[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. {I.} Urbani papae praeconia. Post mortem clarus miraculis. Urbanis papa, ante papatum Odo uocabatur, ex Francis claro germine oriundus, ex territorio et clero Remensi, et existens, ut ferunt, nisi falluntur, papa primus ex Francis. Is Cluniaci factus ex clerico monachus, post abbatem gloriosae memoriae qui adiuuit Hugonem non multo post rexit officium prioratus. Inde proficiente merito, ciuitati Ostiae, Gregorii septimi papae iussu, destinatur episcopus; ad extremum apostolicae sedi praeficitur pontifex summus. Cuius quanta magnanimitas exstitit, huius profectionis incentiuo innotuit, quod dum primus ipse praebuit, quonam pacto id fieret, totus mundus obstupuit. Attestatur statui mentis finis eius splendens miraculis. Defuncto etenim ac sepulto eo, sicut succedens ei Ostiensis scripsit episcopus, cum plurima signa iam fierent, astitit quidam sepulcro illius iuuenis, et membrorum damnum sibi imprecatus est, si per Urbani merita, qui Odo diceretur, signum unquam factum fuerit ac fieret. Necdum pedem a loco extulerat, cum officio sermonis amisso, et altero laterum paralysi intercurrente correpto, postridie, Urbani uirtutum testimonia mortuus ipse perhibuit. Is itaque uir eximius, cum ab Alexi Graecorum principe magnis honoraretur exsequiis, et precibus quidem, sed multo propensius generali Christianitatis periculo pulsaretur quae quotidianis Gentilium minuebatur incursibus (et Sarracenorum namque irruptionibus Hispanias audiebat saepissime conturbari), pro hoc ipso, suae gentis sollicitaturus homines, commeatum facere destinauit in Franciam, apostolicae nempe sedis pontificibus ab antiquo consuetudinarium fuit, si quam sunt passi a finitima gente molestiam, auxilia semper expetere a Francis. Stephanus et Zacharias pontifices, uterque sub Pippino et Carolo regibus confugium fecit ad ipsos. Quorum prior, e pontificibus sequentem, facta usque Ticinum expeditione, Ecclesiae suum patrimonium reparando, propriae sedi restituit; Desiderium regem, qui uiolentiam intulerat, ad eorum quae diripuerat redditionem sola armorum intentatione coegit. Caeteris enim gentibus erga beatum Petrum ergaque pontificalia decreta, timoratius humiliusque se habuit gens eadem, nec temeritate, qua alii assolent, uelamen malitiae arripere contra Deum uoluit libertatem. Vidimus, iam annis emensis pluribus, Teutonicos, imo totius Lotharingiae regnum, beati Petri eiusque pontificum praeceptis barbarica quadam obstinatione reniti, et ambientes malle aut diuturno siue sempiterno anathemati subiacere quam subiici. Audiui anno praeterito, dum cum archidiacono quodam Magontino super sua ipsorum rebellione congrederer, quod regem nostrum cum populo in tantum uilipenderit, ob hoc solum quia dominum papam Paschalem cum suis principibus grate ubique susceperit, ut eos non modo Francos uocauerit. Cui inquam: « Si ita eos inertes arbitraris et marcidos ut celeberrimum usque in Oceanum Indicum nomen, foede garriendo detorqueas, dic mihi ad quos papa Urbanus contra Tureos praesidia contracturus diuertit? nonne ad Francos? hii nisi praeissent et barbariem undecunque confluentium gentium uiuaci industria et impauidis uiribus constrinxissent, Teutonicorum uestrorum, quorum ne nomen quidem ibi sonuit, auxilia nulla fuissent. » Haec ad illum. Fateor uero et omnibus credibile est huic tanto gentem istam Deum reseruasse negotio, praesertim cum pro certo nouerimus quia ex quo fidei signum, beato Remigio tradente, sumpserunt, nullius unquam perfidiae suscipere contagium uel ad horam acquieuerunt, quo uix, aut nullo modo, nationes aliquae mundae manserunt. Hii sunt qui, dum adhuc sub errore gentili positi, Gallorum, sed Christianorum arua pugnaci intentione subigerent, nemini unquam pro Christi fide aut poenas intulerunt aut mortem; sed eos quos Romana seueritas ferro ignique punierat, auro argentoque recondidit, gemmis electroque contexit ingenita liberalitas gentis. Nec solum intra se passos, his honoribus contendit ambire; sed et Hispaniis aut Italia seu quibuslibet gentibus aduectos, tantae desiderio affectionis excoluit, ut martyrum seu confessorum, quos tantopere seruat, amor et celebrem reddiderit et illustrem, fideique irremisso tenore donauerit; ad extremum huius Ierosolymitanae uictoriae triumphis extulerit. Quia enim portauit iugum ab adolescentia, sedebit solitaria, inter omnium uidelicet gentium proprietates, gens nobilis, prudens, bellicosa, dapsilis ac nitida. Quibus proprium cum sit nomen, quarumcunque nationum homines, mutuato imo praestito ipsorum agnomine honorantur. Quos enim Britones, Anglos, Ligures, si bonis eos moribus uideamus, non illico Francos homines appellemus? Sed iam ad proposita redeamus. [2,2] CAPUT II. Papa igitur Urbanus, regni nostri fines ingrediens, tanta urbium, oppidorum, uillarumque laetitia et concursione excipitur quanto omnium qui aduiuerent memoriis incompertum fuerat, quod aliquando apostolicae sedis antistes in regiones has uenisse uideretur. Annus itaque incarnati Verbi millesimus nonagesimus quintus properabat euolui, cum praesul idem, ualde frequens accelerauit conuocare concilium, cui tandem in urbe Aruernica, scholasticissimo omnium praesulum Sidonio gloriosa, dedit locum, cui tamen immutatae Claromonti constat esse uocabulum. Quod fuit tanto celebrius quanto excellentis et inusitatae personae ora cernere, uerba audire erat desiderabilius. Illic, praeter episcoporum et abbatum examina, quos circiter quadringentos per prominentes ferulas fuisse aliqui numerauerant, totius Franciae et appendicium comitatuum litteratura confluxit. Erat ibi spectare quam serena grauitate, ponderosa comitate praesideret, et ut praefati Sidonii uerbis utar, quam « piperata facundia, » ad obiecta quaelibet papa disertissimus detonaret. Notabatur quanta uir clarissimus modestia tolerabat suas tumultuose causas ingerentium, loquacitatem; quam parum appretiabatur, nisi secundum Deum cuiuspiam personalitatem. Inde Philippum regem Francorum, cuius trigesimus septimus tunc regni recensebatur annus, qui propria, Bertha nomine, uxore relicta, Andegauensis comitis uxorem sibi, Bertradam uocabulo, deuinxerat, tanta auctoritate excommunicauit ut intercessiones spectabilium personarum, et multiplicium munerum illationes contempserit, et quod intra regni ipsius demorabatur limites non extimuerit. In hoc ipso concilio, sicuti antequam ab urbe digrederetur proposuerat, hacque de causa Francos expetiuerat, maximam ad sibi assistentes concionem habuit, et inter caetera, quae excessere memorias auditorum, hac intentione disseruit. Eius enim scientiae litterali eloquentiae cooperabatur agilitas, non enim minor ei uidebatur in Latinae prosecutione locutionis ubertas quam forensi cuilibet potest esse in materno sermone pernicitas. Nec altercantium multitudo obtundebat concionantis ingenium, sed licet praedicabilium grammaticorum elegantiis ambiretur, et causarum emergentium nebulis offundi uideretur, et oratorum superexundare copias, ac sermonum quorumcunque facetias superequitare litterali luculentia putabatur. His ergo, etsi non uerbis, tamen intentionibus usus est. « Si inter Ecclesias toto orbe diffusas aliae prae aliis reuerentiam pro personis locisque merentur: pro personis, inquam, dum apostolicis sedibus priuilegia maiora traduntur; pro locis uero, dum regiis urbibus eadem quae personis dignitas, uti est ciuitas Constantinopolitana, praebetur: {IV} illi potissimum Ecclesiae deberemus, ex qua gratiam redemptionis, et totius originem Christianitatis accepimus. Si enim uerum constat quod a Domino dicitur, quia uidelicet salus ex Iudaeis est, et Dominum Sabaoth semen nobis reliquisse constat, ne sicut Sodoma simus et Gomorrhae similes fiamus, et semen nostrum Christus est, in quo salus et omnium gentium benedictio est: ipsa terra et ciuitas in qua habitauit et passus est, Scripturarum testimonio sancta uocatur. Si enim haec terra, Dei haereditas et templum sanctum, antequam ibi obambularet ac pateretur Dominus, in sacris et propheticis paginis legitur, quid sanctitatis, quid reuerentiae obtinuisse tunc creditur, cum Deus maiestatis ibidem incorporatur, nutritur, adolescit, et corporali uegetatione hac illacque perambulat aut gestatur? et, ut cuncta quae longo uerborum gyro narrari possunt, digna breuitate constringam, ubi Filii Dei sanguis, coelo terraque sanctior, effusus est, ubi corpus, pauentibus elementis, mortuum in sepulcro quieuit, quid putamus uenerationis emeruit? Si, ipso Domino nostro recens interfecto, et a Iudaeis adhuc ciuitate possessa, sancta ciuitas ab euangelista uocatur, cum dicitur: Multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis; et a propheta Isaia dicitur: Erit sepulcrum eius gloriosum; cum ipsa sanctitas, ciuitati semel Deo ipso sanctificatore per seipsum indita, nullo malo superueniente exinaniri ualeat, et eodem modo indiuisibiliter sepulcri gloria constet: summis studiis, fratres charissimi, uobis elaborandum est, ut sanctitas ciuitatis, ac sepulcri gloria, quae gentilium frequentatione quantum in ipsis est crebro polluitur; si ad Auctorem illius sanctitatis et gloriae aspiratis, si ea quae in terra sunt uestigiorum eius signa diligitis, si expetitis, Deo uos praeeunte, Deo pro uobis praeliante, mundetur. « Si Machabaeis olim ad maximam profuit pietatis laudem, quia pro caeremoniis et templo pugnarunt, et uobis, o milites Christiani, legitime conceditur ut armorum studio libertatem patriae defendatis. Si limina etiam apostolorum, uel sanctorum quorumlibet, tanto sudore petenda putatis, quid crucem, quid sanguinem, quid monumentum eruere, quid uisitare, quid pro his eruendis animarum pretia impendere detrectatis? Indebita hactenus bella gessistis, in mutuas caedes, uesana aliquoties tela solius cupiditatis aut superbiae causa torsistis; ex quo perpetuos interitus, et certa damnationis exitia meruistis. Nunc uobis bella proponimus quae in se habent gloriosum martyrii munus, quibus restat praesentis et aeternae laudis titulus. Ponamus modo in Ierusalem Christum neque mortuum, nec sepultum, nec ibidem uixisse aliquando. Certe, si haec deessent omnia, solum illud, ad subueniendum terrae et ciuitati uos excitare debuerat, quia de Sion exierit lex, et uerbum Domini de Ierusalem. Si enim ex Ierosolymitano, quidquid Christianae praedicationis est fonte manauit, riuuli, quaquauersum toto terrarum orbe dispersi, catholicae multitudinis corda retorqueant, ut solerter attendant quid fonti tam irriguo debeant. Si ad locum unde exeunt, flumina reuertuntur, ut iterum fluant, iuxta dictum Salomonis, gloriosum uobis uideri debet, si ei loco repurgium possitis impendere, unde Baptismatis purgamentum, et fidei documentum uos constitit accepisse. « Et est uobis praeterea summa deliberatione pensandum, si ipsam matrem ecclesiarum Ecclesiam, uobis elaborantibus, ad Christianitatis cultum reflorere, Deo per uos agente, contigerit, ne forte contra propinqua Antichristi tempora ad fidem partes Orientis aliquas restitui uelit. Perspicuum namque est Antichristum non contra Iudaeos, non contra gentiles bella facturum, sed, iuxta etymologiam sui nominis, Christianos peruasurum. Et, si Antichristus ibidem Christianum neminem sicuti hodie uix aliquis habetur, inueniat, non erit qui sibi refragetur, aut quem iure peruadat. Iuxta enim Danielem, et Hieronymum Danielis interpretem, fixurus est in Oliueti monte tentoria, et Ierosolymis, In Dei templo, tanquam sit Deus, certum est, Apostolo dicente, quod sedeat, et iuxta eumdem prophetam, tres reges, Aegypti uidelicet, Africae ac Aethiopiae, haud dubium quin pro Christiana fide primos interficiat. Quod quidem nullatenus fieri poterit, nisi, ubi nunc paganismus est, Christianitas fiat. Si ergo piorum praeliorum exercitio studeatis, ut sicut ab Ierosolymis Dei notitiae seminarium accepistis, ita illic mutuatae redhibitionem gratiae restituatis, ut per uos nomen catholicum propagetur, quod Antichristi Antichristianorumque perfidiae refragetur. Quis non coniicere potest quod Deus, qui uniuersorum spem exuberantia uirtutis exsuperat, per scintillam uestram tantae paganitatis arundineta consumat, ut Aegyptum, Africam Aethiopiamque, quae a nostrae credulitatis communione desciscunt, intra huius rudimenta legis includat, et homo peccator, filius perditionis aliquos rebelles inueniat? « Et ecce Euangelium clamat Ierusalem calcandam a gentibus, donec impleantur nationum tempora. Bifariam intelligi possunt tempora nationum, aut quia Christianis dominatae sunt ad placitum, et pro suis libidinibus turpitudinum omnium uolutabra sectatae sunt, et in cunctis his nullum obicem habuerunt, tempus enim suum habere dicuntur quibus ad uotum cuncta suppetunt, ut est illud: Tempus meum nondum aduenit; tempus autem uestrum semper paratum est, unde et uoluptuosis solet dici; uos habetis tempus uestrum. Aut rursus, Tempora nationum sunt plenitudines Gentium, quae antequam Israel saluus fiat, subintraturae sunt. Haec tempora, fratres charissimi, modo forsitan implebuntur, dum per uos, Deo cooperante, paganorum potentiae repellentur, et fine saeculi iam propinquo, et si gentes desinent conuerti ad Dominum, quia, iuxta Apostolum, oportet fieri a fide discessionem. Primum tamen necesse est, iuxta prophetas, ante aduentum Antichristi, in illis partibus, aut per uos, aut per quos Deo placuerit, renouari Christianitatis imperium, ut omnium malorum caput, qui ibidem regni thronum habiturus est, fidei aliquid contra quod pugnet reperiat nutrimentum. « Cogitate itaque apud uos quod uos Omnipotens ad hoc fortasse prouideat, quatenus Ierusalem per uos a tanta conculcatione restituat. Rogo, perpendite quibus cordibus gaudia illa poterunt concipi, cum sanctam ciuitatem uestro adminiculo uiderimus suscitari, et prophetica nostris temporibus, imo oracula diuina, compleri. Moueat memoriam uestram quod uoce ipsius Domini ad Ecclesiam dicitur: « Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. » Semen nostrum Deus adduxit ab Oriente, quia duplici modo orientalis illa prouincia edidit primitiua incrementa nobis Ecclesiae. Sed ab Occidente eam congregat, dum per eos qui ultimi, fidei documenta coeperunt, occidentales scilicet (quod per uos, praestante Deo, fieri posse putamus), Ierosolymitana damna restaurat. « Si Scripturarum uos non excitant dicta, nec nostra uestros animos penetrant monita, excitet saltem uos eorum qui sancta loca adire desiderant magna miseria. Perpendite eos qui peregrinantur, et per Mediterranea illuc uadunt, siquidem opulentiores sunt, quantis redhibitionibus, quantis uiolentiis subiacent, dum pene per singula milliaria pensiones coguntur et tributa dependere, per quasque ciuitatis portas, per ecclesiarum et templorum ingressus redemptiones exsoluere; ad quasque de locis ad loca demigrationes, inflicta qualibet accusatione, ad redemptionem compellere? dare uero munera detrectantes, quomodo gentilium praefecti consueuerint, uerberibus truculenter urgere? Quid de his dicturi sumus, qui nihil prorsus habentes nudae fiducia paupertatis, dum nil praeter corpora uidentur habere quod perdant, iter illud arripiunt? Dum ab eis pecunia, quae non est, suppliciis intolerandis exigitur, dum callos talorum, ne forte quidpiam ibi insuerint, dissecando ac reuellendo rimantur, crudelitas nefandorum ad hoc usque perducitur ut aurum uel argentum miseros absorbuisse putantes, aut data in potum scamonia usque ad uomitum, uel etiam eruptionem eos uitalium urgent, uel ferro, quod dici nefas est, discissis uentribus, intestinorum quorumcunque inuolucra distendentes, quidquid habet natura secreti, horribili concisione aperiunt. Recolite, precor, eorum millia qui detestabiliter perierunt, et pro sanctis locis agite, unde uobis pietatis rudimenta uenerunt, ante uos, in sua bella mittendos, Christum fore signiferum indubitanter credite, et praecursorem indiuiduum. » Perorauerat uir excellentissimus, et omnes qui se ituros uouerant, beati Petri potestate absoluit, eadem, ipsa apostolica auctoritate firmauit, et signum satis conueniens huius tam honestae professionis instituit, et ueluti cingulum militiae, uel potius militaturis Deo passionis Dominicae stigma tradens, crucis figuram, ex cuiuslibet materiae panni, tunicis, byrris et palliis iturorum, assui mandauit. Quod si quis, post huius signi acceptionem, aut post euidentis uoti pollicitationem, ab ista beneuolentia, praua poenitudine, aut aliquorum suorum affectione resiliter, ut exlex perpetuo haberetur omnino praecepit, nisi resipisceret; idemque quod omiserat foede repeteret. Praeterea omnes illos atroci damnauit anathemate, qui eorum uxoribus, filiis, aut possessionibus, qui hoc Dei iter aggrederentur, per integrum triennii tempus, molestiam auderent inferre. Ad extremum, cuidam uiro omnimodis laudibus efferendo, Podiensis urbis episcopo, cuius nomen doleo quia neque usquam reperi , nec audiui, curam super eadem expeditione regenda contulit, et uices suas ipsi, super Christiani populi quocunque uenirent institutione, commisit. Unde et manus ei, more apostolorum, data pariter benedictione, imposuit. Quod ille quam sagaciter sit exsecutus, docet mirabilis operis tanti exitus. [2,3] CAPUT III. Terminato itaque concilio, quod Claromonti habitum, circa Beati Martini octauas, Nouembri mense consederat, magnus per uniuersas Franciae partes rumor emanat, et quisque ad quem primo pontificis praeceptum, praeuolans fama detulerat, de proponenda Via Dei (sic enim antonomasice uocabatur), contiguos sibi ac familiares quosque sollicitat. Iam Palatinorum comitum pruriebat intentio, et mediocritas equestrium uirorum parturire iam coeperat, cum ecce, pauperum animositas tantis ad hoc ipsum desideriis aspirauit, ut eorum nemo de censuum paruitate tractaret, de domorum, uinearum et agrorum congruenti distractione curaret, sed optimos possessionum quaestus, multo pauciori pretio uenditaret, quam si eorum quemque ferocissimae captiuitatis carcer includeret, qui necessitatem celerrimae redemptionis indiceret. Erat ea tempestate, pro generali defectione, frugum etiam apud ditiores magna penuria, cum, etsi aliquibus passim emenda suppeterent, nulla tamen aut uix aliqua unde emerentur haberent. Iam inopum greges addidicerant herbarum sponte nascentium uictitare radicibus, dum panis rarissimi parcitatem, quaesitarum undecunque escarum edulio propensiore compensant. Imminebat plane etiam potentiorum obtutibus omnium aestimatione conclamata miseria, et dum singulus quilibet, uulgi minimi per crudelem inediam considerat torsiones, indicta sibi parcimonia magnis elaborare sudoribus metuit, ne sumptu facili dilapidentur opes. Auarorum sitibunda praecordia, qui tempora laetabantur cruentis arridere foenoribus, dum modios diu seruatae frugis intendunt, crebris annorum numerare recursibus pensant, quid superaddere possint, ea uendita, cumulandis pecuniarum montibus. Interea dum illi cruciantur, hii ambiunt, repente: « in spiritu uehementi conterens naues Tharsis. » per omnium pene animorum aures Christus intonuit, et is qui educit uinctos in fortitudine adamantina, quibus irretiebantur desperatorum hominum corda, cupiditatis uincla disrupit. Cum enim, ut superius dixi, illud minus fertile tempus omnium substantias coarctaret, dum ad spontaneum innumerabiles animasset exsilium, diuersae plurimorum copiae deferuntur in medium et quae chara uidebantur, dum nullus mouetur hominum, commotis ad hoc iter omnibus, uili pretio traduntur uenum. Cumque multi negotium huius profectionis accelerant, ut unicae rei exemplo eorum quae uendebantur subitas et insperatas uilitates exprimam, quod insolitum dictu est, quinque denariorum pretio, septem distrahebantur oues. Frumentorum illa defectio, uertebatur in copiam, et dummodo suppetat cuique quantulamcunque quoquo pacto congregare pecuniam, dat quidquid habere uidetur, non pro sua, sed pro taxatione ementis, ne Dei posterior aggrediatur uiam. Erat itaque ibi uidere miraculum caro omnes emere, et uili uendere, caro quidem, quae ad usum deferrentur itineris, dum praeproperant; uili uero, dum sumptuum impendia coaggerant, et quae paulo ante nec carceres nec tormenta ab eis extorquere poterant, breui nummorum numero cuncta constabant. Nec illud minus ridiculum quod hii plerumque, quos nulla adhuc eundi uoluntas attigerat, dum hodie super omnimoda aliorum uenditione cachinnant, dum eos misere ituros miseriusque redituros affirmant, in crastinum repentino instinctu pro paucis nummulis sua tota tradentes, cum eis proficiscebantur quos riserant. Quis pueros, quis dicat anus ad bella moueri? Quis quit uirgineas annumerare manus? Quis referat senium trepida grauitate fatiscens? Bella canunt omnes, nec se pugnare fatentur. Martyrium spondent, gladiis uel colla daturos. « Vos iuuenes, aiunt, manibus tractabitis enses At nos hic liceat Christum tolerando mereri. » Licet enim aemulationem Dei habere uiderentur, sed non secundum scientiam, tamen Deus qui multa uane coepta ad pium intorquere consueuit finem, simplicibus illorum animis comparauit, ex sua ipsorum bona intentione, salutem. Videres mirum quiddam, et plane ioco aptissimum, pauperes uidelicet quosdam bobus biroto applicitis, eisdemque in modum equorum ferratis, substantiolas cum paruulis in carruca conuehere; et ipsos infantulos, dum obuiam habent quaelibet castella uel urbes, si haec esset Ierusalem, ad quam tenderent rogitare. Erat eo tempore antequam gentium fieret tanta profectio, maximis ad inuicem hostilitatibus totius Francorum regni facta turbatio, crebra ubique latrocinia, uiarum obsessio. Passim audiebantur, imo fiebant incendia infinita, nullis praeter sola et indomita cupiditate existentibus causis exstruebantur praelia, et ut breui totum claudam, quidquid obtutibus cupidorum subiacebat, nusquam attendendo cuius esset, praedae patebat. Mox ergo et mira et incredibili ob insperabilitatem, animorum immutatione commoti, signum pontificis praedicti praeceptione indictum, cruces uidelicet, ab episcopis et presbyteris sibi precantur imponi. Et sicuti rapidissimi uenti impetus solet non magna pluuiae unda restringi, ita illico contigit ad inuicem simultates uniuersorum et bella sopiri, per inditam sibi aspirationem, haud dubium quin Christi. [2,4] CAPUT IV. Principibus igitur, qui multis expensis et magnis obsequentium ministeriis indigebant, sua morose ac dispensatiue tractantibus, tenue illud quidem substantia, sed numero frequentissimum uulgus, Petro cuidam Eremitae cohaesit, eique interim, dum adhuc res intra nos agitur, ac si magistro paruit. Quem ex urbe, nisi fallor, Ambianensi ortum, in superiori nescio qua Galliarum parte, solitariam sub habitu monachico uitam duxisse, comperimus. Unde digressum, qua nescio intentione, urbes et municipia praedicationis obtentu circumire uidimus, tantis populorum multitudinibus uallari, tantis muneribus donari, tanto sanctitatis praeconio conclamari ut neminem meminerim similem honore haberi. Multa enim fuerat, ex his quae sibi dabantur, dilargitione erga pauperes liberalis, prostitutas mulieres non sine suo munere maritis honestans, in discordibus ubique paces et foedera, mira auctoritate, restituens. Quidquid agebat namque, seu loquebatur, quasi quiddam subdiuinum uidebatur, praesertim cum etiam de eius mulo pili pro reliquiis raperentur, quod nos non ad ueritatem, sed uulgo referimus amanti nouitatem. Lanea tunica ad purum, cucullo super utrisque talaribus, byrro desuper induebatur; braccis minime, nudipes autem; pane, uix pisce, nunquam uino alebatur. Is itaque uir, partim opinione, partim suo monitu cum immanem conflasset exercitum, per Hungarorum terram delegit abire. Quorum regiones cum earum rerum quae ad alimentum pertinent opulentissimas, idem uulgus indocile reperisset, coeperunt luxuriis enormibus contra indigenarum mansuetudinem debacchari. Cum enim plurimorum annorum segetes triticeas, ut in ea terra moris est, in modum turrium per agros stabilitas cernerent, quas nos metas uulgariter uocare solemus; cum carnium diuersarum aliorumque uictualium, quorum illa feracissima tellus est, copiae suppeterent, non contenti humanitate eorum, mira dementia, ipsi alienigenae coeperunt conculcare gentiles, et cum idem, utpote Christiani Christianis uenalia cuncta gratanter ingererent, ipsi, libidinis impatientes, piae hospitalitatis ac beneficentiae immemores, bello gratis eos aggrediuntur; dum illos opinantur nihil ausuros contra, ac penitus futuros imbelles. Rabie igitur exsecranda, publicis quos diximus horreis per eos ingerebatur incendium, puellis eripiebatur, uiolentia allata, uirginitas, dehonestabantur coniugia crebris raptibus feminarum; uellebant, siue ustulabant suis barbas hospitibus; nec iam de emendis usui necessariis quidpiam tractabatur; sed quisque eorum, prout poterat, rapinis et caedibus nitebatur, sic se acturos mira lasciuia contra Turcos libere minabantur. Castrum quoddam interea habuere peruium, cuius nullo modo poterant euitare transitum, is enim terrae situs est, ut in modum angiporti nequaquam ad dexteram uel sinistram pateat diuerticulum. Ipsum solita insolentia obsidere aggressi sunt, sed cum prope capiendum esset, repente, non curo quo euentu, ita obruti sunt ut pars gladiis occumberet, partem fluuialis unda submergeret, pars sine ullis stipendiis, imo turpi pauperie, magis autem pudore, in Franciam consumpta rediret. Et quia idem castrum Moyssonem uocabant, et reuersi ad suos ad Moyssonem usque se fuisse dicebant, magna omnium irrisione excepti sunt. {IX.} Petrus autem cum illud indisciplinatum uulgus, utpote mancipia et publica seruitia, nullis hortamentis cohibere ualeret, cum Alemannorum aliqua frequentia et nostrorum faece residua, qua potuit inde prouisione elapsus, in Kalendis Augustalibus Constantinopolitanam attigit urbem. Sed hunc eius aduentum, Italorum, Ligurum, Longobardorum, cum Transalpinarum uidelicet partium hominibus magnum praecesserat agmen, qui eius et caeterorum Franciae principum ibidem decreuerant praestolari comitiam: non enim eam arbitrabantur se habere militiae frequentiam, ut Graecorum auderent, contra Turcos exituri, praeterire prouinciam. Imperatoris autem edicto iussi sunt omnium quae uendebantur in urbe, uti uellent, habere commercia; sed Brachium Sancti Georgii, quod a Turcorum partibus limitaneum erat mare, ipsius principis consilio uetiti sunt transmeare, quia paucos innumeris perniciosum dixerat obuiare. At ipsi nec prouincialium sunt humanitate detenti, nec imperatoria ullatenus affabilitate molliti, sed nimis insolenter agebant, urbis palatia deuoluebant, publicis aedibus ignes subiiciebant, et detectis ecclesiis, quae plumbo operiebantur, plumbum idem Graecis uenale praebebant. Hac imperator tam foeda praesumptione turbatus, praecepit, procrastinatione remota, ut memorati Brachii aequora transmearent. Cui freto transpositi, eadem, quae citra egerant, nequaquam ultra iterare cessabant, et qui contra paganos uoto certamen insumpserant, passim ecclesiarum excidiis, Christianorum inuolando substantiis, contra nostrae fidei homines factorum immanitate pugnabant. Dum enim nullius experiuntur seueritatem regis, qui iudiciali deuios uigore retorqueat, nec diuinae reuerentiam concipiunt legis, quae mentium leuitatem matura recogitatione deprimat, repentino prolabuntur interitu, quia indisciplinatis mors obuiat, et quidquid pensi moderatique nihil habet, parum durat. [2,5] CAPUT V. {X.} Tandem Nicomediam attingentes Itali, Longobardi, et Alemanni Francorum impatientes superbiae diuelluntur ab ipsis. Franci namque, iuxta naturam nominis, magnae quidem sunt titulo uiuacitatis insignes, sed, nisi rigido frenentur dominio, inter aliarum gentium turbas, sunt iustius aequo feroces. Transalpini itaque, quos praediximus diremptos a Francis, Rainaldo quodam sibi duce creato, eam quae dicitur Romania prouincia, intrauerunt, et quatuor dierum itinere Nicomediam praetergressi, inter eumdem castrum offendere quoddam, quod auctori placito nomine uocatur Exorogorgum, quod habitatorum suorum omnium uacuatum praesidio, sine mora turbae patuit influenti. Incolae autem profugerant, superuenientium timore extrusi, et dum de sua ipsi salute desperant, de substantiarumque suarum copiis, quae plurimae erant, transponendis omnino non curant. Unde, multam uictualium opulentiam ibidem reperientes, ad plenum fuere refecti. At Turci comperientes Christianos obtinuisse castellum, magna illud obsidione cinxerunt. Ante municipii portam puteus, et subter idem, non longe a moenibus, profluebat alter, ubi positis ipse dux eorum Rainaldus insidiis, Turcos quasi callidus obseruabat. Nec mora, qui obseruabantur occurrunt, eaque die, qua beati Michaelis memoria celebratur, peruaso cum suis comitibus duce, plurimos ex eis qui sibi insidiabantur interimunt, alios castri munimenta turpiter subintrare compellunt. Quod illico Turci circumuallantes tanta incursione presserunt ut hauriendarum facultate, penitus obsessi, priuarentur aquarum. Sibi fuit tanta sitis ariditas ut, flebotomo equis suis asinisque illato, animalium cogerentur haurire cruorem. Alii, in piscinam zonas demittentes atque panniculos, eaque in os exprimendo suum, remedii sibi aliquid contrahere uidebantur. Alii, quod horrori est dicere, idipsum quod minxere bibebant. Alii fodiebant, et se intra id quod foderant immergentes, arentia pectora terra ipsa recens fossa operiebant, sic interiorem aestum suum temperare aliquantulo humore se posse credebant. Sed episcoporum presbyterorumque praesentium, idemque patientium, non ibi defuere solatia, qui quanto uidebant atrociora pericula, et humana negari auxilia, tanto magis eis, ne deficerent, satagebant spondere coelestia. Haec octo dierum spatio apud illos perseuerauit angustia. Interea dum uni pariter uidentur subiacere miseriae, non uni tamen omnes pariter suspirant Dei misericordiae; sed potius machinantur sibimet, hii qui duces exstiterant, praesidium perfidiae. Rainaldus etenim, qui eis in prosperitate praefuerat, clam sibi Turcos foede conciliat, pactus eisdem quod totius militiae comitatum sibi proderet quem regebat. Egreditur itaque ad illos quasi pugnaturus; sed in ipsa dirigendae aciei affectata specie, cum multis suorum profugit ad ipsos, perpetuo remansurus. Residuos est captiuitas consecuta. Quisbusdam eorum captis de sua fide est facta discussio, Christumque negare iubentur; sed Christum inflexibili amore, animo et uoce fatentibus capita amputantur. Et ueterum similes modo Christus habebit honores, Martyribus decorans saecula nostra nouis. Quam redolente ferunt insignia tempora lauro, Qui breue quid, secto ferre parant iugulo! Dixere felices, qui per momenta tulere Hos tenet aeternum uiuere certa fides. Iam faeces nostras non desperare licebit, Ausas quod cuiquam uix imitabile sit. Captiuorum alios, data uiuendi, imo morosius moriendi, indulgentia, sed magis uiolentia, inter se diuidunt, funesta sub cruentis dominis exhibituros seruitia. Quosdam alicubi prostituentes, quasi ad signum, sagittis iaculantur, alii quasi pro donatiuo dabantur, alii uendebantur. Quibus dati fuerant, in proprias abducebant eos sedes; alios in eam quam Corozaniam dicunt regionem: alios ad Antiochenam pertrahunt urbem, miseram pro qualitatibus scelestissimorum dominorum passuros seruitutem. Hos in supplicium fateor diuturnius isse; Quam quibus ad subitum mucro caput tulerit. Hunc agitat crudelis herus, duroque labori Mancipat, ingrato seruit ubique pius. Vapulat officiosus nec tormenta fideli Desunt, quo studio commodiore gerit. Quod uidet aut audit, quem transigit in dies actum, Quod caelebs est ad turpia fit sibi crux Hos ego non dubitem satis acrius excruciari, Quam queat equuleus per spatium tridui. Petrus ille interea qui a nobis supra expositus est, de multa comitum suorum uecordia saepe uexatus, et crebra strage confusus, tandem cuidam Transequano, et cogniti generis uiro, armis quantum ad se strenuo, nomine Gualterio, primatum suae gentis dederat, ut quos documentis distinere non poterat, ille saltem militari auctoritate restringeret. Is itaque Ciuizum, ciuitatem quamdam, quae Niceae urbi, secundum positionem loci, praeminere dicitur, cum suo illo dementi exercitu properabat attingere. Quod Turci, nostrorum uestigia aucupantes ubi comperiunt, illuc cum multa pessimae uoluntatis auiditate contendunt. Euntes igitur praefatum Gualterium cum sua frequentia, medio itinere offendunt, eumque cum suorum plurima parte interimunt. Petrus uero, quem Eremitam agnominant, dum uesaniam eius, quam conglomerauerat, gentis compescere non ualeret, Constantinopolim prouide secesserat, quia ipsorum effreni et incircumspecta leuitate inuolui metuerat. Turci ergo in eos inopinate effusi, quosdam dormientes reperiunt; alios non modo armis, uerum etiam nudos uestimentis inueniunt, quos pariter continuo neci tradunt. Inter eos presbyterum quemdam reperiri contigit missas agentem, quem in ipsa sacrorum statim confectione mortificant; et dum immolat Deo, ipsum eumdem coram eius altari sacrificant. Quae ferri potuit gratior hostia, Quam cuius Domino fit caro uictima? Quid tunc corde precum fudit ab intimo, Cum grandi streperent praelia classico? Victores lacerant, arma retinniunt: Moerens exululat turba fugacium. Aras ambierat presbyter optimus, Complectensque Dei sacra medullitus: Iesu, dixit, ades praesidium, bone; Cum te iam teneam spes pereat fugae: Iungam perpetuo iam tibi foedera, Occidor: perages coepta, Deus, sacra. At uero si qui euadere potuerunt, Ciuizene urbi sese fugientes inferunt. Alios, quos tueri fuga non ualuit, praecipitium maris absorbuit, dum satius eis est mortem eligere, quam inferenti succumbere. Alii montana petentes fouebantur in rupibus; alii delituere per siluas. Nec mora, Turci, correptis his aut punitis quos extra repererant, eos aggrediuntur, et obsidione concludunt qui in castrum confugerant, in tantum, ut ad succendendum idem castellum ligna conueherent. Quibus deinceps hii qui obsidebantur ignem subiiciunt et, Deo iudice, dum eos qui intus erant Turci aestimant concremandos, tota uis ignium concessit in Turcos, et ex eis consumpsit aliquos; nullatenus autem nostrorum attigit ullos. Instantibus deinde illis, municipium capitur; uiui, quos quaerebant, comprehenduntur; idemque, uti pridem de aliis egerant, dispertiuntur, et ad eas, unde hostes uenerant, prouincias, perpetuo futuri exsules, destinantur. Haec ut dicta sunt, mense peraguntur Octobri. At perfidus imperator, comperto fidelium infortunio, nequam elatus laetitia, facultatem residuis iubet attribui, transito uidelicet Sancti Georgii Brachio, in citerioris Graeciae partes regredi. Retrogressos cum in suae ditionis terra uidisset, arma ut sibi eorumdem uenderentur, iure iam necessitatis, exigit. Comitiae Petri Eremitae talis fuit exitus: cuius historiam ideo sine alterius materiae interstitio prosecuti sumus, ut eam aliis nullam impendisse opem, sed Turcis addidisse audaciam monstraremus. Nunc itaque ad eos quos omiseramus, qui eadem, qua Petrus praecesserat, subsecuti sunt uia, sed longe feliciori modestia, reuertamur. [2,6] CAPUT VI. Dux Godefridus, Eustachii Boloniensium comitis filius, duos habuit fratres, Balduinum, qui Edessenae urbi praefuit, et post ipsum fratrem, rex effectus Hierosolymae, nunc usque regnat; et Eustachium qui paterno comitatui praeest. Hi patrem habuerunt potentem, et saecularis ingenii uirum; sed et matrem litteris quidem, nisi fallor, eruditam, et ex Lotharingis ingenue admodum oriundam, sed potissimum ingenita serenitate, et magna erga Deum animi deuotione praestantem: cuius diutinae religioni tam spectabilium debebantur, ut credimus, gaudia filiorum. Illi plane, de quo loqui adorimur, Godefrido, ex materna haereditate apud Lotharingos ducatus accesserat. Hi tres, a matris nequaquam simplicitate degeneres, cum multa armorum gloria, tum modestia non minore floruerunt. Solebat narrare gloriosa mulier, cum huius profectionis exitum et filiorum suorum miraretur euentum, quoddam se audisse ex ore filii ducis tale praesagium, multo antequam fieret aliquod peregrinationis initium. Dicebat namque se desiderare proficisci Hierosolymam, et hoc non simpliciter, ut alii, sed cum uiolentia exercitus, si sibi copia suppeteret, magni. Cui secundum diuinum, a quo intuebatur, instinctum, mirabilis super hoc postmodum opportunitas arrisit. Tres itaque ii, maximis quos habebant oblitis honoribus, perrexere. Sed quo caeteris fratribus prudentior, eo Godefridus dux exstitit militia numerosiore potentior. Huic adiungitur Balduinus comes de Montibus, Rothberti Flandrensis comitis iunioris patrui filius. Cum nobili igitur rerum equestrium pompa et spectabili fortissimorum iuuenum frequentia, Hungarorum ingrediuntur terram; habentes tamen eam, quam Petrus tenere non ualuit, erga suos milites disciplinam; et duobus ante Domini Natale diebus, primi ante omnes Franciae principes, urbem attigere Constantinopolitanam, sed hospitati sunt extra ipsam. At perfidus imperator territus, audito clarissimi ducis aduentu, detulit ei reuerentiam, sed minis extortitiam, praebens ei pro moenibus, in burgo uidelicet urbis, commanendi licentiam. Hospitio itaque ad imperium imperatoris accepto, ad contrahendas undecunque paleas equisque necessaria, dux et quique suorum, armigeros proprios destinabant. Et cum arbitrarentur licite ac secure se discurrere posse quo uellent, clam princeps ille nequissimus, his qui circa se uersabantur imperat, ut ducis ministros, quocunque peruadere possent, indifferenter occiderent. Quod ubi Balduino, ducis fratri compertum est, obtendit insidias; et cum suos reperisset Turcopolitarum uiolentia molestari, acerrime eos, uti decebat, aggreditur: et Deo prosperante tanta uictoria potitur, ut ex eis sexaginta comprehensis partim occiderit, partim duci fratri obtulerit. Haec ad impii imperatoris ubi deuenere notitiam, multa animaduersione torquetur. Quo eius motu cautior sibi redditus dux, burgo urbis, quo successerat, cessit, et extra fines eius castra figit. At princeps, illati doloris non immemor, cum dies esset acclinis ad uesperum, directo eo quem cogere poterat exercitu, ducem cum sua gente ad bella lacessit. Quos dux uehementi excepit instantia, et in fugam pulsos, persequendo coegit in urbem, septemque peremit eorum. His ita feliciter actis dux ad sua castra rediit, ac per quinque dies resedit ibidem, donec ipse imperatorque confoederarentur ad pacem. Sed sibi timidus princeps exegit a duce monitis, ut Sancti Georgii Brachium transiret, spondens quod omnium uictualium negotia, uti haberentur Constantinopoli, eis deferri iuberet, et pauperibus quoque eorum eleemosynam impenderet. Quod et factum est. [2,7] CAPUT VII. Quoniam igitur de duce diximus cuiusmodi huc usque commeatum habuerit, restat ut ad interioris Franciae proceres redeamus; et qui fuerint, quaue perrexerint, quos etiam euentus habuerint, aliqua ex parte tangamus. Podiensis episcopus uir, uita, scientia, documentis et militaris dispositionis sagacitate mirandus, cum innumera suarum partium gente per Sclauorum regionem proficisci delegit. Cuius uocabulum, quia superius me ignorare dolueram, nec per eam discere potui, cuius esse uideor interpres, historiam: per eos tandem qui in illa expeditione eum nouerant, eoque usi sunt, attigimus eius notitiam: uocabatur autem idem pretiosus uir, Aimarus. Inter caeteros principes, initium mihi uidetur a Philippi regis Francorum fratre Hugone Magno sumendum: qui, etsi ab aliquibus opulentia ac potestate praeceditur, nulli tamen quantum ad originem spectat morumque probitatem secundus habetur. Cuius in armis strenuitas, cum generis maiestate serenitas, praeter haec etiam erga omnem sacrum ordinem humilitas, quam suae ipsius nihilominus temperantiae condiebat honestas, iustissime praedicatur. Huic quidam procerum innitebantur; et si quid bellorum iure euictis gentilibus: eos obtinere contingeret, ipsum sibi regem praeficere meditabantur. Post hunc comes Stephanus uir tanta potentia praeditus exstitit, ut fama testetur tot eum pollere dominio castellorum, quot annus constat honore dierum: cuius, dum hic ageret, admodum excellens liberalitas fuit, grata satis personalitas; consiliorum uero undecunque librata maturitas; in rerum equestrium industria, tanta nobilitate praeeminuit, ut eum tota illa sancta militia, cum in procinctu contra Turcos existeret, dictatorem sibi ac magistrum efficeret. Huic sagacissima feminarum uxor accesserat, quae Guilielmi senioris regis, qui Anglorum Scotorumque sibi regna subegit, filia fuerat: cuius prudentiam, munificentiam, dapsilitatem, opulentiamque si laudare uelimus, uereor ne uiro magnifico nubem ex feminea, quam et in uiduitate meruit, laude feramus. Ad horum cumulandas uires, Robertus iunior senioris, ad quem imperatoris missa est epistola, filius, tota animi uiuacitate dirigitur: et Flandrensium comitatum, cui multa armorum magnanimitate praefuerat, ad hoc ut eorum qui pro Christo exsules fieri delegerunt, commilito uocetur, immutat. Qui huic quod coeperat negotio quam perseueranter institerit, gestorum praesentium prosecutio declarabit. Hii uxores clarissimas, cum filiis gratissimis relinquentes, quidquid in affectionibus maius est, proposito postposuerunt exsilio. De honoribus possessionibusque reticeo, quae quidem extra nos sunt. Sed illa stuporem nobis generant: quomodo maritorum uxorumque, sobole mediante imo agglutinante charitates, sine alterutrorum periculo ab inuicem diuelli poterant. Denique Robertum Northmanniae comitem tacere minime conuenit: qui quidem corporis pondus, lenitatem quam hic habuerat uoluntatis, nimiamque effusionem pecuniae animi esculentioris, non sine maiori somnolentia, celebriori petulantia, fluxum, ea qua in Dominico uiguit exercitu perseuerantia et uirtute piauit. Isti adeo naturaliter insita clementia fuit, ut in eos qui penes se reatum proditionis ac iudicium mortis inciderant, ulcisci non sineret; quin etiam si qua accidissent, eorum infortuniis illacrymaret. Cuius quidem in rebus bellicis audacia, et quantum ad prauas machinationes, quibus multos foedari cernimus, nulla uersutia, merito laudaretur, nisi quibusdam tacenda indignitatibus urgeretur; quod totum iam tamen ei condonari debet, quia pro his horumque similibus, Deo ei temporaliter retribuente, carceralem, amisso omni comitatus honore, custodiam fouet [2,8] CAPUT VIII. {XVII.} Cum istorum quos de sua quisque prouincia secum traxerat inclytis ordinibus, mediocrium principum exiit multitudo. Quorum numerositas, quia nostram uidetur obnubilare notitiam, in praesenti suprimimus, habituri meliorem, processu historiae, quosdam forsitan exprimendi causam. Unius enim, duum, trium, seu quatuor oppidorum dominos quis numeret? quorum tanta fuerit copia ut uix totidem coegisse putetur obsidio Troiana. Eo tempore cum inter regni primates super hac expeditione res fieret, et colloquium ab eis, cum Hugone Magno, sub Philippi regis praesentia, Parisiis haberetur, mense Februario, tertio Idus eiusdem, luna eclipsim patiens, ante noctis medium, sanguineo paulatim coepit colore uelari, donec in cruentissimum tota horribiliter est conuersa ruborem. At ubi aurorae crepusculo naturae rediit, circa ipsum lunarem circulum insolitus splendor emicuit. Quadam autem aestiui diei uespertina irruente hora, tanta ab aquilonis plaga efflagratio apparuit ut plurimi e domibus suis sese proriperent, quaerentes quinam hostes prouincias suas adeo graui ambustione uastarent. Visae sunt praeterea non multo post tempore, mense Aprili stellae noctu, ac si pluuia dense de coelestibus labi. Quod in tantum apud plerasque Ecclesias portento simile, quod et fuit, habitum est, ut litanias pro hoc ipso quod significatur damno auertendo instituerent, et scriptis tempus et euentum traderent. Mense rursus Augusto, sexto Idus eiusdem, ante solis pene occubitum, lunae pars prope media est in nigredinem, multis intuentibus, uersa, ubi dicendum, quod licet luna in pleniluniis naturaliter patiatur defectiones, sunt tamen aliquae in ipsis colorum eius mutationibus portensiones. Unde et in pontificabilibus et regum gestis exinde solent fieri adnotationes. Visa sunt et alia pleraque quae narrare supersedimus. Ad extremum Sancti Egidii comes Raimundus, non ad sui uilitatem, sed pro summa ponitur. Qui, quia in supremo Franciae limbo morabatur, quanto minorem operum suorum notitiam nobis praebuerat, tanto huius seriem historiae, a principiis usque ad finem, maximae suae uirtutis et constantiae monimento nobilitat. Qui quidem naturali cuidam suo filio comitatu quem regebat relicto, propriam coniugem, cum filio quem ab ea exegerat unico, secum duxit. Erat autem praefatis nostris principibus aetate maturior, et exercitu, nisi quantum ad garrulos hominum Prouincialium mores spectat, nulli inferior. Cum ergo copiosissima fortissimorum militum manus, ea qua Romam proficisci solemus uia, usque in Appuliam deuenissent, ex calore insolito, quae tunc erat aestatis, ex corruptione aeris, de escarum insolentia, innumeri perniciem nimiae contraxerunt infirmitatis et mortis. Ad diuersos itaque sese contulerunt, transituri mare, portus. Brundisium plures, hos suscipit auius Ydrons, Illis piscosi patuerunt aequora Bari. {XIX.} At Hugo Magnus, non exspectata suorum et militum comprincipumque comitia, nimis inconsulte, nimis praepropere adito Bari portu, nauigatione prospera deuehitur Dyrrachium. Considerandum namque sibi fuerat, quia ad tantarum exspectationem personarum, ad tantas equitum peditumque copias, totius Graeciae, ut ita dixerim, fundamenta tremuerant. Et licet aliorum procerum multo maior, quam ipsius, apud nos reputaretur auctoritas, apud exteros tamen, praesertim apud inertissimos hominum Graecos, de regis Francorum fratre praeuolarat infinita celebritas. Cum ergo dux imperatoris, qui ibidem commanebat, nonmagna hominem spectabilem attendisset cinctum manu, subripuit illius animo ex tantae solitudinis opportunitate nequitia, illumque comprehendens, praecepit Constantinopolim ad imperatorem cum multa prouisione ac reuerentia duci; ob hoc solum ut fidem timido principi daret quod per eum uitae suae et honoris prorsus indemnis existeret. Is ergo illustris uiri casus, maximam sequentium procerum fortitudini eneruationem intulit. Idem namque facere quod ab isto exigebat, seu ui, seu clam, seu precario caeteros coegit principis fraudulenti astutia. Sed iam finis huic libello accedat.