MCCX. Interim procerum et episcoporum totius Gallię fit celebris motio super Albigenses. Accedentes igitur adunato exercitu prope Minerbiam [urbem], eam ob sident et capiunt, daturque optio, ut qui voluerit hęresim abjurare liber discedat : sed circiter centum octoginta ibidem inventi sunt, qui potius comburi quam hęresim abnegare elegerunt. Deinde Terme castrum fortissimum obsidetur, ubi peregrinum ramalia ferentem ad implenda fossata quidam balistarius super signum crucis quod gerebat in humero quarrello feriit, sed quarrellum tamquam si super lapidem cecidisset resiliit. Accurrunt undique et mirantur universi, cum vivum reperiunt quem mortuum ęstimabant; [de ictu nempe] ipse corruerat, sed in eo nullam invenerunt vestis diruptionem aut corporis lęsionem. Obsessi vero longa obsidione [tandem] fatigati dum noctu fugiunt, ab excubiis nostrorum intercepti, quotquot reperiuntur gladiis obtruncantur. Parisius de hęresi quatuordecim homines, quorum etiam aliqui sacerdotes erant, convincuntur, ex quibus decem incendio traduntur, et quatuor recluduntur. Inter cętera vero quęimprudenter docebant, asserere conabantur quod Patris potestas duravit quamdiu viguit lex mosaļca, et quia scriptum est : « Novis supervenientibus vetera projieietis», postquam Christus venit, absoluta sunt omnia Veteris Testamenti sacramenta, et viguit nova lex usque ad illud tempus, videlicet quo prędicabant talia. Illo ergo tempore dicebant Novi Testamenti sacramenta finem habere, et Spiritus Sancti tempus incœpisse; ideoque confessionem, baptismum, eucharistiam, et alia sacramenta, sine quibus non est salns, locum de cętera non habere , sed unumquemque per gratiam Sancti Spiritus tantum, in tenus, sine aliquo exteriori actu, inspiratam, salvari posse. Charitatis quoque virtutem sic ampliabant, ut id quod alias peccatum esset, si fieret in charitate jam non esse peccatum dicerent, unde et stupra et adulteria cęterasque corporis voluptates in charitatis nomine committebant; mulieribus cum quibus peccabant, et simplicibus quos decipiebant impunitatem peccati promittentes; Deum scilicet tuntummodo bonum, et uon justum prędicantes. Henricus Constantinopolis imperator congregato exercitu Gręciam pervagatur, resistentes subjicit, subjecta pacificat, et ditionis suę termiuos circumquaque dilatat. Otho imperator Alemannię, sicut dudum mente conceperat, castra et munitiones occupat quę juris erant Romanę ecclesię, Racofonum, Monterai Flasconis ac pene totam Romaniolam. Inde transiens in Appuliam, oppugnavit terram Frederici [regis Sicilię] filii imperatoris Henrici, cepitque multas urbes atque castella per terram Appulię quę erant in feodo Romanę ecclesię. Missis ergo hinc inde nuntiis, cum imperator ea quę occupaverat resignare nullatenus vellet, quin etiama suis quos in castris posuerat spoliari Romipetas faceret, Papa, communicato cardinalium concilio, in eum excommunicationis sententiam promulgavit. Deinde cum nec sic resipiscere vellet, sed magis ecclesię res occuparet ac Romipetarum iter impediret, omnes subditos ejus a fidelitate ipsius absolvit, prohibens sub anathematis interminatione, ne quis eum imperatorem haberet aut nominaret. Sicque recesserunt ab eo landegravius [dux] Thuringię et archiepiscopi Maguntinus et Treverensis, duxAustrię, rex Bohemię et multi alii, tam ecclesiasticę personę quam sęculares. His temporibus elarebat in territorio Belvacensi Helinandus Frigidi-Montis monachus, qui chronicam ab initio mundi usquead tempus suum diligenter composuit, [et librum De regimine principum et alium qui Planctus monachi lapsi dicitur compilavit]. MCCXI. Othone igitur, ut superius dictum est, auctoritate Innocentii papę reprobato et imperii collati potestate privato, barones Alemannię, Philippi regis Francorum consilio mediante, Fredericum [regem Sicilię], Henrici quondam imperatoris ex Constantia [sorore Guillermi olim regis] Sicilię filium, [in regem Romanorum] elegerunt, rogantes Papam ut ejus confirmaret electionem. Qui de Sicilia vocatus venit Romam et a Romanis honorifice susceptus fuit, indeque discedens, Alpibus transactis, venit Alemanniam; uni ab omnibus fere gratanter susceptus, apud Maguntiam coronam regni Theutonici est adeptus. Cumque postmodum venisset apud Vallem-Coloris, quod est castrum [Lotharingię] supra Mosam fluvium, Philippus rex Francię misit illuc Ludovicum filium suum, ut mutuam hinc inde confœderationem inirent, sicut fuerat inter eorum prędecessores [antiquitus constituta]. Philippus rex Francię totum Parisius, a Parvoponte usque ad portam sanctę Genovefę, murorum circuitu circumcinxit. Rex quidam Sarracenorum nomine Mummilinus, collecto exercitu paganorum infinito, fines Hispanię ingressus, contra regem Castellę Alphunsum et contra Christianos in superbia loquens intulit eis bellum. Qui pugnantes contra eum et habentes in auxilium reges illustres, scilicet Arragonum et Navarrę, in fide et nomine Christi vicerunt eos cum adjutorio Dei et quorumdam militum Francorum. In illo autem pręlio non ceciderunt de Christianis nisi triginta homincs, et de Sarracenis vero centum millia et amplius sunt prostrata. In cujus signum victorię rex Arragonum misit Romam vexillum et lanceam Mummilini, quę usque adhuc in ecclesia beati Petri, in signum hujus victorię, sunt reservata. Iterum Francorum fit grandis profectio adversus hęreticos Albigenses; qui coadunati in unum Lavallum castrum obsident, et hostes fidei fortiter impetunt et coarctant. Sed interim dum in hac obsidione morantur, eorum quędam caterva permaxima juxta castrum quod Mons Gaudii dicitur incaute transiens, ab hostibus fidei intercapitur et detruncatur. Ad quorum meritum declarandum lux cœlestis emicuit, et globum igneum super corpora prostratorum cœlitus descendere multi vident. Episcopi et abbates illic conveniunt et, cœmeterio dedicato, sepeliunt corpora mortuorum. Post capitur Lavallum et Pennes en Agenois, castrum inexpugnabile, obsidetur; sed illi de castro, impetum nostrorum ferre non valentes, ad voluntatem eorum se dedunt. Milites [vero] septuaginta quatuor in castro reperti, nolentes errorem relinquere, suspendio perimuntur. Deinde rogus exstruitur, et cunctis aliis datur optio, aut ab errore resipiscere aut incendio deperire. Qui cohortantes se mutuo rogum mirant, et malunt comburi quam deserere pravam sectam. Domina castri Girauda, quę de fratre et filio se concepisse dicit, in puteum projicitur, et acervus lapidum super eam protinus cumulatur. Apud Lemovicas matrona quędam nobilis moritur, et sudario involuta servatur; sed dum parantur exequię, subito resurgens de morte dicit beatam Mariam Magdalenam sibi labia contigisse, etstatimsespiritum resumsisse. In festo ejusdem [Magdalenę] Vizeliacum venit cum sudario et multis testibus suę mortis. In Hispania quidam presbyter, nocte Nativitatis dominicę cum quadam muliere concumbens, cum primam missam, nec contritus nec confessus, celebrare pręsumpsisset, et, peracto sacramento, orationem dominicam decantasset, subito columba cum impetu advolans, rostro misso in calice, totum absorbuit, et hostiam de manibus sacerdotis arripiens evolavit; et sicut presbytero in prima missa contigit, contigit in secunda. Tunc timens et ad cor redieus , contritus et confessus et accepta pœnitentia, missam tertiam inchoavit. Post orationem vero dominicam, columba rediens, rostro misso, sicut prius, in calice, quidquid inde hauserat evomuit, et evolans duas hostias ad pedem calicis collocavit. Ferrandus ex Hispania, filius regis Portugalensis, accepit uxorem Johannam Flandrię comitissam, filiam comitis Balduini, qui fuit, sicut diximus, Constantinopolitanus imperator; hoc apud regem Francię regina Portugalensis , Ferrandi matertera, quę fuerat quondam uxor Philippi comitis Flandrię, fallaciter procuravit. MCCXII. Reginaldus de Domno-Martino, comes Bolonię supra Mare, cum, propter ecclesias quas deprimebat et viduas et orphanos quos depauperabat, esset excommunicatus, tandem quęrens sibi similes, ad excommunicatos se transtulit. Nam confœderatus est Othoni imperatori ac Johanni Anglorum regi, propter quod Philippus rex Francię eidem comitatus Bolonię, Moretonii, Domni-Martini et Abbę-Mallę, quos tam dono regis quam potentia dictus [Reginaldus] comes possederat, [abripuit], et omnes illis [comitatibus] appendentias occupavit; et sic comes [Reginaldus] a toto regno Francię repulsus, ad comitem Barri cognatum suum accessit et apud eum mansit. [Eodem tempore] coguitum est quod Raimundus comes Tholosanus foveret hęreticos Albigenses, etideo a nostris cunctis ad diripiendum est expositus, et tanquam refuga fidei ac publicus hostis Ecclesię judicatus. Nivernis cathedralis ecclesia conflagratur. Philippus rex Francię, pręlatis et baronibus regni sui Suessionis convocatis, dedit ibidem Mariam filium suam, relictam Philippi comitis Namurcii, duci Brabantię in uxorem. Fuit etiam ibidem de transfretando in Angliam, consentientibus baronibus, ordinatum. Causa vero quę regem movebat hęe erat : ut episcopos Anglię in regno Francię exsulantes ecclesiis suis restitueret, ibique divinum officium, quod jam per septennium in Anglia Iota cessaverat, renovari faceret, et ut regem ipsum Johannem, qui nepotem suum Arturum comitem Britannię occiderat, qui etiam plurimos parvulos obsides suspenderat et innumera flagitia perpetra verat, vel pœnę condignę subjiceret, vel a regno prorsus expellens, secundum interpretationem agnominis sui, sine terra efļiceret. Solus Ferrandus comes Flandrię regi Philippo suum negavit auxilium, quia Johanni regi Anglię, mediante Reginaldo comite Boloniensi, confœderatus erat. Philippus rex Francię mimos a curia sua fugat, dans exemplum aliis principibus. MCCXIII. Philippus rex Francię Ingeburgem uxorem suam, a qua jam per annos sexdecim et amplius dissenserat, et apud Stampas in turre custodiri fecerat, in gratiam recepit, ex quo Francorum populus plurimum exultavit. Navigio Philippi regis Francię ad eundum in Angliam parato, venit ipse rex cum [magno] exercitu Boloniam, et ibi per dies aliquos naves hominesque suos hinc et inde venientes exspectans, transivit usque Gravaringas villam in finibus Flandrię sitam, ad quam tota classis ejus secuta est cum. Ibi ex condicto Ferrandus [comes Flandrensis] exspectatus nec venit, nec in aliquo satisfecit, licet ad ejus petitionem ille dies ad satisfactionem eidem assignatus a rege fuisset. Propter quod rex, dimisso proposito transfretandi in Angliam, terram Flandrię invasit, Cassellum cepitet Ypram, et totam terram usque Brugias. Facta etiam voluntate sua de Brugiis, profectus est Gandavum, relictis paucis militibus et satellitibus ad custodiam navium quę secutę eum fuerant per mare usque ad portum prope Brugias, nomine Dam. [Propositumenim regis erat, acquisito Gandavo, in Angliam transfretare; sed dum esset in obsidione Gandavi], Reginaldus comes Bolonię, qui pro delictis suis a facie regis Francorum fugiens tunc cum rege Anglię morabatur, et quidam alii missi latenter [per ęquora] ex parte regis Anglię, magnam partem navium regis Francię occupaverunt, et portum [Dam] ac villam celeriter obsederunt. Quo rex cognito, obsidione Gandavi dimissa, ad Dam reversus obsidionem solvit, et illos fugere compulit, multis tamen eorum occisis, submersis atque captis, sed maxima parte navium suarum perdita. Residuas autem naves victualibus et rebus aliis evacuari pręcipiens, immisso igne, ipsas et villam ac totam in circuitu regionem incendio consumsit; et receptis obsidibus de Gandavo, Ypra, Brugis, Insula et Duaco, in Franciam remeavit. Joannes rex Anglię, cognoscens se exosum multis, vidensque quod esset in periculo honor suus, timuit timore magno : et volens placare plures quos lęserat, primo placavit Papam muneribus, subjectos suos mansuetudine, pręlatos et archiepiscopum Cantuariensem Stephanum quem exsulaverat indulgentia revertendi. Absolutionem vero a Papa obtinens, tradidit eidem in feodum regnum suum, mille marchas in recognitionem singulis annis soluturus, septingentas scilicet ex Anglia et trecentas ex Hibernia. Simon de Monteforti, qui contra Albigenses hęreticos apud Carcassonam relictus fuerat, in castro quod Murellum dicitur, non longe a Tholosa, a comite Tholosano Raimundo, qui hęreticos fovebat, et rege Arragonum, qui in auxiliumejus convenerat, atque a comite Fuxi obsessus, mirabile pręlium perpetravit. Nam cum non haberet nisi ducentos et sexaginta milites et quingentos satellites, equites et peregrinos, pedites vero septingentos inermes, audita missa et Sancti Spiritus invocata gratia, de castro exeuntes, cum eis pugnaverunt et inaudito fere miraculo, septemdecim millia hostium et regem Arragonum occiderunt ; porro de numero Simonis nonnisi octo illo die ceciderunt. Hic Simon cum esset in bellis strenuissimus et multum occupatus, tamen quotidie missam et omnes horas canonicas audiebat. Johannes rex Anglię Rochellam applicuit cummultitudine armatorum. Contra quem Philippus rex Francię misit filium suum Ludovicum; ipse vero, collectis viribus, ire in Flandriam contra Ferrandum disponebat. Gaufridus Silvanectensis episcopus, renuntiaus episcopatui, apud abbatiam Karoli-Loci se transtulit; cui successit frater Garinus, Hospitalis Jerosolymitani professus, Philippi regis Francię specialis consiliarius. Similiter Gaufridus Meldensis episcopus episcopatui renuntiavit, et in monasterio sancti Victoris Parisius divinę contemplationi se arctiusmancipavit; cui successit Guillermus cantor Parisiensis. MCCXIV. Johannes rex Anglię, comiti Marchię et cęteris proceribus Aquitanię reconciliatus, urbem Andegavim cepit; mittensque cursores cum turba militum ultra Ligerim, juxta Nannetum ceperunt Robertum, comitis Drocarum primogenitum, qui in auxilium Ludovici Philippi regis Francię primogeniti convenerat. Qui tantis successibus elatus, pręsumens residuum terrę [amissę] recuperare, castrum quod Rupes-Monachi dicitur, transito Ligeri, obsedit. Quo audito, Ludovicus regis Francorum filius, qui apud Kinonam in Turonia morabatur, obsessos succurrere properavit. Cumque per unam jam tantum dietam a loco distaret [Francorum] exercitus, Johannes rex Anglię, sibi timens, relictis papilionibus ac belli utensilibus, et ad urbem Andegavim Ligerim transiens, revertitur in Aquitaniam, sicut Esaiļ vagus et profugus omnia derelinquens. Ludovicus autem urbem Andegavim recuperans, muros ejus, quos Johannes reparaverat, destruxit. Philippus rex Francię, eodem tempore quo filius ejus Ludovicus contra regem Anglię in Pictavia decertabat, in terram comitis Flandriarum Ferrandi hostiliter intraverat, et usque ad Insulam omnia vastaverat. fai reditu vero ejus ab Insula, Otho imperator depositus, nepos regis Anglię, qui apud Valentinianas in auxilium Ferrandi comitis Flandriarum advenerat, cum non distaret a rege nisi per quinque milliaria, de Moretania juxta Tornacum movit exercitum prope pontem Bovinarum, ut in retrogardam regis Francię insultum faceret inconsulte. Cumque rex [Francię] Othonem venientem cum exercitu cognovisset, jussit acies suas stare. Visoque quod hostes, quasi divino territi, non venirent, jussit iterum acies pręparare ; et cum jam fere medietas sui exercitus pontem Bovinarum transisset, et ipse rex prope pontem, proborum militum vallatus multitudine, post suum exercitum jam venisset, hostes protinus, quasi stupore quodam et honore percussi, diverterunt a latere exercitus versus Septentrionem, solem qui die illo ferventius incaluerat prę oculis tuuc habentes. Quod rex Francorum videns, tubis insonuit, assumptisque armis suas acies [quę pręcesserant] revocavit, et eas de tuenda corona Francię regni diligenter commonens, protinus in hostes se commersit. Quid plura? per spatium unius diei invicem pugnaverunt. Tandem rex Francorum, licet diu fortiterque pugnaverit, et ad terram prostratus diuque jacuerit, ta men, equo recuperato et Dei fretus auxilio, hostes undique superavit. Otho autem imperator, dux Lovanię, comes de Lambourc, Hugo de Boves et multi alii victi terga vertentes, fugę pręsidio se salvarunt, signa imperialia relinquentes. Comes vero Flandriarum Ferrandus, Reginaldus comes Bolonię, et Guillermus comes Salisberiensis et frater ejus, duoque comites Alemannię, et multi magni nominis tam barones quam alii capiuntur; multi tamen ex parte Othonis, pauci vero de parte regis Francię perierunt. Et, sicut illi qui capti fuerant aiehant, numerus Othonis militum mille quingentorum, et aliorum bene armatorum centum quinquaginta millia, pręter vulgus; et infra diem tertium habituri erant quingentos milites et pedites infinitos. Sed misericors Deus in rege Francię et suis Moysi canticum adimplevit; nam perscquebatur unus mille et duo fugabant decem millia. Rex autem Francię, peracto negotio captisque hostibus, per castella sua illos mittens subarcta custodia, Ferrandum comitem Flandrię secum ducens, Parisius est reversus; ubi a clero et populo cum gaudio lacrymabili et inauditis laudibus est exceptus. De hoc siquidem bello quidam versificus sic ait : Annos bis septem Domini cum mille ducentis Jange, die quinta julii finem facientis, Frangunt Francigenę Flandrensis cornua gentis, Multis principibus tecum , Ferrande, retentis. Tu quoque victus, Otho, quid possit Francia sentis, A facie Regis fugiens tua terga sequentis. Pictavenses, audita fama victorię regis Francorum Philippi, multum perterriti, missis legationibus elaboraverunt regi Philippo reconciliari. Rex autem, eorum perfidiam multotiens expertus, non acquievit, sed collecto cxercitu, in Pictaviam, ubi proprie erat Johannes rex Anglię, accessit. Quod agnoscens vicecomes [Thoarcii] tantum fecitper comitem Britannię, cujus uxor ejusdem vicecomitis neptis erat, quod in amicitiam regis Francię receptus est. Sed et ipse rex Anglorum Johannes, cum septemet decem milliaribus ab illo distaret, et nec haberet quo fugeret nec ut in apertum pugnaret procedere auderet, misso comite Cestrię Renulpho cum Roberto legatodomini Papę et aliis, de induciissive trebis Iractari cœpit. Cui rex Philippus quinquennes inducias ex solita benignitate concessit et Parisius remeavit. MCCXV. Propter victoriam Othoni imperatori apud Bovinas a Domino denegatam, in tantum defecerunt ab ejus auxilio viri multi, quod fortunę cedens et ab infortunio non discedens, in patrimonio suo, scilicet in Saxonia, degit, imperio denudatus necnon et sociorum suorum solatio desolatus. Qui tandem morbo dysenterię laborans, convocatis episcopis alioque clero cum lacrymis absolutiouem petiit, petitamque accipiens non diu postea vixit. Fredericus rex Sicilię, qui jussu lunocentii papę apud Maguntiam in regem Alemannię coronatus fuerat, audito quod Otho a partibus Flandriarum sine Victoria in patriam suam remeasset, a partibus Suavię ubi tunc morabatur movit exercitum, et Aquisgrani perveniens, obsedit villam et expugnavit, ibique octavo kalendas augusti in regem iterum Alemannię sublimatur. Mox , ne de honore percepto Deo ingratus existeret, signum crucis dominicę assumpsit, in Terrę Sanctę subsidium cum aliis profecturus. Quidam proceres regni Anglię contra regem suum Johannem insurrexerunt, propter quasdam consuetudines quas observare nolebat sicut firmaverat juramento. Favit vero magnatibus plebs pedestris, manus scilicet rusticana et plurimę civitates. Qui timentes tamen ne possent ei usque in finem resistere, Ludovicum regis Francorum primogenitum de ferendo sibi auxilio per internuntiosconvenerunt, promittentes eidem, expulso rege suo, totius Anglię monarchiam; qui acceptis obsidibus ab eisdem, militum eis multitudinem destinavit. Mense septembri passi naufragium et submersi sunt multi viri nobiles, tam Brabantii quam Flandrenses, volentes transire in Angliam in auxilium regis qui profusa stipendia venientibus in suum auxilium promittebat. Lętati igitur sunt regis adversarii super interitu submersorum et ad rebellandum vehementius animati, asserentes quod esset manifeste in omnibus manus Domini contra regem. Mense novembri, Innocentius papa tertius generale concilium quod Lateranense dicitur Romę celebravit; in quo fuerunt episcopi quadringenti et duodecim , inter quos patriarchę duo affuerunt, scilicet Constantinopolitanus et Jerosolymitanus. Anliochenus vero, gravi morbo detentus, venire nonpotuit, [sed misit pro se episcopum Antaradensem. lexandrinus etiam sub Sarracenorum dominio constitutus fecitquod potuit,] mittens pro sediaconum germanum suum. Primates autem metropolitę septuaginta unum, abbatesque et priores conventuales ultra octingentos; legatorum vero imperatoris Alemannię, imperatoris Constantinopolitani, regis Francię, regis Jerusalem, regis Anglię, regis Cypri, regis Hispanię aliorumque regum et principum ingens adfuit multitudo. Ibique sancta synodus multa utilia constitua, multaque constituta a retroactis temporibus confirmavit. Raimundus autem comes Tholosanus et filius ejus Raimundus tamquam hęretici condemnantur, multique alii hęretici et fautores eorum gladio anathematis feriuntur. Libellus vero vel tractatus de Trinitate, quem abbas Joachim contra magistrum Petrum Lombardum edidit, reprobatur; et perversum Amorici dogma tamquam impium et hęreticum condemnatur. [Eodem tempore] cum quidam faterentur Dionysium Areopagitam fuisse [Dionysium Corinthiorum episcopum et] in Gręcia mortuum et sepultum , aliumque Dionysium extitisse qui fidem Christi Francorum populis prędicavit; alii vero assererent illum, post mortem beatorum apostolorum Petri et Pauli, venisse Romam et a sancto Clemente papa [Petri apostoli successore] in Galliam destination, Innocentius papa tertius, neutri volens pręjudicare sententię, sed cupiens ecclesiam beati Dionysii in Francia honorare, corpus sancti Dionysii Corinthiorum episcopi [et confessoris], quod quidam cardinalis legatus e Gręcia apud Romam detulerat, apud prędictam sancti Dionysii ecclesiam in Franciam [per monachos illius monasterii missos ad concilium] destinavit, et ad has sanctas reliquias venerandas omnibus venientibus, vere pœnitentibus et confessis, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis relaxavit. MCCXVI. Simon de Monteforti, qui apud Carcassonam contra Albigenses hęreticos a Francis relictus fucrat, venit in Franciam contra Arragones auxilium petiturus, a quibus, propter necem Petri regis Arragonum, assultus assiduos sustinebat. Qui infra paucos dies centum viginti milites colligens, de Francia reversus celeri ter secum duxit. Galo sancti Martini presbyter cardinalis, legatus in Franciam a Papa missus, diligenter monuit Ludovicum primogenitum regis Francię ut a proposito transeundi in Angliam contra regem Anglię desisteret; patremque suum Philippum regem ut filio transitum dissuaderet monens consimiliter, deuuntiavit ei sententiam excommunicationis quę a Papa lata fuerat in omnes regi Anglię adversantes. Cumque nihil proficeret, navigavit in Angliam, compositurus paccm, si posset, inter regem et proceres Anglicanos. [Sed interim] Ludovicus regis Francię primogenitus, navigio pręparato, transiit in Angliam et ab his qui eum advocaverant jucunde et reverenter est susceptus, homagia recipiens eorumdem. Sed Galo cardinalis , pugnans pro rege Anglię [spirituali] gladio sancti Petri, terras eorum qui Ludovico adhęserant interdicto supposuit, et personas eorum vinculo anatlematis innodavit. Tertio idus junii Henricus Constantinopolis imperator apud Thessalonicam obiit, anno imperii sui duodecimo. Post cnjus decessum Petrum de Courtenaio Autissiodorensem comitem, [Philippi regis Francię consanguineum et HenriciJ defuncti imperatoris sororium, in imperatorem [Gręcorum Franci et Latini] communiter elegerunt, et ad eum quęrendum in Franciam solemnes nuntios destinaverunt. [Quibus susceptis electioni assen iens, eum uxore Yole, comitissa Namurcii, venit Romam, duobus filiis quosde ipsa habebat Namurcio derelictis.] Innocentius papa decessit, cui successit Honorius tertius [natione Romanus], prius Johannis et Pauli presbyter cardinalis. Eodem etiam tempore mortuus est Johaimes rex Anglię, cui successit Henricus filius ejus, puer decennis, et a Galone legato Romanę curię ad regnum Anglię coronatur. Quo facto Ludovicus regis Franconrum primogenitus de Anglis confidens, obsides [quos ab eis receperat] liberavit, et dimisso exercitu, [ut alium majorem congregaret] in Franciam reversus est. MCCXVII. Ludovicus filius regis Francię, congregata post Pascha equestri pedestrique multitudine, in Angliam remeavit, ęgre ferens et indigne quod quidam ex nobilioribus Anglię in absent in sua eum, spretis juramentis, reliquerant et in partem transierant novi regis. Qui dum Devoram obsedisset, Thomas comes Pertici, qui in auxilium ejus convenerat, apud Linconiam, Anglię civitatem, dolo Anglorum est occisus. Quo audito Ludovicus, percipiens proditionem et infidelitatem Anglorum, incensis machinis suis, se et suos Londoniam transtulit. Et postea, videns dolos baronum Anglię ac persecutionem totius regni et impedimenta portuum propter se ipsum, sed et intentionem Galonis, sedis apostolicę legati, qui totis nisibus procurabat impedimentum ipsius atque suorum, timens quod si Londonia exiret cum Anglis pugnaturus, clauderentur sibi portę revertenti, facta compositione, rediit in Franciam; qui utique mirabilem victoriam habuisset si debitam fidelitatem invenisset. Honorius papa consecravit Petrum comitem Autissiodorensem et Yolem uxorem ejus, [comitissam Namurcii], sororem Henrici imperatoris Constantinopolitani, sicut superius dictum est, defuncti , ad Constantinopolitanum imperium, Romę, in ecclesia sancti Laurentii extra muros, [ne jus in Romano imperio habere viderentur]. Qui, nono die suę consecrationis, ab urbe cum uxore recedens, duxit secum circiter centum sexaginta milites et servientes plurimos ad pugnam armis et animis pręparatos. Cui Johannes de Columna, presbyter cardinalis, legatus in Romania et Venetia, apud Brundusium occurrit, seque ei ad transeundum in Gręciam sociavit. Statimque mari transito, urbem Dyrrachium obsidet imperator. Promiserat enim Venetis, et inde litteras confecerat, quod dictam urbem, quam sibi olim violentia ducis ablatam dicebant, eisdem protinus resignarct, si sibi a Domino capiendi eam copia pręstaretur. Imperatrice tamen cum filiabus suis apud Constantinopolim transmissa, cum dies multos inutiliter iu obsidione consumsisset, imperator, non sine suorum maximo detrimento, obsidionem deserere compulsus est; dumque iret apud Constantinopolim et fuisset inter montes nemorosos et fluvios, ubi erat via difficilis ad transeundum, proditionaliter a Theodoro duce Dyrrachii, qui securum eidem conductum promiserat, capitur cum suo comitatu. Uxor illustris Simonis de Monteforti venit in Franciam, contra Albigenses hęreticos auxilium petitura; ita enim arctaverant virum suum comes Tholosanus et Arragones, quod, perditis quibusdam castellis, vix spem haberet de reliquis retinendis, nisi succursus sibi celeriter pręstaretur. Isto anno fit ventus vehementissimus , qui multas ecclesias domosque evertit, et evulsit arbores infinitas. MCCXVIII. Simon comes de Monteforti [a Francia succursu recepto] dum Tholosam obsedisset, ictu petrarię percussus moritur, in crastino sancti Johannis Baptistę. Vir utique eleganti forma, fide et armis strenuus et perpeti lande dignns; cui successit in comitatu suo et terra Albigensium Guido filius ejus. Sanctus Guillermus Bituricensis archiepiscopus canonizatur a papa Honorio, ejusque successor Geraudus moritur; cui successit Simon cantor Bituricensis, nepos Henrici quondam ejusdem ecclesię archipręsulis. Hugo dux Burgundię moritur et apud Cistercium sepelitur. Galterus abbas Pontiniaci fit episcopus Carnotensis. Mense octobri, vineę et arbores ita gelu non modico sunt exustę, quod exustionem ejusmodi se nemo vidisse assereret vel audisse. Herveus Nivernensis comes, et Galterus camerarius regis Francię, ac multi tam barones quam episcopi milites et plebani cruce signati, transita mari, circa festum apostolorum Simonis et Judę applicant Damietam ; ubi Johannes rex Jerusalem et dux Austrię ad hanc singulariter oppugnandam cutn valido exercitu, mense maio, accesserant, cęteris paganorum urbibus prętermissis: dicebant enim, quod si dicta civitas capi posset, quod de facili poterat Terra Sancta a gentilibus emundari. Deo autem favente, res eo usque devenerat, quod nostri cum labore nimio et strage multorum expugnaverant quamdam turrim in alveolo [fluminis] Nili sitam, et ad sui pręsidium sufficienter necessariis pręmunitam. Porroquia multi de populo [Christiano] perierunt, clerici processionibus factis, in pane et aqua quatriduanum jejunium omnibus indixerunt. Nam in vigilia sancti Andreę apostoli intumuerunt fluctus maris, crescentes et excursus facientes usque ad castra fidelium, et ex alia parte incautos inundans [Nili] fluvius occupavit, unde navium et victualium damna non modica pertulerunt. Duravit autem hęc tempestas assidua per tres dies. Invasit pręterea dolor repentinus quorumdam pedes et crura, et caro corrupta gingivas in dentes obduxit, potentiam auferens masticandi; quorum plurimi dolore morientes, et reliqui usque ad tempus vernale durantes, caloris tamen beneficio incolumes evaserunt. Sane in festo beatę Agathę virginis, pater misericordiarum et Deus totius consolationis suis in obsidione Damietę positis conferre dignatus est victoriam gloriosam. Nam, cum quidam Christianorum fluvium [Nili] transissent causa undique obsidendi civitatem, soldanus Babylonię et sui, qui cum multo exercitu super ripam fluvii tentoria sua fixerant, diviuo terrore perterriti, ante lucis auroram in fugam versi sunt sua tentoria relinquentes; quod nostri perpendentes statim fluvium transeunt, occupantes castra fugientium, ubi spolia reperiunt infimta, et sic in crastino per gyrum a nostris obsessa fuit Damieta. Philippus rex Francię fecit constitutionem generalem per regnum suum de Judęis suis, ut nullus in vadium recipiat ecclesię ornamentum. Item ut Judęus non tradat mutuo pecuniam religioso sine consensuabbatis sui et capituli. Item ut nullus Christianorum vendere compellatur hereditatem aut redditus suos propler debita Judęorum ; imo duę partes hereditatis seu reddituum debitoris et plegii assignentur Judęo, ac deinceps non currat debitum, et ut debitum non currat ultra annum a mutuo facto. Item ut libra non lucretur nisi duos nummos in qualibet septimana, et ut propter hoc non capiatur corpus debitoris. Jerusalem quę inexpugnabiliter munita videbatur, destructa est a Coradino filio Saphadini : muri enim cum turribus in acervos lapidum redacti sunt, pręter templum Domini et turrim David. De sepulchro autem Domini destruendo consilium habuerunt Sarraceni, et hoc per litteras civibus Damietę ad eorum solatium significaverunt; sed huic temeritati nemo manus [apponere pręsumsit] propter reverentiam sancti loci. Sicut enim in Alchorano libro legis eorum scriptum habent, ipsum Christum Dominum nostrum credunt de Maria virgine conceptum et natum, ac sine peccato vixisse, prophetam et plus quam prophetam protestantes, cœcos illuminasse, leprosos curasse, mortuos suscitasse et ad cœlos asseverant firmiter ascendisse. Unde in tempore treugarum sapidites ipsorum Jerosolymam ascendentes, codices Evangeliorum sibi exhiberi postulabant, et osculabantur et venerabantur, propter munditiam sanctę legis quam Christus dorait, et maxime propter evangelium Lucę, scilicet : Missus est Gabriel quod litterati inter ipsos sępius repetunt et retractant. Lex autem illorumquam, Diabolo dictante ministerio Sergii monachi et apostatę et hęretici, Machometus Sarracenis dedit, scripta est arabice, et a gladio incipit, et per gladium tenetur, et in gladio terminatur. MCCXIX. Ludovicus, filius regis Francię Philippi, post mortem Simonis de Monteforti apud Tholosam ictu petrarię defuncti, cum copioso exercitu cruce signatorum de cunctis Gallię partibus iter movet adversus hęreticos [Albigenses et] Tholosanos. Primumque castrum quod Mirmanda dicitur ab hęreticis munitum et obsidet et expugnat. Quo facto, Tholosam adit et obsidet diuque viriliter impugnat. Sed, sicut dicitur, proditione aliquorum nobilium partis suę interveniente, redire inefficax est compulsus. Post cujus reditum, nostri qui remanserant a Tholosanis hęreticis, solito audacioribus factis, multas molestias patiuntur, nonnulla castra dimittentes quę, proditione quorumdam, hęretici in suam redigunt potestatem. Nostri in obsidione Damietę positi, per ingeniorum erectionem et lapidum fulminationem, necnon per terram et aquam frequentes assultus facientes, tota ęstate captioni civitatis operam impendebant : sed Sarraceni eos bellis ordinatis fortiter impugnantes, a proposito ipsorum, quod aliquando videbatur proximum effectui, revocabant. In festo vero decollationis sancti Johannis Baptiste contra Soldanum ad pugnandum superbe et inordinate exeuntes, cum in fortitudine sua non in Domino confiderent, cadunt et pereunt multi, non tamen sine damno militia; paganorum. Capti fuerunt de nostris viri nobiles Milo de Nantolio electus Balvacensis, vicecomes de Sancta-Suzanna , Galterus regis Francię camerarius, et quidam alii Francigenę potentes, titulo militię gloriosi. lllo die Johannes rex Jerusalem viriliter se habens, igne gręco fere combustus fuit; sed pius et misericors Deus suum militem conservavit, et aliorum nostrorum superbiam sic oppressit. Circa vero festum Omnium Sanctorum, cum quidam de nostris ad quamdam portam civitatis missi fuissent de nocte ut status inclusorum aliquid explorarent, cum intus neminem vigilem percepissent, scalis appositis muros ascendunt , portas aperiuut, paucos resistentes capiunt et occidunt. Sic igitur nouis novembris capta est [a nostris] Damieta, absque deditione vel defensione aut violenta deprędatione, in oculis regis Babylonis, qui divino terrore territus non est ausus more solito Christi milites aggredi, ut soli Deo victoria adscribatur. Cum veto nostri timerent intrare civitatem propter circumstantem exercitum Sarracenorum ne castra eorum invaderent, divino nutu fluvius Nilus subito adeo inundavit, quod inaccessibilia castra redderet ipsorum ; ostendens manifeste quod pro Christicolis contra insensatos ipsa elementa se opponerent et pugnarent. Quod percipiens Soldanus, castra sua comburens, fugiit timidus et confusus ; nostri vero ingredientes civitatem, invenerunt plateas stratas cadaveribus mortuorum, pestilentia et fame deficientium. Dominus enim evaginaverat gladium suum super eos , et in tantum interfecerat manus ejus, quod a tempore obsidionis urbis infra vigenti menses perierunt in civitate septuaginta millia paganorum, exceptis tribus millibus qui vivi sunt reperti, inter quos vix centum sani remanserant qui possent defendere civitatem. Inventa autem sunt in civitate victualia multa, aurum , argentum, panni serici, lapides pretiosi, vestes pretiosę et alię divitię infinitę. De quibus omnibus et de civitate similiter facta est divisio, et datum est unicuique secundum quod eum decebat, justa providentiam discretorum ad hoc de communi consilio electorum; dominium vero civitatis datum est Johanni regi Jerusalem ad augmentationem regni Jerosolymorum in perpetuum possidendum. Purgata denique civitate, legatus [apostolicę sedis Pelagius], cum clero et populo, accensis candelis et luminaribus, cum hymnis et canticis, in die Purificationis beatę Marię processionaliter ingressus est civitatem. Fecerat enim in mahumeria, [quam prius purgari fecerat], Damietę maximam pręparari basilicam, quam in honore beatę Marię semper virginis consecravit; et sedem episcopalem in ea instituens, ibidem missarum solemnia cum lacrymis et magna devotione populi celebravit. Civitas hęc, pręter naturalem situm loci quo muniebatur, triplici cincta erat muro, turribus lateritiis multis et magnis fortissime firmata ; clavis et antemurale totius Ęgyptię régionis olim Heliopoleos dicta. MCCXX. Fredericus imperator Alemannię [et Sicilię rex] ab Honorio papa ad imperii dignitatem imperiali diademate coronatur. Robertus de Meduno Aniciensis episcopus a quodam milite occiditur, quem excommunicaverat pro injuriis Ecclesię irrogatis. Quod populus Aniciensis grave ferens, in parentes ipsius militis graviter insurrexit; nam et castella et domos eorum funditus evertit, arbores et vineas extirpavit, ac ipsos perpctuo exsilio condemnavit. Yoles imperatrix Constantinopolis [relicto Balduino admodum parvulo] obiit. Qua defuncta, cum Petrus imperator, maritus suus, adhuc in carcere teneretur, Franci et Latini qui in Gręcia morabantur, habito diligenti maturoque consilio, legatos in Franciam trausmiserunt, qui unum de filiis Petri imperatoris, Henricum nomine, cum assensu regis Francię in Gręciam perduxerunt, et eum Constantinopoli imperiali diademate sublimarunt. Mense julio, corpus beati Thomę martyris a Stephano Cantuariensi archiepiscopo in theca aurea lapidibus pretiosis ornata et opere mirabili cęlata diligentissime collocatur. Petrus Parisiensis episcopus apud Damietam obiit; post cujus mortem cum canonici Parisienses in electione discordassent, Guillermus Autissiodorensis episcopus, jussu Honorii papę, ad Parisiensem cathedram transmigravit. Guido filius defuncti Simonis de Monteforti, qui patri successerat in terra Albigensium, a comite Sancti-Ęgidii ignominiose occiditur; cujus mors omnes catholicos in partibus illis commorantes inconsolabiliter contristavit. Quo audito Almaricus frater ejus tactus dolore cordis intrinsecus, promisit se ab obsidione cujusdam castri, quod frater ejus obsederat, non recessurum, donec illud vi vel deditione in suam redigeret potestatem. Sed postea suorum auxilio destitutus, ab illo castro infecto negotio remeavit. Quo recedente, in tautum eum tristia auspicia prosequuntur, quod fere omnia castra quę prius tenuerat hęreticorum dominio subderentur. Non minori miraculo, imo majori donavit Dominus Christianis [apud Damietam congregatis] Tanis civitatem Ęgypti, sicut fecerat Damietam. Nam nostri, habito diligenti consilio, miserunt in festo sancti dementis exploratores per [Nilum] fluvium in navibus usque Taneos, ut de casalibus prope tollerent sibi victualia, et statum prędicti loci diligenter explorarent. Qui prope urbem accedentes, cum nullos in ejus turribus et muris defensores viderent, ipsam civitatem irrumpentes eam vacuam invenerunt. Habitatores autcm illius, audita captione Damietę, nimio terrore percussi fugerant, putantes totum Christianorum exercitum advenire; et sic posuit Dominus illo tempore in Ęgypto signa sua. Apud Damictam, inter Johannem regem Jerusalem et legatum romanę ecclesię Pelagium orta est dissensio, eo quod legatus universi exercitus dominium usurpabat, ad hoc, ut dicebatur, laborans quod per eum factum esse totum Damietę negotium videretur : et ob hoc Johannes rex, a Damieta discedens, in Syriam est profectus. MCCXXI. Tartari Georgiam et Armeniam majorem intrantes cas vastaverunt, et suo dominio subjecerunt. Pelagius, sedis apostolicę legatus, videns populum Dei innumerabilem apud Damietam nihil diu proficere, christiani nominis fines cupiens dilatare, deprecatus est per suas litteras Johannem regem Jerusalem ut compatiendo christianitati apud Damietam quam citius posset repedaret. Cujus precibus rex libenti animo acquiescens, protinus remeavit, et de voluntate ac consilio legati, ipse rex et legatus eum magna multitudine partis exercitus, in festo apostolorum Fetri et Pauli, accincti armis bellicis, et victualia secum usque ad duos menses deferentes, exeunt de Damieta, per terram et aquam versus Babylonem profecturi. Qui cum venissent ad quemdam locum distantem a Babylone per vigenti quatuor stadia et totidem a Damieta, ubi Nilus fluvius tripertitus tria ingentia flumina de se facit, quemdam pontem navium, quem Sarraceni fabricaverant, occupaverunt, et in planitie littoris tentoria sua posuerunt. Quorum Soldanus videns multitudinem et audacię sentiens magnitudinem, habito consilio, cum eis noluit dimicare, sed statim suis pręcepit viarum aditus custodiri et muniri, ne de Damieta ad eos possent vel succursus gentium vel victualia pervenire; sperans arte execrabili sine suorum lęsione populum Domini deperire. Quod peccatis nostris exigentibus ita factum est; nam nostris victualia defecerunt, et Nilus more solito totam terram in qua erat christianus exercitus occupavit. Sic ergo populus Domini inedia vires perdens et usque ad genua in cœno aquarum palustrium residens, coactus est reddere Damietam; ea conditione quod pars ligni crucis Dominicę, quam [Salahadinus] soldanus [Babylonię et Damasci] de Jerosolymis asportaverat, redderetur Christianis, et treuga firmata usque ad octo annos, salvo conductu dato usque Accon, Sarraceni captivos christianos universos penitus liberarent. Et sic Damieta cum multis laboribus et sumptu capta, ac per annum et amplius a nostris possessa, in festo Nativitatis beatę Marię virginis reddita est Sarracenis. Manasses Aurelianensis episcopus obiit, cui successit Philippus sancti Guillermi Bituricensis archiepiscopi nepos. MCCXXII. Herveus Nivernensis comes, qui antecaptionem Damietę de partibus transmarinis redierat, veneno occiditur; qui primo apud castrum sancti Aniani [in Bituria] tumulatus, et postea apud Pontiniacum Cisterciensis ordinis [cœnobium] , reliquit unicam filiam sua m , quę data est uxor Guidoni comiti Sancti Pauli. Magister Petrus de Corbolio, Senonensis archiepiscopus, die synodis suę) moritur, et in ecclesia Senonensi pręsente synodo sepelitur; cui successit magister Galterus Cornutus. Obiit etiam Guillermus Parisiensis episcopus, qui ab ecclesia sancti Antonii Parisiensis partem conventus sanctimonialium Cisterciensium apud Autissiodorum, in loco qui Cella dicitur, collocavit. MCCXXIII. Johannes rex Jerusalem ex amissione Damietę et debilitate suorum ultra modum dolens effectus, a partibus transmarinis transfretat in Italiam, auxilium a Papa petiturus. Ibique a papa Honorio et Frederico imperatore honorifice receptus, dedit [eidem] imperatori Frederico unicam filiam suam in uxorem, [coram Papa], cum toto regno Jerosolymitano, quod ex parte matris filiam contingebat; [de qua postmodum suscepit filium imperator nomine ConradiuumJ. Et sic de regno Jerusalem hic annotare supersedeo, quia quamvis plures postea, jure successionis [autalio modo], titulum regni ipsius retinuerint, nullus tamen illud possedit nec in regem coronatus est, nisi rex Cypri qui in Accon, in contemptum regis Sicilię Karoli, qui jus regni illius emerat ab hęrede legitimo, sefecit, ut dicitur, coronari. Henricus Frederici imperatoris filius ex sorore regis Aragonię, puer decennis, ex mandato patris ad regnum Alemannię coronatur. [Initio mensis julii], ante noctis crepusculum octo diebus cometes apparuit per totum regnum Francię, regni denun tians detrimentum. Nam cum Philippus rex diuturno tempore quartanis febribus premeretur, proh dolor! apud Meduntem, pridie idus julii, rebus bene dispositis, spiritum exhalavit, et in crastino, a Corrardo Portuensi episcopo cardinali, qui, auctoritate apostolica, in terra Albigensium legatus advenerat, necnon a viginti quatuor aliis tam episcopis quam archiepiscopis qui pro negotiis divino nutu illuc advenerant, in abbatia sancti Dionysii in Francia, ante majus altare, honorifice sepelitur, Johanne de Bregna rege Jerusalem, qui paulo ante in Franciam advenerat, pręsente, et super mortis ejus infortunio, cum innumera multitudine militum, clericorum et vulgarium, condolente. Mirabile enim fecit testamentum : nam Johanni regi Jerusalem sexaginta millia librarum Parisiensium, et totidem militię Templi, ac totidem Hospitali delegavit in auxilium Terrę Sanctę; abbatię autem sancti Dionysii duodecim millia libras, et aliis ecclesiis Gallicanis dona innumera erogavit. Eodem die et eadem hora pontifex Roman us Honorius, cum esset in quadam urbe Campanię [Italorum], exequiarum officium pro dicto rege, revelatione sibi divinitus ostensa per sanctitatem cujusdam militis, cum cardinalibus celebravit. Rege igitur Philippo, sicut diximus, tumulato, Ludovicus ejus primogenitus, octavo idus augusti, in Remensi ecclesia a Guillermo Bemensi archiepiscopo, cum Blancha uxore sua, ad regnum Francię coronatur, anno ajtatis suę vicesimo sexto. Prima dominica sequentis Quadragesimę, Johannes rex Jerusalem, baculum peregrinationis accipiens, ad sanctum Jacobum [in Galicia] est protectus; qui inde revertens per regem Hispanię, accepit in uxorem dominam Berengariam, neptem dominę Blanchę reginę Francię. Almaricus comes Montisfortis, de partibus Albigensium, propter inopiam victualium, in Franciam, rediens, Carcassonam urbem fortissimam et alia castra, quę cum labore maximo super Albigenses hęreticos fuerant acquisita, reliquit. MCCXXIV. Tertio nonas maii, Ludovicus rex Francię et Corrardus episcopus cardinalis, legatus in terra Albigensium, apud Parisius generale concilium convocarunt; in quo per cardinalem Honorius papa indulgentiam quę in Lateranensi concilio contra Albigenses hęreticos fuerat instituta, auctoritate propria revocavit, et Remundum comitem Tholosanum fide catholicum approbavit. In crastino sancti Johannis Baptistę, Ludovicus rex Francię Turonis congregavit exercitum; indeque rediens, Niordum castrum [in Pictavia] adiit et obsedit. Savaricus vero de Malo Leone [miles], qui intus erat ad defendendum castrum, videns regis fortitudinem, castrum reddit ut liceat sibi recedere salvis suis. Quo ita reddito, rex inde progreditur ad Sanctum Johannem Angeliacum; ubi oppidani sibi timentes regi occurrunt pacifice, fidelitatemque ei facientes eum honorifice susceperunt. Rex inde tendens ad Rochellam obsidet eam; machinę eriguntur et per novem dies muros destruunt incessanter. Sed Savaricus de Malo Leone intus cum trecentis fere militibus, burgenses villę et servientes quam plurimi se viriliter defendunt et regem et suos impugnant multociens. Demum considerantibus illis qui intus erant se non habituros ab aliqua parte succursum, reddunt villam regi, facientes [ei omnes] fidelitatem, pręter Savaricum, qui cum Anglicis per mare recessit. Tunc Lemovicenses et Petragoricenses et omnes Aquitanię principes, exceptis Gasconibus qui ultra Garonnam fluvium erant, fidelitatem regi promiserunt; et sic in Franciam est reversus. Infra octabas Assumptionis beatę Marię, apud Montem Pessulanum, auctoritate apostolica concilium celebratur. Nam Honorius papa Narbonensi archiepiscopo dederat in mandatis quod ibi modum pacis quam Remundus comes Tholosanus et alii Albigenses sanctę matri Ecclesię offerebant audiret, et quod inde faceret remandaret. Qui convocatis totius provincię [illius] episcopis etabbatibus atque clericis universis, a comite Tholosano aliisque baronibus juramenta recepit, quod terram securam et obedientem Romanę ecclesię redderent, et clericis redditus restaureront, ac de hęreticis confessis vel convictis justitiam facerent indilatam, et pro posse suo per universam provinciam pravitatem hęreticam extirparent. Savaricus de Malo Leone, qui cum Anglis de Rochella transfretaverat, percipiens quod ipsum latenter capere vellent de eo diffidentes, [salubri accepto concilio], reversus in Franciam regi Ludovico se submisit et ei homagium suum fecit. MCCXXV. Tempore Paschali, quidam homo venit in Flandriam sub habitu peregrino, qui se dicebat esse Balduinum, quondam imperatorem Constantinopolitanum, et de Gręcorum carcere quasi per miraculum liberatum. Quem videntes quamplurimi de Flandria nobiles, favent ei propter aliqua intersigna quę eis dicebat, et dicta multa atque gesta comitis Balduini. Sed comitissa Flandrię [Johanna], videns quod [per eum] amitteret comitatum, regem Francię adiit [Ludovicum], ipsum deprecans ut suum sibi quem amittebat restitueret comitatum. Quo audito, rex illum apud Peronam convocavit, et quis eum militem novum fecerat, aut ubi patri suo regi Philippo homagium fecerat requisivit. Sed super hoc petens inducias, cum respondere nollet, de regno Francię infra triduum jussus est egredi. Ipse vero apud Valentianas rediens a suis deseritur, et tandem sub specie mercatoris per Burgundiam fugiens, a quodam milite captus, comitissę [Flandrię] redditur; quem sui diversis pœnis afficientes ad ultimum patibulo suspenderunt. In festo apostolorum Petri et Pauli, Romanus Sancti Angeli diaconus cardinalis, legationis oflicio fungens in Francia, per Turonensem urbem transiens, usque Quinonem regi Francię occurrit; ubi rex cum Hemerico vicecomite Thoarcii treugas usque ad festum beatę Marię Magdalenę prolongavit; statimque revertens in Franciam cum legato, Parisius parlamentum convocavit. Ad quod veniens vicecomes Thoarcii coram legato et multis baronibus homagium suum regi fecit, [et quidquid erga ipsum deliquerat emendavit]. Circa Purificationem beatę Marię, Ludovicus rex Francorum et magnates quamplurimi, archiepiscopi et episcopi, [et multi alii de regno Francię] Parisius adunati, contra Albigenses hęreticos crucis signum per manum Romani cardinalis assumpserunt.