[2,0] SYPHILIDIS LlBER SECUNDUS. 1 Nunc age, quae uitae ratio, quae cura adhibenda Perniciem aduersus tantam, quid tempore quoque Conueniat (nostri quae pars est altera coepti) Expediam, et miranda hominum comperta docebo. Quippe noua cum re attoniti, multa irrita primum Tentassent, tamen angustis solertia maior ln rebus, crescensque usu experientia longo Euicere : datumque homini protendere longe Auxilia, et certis pestem compescere uinclis, 10 Victorem et sese claras attollere in auras. Credo equidem et quaedam nobis diuinitus esse Inuenta, ignaros fatis ducentibus ipsis. Nam, quanquam fera tempestas, et iniqua fuerunt Sidera, non tamen omnino praesentia diuum Abfuit a nobis, placidi et elementia coeli. Si morbum insolitum, si dura et tristia bella Vidimus, et sparsos dominorum caede penates, Oppidaque, incensasque urbes, subuersaque regna Et templa, et raptis temerata altaria sacris : 20 Flumina deiectas si perrumpentia ripas Euertere sata, et mediis nemora eruta in undis, Et pecora, et domini, correptaque rura natarunt : Obseditque inimica ipsas penuria terras : Haec eadem tamen, haec aetas (quod fata negarunt Antiquis) totum potuit sulcare carinis Id Pelagi, immensum quod circuit Amphitrite. Nec uisum satis extremo ex Atlante repostos Hesperidum penetrare sinus, Prassumque sub arcto inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti, 30 Atque Arabo aduehere, et Carmano ex aequore merces, Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est Supra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim Catygare noti orbis erat : superata Cyambe, Et dites ebeno, et felices macere syluae. Denique et a nostro diuersum gentibus orbem, Diuersum coelo, et clarum maioribus astris Remigio audaci attigimus, ducentibus et dis. Vidimus et uatem egregium, cui pulchra canenti Parthenope, placidusque cauo Sebethus ab antro 40 Plauserunt, umbraeque sacri manesque Maronis, Qui magnos stellarum orbes cantauit, et hortos Hesperidum, coelique omnes uariabilis oras. Te uero ut taceam, atque alios, quos fama futura Post mutos cineres, quos et uenientia secla Antiquis conferre uolent, at, Bembe, tacendus Inter dona deum nobis data non erit unquam Magnanimus Leo, quo Latium, quo maxima Roma Attollit caput alta, paterque ex aggere Tibris Assurgit Romaeque fremens gratatur ouanti. [2,50] Cuius ab auspiciis iam nunc mala sidera mundo Cessere, et laeto regnat iam Iupiter orbe, Puraque pacatum diffundit lumina coelum. Unus, qui aerumnas post tot, longosque labores, Dulcia iam profugas reuocauit ad otia Musas, Et leges Latio antiquas, rectumque, piumque Restituit : qui iusta animo iam concipit arma Pro re Romana, pro relligione deorum. Unde etiam Euphrates, etiam late ostia Nili, Et tantum Euxini nomen tremit unda refusi, 60 Atque Aegaea suos confugit Doris in Isthmos Ergo, alii dum tanta canent, dumque illius acta Inclyta component, dum forte accingeris et tu Condere; et aeternis uicturum intexere chartis, Nos, quos fata uocant haud tanta ad munera, lusus Inceptos, quantum tenuis fert Musa, sequamur. Principio, quoniam affecti non sanguinis una Est ratio, tibi sit morbo spes maior in illo, Sanguine qui insedit puro : uerum, quibus atra Bile tument, spissoque resultant sanguine uenae, 70 Maior in is labor est, pestisque tenacius haeret. Quare operae pretium est ualidis atque acribus uti Omnibus hos contra, miseris nec parcere membris. Quin etiam meliora sibi promittere cuncta Ille potest, qui principiis nouisse sub ipsis Serpentem tacite ualuit per uiscera labem. Namque, ubi pasta dia, uires per pabula longa Auxerit et iam se uitium firmauerit intra, Heu ! quanto titi libertas speranda labore est ! Ergo omnem impendens operam te opponere paruis 80 Principiis memorique animo haec praecepta reconde. In primis ego non omni te assuescere coelo Exhorter : fuge perpetuo quod flatur ab austro, Quod coeno, immundaeque graue est sudore paludis. Protenti potius campi mihi liber et agri Tractus, et apricis placeant in collibus aurae, Et molles zephiri, pulsusque aquilonibus aer. Hic (iubeo) tibi nulla quies, nulla otia sunto ; Rumpe moras, agita assiduis uenatibus apros Inipiger, assiduis agita uenatibus ursos. 90 Nec tibi sit labor aerii cursu ardua montis Vincenti, rapidum in ualles deflectere ceruum, Et longa lustrare altos indagine saltus. Vidi ego saepe malum, qui iam sudoribus omne Finisset, syluisque luem liquisset in altis. Sed nec turpe puta dextram summittere aratro, Et longum trahere incuruo sub uomere sulcum : Neue bidente solum, et duras proscindere glebas, Et ualida aeriam quercum exturbare bipenni, Atque imis altam eruere ab radicibus ornum. [2,100] Quin etiam, exercere domi quo te quoque possis, Paruam mane pilam uersa mihi, uespere uersa, Et saltu, et dura potes exsudare palaestra. Vince malum : nec te fallat, quod desidis oti Assidue desiderium, lectique sequetur. Tu lecto ne crede, graui ne crede sopori. His alitur uitium, et placidae sub imagine pacis Decipit, e dulcique trahit fomenta quiete. Necnon, interea effugito quae tristia mentem Sollicitant; procul esse iube curasque, metumque 110 Pallentern, ultricesque iras, omnemque Mineruae Addictum studiis animum; sed carmina, sed te Delectent iuuenumque chori, mixtaeque puellae. Parce tamen Veneri, mollesque ante omnia uita Concubitus, nihil est nocuum magis : odit et ipsa Pulchra Venus, tenerae contageun odere puellae. Quod sequitur, uictus ratio tibi maxima habenda est; Nec sit cura tibi, neue obseruantia maior. Principio, quoscumque amnes, quoscumque paludes, Quosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora pisces, 120 Omne genus procul amoueo. Sunt, quos tamen usus Liberius, cum res cogit, concedere possit. Omnibus his est alba caro, non dura tenaxque, Quos petrae et fluuiorum aduersa marisque fatigant. Tales nant pelago phycides, rutilaeque per undas Auratae, gobiique, et amantes saxea percae. Talis dulcifluum fluuiorum scarus ad ora, Solus saxa inter, depastas ruminat herbas. Sed neque, quae stagnis uolucres, quaeque amnibus altis Degere amant, liquidisque cibum perquirere in undis, 130 Laudarim : tibi pinguis anas, tibi crudior anser Vitetur, potiusque uigil Capitolia seruet : Viteturque graui coturnix tarda sagina. Tu teneros lactes, tu pandae abdomina porcae, Porcae heu ! terga fuge, et lumbis ne uescere aprinis, Venatu quamuis toties confeceris apros. Quin neque te crudus cucumis, non tubera captent, Neue famem cinara, bulbisue salacibus exple. Non placeat mihi lactis amor, non usus aceti, Non fumosa mero spumantia pocula Baccho, 140 Qualia Cyrnei colles, : campique Falerni, Et Pucinus ager mittunt : aut qualia nostris Rhetica dat paruo de collibus uua racemo. Nempe Sabina magis placeant, dilutaque tellus Quae tulit, et multo domuerunt Naiades amne. At, tibi si ex horto uictus, mensaeque deorum Sunt animo, atque olerum simplex et inempta uoluptas, Non mentae uirides, non laeta sisymbria desunt, Intybaque, et toto florentes frigore sonchi, Et sia fontanis semper gaudentia riuis, [2,150] Et thymbrae suaues, et odoriferae calaminthae. Laeta meliphylla, et riguo buglossus ab horto Carpantur, plenisque ferax eracula palmis, Atque olus, atque rumex, et salsi gramina crithmi. Ipsa lupum dumeta ferent : hinc collige primos Asparagos, albae asparagos hinc collige uitis, Cum nondum explicuit ramos, umbracula nondum Texuit, et uirides iussit pendere corymbos. Singula sed longum est, nec percensere necesse Iamque aliud uocor ad munus, iuuat in noua Musas 160 Naturae nemora Aoniis deducere ab umbris : Unde mihi si non e lauro intexere fronti Serta uolent, tantaque caput cinxisse corona, At saltem, ob seruata hominum tot millia, dignum Censuerint querna redimiri tempora fronde. Vere nouo, si quem morbus tenet, aut et in ipso Autumno, si firma aetas, si sanguis abundat, Regalem, mediamue lacerti incidere uenam Proderit, atque extra foedatum haurire cruorem. Praeterea, quocumque habeat te tempore pestis, 170 Corruptum humorem, et contagem educere turpem Ne pigeat, facilique luem deponere ab aluo : Ante tamen ducenda para : concreta resolue, Et crassa attenua, et lentore tenacia frange. Ergo coryciumque thymum sit cura, thymumque Pamphylium, thymbrae similis qui durior exit, Prima tibi coxisse, lupique uolubile gramen, Foeniculumque, apiumque, et amari germina capni. His polyporum hirtos imitata filicula cirros Additur, et lymphis tangi renuens adiantus : 180 His sterile asplenum, his pictam phyllitida iunge: Quorum tibi decoctum per multis ante diebus Ebiberis, crudumque humorem incoxeris omnem, Tum scilla medicare aeri, et colocynthide amara, Helleboroque graui, nec non quae in littore surgens, Qua ludit maris unda, ter euariata colorem, Ter flores mutata die rem nomine signat, Herba potens radice, suum cui zinziber adde: Adde etiam anguineum cucumim, nabathaeaque thura, Myrrhamque, bdelenque, ammoniacique liquorem, 190 Et lacrymam panaceam, et dulci colchica bulbo. His actis, si forte tibi frigentia corda Et molles animi fuerint, nec acerba placebit In primis tentare, breuique extinguere pestem, Sed placidis agere, et per tempora lenibus uti, Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae, Illa quidem consueta modis inserpere miris. Profuerint igitur, quaeque exsiccantia, quaeque Marcori resinosa solent obsistere putri : [2,200] Tales sunt myrrhae lacrymae, sunt talia thura, Cedrusque, aspalathusque, immortalisque cupressus, Et bene cum calamo spirans redolente cyperus. Ergo nec desint casiae, nec desit amomum, Macerue, agalocumue tibi, nec cinnama odora. Est etiarn in pratis illud, iuxtaque paludes Scordion, omnigenis quod tantum obstare uenenis, Contagique solet, paruo quaerenda labore Herba tibi : uiret ipsa comis imitata chamaedrim, Flore rubens, referensque alli cum uoce saporem. 210 Aurora nascente huius frondemque comantem Radicesque coque, atque haustu te prolue largo. Sed neque carminibus neglecta silebere nostris, Hesperidum decus, et Medarum gloria, citre, Siluarum : si forte, sacris cantata poetis, Parte quoque hac medicam non dedignabere Musam, Sic tibi sit semper uiridis coma, semper opaca, Semper flore nouo redolens: sis semper onusta Per uiridem pomis siluam pendentibus aureis. Ergo, ubi nitendum est caecis te opponere morbi 220 Seminibus, ui mira arbor cithereia praestat. Quippe illam Citherea, suum dum plorat Adonim, munere donauit multo, et uirtutibus auxit. Quorumdam inuentum est, uitrei intra concaua uasis, Cui collum oblongum est, uenter turgescit in orbem, Aut hederae folia, aut Ida mittente maniplos Dictami, illyricamue irim, rhamniue nigrantem Radicem, aut inulas coquere : in sublime solutus Effertur uapor, et tenuis uacua omnia complet : Ast, ubi frigenti occursauit ab aere uitro, 230 Cogitur, et rorem liquidus densatur in udum, Decurritque uagis per aperta canalia riuis. Distillantis aquae cyathum sub lumina prima Luciferi potare iubent, stratisque parare Sudorem : nec certe ab re : uis utilis olli est Reliquias morbi tenues dispergere in auras. Interea, si membra dolor conuulsa malignus Torqueat, oesipo propera lenire dolorem, Mastichinoque oleo : lentum quibus anseris unguem, Emulsumque potes lini de semine mucum, 240 Narcissumque, inulamque, liquentiaque addere mella, Coryciumque crocum et uilem componere amurcam. At, fauces atque ora malus si eroserit herpes, Tange nitro, et uiridi medicata aerugine limpha Semina inure mala, et serpentem interfice pestem. Verum ipsos ope non alia consumere achores, Urentum quam ui, poteris, quibus addere debes Pingue aliquid, quod secum intus siccantia portet. Haec eadem, et rniseros artus si qua ulcera pascunt Tollere, concretosque ualebunt soluere callos. [2,250] Si uero aut haec nequicquam tentasse uidebis, Aut uires animique ualent ad fortia quaeque, Nec differre cupis, quin te committere acerbis Festines, diramque breui consumere pestem, Hinc alia inuenta expediam, quae tristia quanto Sunt magis, hoc tanto citius finire labores Aerumnasque mali poterunt : quippe effera labes Inter prima tenax, et multo fomite uiuax Nedum se haud uinci placidis et mitibus, at nec Tractari sinit, et mansuescere dura repugnat. 260 Sunt igitur styracem in primis qui, cinnabarimque, Et minium, et stimmi agglomerant, et thura minuta, Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo, Absumuntque luem miseram, et contagia dira. At uero et partim durum est medicamen et acre, Partim etiam fallax, quo faucibus angit in ipsis Spiritus, eluctansque animam uix continet aegram. Quocirca totum ad corpus nemo audeat uti Iudice me : certis fortasse erit utile membris, Quae papulae informes, chironiaque ulcera pascunt. 270 Argento melius persoluunt omnia uiuo Pars maior : miranda etenim uis insita in illo est : Siue quod id natum est subito frigusque caloremque Excipere, unde in se nostrum cito contrahit ignem, Quodque est condensum, humores dissoluit, agitque Fortius, ut candens ferrum flamma acrius urit: Siue acres, unde id constat compagine mira, Particulae nexuque suo uinclisque solutae Introrsum, ut potuere seorsum in corpora ferri, Colliquant concreta, et semina pestis inurunt: 280 Siue aliam uim fata illi, et natura dedere. Cuius et inuentum medicamen munere diuum Digressus referam. Quis enim admiranda deorum Munera praetereat Syriae nam forte sub altis Vallibus, umbrosi nemora inter glauca salicti, Callirhoe qua fonte sonans decurrit amaeno, Fama est cultorem dis sacri agrestibus horti, Cultorem nemorum, sectatoremque ferarum, Ilcea labe grauent tanta, dum molle cyperum, Et casiam, et siluam late fragrantis amomi 290 Irrigat, haec orasse deos, et talia fatum : Di, quos ipse diu colui, tuque optima tristes, Callirhoe, quae sancta soles depellere morbos, Cui nuper ramosa ferens ego cornua cerui Aeria uictor fîxi capita horrida quercu : "Di, mihi crudelem misero si tollere pestem Hanc dabitis, quae me afflictat noctesque diesque, Ipse ego purpureas, ipse albas ueris et horti Primitias, uobis uiolas, ego lilia uobis Alba legam, primasque rosas, primosque hiacynthos, [2,300] Vestraque odoratis onerabo altaria sertis". Gramen erat iuxta uiridans ; sic fatus, ut aestu Fessus erat, uiridi desedit graminis herba. Hic dea, uicino quae sese fonte lauabat, Callirhoe liquido ex antro per lubrica musco Saxa fluens, iuueni dulci blandita susurro, Lethaeum immisit somnum, sparsitque sopore Graminea in ripa, et salicum nemus inter opacum : Atque illi uisa est sacro se flumine tollens In somnis coram esse, pia et sic uoce locuta : 310 "Ilceu, in extremo dis tandem audite labore, Cura mei, tibi nulla salus, quacumque uidet sol, Speranda est terram magnam super : hoc tibi poenae Dat Triuia, et precibus Triuiae exoratus Apollo, Ob sacrum iaculo percussum ad flumina ceruum, Et nostris affixa tibi capita horrida truncis. Nam, postquam illa feram exanimem per gramina uidit, Abscisso capite, et sacro sparsa arua cruore, Omnibus ingemuit siluis, dirumque precata est Authori. Oranti Latous tanta sorori 320 Affuit, et pestem misero immisere nefandam Durus uterque tibi : quin, et quacumque uidet sol, Interdixit opem : quare tellure sub ima, Si qua salus superest, caeca sub nocte petenda est. Est specus arboribus tectum,atque horrore uerendum, Vicina sub rupe, iouis qua plurima silua Accubat, et raucum reddit coma cedria murmur. Huc, ubi se primis aurora emittet ab undis, Ire para, et nigrantem ipsis in faucibus agnam Mactato supplex, atque: Ops tibi maxima, die, hanc, 330 Die, ferio. Nigram tum noctem, umbrasque silentes, Umbrarumque deos, ignotaque numina, nymphas Et thia uenerare, atrae et nidore cupressi. Hic tibi narranti causam, auxiliumque uocanti Haud aberit dea, quae caecae in penetralia terrae Deducat te sancta, et opem tibi sedula praestet. Surge, age, nec uani speciem tibi concipe somni. Illa ego sum, quae culta uago per pinguia fonte Dilabor, dea uicinis tibi cognita ab undis". Sic ait, et se caeruleo cita condidit amne. 340 Ille autem, ut placidus cessit sopor, omnia laetus Accipit, et nympham precibus ueneratur amicam. O sequor, o quocunque uocas pulcherrima fontis Vicini dea, Callirhoe ! Tum postera primum Exsurgens aurora suos ubi protulit ortus, Monstratum Iouis in silua sub rupibus altis Antrum ingens petit, et nigrantem tergora primo Vestibulo sistit pecudem, magnaque trementem Mactat Opi : tibique, inquit, ego hanc, Ops maxima, macto. Tum noctem, noctisque deas, ignota precatur [2,350] Numina. Iamque simul thyan, atramque cupressum Urebat, cum uox terrae reuoluta cauernis Longe audita sacras nympharum perculit aures: Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae. Extemplo commotae omnes, ac coepta reponunt, Sulphureos forte ut latices, et flumina uiui Argenti, mox, unde nitens concresceret aurum, Tractabant, gelidoque prementes fonte coquebant. Centum ignis spissi radios, centum aetheris usti, Bis centum concretorum terraeque marisque 360 Miscuerant, nostros fugientia semina uisus. At Lipare, Lipare argenti cui semina et auri Cura data, et sacrum flammis adolere bitumen, Continuo obscurae latebrosa per auia terrae Ilcea adit, firmansque animum sic incipit ipsa : Ilceu (namque tuum nec nomen, nec mihi labes Ignota est, nec quid uenias) iam corde timorem Exue, nequicquam non te huc carissima mittit Callirhoe : tibi parta salus tellure sub ima est. Tolle animos, et me per opaca silentia terrae 370 Insequere : ipsa adero, et praesenti numine ducam. Sic ait, et se antro gradiens praemittit opaco. Ille subit, magnos terrae miratus hiatus, Squallentesque situ aeterno, et sine lumine uastas Speluncas, terramque meantia flumina subter. Tum Lipare : Hoc quodcumque patet, quam maxima terra est Hunc totum sine luce globum, loca subdita nocti Dii habitant : imas retinet Proserpina sedes, Flumina supremas, quae sacris concita ab antris In mare per latas abeunt resonantia terras. 380 In medio dites nymphae, genera unde metalli, Aerisque, argentique, aurique nitentis origo : Quarum ego nunc ad te miserans ipsa una sororum Aduenio, illa ego, quae uenas per montis hiantes, Callirhoe haud ignota tuae, fumantia mitto Sulphura. Sic ibant terra et caligine tecti. Iamque exaudiri crepitantes sulphure flammae, Conclusique ignes, stridentiaque aera caminis. Haec regio est late, uariis ubi foeta metallis, Virgo ait, est tellus : quorum uos tanta cupido 390 Exercet, superas coeli qui cernitis auras. Haec loca mille deae caecis habitamus in antris Nocte deae et Tellure satae, queis munera mille, Mille artes. Studium est aliis deducere riuos, Scintillas aliis rimari, et sparsa per omnem Semina tellurem flammarum, ignisque corusci. Materiam miscent aliae, massamque coercent Obicibus, multa et gelidarum inspergine aquaruun. Non procul eruptis fumantia tecta caminis Aetnaei Cyclopes habent, uersantque coquuntque [2,400] Vulcano stridente, atque aera sonantia cudunt. Laeua haec abstrusum per iter uia ducat ad illos. Dextera sed sacri fluuii te sistet ad undam, Argento fluitantem undam, uiuoque metallo ; Unde salus speranda. Et iam aurea tecta subibant, Rorantesque domos spodiis, fuligineque atra Speluncas uarie obductas, et sulphure glauco. Iamque lacus late undantes, liquidoque fluentes Argento iuxta astabant, ripasque tenebant. Hic tibi tantorum requies inuenta laborum, 410 Subsequitur Lipare, postquam ter flumine uiuo Perfusus, sacra uitium omne reliqueris unda. Sic fatur, simul argenti ter fonte salubri Perfundit, ter uirgineis dat flumina palmis Membra super, iuuenem toto ter corpore lustrat Mirantem exuuias turpes, et labe maligna Exutos artus, pestemque sub amne relictam. Ergo age, cum primum coeli te purior aer Accipiet, uitidamque diem, solemque uidebis, Sacra para, et castam supplex uenerare Dianam, 420 Indigenasque deos, et numina fontis amici. Sic uirgo, et iuuenem tanto pro munere grates Soluentem e nocte aethereas educit in oras, Dimittitque alacrem atque optata in lumina reddit Accepit noua fama fidem, populosque per omnes Prodiit haud fallax medicamen : coeptaque primum Misceri argento fluitanti axungia porcae. Mox etiam oriciae simul adiuncta est terebinthi, Et laricis resina aeriae. Sant qui unguen equinum Ursinumue adhibent, bdelae, cedrique liquorem. 430 Nonnulli et myrrhae guttas, et mascula thura Adiiciunt, miniumque rubens, et sulphura uiua. Haud uero mihi displiceat, componere si quem Trita melampodia, atque arentem iuuerit irim, Galbanaque, et lasser graueolens, oleumque salubre Lentisci, atque oleum haud experti sulphuris ignem. His igitur totum oblinere, atque obducere corpus Ne obscoenurn, ne turpe puta per talia morbus Tollitur, et nihil esse potest obscoenius ipso. Parce tamen capiti, et praecordia mollia uita. 440 Tum super et uittas astringe, et stuppea necte Venera : dein stratis tegmento imponere multo, Dum sudes, foedaeque fluant per corpora guttae. Haec tibi bis quinis satis est iterasse diebus. Durum erit : at, quicquid poscat res ipsa, ferendum est. Aude animis, tibi certa salus stans limine in ipso Signa dabit : liquefacta mali excrementa uidebis Assidue sputo immundo fluitare per ora, Et largum ante pedes tabi mirabere flumen. Ora tamen foeda erodent ulcuscula : quae tu [2,450] Lacte foue, et cocto cytini, uiridisque ligustri. Tempore non alio generosi pocula Bacchi Annuerim sumenda tibi, purumque Falernum, Et Chia, et pateris spumantia Rhetica largis. Sed iam age uicinae uictor gratare saluti : Ultima adest tibi cura, eadem et placidissima, corpus Abluere, et lustrare artus, ac membra piare Stoechade, amaricinisque comis, et rore marino, 458 Verbenaque sacra, et bene olentibus heracleis.