegauiae. Magister Iohannes de Aurelianis, cancellarius Parisiensis, per Nicholaum papam ad episcopatum Parisiensem promotus, totum dimittit et saeculo ualefaciens ordinem fratrum Praedicatorum subintrauit. [4, 1279] MCCLXXIX. Bondodar soldanus Babyloniae, qui Antiochenam urbem destruxerat et Christianitati in partibus illis multa mala fecerat, exercitum innumerabilem congregans, in Turquia contra Tartaros conflictum habuit, sed maxima parte sui exercitus a Tartaris caesa, ipse lethaliter saucius redire compellitur in Damascum. Nec multo post moriens, successit eidem filius eius ; sed non diu pacifice dominio functus est. Plures enim maiores admiraliorum in eum conspirantes, ipsum in castello fortissimo quod uocatur le Crac iuxta Babylonem cum suis obsederunt; unde inter eos tanta paulatim pullulauit discordia, quod se ubique communiter occidebant. Nicholaus papa misit ad Karolum regem Siciliae unum cardinalem, ut eius super amissione uicariae Tusciae continentiam, patientiam et obedientiam Romanae ecclesiae experiretur. Sed hunc cum per omnia et in omnibus magis bonum et humilem atque discretum quam credebat inuenisset, dixisse fertur : « fidelitatem habet a domo Franciae, perspicuitatem ingenii a regno Hispaniae, discretionem uerborum a frequentatione Romanae curiae. Alios autem potuimus superare, istum uero non poterimus. » [4, 1280] MCCLXXX. Philippus rex Franciae indignanter ferens quod rex {Alphonsus} Hispaniae sororem suam {Blancham} sine honore et sine liberis suis, post mortem uiri sui, in Franciam transmisisset, apud Baionam, Hispaniam debellaturus, innumerabilem congregauit exercitum. Sed dum hoc facere nititur, mandato et hortatu Nicholai papae praepeditus, redire inefficax compulsas est. Nicholaus papa in Suriano Castro prope Viterbium moritur, et uacauit sedes quinque mensibus et diebus uiginti. Circa Epiphaniam, Secaua flumen Galliae sic suos transcendit alueos, quod Parisius duos pontes et aliis locis quamplures fregerit, atque ita circumquaque iniluit, ut ciuitas Parisiensis nequiret a parte SanctiDionysii absque nauigio ingredi, et ex alia parte infra urbem prope crucem Hemundi ueniebant uasella naualia. Petrus rex Arragonum parans nauigium contra Karolum regem Siciliae, {Siculorum monitu et uxoris quae filia Manfredi fuerat regni Siciliae inuasoris}, ne perciperetur quod male conceperat, misit ad curiam Romanam solemnes nuntios, fingendo significans quod, cum sumptuoso et sollicito apparatu, ad Dei ecclesiae seruitium et exaltationem catholicae fidei, uersus Africam super Barbaros potentiae suae brachium dirigebat. Hanibaldenses {de alto sanguine Romanorum procreati}, quam cito mortem Nicholai sciuerunt, conuocata parte sua Capitolii et rotharium urbis Romae existentium sub custodia uicariorum quos idem papa constituerat, par dominium, inuitisUrsinis, in urbe habuerunt, ita quod ex pacto inter eos habito pro parte Hanibaldensium unus, et pro parte Ursinorum alius in Capitolio senatoris officium gerentes fuerunt constituti. Sub quorum regimine multa homicidia plurimaeque dissensiones et alia mala quamplurima sunt habita, tam in urbe quam in eius districtu, et tamen impunita. [4, 1281] MCCLXXXI. Dominus Simon sanctae Ceciliae presbyter cardinalis, natione Gallicus, in papam eligitur, et apud Urbem ueterem decimo kalendas aprilis consecratus, Martinus quartus appellatur. Martinus papa in senatorem urbis Romae ad uitam electus, loco sui Karolum regem Siciliae instituit et de domo seu familia ipsius sumpsit milites ad regendum patrimoni uni Romanae ecclesiae. Quos, cum soldanariis Francigenis fere octingentis, misit in Romaniolam contra Guidonem {comitem} Montisfeltri, qui terram ecelesiae Romanae occupatam illis in partibus detinebat. Apud Urbem ueterem, orta fuit magna dissensio inter gentes Karoli regis Siciliae et Urbeueteranos, ita ut mortem ad Gallicos proclamarent; et hoc totum factum est per Rainerium urbis capitaneum, qui assensum praebebat Urbeueteranis. Sed Galli ad arma concurrentes, plurimos de ipsis occiderunt; et sic tunc, necessitate cogente, praedicta dissensio sopita est. Mense februario, piscis marinus in effigie leonis captus, apud Urbem ueterem , ubi erat Papa et curia, deportatus est. Sed quia in sua captione planctus horribiles emiserat, hoc multi signum aliquod futurorum exinde fieri asserebant. In regno Siciliae Panormitani et Messanenses, aduersus regem Karolum conspirantes, succensa rabie, Gallicos omnes qui ibidem morabantur, tam mares quam feminas, senes et iuuenes, in regis contemptum occiderunt. Et, quod detestabilius fuit, latus aperientes mulierum praegnantium quae dicebantur a Gallicis concepisse, partus occidebant antequam nascerentur. Louelinus princeps Galensium, iterato contra regem Angliae Eduardum rebellauit, faciens per fratrem suum, nomine Dauid, gentes regis quae munitiones et fortericias terrae Galensium custodiebant occidere. Quod rex aegre ferens, protinus exercitu congregato, terram Galensium acriter impugnans, suae eam ditioni subegit, principis Louelini et Dauid fratris eius capitibus praecisis. Karolus rex Siciliae, audita morte suorum, mittens in Franciam pro succursu iilium suum Karolum principem Salemae, {ipse, Faro cum pluribus transito}, Messanenses accelerauit obsidere. Sed ecce dum eos nititur debellare, Petrus rex Arragoniae, quem Panormitani et Messanenses in suum defensorem et dominum uocauerant, et per cuius consilium rebellionem assumpserant, regnum Siciliae, contra domini Papae inhibitionem, uallatus multitudine equitum et peditum innumerabili subintrauit. Qui statim totam Siciliam rebellare faciens, fecit se in contemptum Karoli et Romande ecclesiae in regem Siciliae coronari; mandans Karolo in obsidione Messanensium occupato, quod de regno suo exiret celeriter, non praesumens Messanenses ulterius impugnare. Quo rex Karolus audito, consilio quorumdam suorum proditus, {ut aiunt}, ad planum sancti Martini in Calabria se retraxit. Parisius inter clericos Picardiae nationis et Anglicos ibidem studentes tanta fuit discordia, quod studium ibi deficere crederetur. Nam Anglicani clerici domos clericorum Picardiae confringentes, et nonnullos occidentes, extra Parisius Picardos fugere compulerunt. [4, 1282] MCCLXXXII. Pridie kalendas maii, dominus Iohannes de Apia {miles} et soldanarii domini papae Martini contra Guidonem de Montefeltri progredientes, burgum ciuitatis Forilinii capiunt, et per hanc diem et noctem sequentem ibidem remanentes, die crastina prima maii, congregatis aciebus, tres turmas ordinauerunt, eas stabilientes in facie ciuitatis. Quos e contrario aduersarii perspicientes, diuersimode suos emittunt bellalores, ut plus astutia quam bello possent dominum Iohannem et suos conterere. Concurrentibus igitur insimul aciebus, fit acre praelium in quo cecidit comes Thadeus, nobilis pugil Ecclesiae, cum quingentis fere Gallis, et ex aduersa parte tamnobiles quam ignobiles mille quingenti {et ampliusi. Tandem nocte superueniente, ad suam partem superstites se traxerunt, nullis tamen uictoria attributa. Solemnis inquisitio facta est de uita et miraculis regis Franciae Ludouici. Soldanus Babyloniae fugatus a Tartaris per octo dietas {et amplius}, perdidit de suis fere quinquaginta millia; sed iterum Soldanus, uiribus resumptis, Tartaros fugere compulit, et ex eis triginta millia occidit. Martinus papa Petrum regem Arragoniae, qui contra inhibitionem Romanae ecclesiae se fecerat in regem Siciliae coronari, propter quod excommunicatus erat, sententiando priuauit a regno Arragoniae et omni eo quodab ecclesia Romana tenebat, eiusque uassallos ab ipsius fidelitate absoluit, et regnum Arragoniae {cum suis pertinentiis} Karolo comiti de Valesio, filio Philippi regis Franciae, nepoti scilicet dicti Petri ex sorore, concessit. Karolus princeps Salernae, filius Karoli regis Siciliae, qui missus fuerat in Franciam pro succursu, rediit in Appuliam cum magna militum comitiua ; inter quos comes Alansonis Petrus, frater regis Franciae Philippi, comes Attrebati Robertus comes Boloniae, comes Domni-Martini Iohannes, et comes Burgundiae Othelinus, cum multis aliis nobilibus aduenerunt, Karolo rege reuerso de obsidione Messanensium et eo in plano sancti Martini in Calabria existente. Petrus de Arragonia praeagnoscens succursum de Francia regi Karolo aduenisse, ut potius dolo uel artis industria quam aliquo belli genere contra Karolum dimicaret, et se etsuos interim praepararet, tale belli pactum Karolo demandauit, scilicet ut haberet eorum quilibet centum quos uellet et posset milites iu planis Burdegalis, centum contra centum ad pugnandum ad inuicem praeparatos, inter quos ipsi duo debebant Petrus et Karolus computari; et qui uictus esset infamis perpetuo et priuatus honore regioque nomine remaneret, uno contentus de cetero seruiente qui cum eo solus incederet : non ueniens ad praedictum locum die prima iunii anni subsequentis sic paraIus, similes pœnas et etiam periurium incurrebat. [4, 1283] MCCLXXXIII. Dominus Guido de Monteforti {a custodia qua diu detentus fuerat per papam Martinum liberatus}, mittitur ab eodem pontifice in auxilium suorum in Romaniolam. Quo illuc ueniente, Guido de Montefeltri statim terras et ciuitates occupatas per eum ipsi Guidoni de Monteforti, nomine ecclesiae Romanae, restituit, iurans pariturum se Ecclesiae mandatis. Sicque terra Romaniolae ad mandatum domini Papae pacifice reuertens, excepta ciuitateUrbinatis, Guido de Monteforti eam hostiliter aggreditur, et quidquid extra muros reperit accipit et deuastat. Karolus Siciliae rex prima die iunii uenit Burdegalas, pugnaturus contra Petrum Arragoniae et eodem modo quo sibi mandauerat praeparatus; sed non ausus uenire illuc dictus Petrus ut debebat. Nocte tamen diem statutam praecedenti, cum duobus sociis, ut tradunt aliqui, locutus est in loco priuato et remoto cum Burdegalis senescallo, praetendens quod seruare pactum suum ibidem, propter timorem regis Franciae {qui ibidem aduenerat}, non auderet. Quo, ut dictum est, non comparente, Karolus {cum rege Franciae Philippo nepote suoi in Franciam se recepit, et ibidem usque ad mensem martium subsequentem moratus est. Quidam miles de Hispania, Iohannes Nunnius nomine, regis Franciae stipendiarius, perdeuersus Nauarram regnum Arragoniae inuasit, et plura castra, Petro rege absente et auxilium sibi procurante, illius tcrrae occupauit. Comes Tusciae Rubens, pater uxoris domini Guidonis de Monteforti, diem clausit extremum. Quoaudito idem Guido, de licentia domini Papae exercitum ecclesiae Romanae in obsidione Urbinatis relinquens, se transtulit in Tusciam, ut terram quae uxori suae ex morte comitis et pueris eius prouenire debebat contra comitem Sanctae-Florae, qui eam impetebat, defensaret. Cum autem in dicta terra existeret, comes Anguillariae, ipsum nitens offendere, terram eius hostiliter subintrauit; sed ipse Guido contra eum uiriliter pergrediens, quosdam de suis cepit et plurimos interfecit. Karolus rex Siciliae reuersus de Francia, per mare se uersus Appuliam transtulit. Cuius aduentum scientes Siculi, cum uiginti septem galeis gentibus armatis et munitis uenerunt per mare prope Neapolim, proferentes multos clamores et conuicia quibus possent aliquos ante Karoli regis aduentum offendere, et mouerent {filium eius et} ibidem existentes Gallicos ad pugnandum. Quos audiens princeps Salernae, regis Karoli primogenitus, quidimisso Attrebatensi comite {Roberto} in Calabria certis de causis illuc aduenerat, motus et incitatus clamoribus eorumdem, damnose sumens audaciam, cum suis bellatoribus intrauit galeas et ipsos fortiter aggressus est. Sed quia naualis belli gens sua ignara extitit, et potius fraude nautarum deceptus, ut dicebatur, cum suis deuictus et captus, Messanam ductus carceri mancipatur. Quarta igitur die sequenti, ueniente {Karolo} patre {eius} Neapolim, Neapolitanos, qui iam post captionem principis {spiritum} rebellionis assumpserant et gentes suas Francigenas expulerant, castigauit, et eos, comminantibus oculis quasi inscius praemissorum, a suis permisit sequacibus cmciari. Tandem parato exercitu , uersus Regiam in Calabria, ubi comes Attrebatensis {nepos suus} erat, se transtulit, Farum transire cupiens ut Messanam obsideret. Sed quod conceperat nequiens adimplere, uasa sua in portu Brundusii, ne per flatus hiemales frangerentur aut ab inimicis caperentur, destinauit.