[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. De electione uel ordinatione Hincmari. Anno denique Dominicae incarnationis 845, Karolus synodum episcoporum regni sui apud Bellouagum ciuitatem Remensis prouinciae conuocauit. Ubi inter caetera Ecclesiae regnique negotia, de Remensis ecclesiae desolatione, quae Fulcone presbytero illam diu tenente, et Nothone in ea sibi succedente, tanto uacare pastore uidebatur tempore, cum eisdem episcopis coepit tractare. Qui sicuti uiderant uel audierant, depositionem narrantes Ebonis, et auctoritatem sanctorum Patrum super huiusmodi negotiis ad memoriam reuocantes, cogente necessitate atque suadente auctoritate, communi decreuere consensu, quo tandem post decennium depositionis Ebonis in ecclesia eadem ordinaretur episcopus. Igitur a clero et a plebe ipsius metropolis, necnon ab episcopis eiusdem prouinciae, archiepiscopo Sennensis Ecclesiae Wenilone atque Ercamrado Parisiosorum episcopo annuente, cum consensu abbatis sui et fratrum monasterii sancti Dionysii, in quo degebat, fauente quoque Karolo rege, Hincmarus electus est. Sicque decreto peracto eligentiumque manibus roluotato, Ecclesiae Remensis ordinatur episcopus. Is siquidem Hincmarus, a pueritia in monasterio sancti Dionysii, sub Hilduino abbate monasteriali religione nutritus et studiis litterarum imbutus, indeque pro sui tam generis quam sensus nobilitate, in palatium Ludouici imperatoris deductus, et familiarem ipsius notitiam adeptus fuerat; ibique, prout potuit, cum imperatore et praefato abbate sub episcoporum auctoritate laborauit, ut ordo monasticus in praedicto monasterio, quorumdam uoluptuosa factione diu delapsus, restauraretur. Et ut opere quoque adimpleret quod sermone suadebat, etiam ipse religiosae conuersationi cum aliis se subdidit, castigans corpus suum, et spiritali subiiciens seruituti. Processu uero temporis, cum praememoratus Hilduinus abbas imperatoris Ludouici archicapellanus, offensam ipsius Augusti adeo cum aliis regni primoribus incurrisset, ut ablatis sibi abbatiis, in Saxoniam fuerit exsilio relegatus, iste per licentiam proprii episcopi cum benedictione fratrum illum secutur est in exsilium. Cui pro familiaritatis propiore notitia, tantam Dominus apud imperatorem, proceresque contulit gratiam, ut studere pro suo nutritore quiuerit, donec ab exsilio reuocatus duarum fuerit abbatiarum praelationi restitutus. Deinde quando Gregorius papa in Galliae uenit regiones, et regnum Francorum a praefato defecit imperatore, uoluit eum praememoratus abbas suus in obsequium suum contra fidelitatem imperatoris ducere; quod nequaquam potuit ab eo exigere. Restituto postea imperatore, prout potuit abbati suo prodesse studuit. Sicque deinceps in monasterio sine querela custos sacrorum pignorum, ecclesiaeque sanctorum martyrum conuersatus exstiterat, donec regiis ascitus obsequiis regimen monasteriis sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Germani regali et episcopali, atque abbatis sui Ludouici diaconi iussione suscepit; rerum quoque ac mancipiorum possessionem quamdam regia liberalitate percepit, quam consecratus iam praesul monasterio sancti Dionysii, ubi Christo militauerat, per testamenti paginam tradidit. [3,2] CAPUT II. De reparatione iudicii pro Ebonis depositione. Emenso denique anno post ipsius Hincmari ordinationem, Lotharius imperator pro contentione regni quam erga fratrem suum Karolum habebat, cuius obsequiis idem praesul fideliter adhaerebat, contra eum commotus, epistolas a Sergio papa exegit pro reparando iudicio de Ebonis depositione. Unde idem papa litteras Karolo regi mittens, praecepit ut Guntboldum Rothomagensem episcopum cum caeteris episcopis regni sui, quos ipse Guntboldus ad hoc sibi eligeret, legatis eius obuiam Treueris ad hanc discutiendam querelam diligeret, et Hincmarum episcopum ad ipsam synodum uenire faceret. Ipse quoque Guntboldo litteris mandauit ut cum post diem sanctae Domini resurrectionis missos suos in seruitium imperatoris mitteret, ipse cum episcopis praedictum locum, hanc causam diffiniturus, adiret. Sed et ipsi Hincmaro litteras misit ut ad idem ueniret concilium. Legatis itaque Sergii papae iuxta condictum non uenientibus, Guntboldus, annuente rege Karolo, cum episcopis synodum conduxit, ad quam Ebonem per litteras et legatos ex auctoritate praedicti papae conuocauit. Quo tamen Ebo neque uenisse, neque uicariam pro se personam, uel litteras canonicas misisse traditur. Guntboldus tamen et caeteri episcopi, qui apud Parisios tunc conuenerant, Wenilo scilicet Ecclesiae Senonicae metropolitanus cum dioecesanis suis, Lantrannus Turonensis cum suffraganeis suis, et specialiter Hincmarus cum omnibus Remensis dioeceseos coepiscopis, litteras suas ad eum miserunt, et dioecesim Remensem interdicentes, ut non haberet deinceps licentia ex ea quempiam sollicitare, nec scripto, nec uerbo, nec misso aliquo, donec secundum iussionem Sergii papae ipsis occurreret, et iuxta canonica et apostolica statuta definitionis sententiam ab ipsis coram generali conuentu perciperet. Sed ille ad nullam synodum, uel ad sedem apostolicam, uocem postea reclamationis uel repetitionis de sede Remensi, aut de ordine suo emisit. Qui etiam (postquam res gestas Leoni papae referentibus episcopis, et regalibus insuper epistolis, ordinatio Hincmari, quando fidei quoque suae tenorem Romam misit rata est cum largitione pallii comprobata) per quinque circiter annorum curricula superuixisse fertur in corpore, usque ad annum uidelicet incarnationis Dominicae octingentesimum quinquagesimum primum. [3,3] CAPUT III. De uisione eiusdem Bernoldi. De quo postmodum talis ostensa est reuelatio cuidam homini Remensis parochiae, nomine Bernoldo, qui depressus infirmitate, pene usque ad mortem peruenit, ita ut per quatuor dies nec cibum nec potum capere, nec loqui ualeret. Quarto uero die hora nona, uelut exanimis iacuit, adeo ut non posset in eo sentiri halitum remansisse, nisi per uices, dum quis manum misisset ad os eius, uel super pectus illius, uix sentiebat in eo adhuc spiritum esse. Rubor illi tamen in facie magnus uidebatur, et sic iacuit usque ad mediam noctem. Tunc uiriliter oculos aperiens, et affatus uxorem suam atque circumstantes, iussit ut quantocius currerent, et presbyterum suum uelociter ad se uenire rogarent. Accito autem presbytero, antequam intraret ille domum, dixit infirmus ut apponerent sellam, quia presbyter iam domum intraturus esset. Illo uero ingresso postquam orationem pro eo fudit, dixit ei ut sederet iuxta eum, et attenderet quae dicturus erat, ut si ipse superstes illi non potuisset annuntiare, saltem presbyter ea nuntiaret. Tunc ergo coepit uehementer flere, et cum singultibus dixit: Ductus de isto saeculo ad aliud ueni ad quemdam locum, inueni episcopos quadraginta et unum, inter quos cognoui Ebonem, Pardulum et Aeneam pannosos, et denigratos, squalentesque sicut et alios, ac si ustulati fuissent, et per uices nimio frigore horribiliter cum fletu, ac stridore dentium tremulantes; per uices autem calore nimio aestuantes. Et Ebo episcopus me uocauit ex nomine, dicens: Quia tibi dabitur licentia redeundi ad corpus, precamur te ego et isti confratres nostri, ut adiuues nos. Et ego respondi: Quomodo uos possum adiuuare? Qui ait: Vade ad homines nostros clericos et laicos, quibus benefecimus, et dic illis ut pro nobis faciant eleemosynas, et orationes, et impetrent pro nobis offerri sacras oblationes. Et ego dixi quia nescirem ubi homines illorum essent. Ille uero ait: Nos dabimus tibi ductorem, qui te ad illos ducat. Et dederunt mihi ductorem quemdam, qui me praecessit et duxit ad quoddam palatium magnum, ubi multitudo erat hominum eorumdem episcoporum, qui de ipsis episcopis inter se loquebantur. Quibus suggessi quod mihi fuerat iussum ex parte episcoporum. Inde cum ductore meo reuersus, ad locum redii ubi erant ipsi episcopi, et quasi iam facta fuissent pro ipsis ea quae postulauerant, inueni eos facie iocundos, ac si a nouo rasos et balneatos, albis uestitos, et stolis amictos atque sandaliis calceatos. Et dixit mihi praefatus Ebo praesul: Vides quantum nos adiuuit tua legatio. Usque modo nimis durum custodem et custodiam grauem habuimus sicut uidisti, modo uero habemus domnum Ambrosium custodem, et leuem custodiam: et caetera quae uisa atque relata ab eodem Hincmarus episcopus descripsit. [3,4] CAPUT IV. De restitutione rerum ecclesiasticarum a Karolo rege peracta. Ordinato denique, ceu praemissum est, Hincmaro Ecclesiae Remensis archiepiscopo, rex Karolus res quas ex eodem episcopio suis palatinis usurpare concesserat, ipsi sanctae reddidit ecclesiae. Pro qua restitutione talem praecepti sui dedit auctoritatem: « In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Karolus Dei gratia rex. Si ea, quae a praedecessoribus nostris uel fidelium deuotione bene tradita, statuta ac confirmata sunt, nostris oraculis roboramus; si etiam illa quae quacunque necessitate corrupta sunt regia nostra auctoritate corrigimus et in melius commutamus, saluti nostrae consulimus et regium ministerium susceptum a Domino exercemus. Proinde nouerit omnium fidelium Dei ac nostrorum solertia quia res ex episcopatu Remensi, quas magna necessitate et per omnia inuiti, dum a pastore sedes illa sancta uacaret, fidelibus nostris ad tempus, unde quoddam temporale solatium a nostro haberent seruitio, commendauimus, electo et ordinato munere sancti Spiritus, per Dei et nostram dispositionem, in eadem sancta sede Hincmaro archiepiscopo, hoc nostrae auctoritatis praecepto cum integritate quidquid exinde nos fidelibus nostris beneficiauimus, praesentaliter restituimus, tum Sparnacum et Iuliacum, uel quidquid ex eodem episcopatu Richuinus habuit, uel quidquid exinde Odo comes habuit: quam et uillam Culmiciacum, cum capella quam Rabanus presbyter babuit; seu et illa, quae Pardulus, necnon et Adalgardis abbatissa, siue Rotbertus atque Amalbertus clericus, uel Altmarus, seu Ioannes medicus, siue item Rabanus, atque pusillus Pumilio, Ratboldus quoque, Goderamnus, et Herenboldus, uel Donatus, seu Gilbuinus habuerunt; siue etiam illa omnia, quae tam clerici quam laici, qui in nostra dominatione aliquandiu fuerant, quosque iam dicto episcopo commendauimus, habebant. Et ut in calce omnia concludamus, quidquid ex eodem episcopatu, quando de manu Fulconis illum recepimus, alicui praestito beneficio concessimus, per hanc nostrae confirmationis auctoritatem, inspecto coram coetu fidelium nostrorum, tam ecclesiastici quam laicalis ordinis testamento sancti Remigii, praesentialiter casae sanctae Mariae, et sancti Remigii, atque Hincmaro archiepiscopo cum omni integritate reddimus uel restituimus, ut absque ulla refragatione, cassatis quibuscunque aliis conscriptionibus, easdem res per hanc nostram auctoritatem recipiat; ut sicut res ecclesiae disponendae sunt ad utilitatem ipsius Ecclesiae Dei, tam ipse quam successores ipsius disponant. Quam auctoritatem (in qua nos ulterius tale quiddam erga ipsam casam Dei non acturos spondemus, et ut nemo successorum nostrorum agere moliatur, per omnipotentem Dominum eiusdem Virginis filium obsecramus) ut per uentura tempora certior habeatur, et contra aemulos ipsius sanctae ecclesiae sui notitia ualeat, manu nostra subterfirmauimus, et annuli nostri impressione roborari decreuimus. Data Kalendis Octotobris anno 6 regnante Karolo gloriosissimo rege, indictione 8. Actum in pago Andegauensi, in uilla Auegio. » De caeteris quoque rebus, quae tunc redditae non fuerunt, huiusmodi postmodum inuenitur dedisse praeceptum: « In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex: omnibus comitibus, abbatibus, abbatissis, missis, uassallis, et cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse uolumus, quia Hincmarus sanctae ecclesiae Remorum religiosus, nobisque ualde dilectus ac uenerabilis pontifex, accedens ad celsitudinis nostrae magnitudinem, innotuit mansuetudini nostrae, quod ex rebus sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti ac pretiosi confessoris Christi Remigii, quae per parentum antecessorum uidelicet nostrorum regum dationem, siue per rectorum eiusdem ecclesiae imprudentiam, uel concessionem, uel etiam quorumcunque maliuolorum machinationem ab eadem sancta ecclesia abstractae esse cernuntur, nonae et decimae, ad eamdem praedictam ecclesiam nimime, sicut rectum est, persoluantur. Unde magnificentiae nostrae petiit dignitatem, ut nostrae auctoritatis praeceptum ob Dei et sanctae ipsius Genitricis, siue pretiosi patroni nostri Remigii amorem ei fieri iuberemus. Cuius nobis amabilibus et necessariis petitionibus acquiescentes, et libere placideque obsequentes, hoc nostrae magnae auctoritatis praeceptum ei fieri iussimus. Per quod praecipientes expresse iubemus, ut quisquis fidelium Dei omni potentis, nostrorumque, ex eisdem sanctae Dei genitricis Mariae, uel sancti confessoris Christi Remigii, Remorum ecclesiae rebus, siue episcopatus religiosissimi et dilectissimi nobis Hincmari uenerabilis archiepiscopi, aliquid habere dignoscitur, siue per largitionis nostrae concessionem, siue per quorumcunque supramemoratorum affectationem, uel machinationem, seu etiam et deprecationem, aliquid tenore aliquo ex praedictis rebus tenere uel possidere cernitur, nonam et decimam in missorum nostrorum praesentia, misso ecclesiae sanctae Mariae, uel sancti Remigii Remorum, siue Hincmari uenerabilis archiepiscopi reuadiet, et annis singulis ad eamdem praefatam et memoratam ecclesiam persoluere, absque ullius occasionis contradictione cum omni uigilantia studeat. Quicunque uero contra hanc nostrae auctoritatis praeceptionem de hoc fieri praesumpserit, sciat secundum dignae memoriae aui, et piae recordationis genitoris nostri capitula se emendaturum, et ipsas easdem res absque alicuius intercessionis impetratione amissurum. Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas inuiolabilem obtineat firmitatis uigorem, et ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, uerius, certiusque credatur, eam annulo nostro subter sigillari iussimus. Data IV Nonas Septembris, anno 8, indictione 10, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in monasterio sancti Quintini. » Immunitatis etiam secundum antecessorum suorum regum exemplaria eidem sanctae sedi suam contulit auctoritatem. Cessionem quoque genitoris sui Ludouici de exactione regia, uel operariis ac muro ciuitatis ob restaurationem ipsius sanctae Dei ecclesiae delegata, huiusmodi confirmauit auctoritate: « In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si petitionibus fidelium nostrorum, maxime Domini sacerdotum, praecipue in his, quae ecclesiasticis utilitatibus possunt praebere consultum, benignum commodamus assensum, nobis id ad aeternae remunerationis credimus prouenire augmentum. Proinde nouerit omnium fidelium Dei ac nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia uir uenerabilis Hincmarus Remensis urbis archiepiscopus obtulit serenitatis nostrae obtutibus praeceptum piae memoriae domni ac genitoris nostri Ludouici imperatoris, quod in eleemosynae suae augmento ecclesiae S. Mariae atque sancti Remigii fieri decreuit, de opere et operariis, atque omni exactione, quae tempore aui nostri domni Karoli imperatoris ex eadem casa Dei exigebantur ad palatium, quod uocatur Aquisgrani, ut in aedificatione et restauratione ipsius ecclesiae Dei, per futura tempora usque ad finem saeculi, ad utilitatem saepe dictae sanctae ecclesiae in eleemosyna illius proficerent, et nec ad eumdem locum, uel ad alium quemlibet ipsae redhibitiones, uel impensae ullo unquam tempore exigerentur, sed remissa indulgentia illius in eodem loco proficerent. Cuius bene gesta rata iudicantes, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus, ut quidquid de exactione, uel operariis praedictae constitutionis supra scriptus domnus et genitor noster, seu et de muro ciuitatis ipsius, uel uiis ad utilitates claustri canonicorum proficientibus in suo praecepto concessit; hoc totum perpetua nostra indulgentia uel concessione, seu auctoritate concessum, uel confirmatum maneat in perpetuum. Et ut haec nostrae confirmationis uel concessionis auctoritas per futura tempora certior cognoscatur, et permaneat inconuulsa, eam manu nostra subterfirmauimus, et de annulo nostro eam sigillari praecepimus. Data VI Kalendas Iunias, anno 10 regnante Karolo glorioso rege, indictione 13. Actum Vermeriae in palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen. » [3,5] CAPUT V. De reparatione Remensis ecclesiae ab ipso Hincmaro patrata. Huiusmodi regiae benignitatis functus auctoritatibus et in episcopali sede confirmatus, praefatus Hincmarus archiepiscopus, templum beatae Dei genitricis Mariae, quod a fundamentis Ebo renouare coeperat, iste pace gratiaque fruens regia, praeclari consummauit decoris eminentia. Insuper et aram sanctae Dei genitricis auro uestiuit, ac lapidibus pretiosis ornauit. His quoque uersibus titulauit: Hanc aram Domini Genitricis honore dicatam Cultor ubique suus (suis) decorauit episcopus Hincmar. Muneribus sacris, functus hac sede sacerdos. Iam bene completis centenis octies annis, Quadraginta simul quinto uoluente sub ipsis. Cum iuuenis Karolus regeret diademata regni, Hunc sibi pastorem poscentibus urbis alumnis. Et ad imaginem Dei Genitricis in ipso altari. Virgo Maria tenet hominem, regemque, Deumque Visceribus propriis natum de Flamine sancto. Tecta templi plumbeis cooperuit tabulis, ipsumque templum pictis decorauit cameris, fenestris etiam illustrauit uitreis, pauimentis quoque strauit marmorcis. Crucem eminentiorem gemmis, auroque cooperuit. Alias etiam cruces tam auro quam argento parauit. Calicem maiorem cum patena, sumptorioque fecit ex auro, lapidumque pretiosorum illustrauit nitore. Qui calix postea pro redemptione ac salute patriae Nortmannis datus est; patena adhuc reseruatur ibidem. Libellum quoque de ortu sanctae Dei genitricis Mariae, sed et sermonem beati Hieronymi de ipsius Dominae assumptione scribi fecit, et tabulis eburneis, auroque uestitis muniuit. Locellum etiam quemdam, hoc est capsam maiorem, quae a duobus clericis ferri solet, fieri iussit, argentoque imaginato ac deaurato uestiuit; ubi ad urbis huius totius tutamen, multorum sanctorum pignora recondidit. Insuper et alia altaris uasa, tam aurea quam et argentea praeparauit. Euangelium aureis argenteisque describi fecit litteris, aureisque muniuit tabulis, et gemmis distinxit pretiosis. His quoque uersibus insigniuit: Sancta Dei genitrix et semper uirgo Maria, Hincmarus praesul defero dona tibi. Haec pia quae gessit, docuit nos Christus Iesus, Editus ex utero, casta puella, tuo. Librum quoque sacramentorum, sed et lectionarium, quos scribi fecit, ebore argentoque decorauit. Candelabra texit argento, et templum uariis ornauit lampadibus, et coronis diuersisque tam palliorum quam cortinarum atque tapetium operuit ornamentis. Sacras etiam uestes altaris procurauit ministris. Pluribus denique conuocatis episcopis, sed et Karolo rege in hanc ciuitatem adueniente, in honore incomparabilis et perpetuae uirginis genitricis Dei Mariae, ut et antiqua fuerat sacrata, basilicam solemniter dedicauit, et cum coepiscoporum cooperatione sub omnipotentis inuocatione Trinitatis almificae consecrauit. [3,6] CAPUT VI. De miraculis in eadem ecclesia postea declaratis. In hac igitur ecclesia multa diuersis temporibus Dei uirtute sub ineffabilis Christi genitricis Mariae sunt honore patrata miracula. Quorum plurima, quae ante nostram aetatem sunt gesta, nobis habentur incognita. Nos tamen ea, quae coram positi uidimus, uel personis quae uiderant referentibus agnouimus, silentio hic quoque praeterire incongruum rati sumus, licet ea uersibus olim exarauimus. Mulier quaedam ciuis huius urbis, nomine Altrudis, unicam paruulam nutriebat filiam, quae adhuc sub ubere matris posita, efficitur caeca. Pro qua cum uariis frustra aestuaret mater remediis, nec ulla posset iuuari medela, ad summum cogitat se uertere medicum; eiusque probat non aptius per quempiam sanctorum poscere posse misericordiam, quam per ipsius unicam, cuius etiam erat ipsa famula, Genitricem. Praeparansque cande larum munuscula, tam pro se quam pro filia, templum hoc petit, coelitum reginae clementiam rogatura; praefigensque candelabris luminaria, tum pauimentis astrata, cor supplex effundit in uota. Nec se posse praesumens sufficere, ministros suppliciter deposcit altaris, ipsius petitionem suis precibus adiuuare. Et quia deuote ac fideliter postulauit, uotum obtinere promeruit, lumenque sobolis impetrauit. Unde gratias agentem Deo ipsiusque Genitrici piissimae, cum adiutoribus sibi sacris ministris eam uidimus postea, dum sanam, clareque contuentem suam nobis exhiberet filiam. Quidam clericus nostrae congregationis, carne nobilis, Hugo nomine, ita nimio dentium fatigabatur dolore, ut nec somnum, nec cibum prae nimietate ualeret aegritudinis capere. Qui requisitus a quodam seniore, exposita suae uexationis afflictione, hoc ab eo consilii accepit, ut coram altari Dei Genitricis sese prosternens, eius cordetenus super hac anxietate sua deprecaretur clementiam. Et surgens ab oratione, osculato altari, supra nudum ipsius marmor, in qua uexabatur deponeret maxillam, sicque sanandum se confidens, domum regressus cooperiri se uestibus faceret atque sopori permitteret. Quibus ille per ordinem patratis, somnum iniit. Tempus autem erat solemnitatis natalis Domini, et fratres post celebratum uespertinum officium in coenaculo, ubi calefaciendi causa consueuerant colligi residebant. Praefatus uero frater uidet in somnis illic se prae gradibus coenaculi astitisse, atque beatam Dei Genitricem in superioribus, ante ipsius ostium domus consistere. A sinistris in gradu infimo sub specie cuiusdam chirurgi, malignum conspexit astare spiritum. Non dubitans autem quae esset illa quam aspiciebat domina, pauore tetri hostis abiecto, ad eam usque conscendit, et ante ipsius procidens pedes eiusdem susceptus est manu; ita ut mentum illius tenens, uexatam piissima domina contingeret maxillam. Et erigens eum blande consolata est, asserens ideo se non inuentam ab eo in ecclesia, quoniam ibidem ad custodiam fratrum staret. Ille, inquiens, malignus, quem uides hic prope astantem, cogitat huc ascendere, et uult nostros fratres conturbare. Praecepitque eum redire, et de concessa sibi salute confidere. Qui rursus ad eius se prosternens pedes erectus est ab ea, uestem tantum purpuream, qua ipsa erat induta, deosculans. Sicque mox excitatus, dari sibi praecepit manducare. Quod ut eiusdem domestici audiere, insanire illum putantes, quia tam alacriter sibi cibum dari peteret, anxiari coeperunt. Ille uero confirmabat se a beata Dei Genitrice sanatum, uel nihilque aegritudinis se, uel insaniae pati. Sicque celerrime redditus sospitati, saepe postea fidenter astipulabatur non se ulterius esse passurum talia, quem tanta saluti restituisset domina. Quod et reuera illi accidit, ut deinceps huiusmodi aegritudinem nequaquam senserit, dum pluribus postmodum uixerit annis. Huius Hugonis clericus et diaconus, Ebrardus nomine, febris anhelae uexabatur aestibus; qui eius aegritudinis agitatus angoribus, in crypta, quae sub ipsius ecclesiae sede in honore beati Remigii consecrata est, fessus residebat, dum illic missae celebrarentur mysteria. Cui ui febrium fatigato (ut assolet febricitantibus) sopor irruit. Et ecce uidet beatam Dei Genitricem sibi astantem, impositaque manu eius capiti pertransisse, et post altare sese uisa est intulisse. Mox ille patefactis oculis surgit, finitisque mysteriis iam sanus amen respondet, et alacer officiorum inseruit expletioni. Cuius caput ad tactum mirabilis dominae ita est delibutum, ac si oleo eadem fuisset hora perunctum. Quod nos quoque mirati sumus, qui eum ipsa die laetum, et comedentem nobiscum uidimus. Tres denique claudos, et poplitibus contractis, nullo modo gressum figere ualentes, in hac ecclesia diuersis conspeximus erectos temporibus. Unum quidem sub episcopatu domni Heriuei praesulis, qui aliorum manibus illuc delatus, propriis regressus est pedibus. Alium sub praesulatu Seulfi, nomine Maganerum, qui gente Britannus, utroque genu claudus et scabellis inhaerens, inter nos piorum eleemosynis sustentatus, transacto fere iam demorabatur anno. Huic dum nocturnas in omnium sanctorum solemnitate celebraremus laudes. ita subito in medio populi iacenti genuum extensi sunt nerui, ut lora quoque, quibus crura cum coxis erant annexa, rumperentur, rupta etiam pelle ex poplitibus ei sanguis deflueret; surgensque, stupente populo, gressibus deinceps usus est propriis . Tertium uero sub huius domini praesulis Artoldi pontificatu, eoque missarum sacra celebrante, die solemni eiusdem sacratissimae Virginis, qua Gabriel archangelus ad eam missus ab astris, partum illi mirabilem saeculis nuntiauit. Qui claudus, pauper, et miserabilis, dum per pauimenti sese marmora traheret, repente solutus extenditur, et tellurem corpore mensus, in pedes tandem erigitur, incessuque nouo auxit laetanti gaudia populo, quique adhuc inter nos degens stipe sustentatur praesulis. Quartus quoque quidam ruricola, Gerlaius nomine, ex familia huius ecclesiae, hanc urbem adiens oraturus, beatae Dei genitricis Mariae ingressus est basilicam. Ubi dum uota profundit, subito marcore diriguit, contractisque neruis, pene cunctis astringitur membris, sicque coarctatus, ibidem se permansurum, et dum uideret seruiturum, si relaxaretur, promisit. Tandem post mensem his absolutus uinculis, ecclesiasticis addicitur seruitiis. Sicque partim in eadem ecclesia, partim in basilica sancti Dionysii extra murum ciuitatis per quinquennium incolumis deseruiuit. Post quod temporis spatium, in eadem solemnitate, Hypapanti scilicet Saluatoris, hanc ingressus ecclesiam, dum precibus incumbit, ita rigentibus membris uisus est adhaesisse pauimentis, ut nec os, nec aliquod membrum ab his releuare ualeret. Erectus autem a circumstantibus, tam cruribus quam ambabus contrahitur manibus. Quinta decima deinde die iterum absolutus, nec multo post humanis exemptus est rebus. Sed quis enarrare praeualeat, quot hic languentes pene quotidie pia dono salutis sumunt? quot febricitantes, quot saluantur energumeni? quis uel edicere pestes hic liberatis hominibus effugatas? Sed de innumerabilibus saltem pauca commemorasse sufficiat. [3,7] CAPUT VII. De uisione cuiusdam Gerhardi presbyteri. Presbyter quidam de pago Porcensi, Gerhardus nomine, in quamdam dudum deciderat ualetudinem, ita ut ueneno potatus esse crederetur. In qua ualetudine sanctorum nonnullis consolatus est uisitationibus, beati scilicet Petri apostoli, qui suam ei, quam regebat, praecepit etiam bis, ut restaurare studeret ecclesiam, atque redarguit per uisa, cur toties medicos salutis suae requisierit causa. Sanctum quoque Remigium postea sibi uidet assistere, suam illi pandendo personam, et aegritudinis huius remedia pollicentem. Qui mox urbem Remensem adiens, dum perlustratis orationis gratia beatae Dei Genitricis, ac sancti Remigii basilicis, in uico noctu requiesceret, ipsius beati Remigii uidet se deductum in templum quoddam splendidissimum, ad quod beatissimam contuetur uirginem Mariam properantem, sancto Remigio, sanctoque Martino ab utroque latere stipantibus eam. In ipso uero templo multitudo Leuitici ordinis atque sacerdotalis dignitatis eam exspectabat, et diacones induti dalmaticis, quidam cum palmis, quidam sine ipsis astabant. Caeterorum quoque sanctorum plurimus hic ordo uidebatur. Idem uero presbyter nullius specialiter cognoscebat uultum, praeter beati Petri, qui sibi iam pridem fuerat reuelatus. At postquam beata Dei Genitrix ad praedictum templum peruenit, ubi eius aduentum hic frater se praestolari uidebat, requirere coepit, quis ille esset, aut quid quaereret? Cui beatus Remigius: Famulus, inquit, meus est, domina, quaerens a tua pietate salutis remedia. Quid autem ipsa responderit, iste, ut retulit, audire non potuit. Velum uero quoddam appensum ibidem uidebatur; post quod ubi ipsa intrauit, splendidius hanc sole lumen ab oculis eius suscepit, ita ut in id, prae splendoris magnitudine, intendere minime potuerit. Post aliquot denique dies apparuit illi beatus Martinus, missumque se a sancto Remigio ad eumdem testatus est, asserens etiam illi donatam uitam, concessamque medicinam. Restitit tamen postea huic dubietas aliqua de beatae Dei Genitricis persona, quoniam nomen ipsius in uisione reuelatum non audierat. Sed precabatur assidue, ut Dominus sibi monstrare dignaretur utrum ipsa fuisset, quam uiderat, Dei genitrix uirgo Maria. Contigit autem illi post sex fere menses, ut subito, dum noctu quiesceret, graui premeretur aegritudine, adeo ut desperaret ulterius se posse uiuere. Et dum ualde anxiaretur, appensis supra se beatae Mariae pignoribus, huiusmodi coepit effundere preces: O beata Dei Genitrix, cuius hic dependent pignora, si reuera, ut credimus, de te nobis hae superappensae habentur reliquiae, et si uere de te uisio est quam nuper uidi; si tu es illa domina, quam ad illud mirabile templum sanctus Martinus, et almus Remigius comitabantur euntem, ubi te clarissimus sanctorum coetus exspectans, aspiciente me, laetanter excepit, fer opem mihi indigno famulo tuo, et tam diu impetra mihi uitam atque uirtutem, ut missae mysteria Domino celebrem, et munera uitae corporis Christi sumere merear; uosque, beati pontifices Christi, quos cum eadem comitari conspexi, adiuuate me apud ipsam, qui me uestro piissimo consolari dignari fuistis alloquio. Interea inter angores precesque uix leuis obrepsit somnus, cum subito sub eodem uultu habituque, quo prius eamdem aspexerat, beatissima se uidendam praebuit regina, eisdem columnis innixa, quibus et antea inniti fuerat uisa, luce coruscans clarissima. At ille tanto tremefactus splendore, nihilque fari ausus, luminibus in terram demissis uidebatur stupefactus haerere. Quem beatus compellans Remigius: Quid, inquit, nos huc aduocasti? Nonne uides dominam nostram Dei Genitricem te confortare paratam? quid dubitans tardas accedere ad illam? His dictis tremor abscedit, alleuatur animus, eleuansque oculos uires recepit, et ante pedes beatissimae Dominae frater ille corruisse se uidit. Quem manu ipsa leuare dignata, fronti signum crucis imponit, et talia prosequitur: Ne timeas, neque desperes: confide in Domino quia percipies donum ab ipso salutis, signumque pulsare iube ut sacra mysteria celebres, et gratias Deo referas, eum collaudans qui te post uerbera sanat. Hic dictis, ab eius recessit uisibus, suis stipata comitibus. Sicque mox frater idem collata sibi salute laetus exsurgit, et ad explenda iussa festinans, ita sanus et alacer effectus est, ut nunquam alacrior esse potuerit. Haec ut eodem presbytero narrante didicimus, ita describere quoque dignum rati sumus. [3,8] CAPUT VIII. De aliis quibusdam miraculis. Haec inclyta coeli regina, ut subuenire solet humili se corde petentibus, sic in praesumptores uel contemptores ultionis nonnunquam poenas exerit. Quod pie quoque fieri credimus, ut hic in praesenti delinquentibus digna ingerantur uerbera, ne in futuro grauiora eos excrucient tormenta. Quod autem modo dicturus sum non ipse uidi, sed multorum relatu Patrum narrari frequenter audiui. Quidam ex clericis nostrae congregationis, Bernardus nomine, custos huius erat ecclesiae; qui petitus a quibusdam leuibus personis (ut ipse post scripto monstrauit) quatenus ipsis quaedam sanctorum dedisset pignora, dum quadam die cum quodam puero hic solus esset in templo, correpta quadam pixide, in qua sanctorum continebantur reliquiae, ausu temerario praesumpsit aperire. Quo facto nimio pauore concutitur, et nebula locus totus magna repletur, talique uallatur horrore, ut non putaret se amplius uiuere. Sicque perdita uoce, tam ipse quam puer qui secum erat, ultra loqui nec ea quae uiderant fari potuerunt. Quidam quoque custos huius ecclesiae, ut ipse nobis narrauit, dum die aliqua post matutinales laudes in ecclesia requiescere uellet, arripiens templi tapetia, lectum sibi ex his strauit, ibique sese somno dedit. Et ecce matrona quaedam sub habitu senili eidem apparuit, quae herbas quasdam secum uidebatur deferre. Haec primo quidem blandis eum coepit affari sermonibus. Ubi uero sacra sub eo contemplatur tapetia, taliter infit, eum mutato quoque uultu terrens, aggressa. Et tu dominae sanctae Dei Genitricis ausus es uiolare ac pedibus sacra superbe conculcare ornamenta, nec tantam timuisti dominam? Modo quidem parcam; nunquam tamen ultra praesumas talia. Exemplumque dedit illi de quodam, qui sic sibi lectum solebat sternere, quem nouimus olim aerumnis affectum in pauperrimo quoque stratu obiisse. Ita deterritus surgit propriamque culpam confessus, scamnis tapetia reddit, et Dominum super hac correptione sua eiusque collaudat Genitricem. Hanc autem dominam quae se uisitauerat non agnouit; a beata Maria tamen fuisse credimus missam. Nouimus etiam quosdam deuotos, atque promissos a parentibus in hac ecclesia fore Christo, eiusque Genitrici seruituros. Quod uotum dum uellent postea mutare parentes, prolis sunt coacti languore suam promissionem adimplere. Dudum cum agricolae urbi uicini post Pascha, solito de more, hanc petissent urbem huius admirabilis dominae requirendo suffragia suaque uota ferendo, quaedam uillae consueta quaerere neglexere praesidia. Quarum messes cum iam tempus instaret metendi, tanta tempestatis sunt attritae grandine, ut pene omnia eorum perierint sata; uineae quoque, adustis fractisque pampinis, uuarum amiserint fructum. Eorum uero fines qui se huius piissimae dominatricis muniere subsidiis, neque tangere nedum intrare grando praesumpsit. Sicque deinceps tam hi, quam caeteri quique contigui, promptius libentiusque annuatim eiusdem dominae nostrae, sancti quoque Remigii, caeterorumque sanctorum hanc Remensem adeuntes urbem, consueuerunt expetere patrocinia. [3,9] CAPUT IX. De secunda beati Remigii corporis translatione. Praefatus denique praesul Hincmarus cryptam praeclari operis ad pedes S. Remigii construxit, et corpus eiusdem beatissimi patroni de loco cryptae prioris, una cum sepulcro ipsius in eadem, collectis Remensis dioeceseos episcopis, ut iam superius dictum est, transtulit: et ante ipsius sepulcrum opus egregium auro edidit, gemmisque distinxit, fenestram inibi, unde sancti sepulcrum uideretur, fecit, et circa ipsam fenestellam hos uersiculos indidit: Hoc tibi, Remigi, fabricauit magne sepulcrum Hincmarus praesul ductus amore tuo. Ut requiem Dominus tribuat mihi, sancte, precatu Et dignis meritis, mi uenerande, tuis. Euangelium aureis litteris insigniuit, ac parietibus aureis, gemmarumque nitore distinctis muniuit, uersibus etiam auro inlitis praetitulauit. Sed et crucem maiorem cooperuit auro, gemmisque decorauit. Librum quoque sacramentorum sub eburneis tabulis, argento praesignitis; sed et lectionarium ad missas librum, pari decore uenustatum, ibidem contulit, aliosque libros et ornamenta nonnulla eidem uenerabili loco delegauit. De corpore autem ipsius beatissimi Remigii non est ausus aliquid sumere, sicut ipse quoque testatur in epistola ad Ludouicum regem Transihenensem, qui id sibi ab eo petebat muneris. Sed hic pontifex pro maxima praesumptione meriti se duxisse, corpus eius, quod Dominus per tanta tempora integrum conseruauerat, disrumpere. [3,10] CAPUT X. De pallii quotidiani usus a Romanae sedis praesule perceptione, et rebus ecclesiae sub eo concessis. Hic denique uenerabilis praesul Hincmarus, pro suae sanctitatis ac sapientiae reuerentia, per interuentionem Lotharii imperatoris pallium ad quotidianum suscepit usum a quarto Leone papa, a quo iam aliud perceperat in designatis sibi solemnitatibus debite fruendum. Quem quotidianum pallii usum nulli unquam archiepiscopo se concessisse, uel deinceps concessurum esse, idem papa in epistola tunc ad eum directa testatur. Scripsit autem praefatus pontifex ad eumdem papam Leonem sexies, ut ipse in quadam ad eumdem asserit epistola, uel septies, sua dirigens ad eum scripta. In hac uero epistola de his, quos temeritas chorepiscopalis ordinare, uel quod Spiritum sanctum consignando tradere praesumebat, requisiuit. Et quod terrena potestas hac materia saepe offenderet, ut uidelicet episcopo quolibet defuncto, per chorepiscopum solis pontificibus debitum ministerium perageretur, et res ac facultates ecclesiae saecularium usibus expenderentur, sicut et in nostra ecclesia iam secundo actum fuisset. Item de his, quos domnus Ebo post depositionem suam ordinauerat. In alia quoque epistola scribit de quodam Fulcrico, imperatoris Lotharii uassallo, de quo etiam pridem ei significauerat, pro quo ecclesiae nonnullae per hoc regnum maximum patiebantur impedimentum, qui uxore sua dimissa, postquam excommunicatus ab eo proinde fuerat, aliam insuper ducere praesumpsit uxorem. Item in eadem de priuilegiis huius Remensis ecclesiae, quae habuit ab initio, quo priuilegia sedes habere coeperunt; et quia Remorum episcopus primas inter primates semper, et unus de primis Galliae primatibus exstitit, nec alium se potiorem, praeter apostolicum praesulem, habuit; ut scilicet ea, quae tanto tempore ab antecessoribus ipsius huic sedi sunt concessa et conseruata, conseruare et augmentare dignetur. Ab imperatore quoque Lothario praeceptionis imperialis auctoritatem super quibusdam rebus coniacentibus in his locis, Meurauallis, Termedo, Roserolis obtinuit, quae tempore Karoli imperatoris, occasione quadam interueniente, a Remensi sunt abstractae ecclesia, et publicis usibus subactae, quas hic Lotharius imperator ad partem sanctae Mariae ac sancti Remigii sua restituit auctoritate. Qui Lotharius imperator nonnullis hunc praesulem Hincmarum apud Leonem papam honorifice commendasse reperitur episcopis atque legatis. Sed et quando Romam petere idem pontifex disposuerat, epistolam suam idem imperator pro eo praemittens, suggessit praefato papae, ut ipsum decenter amabiliterque susciperet, et quidquid ab eo postulasset, libenter ei, liberaliterque tribueret. Item aliam pro synodalibus diffinitionibus, de ordinatis ab Ebone post suam depositionem, a sede apostolica confirmandis, et quibusdam priuilegiis eidem Hincmaro, sedique Remensi concedendis; et quia illam uolentem Romam proficisci, tam ipse, quam frater suus Karolus rex Franciae, quando ualde necessarius eis erat ad sopiendas quae tunc exortae fuerant perturbationes, retinerent. In qua epistola commemorat, quod in hac sede Remensi beati Sixti primi eiusdem episcopi, et apostolorum discipuli, praedecessores ipsius papae, Stephanus Pippino, et Leo Karolo magno, apostolica contulerint munia. Alius quoque Stephanus Ludouicum Augustum in eadem sede imperiali diademate coronauerit. Ad hoc denique obtinendum, quod pro praedicto praesule petebat, idem Lotharius Petrum Spoletinum episcopum, mandatis super hac re per semet instructum, exsecutorem direxerat, et alium Petrum Aretinum episcopum litteris exinde commonuerat, aliosque quosdam tam suos, quam praemissi papae fideles ad id peragendum destinauerat. Eidem Lothario imperatori scribit praefatus praesul Hincmarus de Fulcrico eius uassallo, quem excommunicauerat, qualiter ad poenitentiam uenire debeat; item, aliam epistolam in qua continentur culpae ipsius Fulcrici, et quomodo eum rationabiliter excommunicauerit, quia noluerit ad poenitentiam uenire; item, aliam, in qua ualde collaudat eum, congaudens eius humilitati, quod ipsius obaudierit monitis super praefato excommunicato, absoluitque eum id humiliter deprecantem, pro participatione quam habuerat cum ipso. Item postquam conualuerat idem imperator de infirmitate sua. In qua epistola eum satis episcopaliter, licet succincte, de salute admonet animae. Et alia nonnulla eidem scripsit. A Karolo denique rege suo hic praesul Hincmarus cellam in honore sancti Martini, in municipio Vongo constructam, cum omnibus ad eamdem cellam iuste pertinentibus, ad partem Remensis Ecclesiae reimpetrauit, ac per auctoritatis ipsius praeceptum recepit. Ad ipsius suggestionem dedit idem Karolus rex ecclesiae sancti Remigii, uel monachis ibidem seruientibus, Deo res quasdam; hoc est in pago Pertinse, in uilla Baildronis curte mansa duo, et in Dodelini monte mansa duo, atque in Waldonis curte mansa duo cum mancipiis, et omnibus ad easdem res legaliter aspicientibus. Praeceptum quoque ipsius Karoli de uia, quae impediebat ad claustrum canonicorum sanctae Remensis ecclesiae amplificandum (quoniam et numerum eorumdem canonicorum augmentauerat) idem domnus Hincmarus obtinuit. Res praeterea quasdam quae ab hoc rege dudum fuerant episcopio subtractae, ecclesiae redintegrari laborauit; id est, uillam Nouiliacum, quam Karlomannus ad ecclesiam sancti Remigii pro animae suae dedit remedio, tam ipsam uillam quam res et mancipia, quae diuersi homines dono regis retinebant, ad eamdem pertinentia. Item, res aliquas in Culmiciaco et Bairaco sitas; item, res super fluuium Rotomnam, et in aliis nonnullis locis coniacentes; itemque a rege Ludouico Transrhenensi praeceptum restitutionis accepit super quibusdam rebus sancto Remigio quondam legatis: hoc est in pago Wormacensi Scauenheim cum omnibus ad se pertinentibus, Cossa et Gleni in saltu Vosago. In Thuringia quoque et Austria, in loco qui dicitur Schonerunstat, et in Helisleba, cum omnibus ibidem aspicientibus. Res quoque nonnullas, iuraque ecclesiae ac mancipia legibus per aduocatos euindicata recepisse reperitur. Res etiam nonnullas episcopii, terras scilicet atque mancipia, cum diuersis personis, ad incrementum ecclesiae, pro partium opportunitate commutauit. Sed et praecepta regalia super pluribus earum rerum commutationibus obtinere curauit. Canonicis quoque huius Remensis ecclesiae hospitale constituit ad susceptionem peregrinorum, uel pauperum congruis ad id rebus deputatis, cum consensu coepiscoporum Remensis dioeceseos, atque subscriptionibus eorumdem, ea conditione, ut nullo unquam tempore quilibet episcopus, uel quaelibet persona easdem res cuiquam in beneficium dare, uel in alios usus quocunque modo abstrahere praesumat, neque aliquem censum uel redhibitionem exinde accipiat, sed totum quidquid ex ipsis rebus iuste acquiri potuerit, in usus pauperum atque canonicorum, secundum modum descriptum in priuilegio, et a caeteris episcopis confirmato, expendatur. Super hoc quoque constituto regiae auctoritatis praeceptum a Karolo rege fieri atque firmari obtinuit. Res praeterea et uillas episcopii pene omnes ordinatis rationabiliter coloniis describi fecit. [3,11] CAPUT XI. De synodo comprouinciali apud Suessonicam urbem habita. Hic honorabilis praesul Hincmarus, anno sui episcopatus septimo, synodum habuit comprouincialem apud Suessonicam urbem, in monasterio sancti Medardi, in ecclesia sanctae Trinitatis honore sacrata, cum Wenilone Senonensi archiepiscopo, Amalrico Turonensi, Theoderico Cameracensi episcopo, Rothado Suessonico, Lupo Catalaunensi, Immone Nouiomagensi, Erpuino Siluanectensi, Ermenfrido Beluacensi, Pardulo Laudunensi, Hilmerado Ambianensi, Huberto Meldensi, Agio Aurelianensi, Prudentio Trecassino, Hermanno Niuernensi, Iona Augustodunensi, Godelsado Cauilonensi, Dodone Andegauensi, Guntberto Ebroicensi, Hildebranno Sagiensi, Rigboldo Remorum chorepiscopo. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone abbate monasterii sancti Sabini, Lupo abbate monasterii quod dicitur Ferrarium, Bernardo abbate monasterii sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum, Odone monasterii, quod dicitur Corbeiae, Heriaco monasterii Corbionis, Bauone monasterii Orbacensis, et quampluribus aliis sacerdotibus et abbatibus, astantibus diaconibus ac reliquorum graduum clero. Residente quoque in medio glorioso rege Karolo. Ubi quaedam necessaria Ecclesiae Dei sunt pertractata negotia. Ad quam synodum accedentes quidam Remensis Ecclesiae canonici ac monachi, uidelicet Radoldus, Gislodus, Vulfadus, Fredebertus ex canonicis ipsius matris, Ecclesiae, Sigimundus ex coenobio sancti Theoderici; ex monachis autem monasterii sancti Remigii, Nortuinus, Heinradus, Mauringus, Antheus, Tetlandus, Hairohaldus, Radulfus, Wicpertus, clamauerunt suspensos se a praefato archiepiscopo suo ab administratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos ab Ebone quondam prouecti fuerant. Super qua reclamatione elegit praenotatus pontifex Hincmarus iudices sibi Wenilonem et Almaricum supra taxatos archiepiscopos, Pardulum quoque Laudunensem episcopum, qui in hoc iudicio locum metropolitanae suae seruasset auctoritatis. Ipsi clamatores eosdem iudices suscipientes, addiderunt etiam Prudentium Trecassinae ciuitatis episcopum. Hi iudices constituti hoc iudicarunt quod, si Ebo archiepiscopus in suo statu manens canonice hos fratres ordinauerit, deberent ministrare. Si etiam iniuste deiectus, et canonice restitutus, post suam canonicam restitutionem eosdem ordinauerit, sine ulla quaestione deberent etiam ministrare. Unde interrogati sunt ordinatores Hincmari, ut edicerent quae de Ebonis depositione, et de Hincmari comperissent ordinatione. Tunc surgens Theodericus Cameracensis episcopus porrexit in conspectu principis et synodi scriptum, continens ordinem depositionis praefati Ebonis. Tum uentilatum est qualiter exauctoratus episcopus restitui debeat, ut quia idem Ebo restitutus canonice non fuerit, insuper et ab apostolica sede Sergio papa confirmante deiectionem illius, damnatus exstiterit, ut in laica tantummodo communione maneret. Tum recitata auctoritate, qualiter metropolitanus debeat ordinari, litteris quoque canonicis Erchamradi, episcopi Parisiorum Ecclesiae, confirmatis sua suique archiepiscopi, et coepiscoporum suorum manibus, quas ad petitionem Remensis Ecclesiae, cleri ac plebis Hincmaro tribuerat; decreto etiam canonico Remorum cleri nobiliumque manibus roborato, qualiter eumdem Hincmarum sibi postularunt ordinari episcopum ostensum est canonice cum praesentia, uel consensu omnium coepiscoporum Remensis dioeceseos eum ordinatum archiepiscopum. Post haec surgens idem Hincmarus, in conspectum principis et synodi, porrexit litteras canonicas quas ordinatum sacri canones ab ordinatoribus accipere iubent, diem praeferentes et consulem. Porrexit etiam epistolam Remensis prouinciae, ac pene totius Galliae manibus episcoporum subscriptam, ad apostolicam sedem pro confirmatione ipsius ordinationis datam. Ostendit etiam diploma sacrum, ipsius uenerandi principis manibus insignitum, et sigillo subtersignatum, ex approbatione suae ordinationis ad eamdem sanctam et apostolicam Romanam Ecclesiam. Sicque iudicatum atque confirmatum est Hincmarum episcopum canonice ordinatum. Deinde uentilatum est, quid decernendum foret de his, quos Ebo post suam depositionem, absque legitima restitutione, praesumpserat ordinare. Tunc surgens Immo Nouiomagensis episcopus, porrexit rotulum auctoritatem canonicam et apostolicam continentem, quoniam qui ab ipso uisi fuerant ordinari in gradus ecclesiasticos, ab eodem, quod ipse non habuit, nemo eorum accipere potuit, et caetera. Sicque decretum est, ut quidquid in ordinationibus ecclesiasticis Ebo post depositionem suam egerat, secundum traditionem apostolicae sedis, praeter sacrum baptisma (quod in nomine sanctae Trinitatis perfectum est) irritum haberetur, et ordinati ab eo gradibus ecclesiasticis priuati existerent. Tunc unus ex praedictis fratribus nomine Fredebertus libellum proclamationis legit, in quo continebatur, quod ideo se ab Ebone permisissent ordinari, quia uiderant suffraganeos Remensis Ecclesiae, Rothadum uidelicet episcopum, Lupum, Simeonem, Erpuinum in metropolim Remensem ecclesiam conuenisse cum litteris Lotharii imperatoris, et eumdem Ebonem restituisse. Et insuper ostenderunt iidem praefati clerici litteras quasi ex nomine Theoderici episcopi, Rothadi, Lupi, Immonis, ac caeterorum huius dioeceseos episcoporum manibus roboratas; quae tamen ab eisdem episcopis recitatae refutata falsaeque sunt comprobatae; et quia talia episcopis impingere praesumpserint, iussi sunt communione priuari. His ita terminatis, decreto iudicum, atque consensu principis, Hincmarus archiepiscopus primatus sui locum recepit. Tum de presbytero quodam et abbate Altiuillaris coenobii, nomine Halduino, ab Ebone diaconus uisus fuerat ordinatus, et a Lupo postea Catalaunensi episcopo presbyter fuerat consecratus, mota est quaestio. Surgens itaque Lupus episcopus, porrexit uolumen, in quo continebatur, quomodo iussus est regiis litteris Karoli regis ut quia metropolis Remorum ecclesia pastore carebat, in confectione chrismatis, aliisque negotiis ecclesiasticis pro sui possibilitate consulere procuraret. Quocirca cum epistola regia ut ipsum Halduinum presbyterum ordinaret, atque in Altiuillari monasterio abbatem sacraret, archidiaconus Remensis Ecclesiae, cum aliis comministris tam canonicis quam monachis, illi obtulerit; quemque ad uotum praefati principis et offerentium ordinauerit. Unde iudicatum est a synodo, eumdem episcopum nihil damnationis de illius ordinatione attigisse. Sed qui saltu sine gradu diaconii ad sacerdotium prosilierit, in degradationem debitam resilire deberet. Deinde requisitum est de his qui Eboni post depositionem suam communicauerant, et recitata auctoritate qualiter sanari deberent, repertum est ex canonicis institutis, eos post satisfactionem, data illis indulgentia et communione sacra cum benedictione tributa, per eorum proprium episcopum, operante Domino nostro Iesu Christo, purificari atque sanari posse. Quod et actum est per uenerabilem Hincmarum archiepiscopum. His ita peractis, benignus princeps Karolus petiit Hincmarum archiepiscopum, reliquosque pontifices, ut quia praefati fratres gradus ecclesiasticos obtinere non ualebant, communionem saltem recipere possent per synodi indulgentiam. Quod et pietas sacerdotalis licenter assensit, et misericorditer eisdem fratribus ueniam concessit. Et ita haec omnia gestis inserta, et in conspectum synodi recitata, et rata iudicata, praedictorum manibus episcoporum, et aliorum, qui interfuere, subscriptione firmata sunt. Quae actio synodi sedi apostolicae ab Hincmaro directa, et a Benedicto papa Leonis successore corroborata est. Qui etiam Benedictus papa priuilegium auctoritate beati Petri, et apostolicae ipsius sedis huic praesuli nostro Hincmaro contulit, sanciens ne quilibet huius dioeceseos regulis subiectus, eo contempto impune auderet, seu ualeret aliena expetere, aut exspectare iudicia. Sed domnus Nicolaus eiusdem Benedicti successor, petentibus sedem apostolicam praenotatis deiectis, praememoratae gesta synodi retractasse atque reprehendisse reperitur, praecipue quod sola obedientia subditorum reputata fuisset in culpam, et qui praelati iudicio temere non restiterunt, sed humiliter colla subdiderunt, seuerissime punirentur, et qui misericordiam petiuerant, nec iustum, ut asserit, iudicium meruerint. Intimat etiam quomodo dominus Hincmarus pro his actis concilii Leoni papae non semel supplices litteras miserit, quatenus idem concilium approbans, auctoritate apostolica roboraret. Quod ille agere sollicite renuerit, eo quod per aliquos ex his episcopis, qui synodo resederant, ut dubitatio foret radicitus euulsa, eiusdem synodi statuta destinari debuissent, praecipue cum ibidem legati sedis apostolicae praesentes non fuerint. Et quia hi quos ille auctoritate synodi affirmabat depositos, per proprias litteras ad sedem apostolicam appellauerint, et uellent iterum se apostolicae sedis audiri praesentia, praecepisse quoque eumdem papam, ut Hincmarus praesul ad concilium cum illis occurreret, ad quod suum ipse legatum, Petrum uidelicet episcopum Spoletanum, e latere suo direxerat, ad renouandum scilicet iudicium uice sua. Cui audientiae, quoniam domnus Hincmarus suam non exhibuit praesentiam, uoti effectu frustrato Leo pontifex ab hac luce subtractus est. Benedicto autem uiro apostolico succedente, eidem subreptum fuisse, et in ipso consecrationis eius principio suasum, ut illud firmaret concilium; non tamen ei suaderi potuisse, ut a iustae definitionis tramite declinaret. Verum ita per ei concessum priuilegium illius concilii roborasse institutum, ut auctoritatis summam sedi apostolicae reseruarit; ita decernens manere inconuulsa quae petebantur, si ita essent per omnia, quae de illa synodo ab Hincmaro referebantur, et ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriretur. Sed quoniam non ita per omnia, ceu suggestum est, fuisse comprobaretur, merito asserit in irritum deductum, quod contra deiectos non simpliciter fuerat impetratum. Quocirca primum quidem domno Hincmaro mandauit, uti commemoratos uiros, Vulfadum scilicet, collegasque ipsius, clementi animo studeret ad se reuocare, et de restitutione ipsorum secum fraterne tractaret, atque misericorditer consummare contenderet. Alioquin ad concilium cum his episcopis, quibus et ipse quoque papa pro hoc ipso scripserat, simul occurreret, quatenus omnes in unum conuenientes, causam eorumdem clericorum examinarent, et non aliqua emergente disceptatione, Deo prae oculis habito, diffinirent. Si uero quaelibet inter partes disceptatio proueniret, ad sedem apostolicam suae suscepturi speciale iudicium personae, uices tenentes utriusque lateris conuenirent. At Dei gratiae iuuamine hoc peracto iudicio, intimat se litteras suscepisse amplectendae dilectionis omnium, qui interfuerunt, episcoporum, manifestissime significantes, crebro memoratos clericos a totius consona uoce concilii dignos graduum suorum receptione pronuntiatos. Ubi nulla (sicut in litteris eorumdem episcoporum reperiebatur) disceptatio prouenit, nulla sicut putatum fuerat, uarietas alia atque alia defendentium accidit, nullus accusator, nullus condemnator repertus est, sed cunctorum una eademque sententia, atque in restitutione ipsorum diffinitio claruerit, eisdem innoxiis a cunctorum unanimitate modis omnibus approbatis. Reprehendit autem et hoc quoque concilium praefatus papa Nicolaus, quod non solemniter omnia, iuxta quod ipse diffiniuerat, egerint, sedi apostolicae plena relatione actionis seriem reserantes. Debuisse, aiens, quidquid de Ebonis deiectione, reclamatione, horum clericorum promotione, et ipsius Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, uel undecunque ibi quod uentilatum est, ei scripto unanimiter, pleniter ac fideliter intimare. Sed et monimentis insertum ad pleniorem penes se notitiam et certitudinem reseruare. Praecepit ergo, ut quaecunque super hac re scripta, tam a sede apostolica, quam a nostratibus edita reperiantur, et quod hinc praesul Hincmarus, et illi deiecti clerici sedi apostolicae suggesserint atque retulerint, in uolumen unum, ordine quo missa sunt, redigerentur, et apostolicae sedi, exemplaribus sibi reseruatis, summo studio dirigeretur. Et si de caetero quid tale forte contigerit euenire, propter quod conuentum in regionibus his fieri sacerdotum praecipiat, hoc inter caetera nulli penitus obliuioni tradant, sed post omnia id agere maiorum more studiosissime satagant, et caetera. Praemissi denique concilii praesules, apostolicae sedis obedientes praeceptis, ordinem rerum gestarum de Ebonis deiectione, uel restitutione, iterataque repulsione colligentes, eidem uenerabili papae miserunt, huiusmodi praeferentes epistolam: « Reuerendissimo et sanctissimo domno Patri ac papae NICOLAO, episcopi qui praeterito anno per gratiam Dei et decretum uestrum apud Suessonicam urbem cum aliis qui tunc nequiuerunt adesse conuenimus. « Seriem rerum gestarum de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi depositione, sed et de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum eius promotione, et iam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, unde a nobis inuestigari, et uobis remandari iussistis, quia his nemo nostrum in ordine episcopali interfuit, nisi frater Rothaldus (sicut ex regum et episcoporum monimentis qui interfuerunt, et scriptis suis posteris reliquerunt, breuiter collegimus) uestrae sanctissimae paternitati et praecellentissimae auctoritati transmittimus. Quae ante colligere et auctoritati uestrae dirigere necessarium non putauimus, quoniam sicut uobis per Egilonem uenerabilem archiepiscopum scripto suggessimus in quo nullam memoriam de quacunque Ebonis depositione habuimus, nec haberi tunc necessarium uidimus, nobis in eorum fratrum restitutione non quidem disceptantibus, nec alia atque alia decernentibus, sed unum idemque secundum traditionem maiorum, quam discretioni uestrae intimare curauimus, sentientibus, quos non procacia obnoxios fecit, sed obedientia inculpabiles in adeptione sacrorum graduum, iuxta sincerissimum sententiae uestrae intellectum induxit, sine contradictione in suis ordinibus restituere maturassemus, nisi priuilegiis sanctae Romanae sedis, per reuerendum confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum nostrae unanimitatis prolatis, quae de ipsis uiris quaedam statuerunt, debita reuerentia exhiberetur. Quorum summa, perfecta, et integra firmitas, ut claruit et iustum est, in apostolicae sedis reseruata erat arbitrio potestatis: quorumque priuilegiorum authenticas chartas, cum saluis sigillis, et incorruptis scripturis idem confrater et consacerdos noster, non ad praedictorum fratrum nocumentum, neque ad ullam contradictionem, sed ad debitam reuerentiam sedi apostolicae, ut dignum est, exhibendam, ostendit, cum gestis episcoporum, quorum uos acta relegisse, et qualiter praesignati clerici degradati fuerint reperisse, nobis aperire dignati estis. Quibus non subscripsit, quia et eosdem fratres suo iudicio non deiecit, sicut uobis et ipse, et nos scripsimus, et gesta ipsa demonstrant, et sicut iam sanctissimae paternitati uestrae suggessimus, in eiusdem rei negotio decertantibus et quaedam deflorantibus non tamen terminantibus nobis, eo usque causam perduximus, ut solummodo magisteriali uestro culmini eorum assignaretur restitutio, attribueretur reformatio, ascriberetur redintegratio. Unde postea unanimitas nostra in quamcunque partem non declinauit, etsi quidam quacunque necessitate exinde nobis ignorantibus, diuerterunt. Egimus itaque prout potuimus, in succincta collectione de gestis rerum et episcoporum ex causa Ebonis, et ut praecepistis uestrae auctoritati transmittimus. » Post harum uero rerum gestarum ordinem descriptum ita subiunxerant: « Haec sicut uestra iussit auctoritas, quae de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi, quae ante triginta et tres circiter annos exstitit depositione, et post de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum eius promotione, et iam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, in eorum qui iam nos ad Dominum praecesserunt scriptis, uerum et quae illorum, qui interfuerunt, ueridicis relationibus comperimus. Quae etiam ex magna parte in gestis episcoporum Belgicae, Galliae, Neustriae, et Aquitaniae prouinciarum papae Sergio dirigendis, et Leoni papae directis cum eorum epistola, sed in epistolis Lotharii imperatoris, et Karoli regis exinde directis continentur, quas in scrinio Romano credimus conseruari, uestrae auctoritati transmittimus. Scripta quoque, quae hinc a uestra auctoritate directa, et uestrae sanctitati remissa relegimus, ordine quo missa, uel remissa fuerunt, secundum uestram iussionem in uolumine isto congessimus. Et si forte alia ex hoc negotio, aut a nobis aut ad nos missa fuerunt, nos tamen non legimus. Quae etiam frater et consacerdos noster Hincmarus nobis uestrae auctoritati mittenda dedit, secundum quod praecepistis, dicentes inter alia: Quaecunque super hac re scripta tam a nobis prius, quam nunc a uobis edita reperiuntur, et quid hinc coepicopus Hincmarus et illi deiecti clerici sedi apostolicae suggesserint, atque retulerint, in uolumen unum, ordine quo missa sunt, redigantur, et apostolicae sedi, ut competens est, uobis eorum exemplaribus seruatis, summo studio dirigantur, his subiuncta dirigimus, etc. » [3,12] CAPUT XII. De uacatione Camaracensis sedis, et coniunctione Balduini cum Iudith filia regis. De uacatione praeterea sedis Camaracensis, sed et de coniunctione Balduini comitis et Iudith indebita; quae scilicet Iudith Karoli regis filia Edilnulfo regi Anglorum, qui et Edelboldus, dudum fuerat in matrimonium copulata, et reginae decore ac benedictione insignita. Post cuius obitum, uenditis quas in Anglorum obtinuerat regno possessionibus, ad patrem reuertitur, quae sub regali tutela sic manere decernitur: sed illa Balduinum comitem, ipso lenocinante, et fratre suo Ludouico consentiente, secuta est. Unde rex Karolus episcopos ac caeteros regni sui primores consulens, post mundanae legis iudicium, canonicam in iam dictum Balduinum et Iudith, secundum edita beati Gregorii, ab episcopis depromi sententiam fecit. De Rothadi quoque Suessonicae ciuitatis episcopi deiectione, quem ab episcopali ministerio iudicio remouerat episcoporum. De commemoratione etiam nominis Ebonis, atque de Gothescalci cuiusdam haeretici damnatione praefatus praesul huiusmodi scripta direxisse ad sedem reperitur apostolicam. « Domno unice singulariterque suscipiendo Patrum Patri, et summa ueneratione honorando reuerendissimo papae NICOLAO, HINCMARUS nomine, non merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus. « In epistola uestrae sanctitatis per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro praeiudicio Cameracensis Ecclesiae directa, relegi uestram auctoritatem sciscitaturam, cuius neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore uacaret, unde, ne ut negligens a uestro apostolatu succensear, indico auctoritati uestrae, post directas Lothario et episcopis regni eius atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupauit, ita ut antequam ipsas mitteretis epistolas, hactenus praeiudicium permanere: meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui saepe, et eo usque inde commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad uestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de praefata Ecclesia, nisi ut egerat, disponere debuisse, donec a uobis inde responsum acciperet. Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Nouembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis uestrae direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis prouinciae nostrae legerem, et Iudith paternis ac maternis, obtutibus praesentandam susciperemus, si tamen intelligeremus quod confestim praefatus excellentissimus rex noster, quae de illa uobis scriptis, et uerbis per legatos uestros apostolatui uestro renuntianda spopondit, adimplere uellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos inuestigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione uestra frui nequaquam ualeremus. Quam uestrae auctoritatis epistolam, ut oportuit, reuerenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro praefata Iudith apud patrem et matrem illius, quantum potuimus, ut mandatis, communiter interuenimus, et paternis ac maternis obtutibus eam praesentare studuimus. Post quae uoluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, uisum fuerat (non enim sine dignis poenitentiae fructibus absolui posse putamus, quod anathematis uinculo a sacris regulis innodatum uidemus) ut iuxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiae, quam laeserant, satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt iura legum mundialium, exsequi procuraret. Sed quoniam litteras uestras, quae inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum coniunctione fiendam significauerunt, sibi sufficere uoluerunt, et sine uestra auctoritate, ad quam clamauerant, cogi, nisi alio se modo submitterent, non debuerunt. Ex altera epistola uestrae sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissoluistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum poenitendi haberet, quod contra leges diuinas admiserat. Sic et Saluator noster, qui uult omnes homines saluos fieri, et neminem uult perire, in cruce apud Patrem iure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit: quod in eis qui post passionem eius crediderunt, et compuncti poenitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat, efficaciter impetrauit. Ad cuius instar, apostolorum uicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est, perdonari petistis, ut quod in regem coeli et terrae, et in leges coelestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. E contra carnales, et etiam quidam eorum, qui antea coniunctioni huiusmodi contradicebant, hac defensione, ut eis uisum fuerat, se protegentes, (sed sicut se habet ueritas) salute nudantes, ab istius nouissimae uestrae epistolae uerbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum coniunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti uero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligerem dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster, filius uester, Karolus faceret, quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed uerbis eorum utar, quae mansuetudo uestra, uelut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium: ut quia non saecularis, sed ecclesiastica potestas de hoc mihi negotio imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster uestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti apostolatus uestri, et sedis apostolicae hoc egissem, et uestrae mansuetudinis erga me animum commoueret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado actum fuerat (quod tamen ad me non peruenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido detulit, antequam ad auctoritatem uestram gestorum seriem inde mittere ualuissemus; uel quomodo res gesta fuerit per legatos uestros resciretis) obtineret: praesertim cum in hac epistola uestrae auctoritatis legatur: quod si aliter egissemus, quam in ea scriptum est, gratia et communione uestra frui nequaquam ualeremus. Quo contra mihi dicenti hoc in epistola uestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne ecclesiae satisfaceret. Responderunt, cur, aliter uellem uestram epistolam intelligere, quam uobis placuit eam componere, cum de in praeterito mihi transmissis eius sensum possem manifeste cognoscere. Quapropter memor praeteritarum epistolarum mihi episcopis regni filii uestri domni Karoli a uobis missarum, attendens etiam quae in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas uestra mandauerat (haec enim in Antisiodoro post aduentum Luidonis uentilabantur) inter metum praeteritarum, et spem posterioris epistolae mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando uitaui, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo, dissimulaui, exspectans ut in causae huius quae instat dispositione uestra, ex Rothado discere ualeam, qualiter de reliquo in huiusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus sed tantum quod ualuimus, nostram praesentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Iudith iura legum saecularium, quae elegerunt, exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex, filius uester, huic desponsationi et coniunctioni interesse non uoluit, sed missis publicae rei ministris, sicut uobis promisit, secundum leges saeculi eos uxoria coniunctione ad inuicem copulari permisit, et honores Balduino pro uestra solummodo petitione donauit. » [3,13] CAPUT XIII. De causa Rothadi Suessonici epicopi depositi. « Denique ad epistolam uestrae auctoritatis, ad quam me misistis obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Karoli regis gloriosi, pro Rothadi causa, per Odonem episcopum transmissam, sicut litteris exiguitati meae directis sanctitas uestra praecepit, conueni, et simul eisdem uenerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam synodus solueretur, uestram iussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora uestrae praeceptionis implendae, aut de superuentione paganorum, aut de alia qualibet causa interueniret, adimplere curaui, sicut et legati domni regis ac nostri, et litterae pleniter uestrae notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interueniente, quam uobis ipsi legati referent, statim ut praecepimus datis litteris, et designatis nostris uicariis, ad uestram praesentiam cum eodem Rothado ire non potuerunt, et ob id diutius quam uoluerimus immorati fuerunt; interea Luido legatus domni nostri regis a uestra rediens sanctitate, pridie Kalendas Decembris uestras apostolicas litteras domno nostro regi, filio uestro, in ciuitate Antisiodoro detulit, et quia filius eius atque aequiuocus Karolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad eius praesentiam, quorumdam suggestione, aliquantulum uenire distulerat, partem legatis suis petiit, ut meam paruitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius uestigia deducendo transmitteret, quatenus nostro interuentu patrem placabiliorem inuenire ualeret exiguitatem humilitatis meae domnus rex illuc in suum uenire seruitium iusserat. Quo mox ut ueni, mihi litteras uestras legendas donauit: in quibus licet pro sua dignatione sublimitas uestra humilitatem meam sine ulla meriti praerogatiua benigne tractauerit, et a mea insipientia sapientiae uestrae scripta supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque subinducto cauterio, laudare dignata fuerit: tamen eis uideor mihi uidere uobis multiloquium meum increscere. Unde dignetur sanctitas uestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audaciter non dubitauit dicere, cum se inde apud eum uoluit excusabilem reddere, inter alia scribens: Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium. « Qua de re, sanctissime domine et Pater reuerendissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, si adhuc quiddam de Rothadi causa uobis tam sufficienter notissima, quasi repetens scribo, cum quo quia uobis placet (cui cuncta bona placent) mittimus uicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rothado, atque a uicinis nostris, qui causam pleniter ac ueraciter aut nesciunt, aut scire non uolunt, accusati, quod non in contemptum sedis apostolicae appellantem Rothadum secundum Sardicenses canones (4, 6) sedem apostolicam: sed eum qui ad electorum iudicium de certis capitulis prouocauit, iuxta Carthaginenses et Africanos canones, ac decreta beati Gregorii regulariter iudicauimus uestrae summae auctoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut priuilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic paruo pendamus, ut controuersias et iurgia tam superioris, quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii, atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis prouincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad uestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus iudicia, et ob id in, prouinciali, uel in comprouinciali nequeat examine diffiniri, ad diuinum oraculum, id est ad apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de maioribus causis a prouinciali episcopo ad electorum iudicium non fuerit prouocatum, et in aliqua causa idem episcopus fuerit iudicatus, id est a gradu suo in comprouinciali synodo deiectus, et putat se bonam causam habere, et appellauerit qui deiectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et uoluerit se audiri, si iustum putauerit ut renouetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post iudicium episcopale, eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renouabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo ad Anastasium, quod et Nicaenum concilium innuit, et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante iudicium est sententia praestolanda. Is enim est, qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophylacio quod respicit uiam meridianam, et excubat in custodiis templi. Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus, qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, seruimus, et controuersias carnalium in synodis prouincialibus laborantes dirimimus, et de maioribus ac maiorum causis ad examen summae sedis pontificis, post iudicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate, sub nobis commilitones habemus et dicimus huic uade, et uadit, et alii ueni, et uenit. « Quoniam, ut Leo dicit, et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione prouisum, ne omnes sibi omnia uindicarent, sed essent in singulis prouinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad quam beati Petri sedem uniuersalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferre debet aliquem sibi esse praelatum: sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. » Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere (cum etiam sancti angeli in coelo legantur suis potioribus obedire) et ideo ad hoc peruenit ut deiici promeruerit. Quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curaui. Multoties etiam et per litteras metropolitanas et ex apostolicae sedis auctoritate minas ei inculcare curaui, et ex lectione catholicorum, quam grauiter offendebat, ei ostendere studui. Ad quae respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, nisi ei meos libellos tota die ostendere. Unde a multis et frequentissime redargutus fui, cur incorrigibilem et ministerio sacro inutilem, tandiu scienter contra Dei uoluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego uero quamuis saepissime et regem, et coepiscopos ac uicinos suos, atque etiam me multo saepius, quasi ex studio ad iracundiam prouocare satageret, licet non posset, sciens periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et praecipitem iram praecipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere saeuitiam, dissimilitudines morum contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum, non sine timore de periculo animarum sibi commissarum, portaui, et cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum consilium, ut uel eos audiret, illum deduxi. Quorum non audire consilium, sed aduersum me postulare iudicium maluit. Ad cuius petitionem, ut ei satisfacerem, ut uel sic erubesceret, et a coepta se stultitia reuocaret, iudicio me deuinxi, uelut iam uestrae sanctitati plenius aliis litteris intimaui et replicare me pro uestrae auctoritatis satisfactione cogit necessitas: ut cognoscatis quoniam nihil in eum egi animo inimico, sed zelo diuino, quantum in conscientia mea perspicere ualeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni eius, et quamplurimis, tam ecclesiasticis quam saecularibus uiris, haec sunt nota quae dico. Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam ualde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent: et omnes nos illi sicut patri, de nostris impendiis seruiremus, quatenus qui in deliciis uitam semper duxerat, non frangeretur, tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiae, cui praefuerat, esse non decertaret. Quod primum quidem acquieuit, sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Lotharii zelo amaro contra nos ducti, quia illorum consiliis de Waldrada non acquieuimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludouici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Rothadus, in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem Rothado, ut non se a seditione mouenda concrederet: et ipsi apud uos obtinerent, ut restitueretur. Nunc autem, sicut iussistis, ad uestram praesentiam et dispositionem illum perduci, apud domnum nostrum regem filium uestrum obtinuimus, credentes quia quod Domino inde placabilius erit, cordi uestro inspirare dignabitur. « De quo, quia benignissima dignatio uestra mihi seruo uestro per Luidonem dignata est scribere, ut iuncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum ibidem descriptum, uestra apostolica censura fretus, studerem illam pristino redintegrare decenter officio. Sciat reuerendissima et amantissime colenda dulcissima uestra paternitas, hoc me agere nequiuisse, pro his qui continentur in subditis: uidelicet quia cum litteris ad uestram auctoritatem deferendis idem Rothadus iam commissus erat eis, qui ad uestram praesentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium conuocare; quoniam, ut supra scripsi, a dioecesi nostra longius eram remotus, in filii uestri regis nostri seruitio. Et quoniam sine illorum iudicio, qui in eius depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non ualebat, et episcopi aliarum prouinciarum, per meam conuocationem, in multis occupati, congregari non poterant. Sed et coepiscopi Remorum prouinciae, ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis uestrae audiuimus, causa resistendi Nortmannis ad suas sedes festinare maturauerunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii uestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis uestrae commendationem de Rothado relegi, responderunt non se scire talem uitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent: praesertim cum is, qui antea aliquam reuerentiam de deiectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis et regiae dignitati, et metropolitano priuilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum beneuolentium scandalum desaeuire, et negligentius atque perniciosius uiuere, uoluntatibus suis seruiens, cum libertate deberet. « De eo autem quod benignitas animi uestri, pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens: Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in iudicio, quo iudicatus est, perseuerare deliget. Quod si fecerit, apud regem Karolum, dilectissimum uidelicet filium uestrum agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari, ac honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu: sciat dignatio uestra, non illum esse huiusmodi temperantiae. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit reuocari. Quae etiam ego famulus uestrae dominationis, meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio uestro domno meo rege glorioso, in hac causa prouidi, uestrae sapientissimae auctoritati scribere dignum duxi: id est, quia licet fretus uestrae auctoritatis litteris per Luidonem meae exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola quam filio uestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad uestram deducendum praesentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opportunum tempus episcopos regionum nostrarum conuocandi adueniret; quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur, antequam episcopis uestrae auctoritatis epistola legeretur: poterat fieri, ut qui me diuina clementia et sua benignitate et amoris deuotione colunt, et aliquid aestimant esse, cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facerem uestram commendationem, qui intra constitutos a uobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obediendum uestram accelerari fecerim, quantum potui, iussionem. Et si quando in unum conuenirent episcopi, qui sciunt, et me una cum eis scire norunt Rothadi negligentiam, et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de eius restitutione alloquerer, omnes me exsufflarent, et amentem penitus iudicarent; sic etiamsi Rothado, ut se concrederet (quod non suae salutis intuitu faciet) beneficia nos impetraturos promitteremus: quoniam pene omnes in istis prouinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones (63, 88, 89, 94), et decreta beati Gregorii, electorum se commisit iudicio; et amplius quam quingenti interfuerunt diuersi ordinis uiri, uidentes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus, ac delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Iudaeo, cui illas dederat, resumptas, et facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiae redditas, et uascula argentea, quae non pauci ponderis a longo tempore in ecclesias pependerunt. Sed et alia quae sui decessores ac praedecessores, caeterique fideles, pro remedio animae suae eidem Ecclesiae obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine oeconomi, ac presbyterorum et diaconorum suae ecclesiae assensu pro libitu suo donata. Cum etiam beatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat: quaecunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiae in qua exstitit ordinatus. Unde constat, quia nec ipse sine oeconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare. Sed et omnes urbis incolae ac populi, qui cum rege ac episcopis ad synodum conuenerunt, et ut reuera ad spectaculum currentes, cum uiderunt usque ad ostium synodi uenientem, et inde ut maniaticum redeuntem, quique sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreuerunt iudicia, iudicatus, lacrymantibus rege et episcopis, durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones sicut eos intelleximus, iudicauimus, et postea, ut ipsi praecipiunt canones, per coepiscopum nostrum, qui eidem iudicio interfuit, prius iudicium nostrum, de eo referre, et nunc illum ipsum cum nostris litteris atque uicariis, sicut, iussistis, ad apostolicam sedem, quae paternos canones seruandus confirmat, et confirmatos ac obseruandos sua obseruatione demonstrat, dirigere procurauimus, de uestrae auctoritatis iustitia et aequitatis libramine dubitare: et ideo ut se concrederet locarium ei promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent, cum etiam si fieri posset (quod ab illa prima et sancta sede ac summo apostolatu uestro fiendum non creditur) ut talis a uobis cognitus, restitutus in ordine nominetur, nulla de caetero nobis conscientia de sibi a uobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant, quam negligens et contemptor sacrorum canonum, et quandiu, quamque patienter atque benigne fuerit toleratus, et a quam inuitis, (quia se corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas intelleximus) fuerat iudicatus, nullam habere possemus uerecundiam de restitutione illius: si foret facta a uestri summi pontificatus potestate. Quia omnes senes cum iunioribus scimus, nostras Ecclesias subditas esse Romanae Ecclesiae, et nos episcopos in primatu beati Petri subiectos esse Romano pontifici, et ob id salua fide, quae in illa Ecclesia semper uiguit, et Domino cooperante florebit, nobis est uestrae apostolicae auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Iesus erat subditus parentibus suis. Nobisque item scriptum est: Obedite praepositis uestris, et subiacete eis. Et nil per contentionem, neque, per inanem gloriam. Et si quis uult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Propterea locutus cum fidelissimo filio uestro, domno meo rege glorioso, illi replicaui, quod saepe inculcaui, quodque libentissime accepit, et adimplere cupit, quia sicut Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo,: et ipsius est regnum, et cui uoluerit dabit illud: ita ipse supra fundamentum apostolicae petrae suam fundauit Ecclesiam, quam et ante passionem, et post resurrectionem suam speciali cura et singulari priuilegio beato Petro, et in illo suis commisit uicariis: cuius sedem, suaeque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit: Qui accipit si quem misero, me accipit. Et ab ipso honorabitur dicente: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles. Idcirco quia multi sciunt, qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter, dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam uestra auctoritas illum cum nostris uicariis ad suum praecepit destinari iudicium, dignum et iustum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam uenire mandauerit, si infirmitas, uel grauior quemcunque necessitas uel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, cum non detinuerit, ad illum uenire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem praesentiae suae iudicat exhibendum. Et quicunque uiderit uel audierit, quod rex et episcopi apostolicae sedis summum pontificem prompte obaudiunt, et honorant, promptius et humilius eis subiecti sui obedient. Nam ut beatus Gregorius dicit: Sicut languente capite subiecta membra in cassum uigent; ita gloria et honore coronato, id est honorificato ac decorato capite, subiecta membra eius honore atque decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad uestram pergeret praesentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et uobis mentiri nolunt et allegationibus tot uicariorum eorumdem episcoporum fuerit, illum bonam causam nequaquam habere, ostensum. « Quamobrem sibi ipsi, et non uobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigauit. Unde illum uestra discretissima pietas, quae compassionem proximo, et rectitudinem debere uitiis nouit, suis apostolicis litteris sufficienter praemonuit. Quique inter alias secordias tantae duritiae dignoscitur, ut cum multoties sine ullo respectu timoris uel amoris diuini, et absque ulla humana uerecundia, per tot annos et in tantis causis, toties sacris canonibus, et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et suae metropolis priuilegio, ac synodalibus iudiciis resultauerit, et per tantos annos, atque a tantis pertoleratus a sua stultitia se reuocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus, in hoc adduci non potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et secundum ea suae metropolis priuilegio de caetero se obediturum subscriberet (quoniam sine horum obseruatione nemo nostrum potest esse episcopus) et sic pace fraterna in omnibus potiretur. Postea autem sua sponte in libello suae professionis, per quem ad electorum iudicium prouocauit, haec se obseruasse impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, et sic ad iudicium prouocauit, quae se seruaturum ne iudicaretur, subscribere detrectauit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt, qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne uinceretur: sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam uinceretur, et quando illuc ueniret, his per uestram iussionem, cum a uobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet. Non intelligens, imo intelligere non ualens (ex caecauit enim eum malitia sua) uestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti: Quid me iubes, Domine facere? non omnia quae agenda erant exposuit: sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit. Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse denuntiauit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit. Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari praecepit. Unde facta quaestione contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidelibus, cur ad gentes intrauerit, isdem apostolorum princeps summorum gratia donorum repletus et innumerabilium miraculorum potestate suffultus, querelae non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate praefato Cornelio se adorare uolenti dixit: Vide ne feceris. Nam et ego ipse homo sum, sicut et tu. Si enim in querela fidelium, ut Gregorius dicit, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placauit, atque in causa reprehensionis suae humiliter rationem reddidit, et etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti. Cuius humilem auctoritatem, et mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedicationem dicentis: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi, secutus B. Gelasius in decretis suis ad omnes episcopos, de institutis ecclesiasticis dicit: Cumque nobis contra salutarium reuerentiam regularium cupiamus temere nihil licere: et cum sedes apostolica super his omnibus, fauente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio, deuotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam uel pontificum, uel ordinum subsequentium, hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem, et sequi uideat et docere: satisque conueniens sit ut corpus Ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam illi uigere conspiciet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. De Barnaba quoque et Saulo dicente ueraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed iuxta fidem sacrae historiae, ministrantibus Domino prophetis et doctoribus qui erant Antiochiae, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt uocati apostoli, et in sequenti anno, id est 14 post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo inter gentes, tamen iuxta condictum Iacobi, Cephae et Ioannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis uobis, et meo spiritu, traditum huiusmodi interitum carnis, Satanae, ut spiritus saluus sit in die Domini. Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanae, et Paulus cognito eius opere, sua auctoritate cum illis: et comperta eius poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis: Cui inquiens, aliquid donastis, et ego. Nam et ego si quid donaui propter uos in persona Christi. Hinc beatus Gregorius: A bono, inquit, uestro non dissentio. Meum sit quod ipsi fecistis. Cui uelut si dicere praesumamus, quare ita caute discipulis te copulas? quare uel te illorum, uel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? ut non circumueniamur, inquit, a Satana: non enim ignoramus cogitationes eius id est, ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem uertat. Et Innocentius: Haec ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. « Et Leo ex Apostolo: « Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem. Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem uinculum charitatis astrinxerit. Quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus. » Haec autem, seruata altiori intelligentia, circa supra dictos sunt acta, et a praedictis docta, ut cognoscatur qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus prouidere, et ordo a Deo dispositus ab omnibus, et in omnibus ualcat conseruari. Unde summus Ecclesiae pastor docet: Si quis ministrat, tanquam ex uirtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus, qui seruis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum propriam uirtutem ; sicut et de Spiritu sancto scriptum est, quod dona diuidit singulis prout uult. Et hinc iuxta Sardicense concilium: summus primae et sanctae sedis Romanae pontifex, pro examinis renouatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione deiecti prouincialis episcopi, non statim singularitate priuilegii, et auctoritatis suae restituit; sed remittens cum ad prouinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua iuxta Carthaginenses canones, et iura legis Romanae, causa potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile testes producere, ueritas inueniri; aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes eius auctoritatem praesentes cum episcopis iudicent, et diligenter causam inquisitam diffiniant; aut dignatur credere episcopos sufficere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius: « Si quae causae uel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, congregatis secundum synodum Nicaenam eiusdem prouinciae episcopis iurgium praecipit terminari. Et Bonifacius de Maximo scribit, ut ad prouinciam uenire cogatur, et illic se constituto praesentare iudicio, et quidquid de illo duxerint prouinciae episcopi decernendum, cum ad eum relatum foret, sua firmaretur auctoritate: quatenus, ut idem ad Hilarium scribit, metropolitani sui unaquaeque prouincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicaeno concilio, ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter et apud Antiochiam, caeterasque prouincias, suis priuilegia seruentur Ecclesiis. » « Unde bene placuit annis singulis per unamquamque prouinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis prouinciae, discutiantur huiusmodi quaestiones. » « Et haec dico, non, quod absit, praeiudicans summae sedis apostolicae, et sancti apostolatus uestri in aliquo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum est, obedire paratus. Sed quia summae auctoritati uestrae obsequium praestare me puto, cum ea quae sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiae uestri magisterii pando; et Rothadi mores uobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos noui, uos lateant, quatenus certius quod uobis placuerit de illo uera auctoritas decernere ualeat. Quem si nunc in dispositione iudicium uestrum manere decreuerit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii uestri domni nostri Karoli, quoniam quidquid de illo praefato filio uestro praeceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas peruenire uolui; ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam, quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si uero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicae decretorum, ac suae metropolis priuilegii, atque synodalium iudiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de caetero profiteri uel subscribere uoluit, et absque professione, uel suscriptione suae correctionis et obedientiae, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreuerat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa praetereamus quae ob sacerdotii uerecundiam et opprobrium saecularium, sequentes Africanum concilium, nec ad nominationem in synodum deduci permisimus, paruipensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis, auctoritati uestrae sub fidei astipulatione directis, pro quibus fuerat iudicatus ab episcopis, ad quorum iudicium prouocauerat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicae sedis decreta, Coelestino dicente: « Quae enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa, frangatur? » Mox uestrae potestati placuerit illum restituere, ut primae sedis et matris ac magistrae omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri regulare iudicium ferre conuenit, aequo animo feram. Credo tamen diligentissimam discretionem uestram prouisuram contemptum ac contumaciam subiectorum erga praelatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quae hinc in nostris regionibus poterunt (ut quibusdam uidetur) noxias uires accipere: praesertim cum sapientissimae auctoritati uestrae constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo: qualiter deiecti et ad se clamantis episcopi restitutionis, uel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter iudicantium ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, ac Bonifacius, uerum Leo in decretis, et Gregorius euidentius in epistolis suis demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicae Sedis, quae in suis eidem praesedit uicariis decreta sequentes: « Videlicet a quibuscunque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit prouocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si conuinci non potuerint, uel inimico animo iudicasse, uel aliqua cupiditate aut gratia deprauari. » Unde nobis et conscientia testimonium perhibet, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum seruare quam iudicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum iudicio, per quos Spiritu sancto inspirante promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus, damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia deprauati, flentes illius incorrigibilem socordiam, et irreuocabilem pertinaciam, regularia in eum iudicia exsecuti sumus, quae ab eo suspendere diutius non praesumpsimus. « Vestra etiam et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata praecedentia sunt ad iudicium, quorumdam etiam et subsequuntur. Quae, sicut beatus exponit Ambrosius, ac si posita in bilance, in iudicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda praecedant, et male facta minima misericorditer dimittenda demonstrent: an male facta amplius pensando praecedant, ut mereantur damnationis iudicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro non solum inutilitatem, uerum et noxietatem in Rothado cum factis suis pensauimus: et uelut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum prouidimus. Et cum haec ita se habeant, absque dubitatione confido, quia illud, quod in praefato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpolatione subsequitur, decretum uestri moderaminis nequaquam praeteriet: Sane, inquit, si ex consensu partium electi fuerint iudices, etiam a pauciore numero, quam constitutum est, non liceat prouocari. Qui numerus constitutus in duodecimo superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in diiudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si iudicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, uestrae summae auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea uobis obediendo committere, et non iudicia uestra discutere, sustinebo, et contra uestram regularem restitutionem, si forte in eo agenda uisa fuerit (in qua uestra disponet auctoritas, qualiter idem uictor, ut solet, et uoti compos quae sunt episcopi de reliquo faciat) non recalcitrabo, ducens pro magno, si a diutinis et multis molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, iam tandem aliquando ualeam respirare: et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, uerum et multo magis etiam a saecularibus nostra iudicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium deuocantibus illa, quae mihi uestrae auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis uestrae in aliquo moueam, quod summopere cauere desidero. Si qui in prouincia nostra, quorum querela (illo restituto) ad uos ualeat peruenire. maioribus causis de caetero quaedam commiserint, sicut de quibusdam rebus frequentius in istis, quam retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos commonere studebo, et si corrigere se uoluerint congaudebo. Sin autem, ad uestrum eos iudicium prouocabo. Qui si ire uoluerint, uestra sancta sapientia quid inde melius uiderit, decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile iudicauerint. Me utinam hinc a diuina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet, quam scit reum abiicere, aut probare non ualet, immunis est. Sicque ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque in soliditate obstrictus de omnibus, antequam insolentium querela ad uos perueniat, ad apostolicam sedem referre non ualeo, infirmitate grauatus, et (gratias Deo) termino iam uicinus, potero praecauere, ne a quocunque sanctitatis uestrae animus erga me moueatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet nouerim secundum Apostoli Euangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera eius, testimonium reddente illis conscientia, et inter se inuicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die qua iudicabit occulta hominum. Et ut Leo dicit: Si quid per seruitutem nostram, uidelicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum; et quod secus fuerit, ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum ipse donauerit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, prouidere studebo, ne a communione sedis apostolicae (quod absit) quolibet modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito uenire potest, inueniat. Erit enim, quamuis tardius quam necesse sit, quoniam ego grauis peccator, graui carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, prouidentissimo Domino prouidente, et tempus, et persona in Remorum Ecclesia, quando, et in qua ab apostolica auctoritate priuilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conseruatum habebitur: quae nunquam, excepto Romano pontifice, primatem habuit, nisi quandiu eiecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice, uiolentia tyranni Milonis, tempore Karoli principis pastore uacans, Bonifacio apostolicae sedis legato, aliquandiu, sicut et Ecclesia Treuerensis, commissa fuit. Inter quas, Remensem scilicet et Treuerensem Ecclesiam (has enim duas tantum prouincias Belgica regio habet) haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis inuenimus, et uetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi uero necesse erit, me taliter gerere, ne toties auctoritatis uestrae epistolas excommunicationes intentantes et obiurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolorum uirorum litteris legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus frequenter accepi. Quod si sanctitati uestrae placuerit, non uobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica uestra iussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, inuenerit. Qui enim quare Dominus in Euangelio centurionis fidem (sub. laudauerit, uel quid simile), dicentis: Dic uerbo et sanabitur puer meus, intelligit quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicae sedis uerbum, et quam obedienda sit ipsius praeceptio, etiam sine ulla adiurationis adiectione, cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare, sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi. Quibus si de reliquo uerba iniquorum praeualuerint aduersum nos, sicut iactitant proferentes, non erit necesse de prouincialibus synodis, in quibus hactenus laborauimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem uestra humilitati nostrae scripsit sublimitas, primo uos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam, cura, qua pro uniuersis fratribus uestris constringimini, cum debita reuerentia gratanter accepi: intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter sicut uestrae discretioni prouidendum est, ne subiecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur: ita nihilominus prouidendum est ut metropolitani a subiectis episcopis non irregulariter contemnantur. Deinde quod perspectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noscitur appellasse, et ne uideamini Ecclesiae uestrae priuilegiorum detrimenta diebus uestris aequanimiter tolerare: et hoc nihilominus a nobis, et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conseruandum. Quod et ego pro modulo meo seruandum esse uolui, et uolo, et fauente Domino in hac deuotione manebo, sciens priuilegium metropolitanae sedis Remorum, (cui me diuina dignatio seruire disposuit) in summo priuilegio sanctae sedis Romanae manere, et priuilegium esse sedis Romanae, si sua auctoritate priuilegium sibi subiectae sedis fecerit uigere, et studuerit confirmare. De eo uero quod tertio loco ad medium deuocastis, scribere aliud nihil praesumpsi, nisi quia causa Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica uestra benignitas indignitati meae scribere est dignata, ut haec uobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei iniuriam id uos egisse aliquantulum autumem, quantum ualeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate immensas gratiarum actiones sancto apostolatui uestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia priuilegium uestri summi pontificatus, ut condecet, et omnes desideramus, euindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat in deductione Rothadi, sicuti praecepistis ad uestram praesentiam: ut perdonare dignati estis, uidere desidero, et uisurum me esse confido; quia non aliud, nisi ut supra monstraui, quod regulae sacrae praecipiunt, et mihi petendum et uobis concedendum est, postulo: uidelicet, ut sic Rothado ab auctoritate uestra compassio exhibeatur, ut uigor ecclesiasticus non dissoluatur: et sic uigor ecclesiasticus conseruetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur: quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii prouocentur, ne quibus in istis regionibus longius ab apostolica sede remotis censurae ecclesiasticae moderatio est commissa, hinc (quod absit) conspiciant, unde aut negligentia aut dissolutione tepescant, uel terminos quos statuerunt patres, transgrediendi materiam se sumere posse dicant: quos sicut intelleximus, nos hactenus seruasse putamus. Vos uidebitis quid inde facto melius erit, et nobis in iudicio uestro uidendum est, quid Deus uelit; quoniam iniusta esse non poterunt diuina iudicia, quia a soliditate confessionis apostolicae petrae, aduersus quam inferi portae, id est, suggestiones uel operationes prauae non praeualebunt, dictante iustitia proferentur. Epistolam quam mihi auctoritas uestra, cum obtestatione praecepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius uester, mox ut ad cum uenit, per abbatem suum Rothado direxit. « Rodulfus quoque, eiusdem filii uestri domni nostri regis auunculus, III Idus nunc elapsi mensis Decembris ab Ludouico Germaniae rege reuertens, cum ualde uesperi a corte regis nostri ad mansiones nostras super fluuium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniae festinaremus, misit ad me hominem suum, nomine Rodulfum, mandans quia praefatus rex Ludouicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis uestrae sanctitatis, manui, et fidei suae commisit: quatenus ita ad praesentiam domni nostri regis Karoli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod furatus sit res et thesaurum Ecclesiae, et post periurium inde commissum, fuga lapsus, ad Ludouicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit, ut ego illum inde apud domnum nostrum regem adiuuarem: ut quoniam praedictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adiuuare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc, nec postea uidi, nec quo abscesserit cum epistolis, audiui. Quae idcirco sanctitati uestrae scribere studui, ut si aliquis maliuorum nostrorum (more suo) uobis quidquam sinistri ex hoc suggerere uoluerit, quid inde uerum sit cognoscatis, et erga me uestrum animum non moueatis. « Rationem denique quam reddidi coram electis iudicibus, de quibus per libellum prouocationis ad electorum iudicium fueram a Rothado impetitus, ipsi uenerabiles episcopi uestrae auctoritati transmittunt. De gestis uero a Rothado post excommunicationem suam in prouinciali synodo compilatis, quae per uicinos nostros ad uos in derogationem nostram peruenisse audiuimus, episcopi Remorum prouinciae per communes legatos nostros uestrae sanctitati, quae sciunt, intimare curarunt. « Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quae iam superius partim praenotata non curauimus hic iteranda. » Denique praefato Ebone defuncto, Ecclesia, sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit (etiam de his, quae in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt) ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego ne scandalizarem deuotos, quasi inuidens saluti fraternae, maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematizatus, sed sua conscientia stimulante, primum a seipso, et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi, dicente beato Coelestino papa. Quia nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione (quia membra nostra sunt) nos quoque conuenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis uestrae, quas Engelwinus diaconus nobis attulit, inuenimus, ut Teotgaudium et Guntarium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium praecepit: ut praemisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem iuxta praecedentem consuetudinem, episcopale praesumit ministerium (quod Ebonem fecisse non dubium est), rescribere mihi dignetur apostolica uestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris diptychis in ecclesia nostra nominare permittam, an, ne de caetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam; quatenus uestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit obseruandum, sine ambiguitate, decernentibus uobis demonstrem. » [3,14] CAPUT XIV. De quodam Gothescalco schismatico. Caeterum Luido mihi dixit, quod cum eo rationem de damnatione et reclusione Gothescalci habuissetis. Unde quoniam per alios iam audieram, ad sanctitatem uestram uerba uenisse, mihi auctoritati uestrae quaedam ex uerbis et catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat (quoniam nec eos, ut ipse manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commouebat, nec auctoritas deducebat), me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod uocari synodum uetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum millibus ab ipsa ciuitate disparati essemus, nihil me inde ante praemonitum per quemdam laicum hominem litteris uocauerunt. Et nunc ideo breuiter de eo sanctitati uestrae suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem peruenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conuersatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiae Remorum monasterio, in Suessonica parochia, quod Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et uocum nouitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae in his regionibus peruerse tunc temporis sensa cognouerat, quaedam sibi elegit capitula, ut nouitate uocum innotesci ualeret, utque simplicium et deuotorum sensus peruertere, et magistri sibi nomen usurpando, post se discipulos trahere, illisque qui ad sua uota, auribus prurientes, magistros sibi coaceruare decertant, quaerere indebite (quoniam legitime non poterat) simulatione uitae religiosae et doctrina praeesse. Quisque a Remorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter existens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Mogontina ciuitate habita synodo, Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniae episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Remorum (cui iam auctore Domino praeeram) est remissus. Postea autem a Belgicae Remorum, ac Galliarum prouinciarum episcopis auditus, et inuentus haereticus, quia resipiscere a sua prauitate non uoluit, ne aliis noceret, qui sibi prodesse nolebat, iudicio praefatarum prouinciarum episcoporum, in nostra parochia (quoniam Rothadus, de cuius parochia erat, illi nesciebat resistere) et nouitates amans timebatur a nobis ne disceret praua sentire, qui noluit recta discere docere: neue idem Gothescalcus cum aliis communem uitam ducens errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiae mancipatus est, docente Apostolo: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem deuita, sciens subuersum esse huiusmodi, et proprio iudicio condemnatum. Qui ut Leo papa de Eutichete dicit, cum uideret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, reuocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commouere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique si in suo sensu uoluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si uoluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum (quoniam sic uenerabiles iudicauerunt episcopi) eum in catholicae Ecclesiae communionem recipere, sicut ei iubeo quae sunt corpori necessaria ministrare. Si autem uestra catholica sapientia uult scire, quae contra catholicam fidem ex ueteri haeresi Praedestinatiana (quae primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis, est exorta, et tempore Coelestini papae ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi est reuicta) dicere uideatur, de multis pauca uobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus. Dicit, quod et ueteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad uitam aeternam, ita quosdam praedestinauit ad mortem aeternam. Dicit, quod et ueteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam non uult Deus omnes homines saluos fieri, sed tantum eos qui saluantur; omnes autem saluari quosque ipse saluare uoluerit, ac per hoc quicunque non saluantur, penitus non esse uoluntatis illius, ut saluentur; quoniam si non omnes saluantur quos uult Deus saluos fieri, non omnia quaecunque uoluit fecit, et si uult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est Est autem omnipotens qui fecit quaecunque uoluit, dicente Scriptura: Omnia quaecunque uoluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Et item: In uoluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere uoluntati: si decreueris saluare nos, continuo liberabimur. Dicit, quod et ueteres Praedestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Saluator noster Iesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui saluantur. Dicit quoquo modo dispari traditione, sed pari errore, quod et ueteres Praedestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri: Eum qui emit eos, Dominum negantes. Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertiuit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum et a praesentibus natos, et nascituros, uiuos et mortuos, uidelicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus, pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi uita. Et item alibi idem Gothescalcus scribit: Absit procul a me, ut uel illud solummodo uelim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere ualeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini Dei nostri Filii sui, fusus est sanguis. Amen. Et item loquens ad Deum: Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae. Quod Praedestinatiani ueteres non dixerunt, iste ut audacius, ita et perniciosius dicit, deitatem sanctae Trinitatis trinam esse. Sunt et alia, quae ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quae nobis sanae fidei aduersari uidentur, quae dum per alium quam per utilitatem meae personae auctoritas uestra cognouerit, forte attendet solertius, et quae inde tenenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas; quia etsi eorum corda in insania peruersi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore, praua, quae sentiunt, eloqui non praesumunt. Ita ut aperte uideamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris. Aqua enim maris sicut in utre congregata est: quia amara haereticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii uestri domni Karoli prauum sentit; in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adiuuante Domino, portare ualebo, quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiae, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, diuina gratia adiuuante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo aduersabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum praeceptum Domini diligantur, exercebunt beneuolentiam. Praefatum autem Gothescalcum, si uestra auctoritas mihi scripserit, ut eum a custodia soluam, et aut ut ad uos eundi, ut per uos eius doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque regulariter ordinari non ualet, ita nisi ex ipsius consensu, cuius esse dignoscitur, certae personae commendandus, et ad certum locum monachus, uel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolui iuxta regulas sacras non ualet, uestris iussionibus nullo modo resultabo. Tantum ut auctoritatem uestram habeam, ne tantorum episcoporum iudicium mea praesumptione paruipendere uidear. Non enim illius delector, quam iuste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia, sed doleo a qua reuocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum uestra auctoritas uiderit, hoc in commendatione etiam prouidebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et grauitatem ecclesiasticam et uigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum uiolenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua praeualet memoriter decantare. Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, uerum et sciolos et incautos atque zelum Dei, sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor uideri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes uel in sermone capere ualeat. Et si de ueritate non poterit, inuincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quae forte non dixerant, ut ipse uerax, et ei qui illi contradicunt probentur esse mendaces, et aduersus suam doctrinam docentes. [3,15] CAPUT XV. De libris quos idem praesul Hincmarus composuit. Scripsit etiam praefato papae Nicolao fidei suae depromendo tenorem, et suam contra praenotati Gothescalci errorem, quam fidei catholicae dependere satagebat, defensionem. Scripsit praeterea multa. Librum quoque collectum ex orthodoxorum dictis Patrum ad filios Ecclesiae suae, quod diuinae Trinitatis deitas trina non sit dicenda, cum sit ipsius summae Trinitatis unitas, ad refellendas praememorati Gothescalci blasphemias; item ad Karolum regem super hac eadem re librum unum. Scripsit et ad eumdem Karolum regem opus quoddam egregium metrice, de gratia et praedestinatione Dei; de sacramentis quoque corporis et sanguinis Christi, et de uidendo Deo, atque origine animae, simul ac de fide sanctae Trinitatis, quod opus appellauit Ferculum Salomonis. Item collegit atque composuit uolumen ingens plures continens libros de praedestinatione Dei et libero arbitrio contra quosdam reprehensores suos, atque Ratramnum monachum Corbeiensem, ad eumdem Karolum regem; cui talem praefert epistolam. « Domno glorioso regi KAROLO HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis domnis et fratribus meis uenerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis uestrae deuotis. « Deo gratias agimus, qui cor uestrum ad amorem suum accendit, et ad cognitionem ueritatis et orthodoxae fidei scientiam et diligentiam igniuit, prudentiam quoque et intelligentiam uobis in litteris diuinitus inspiratis donauit, et in earum meditatione atque excitatione, quantum uobis pro reipublicae negotiis licet, studium uestrae deuotionis quotidiano augmento ad utilitatem sanctae suae Ecclesiae prouehit. Caeterum capitula synodalia uenerabilium consacerdotum nostrorum, trium scilicet prouinciarum, sicut ibidem continetur, et inferius scriptum inuenietur, uobis delata, quae nostrae humilitati iuxta Scripturam praecipientem: Interroga sacerdotes legem meam, quia et legem fidei esse legimus, praecedentium regum more, ob studium cognoscendae ueritatis, legenda et uentilanda dedistis, reuoluimus. In quibus nos, licet nomina nostra sint tacita, designatione tamen effectus uelut non catholicos reprehensos, et sine fraternitatis respectu despectos reperimus. Capitula quoque, quae ob notam uobis, et infra innotescendam necessitatem, ex catholicorum Patrum sensibus et uerbis excerpsimus, uelut inutilia, imo noxia, repulsa et abominata inuenimus. Quae capitula, sicut a nobis excerpta sunt, suis scriptis inserere noluerunt, ne ab illis legerentur, in quorum manus illorum capitula deuenirent, sed quaedam de his quae in capitulis a nobis excerptis habentur, alio sensu et aliis uerbis tetigerunt, ut abominanda illa monstrarent; quaedam autem suppresserunt, et taliter inde memoriam habuerunt, quasi nos contra sanctorum Patrum sensa in Africa et Arausica synodo senserimus. De quodam autem capitulo, id est, quod omnes homines uult Deus saluos fieri, licet non omnes saluentur, funditus tacuerunt, sicut postmodum signantius demonstrabimus, cum Dominus dicat: Ecce constitui te super gentes et regna, ut euellas et destruas, disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Prius enim, si de conscientia rectae intelligentiae fuere confisi, ponentes ea, quae destruere nitebantur, sicut illa cum integritate sua acceperant, in quibus euellenda et dissipanda erant, legentibus demonstrare, et tunc illa auctoritatem destructis atque dispersis; sua rationabiliter, et ordinabiliter plantare debuerant, ac in sublime aedificantes extollere. De quodam etiam capitulo, quasi ludificatio aliqua in sacris mysteriis esse possit, ita scripserunt, ut legentes hoc a nobis dictum fuisse intelligere possint, de quo nihil a nobis est memoratum; et quare nihil a nobis inde sit dictum, et in cuius scriptis a nobis postea quam capitula scripsimus, sit inuentum, suo loco dicemus. Inseruerunt etiam in eisdem suis scriptis de quibusdam sexdecim capitulis, quasi nobis debeant imputari, de quibus nihil audiuimus, uel uidimus antequam uenerabilis Ebo Gratianopolitanus episcopus uobis ea, quasi a bonae memoriae fratre uestro Lothario transmissa, apud Vermeriam palatium detulit. Quorum capitulorum auctorem nec adnotatum inuenimus, nec cum multum quaesierimus inuenire ualuimus. Unde putauimus quia alicuius inuidia ad cuiusquam opinionem infamandam fuerint compilata, sicut saepe legimus. Ut de multis pauca commemoremus, ueluti epistola capitulorum exstitit, quam uenerabilis Ibas episcopus suam esse in synodo denegauit, et sicut quidam aemuli de uerbis beati Augustini adhuc in sua uita fecerunt, quae ille argute et catholice repulit, quantum ad illius notitiam exinde peruenit. Post eius etiam obitum, quidam inuidi capitulatim de eius ipsius scriptis, ex his etiam unde nunc agitur, colligere curauerunt, ut illius doctrinam orthodoxam, atque utillimam, ob personae illius inuidiam uilifacere praeualerent, et lectores deuotos ab illius lectione ac dilectione et necessaria crudelitate auerterent. Quae uidelicet aemulorum mendacia ex delegatione sanctae sedis Romanae per Coelestinum papam sanctus Prosper catholico et prudenti stylo falsa esse, et imprudenter obiecta ostendit, et memorati ac memorandi uiri doctrinam orthodoxam esse lucidissime demonstrauit. Unde et fieri potest, ut ista capitula, quae uobis ex nomine confratrum nostrorum ab aliis quam ab illis delata, uel transmissa sunt, taliter in suggillatione nostra conscripta non fuerint, sed instigante diabolo inter caetera mala, quae nunc in hoc mundo crebrescunt, ad immittendam inter Domini sacerdotes discordiam sint confecta, qui charitatem uehementer in nobis et timet et inuidet, cum uidet illam a nobis seruari hominibus terrenis in terra, quam ille seruare nolens angelicus spiritus amisit in coelo. Quomodo enim fieri posset, ut sic fratres nostri nos succensorie cum annihilationis despectu iudicarent, qui regulam Dominicam, qualiter confratrem quisque admonere debeat, continue prae oculis et in usu quotidie habeant? Scriptum enim esse cognoscunt: Priusquam interroges, ne uituperes quemquam, et cum interrogaueris, corripe iuste. « Sanctus enim Augustinus haereticorum et reprehensorum suorum scripta, si in eis quiddam benedictum inuenit, benignissime acceptauit, et plura ad rectos sensus interpretari elaborauit, nulla autem de recto sensu ad prauum inclinare tentauit. Et quomodo fratres nostri talia agerent, antequam nos secundum euangelicam regulam, uel uiua uoce, uel scriptis suis inde interrogarent, ut uel uolentes discere docerent, uel prauum sentientes, et ad tramitem ueritatis et fidei redire contemnentes, fraterne et saepius commonerent, et auctoritates diuinas, et sanctorum Patrum scripta nobis proponerent, et ut in unum conueniremus nos cum mansuetudine et lenitate inuitarent, scientes quia episcopus ideo ad synodum consacerdotum debet uenire, ut aut discat, aut doceat? Litteras namque quorumdam eorum quidam nostrorum benignitas, et fraternas suscepimus, nostrasque illis remisimus, et nihil tale de eorum parte perspeximus, audiuimus, intelleximus, sensimus, uel percipere praeualuimus. Si autem talia scripserunt, si forte illi scripserunt, ut suam sapientiam de nostra insipientia demonstrarent, et plus de iactantia laudis appetitum quaererent quam bona nostra, et bene a nobis dicta, si forent, per charitatem sua facerent, si etiam secus a nobis dicta inuenerunt, plus illa publicare quam nos fraterne corrigere maluerunt. Miramur de tantis et talibus uiris, archiepiscopis, et episcoporum primoribus, maxime autem de Ebone qui religiosus est, ut audiuimus, quippe sicut ab ipsis pene cunabulis sub religione et habitu regulari nutritus in Remensis Ecclesiae monasterio, ubi requiescit sanctus Remigius. In quo loco religioso suam exegit aetatem, quousque a domno Ebone auunculo suo, tunc Remorum archiepiscopo, ibidem diaconus consecratus, et abbas monachorum ad regularem ordinem tenendum et gubernandum constitutione episcopali est ordinatus; quemque ita humilitatis tenore nutritum, et humilitatis locum appetere, et tenere uelle dicimus, ut illi et omnibus scriptum est: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Spiritus enim potestatem habentis spiritus est superbiae, locus autem noster humilitas est, quam a se uere locus munitus, et turris fortitudinis nos discere iubet, Discite a me, inquiens, quia mitis sum, et humilis corde. Quamque pro loco tuto contra elationis ac iactantiae spiritum praefatum religiosum uirum obnixe tenere uelle audiuimus, et pro certo credimus, et idcirco discredimus ista capitula ab eo confecta, quia praetermissis aliorum consacerdotum nominibus, soiius Ebonis nomen cum archiepiscopis est ibidem iactanter, ut quibusdam uidetur, expressum. Et quod quam maxime in hoc ipse collaborauerit, quasi e regione sit sensum, ut etiam cum archiepiscopis maior caeteris, et doctior in sententia fuerit. « Hoc enim de sancto Augustino, qui in conciliis Africanis scientia, et laborare, ac uigilantia maior exstitit, nequaquam inuenimus. Nam et ipse sanctus Augustinus non solum se caeteris coepiscopis, priuatam gloriam quaerens, non praetulit, nec praeferri permisit; uerum se aliis supposuit, cum ipse plus aliis laborauerit, sicut in epistolis ad sanctum Innocentium papam scriptis, et ad alios apostolicae sedis praesules, qui legere uoluerit, inuenire ualebit. Nec de ullo episcoporum in ullis conciliis aliter legimus, nisi forte apostolicae litterae propter euidentem causam aliquem coepiscoporum ad hoc negotium cum archiepiscopo suo ex nomine designari decreuerint, sicut de Augustidunensi episcopo in epistolis beati Gregorii legimus. Quanto magis iste religiosus, et uir cautus in huiusmodi se efferre noluisset, aut praeferri despectis, ac praetermissis caeteris coepiscopis, permisisset? Huc accedit, quia fratres nostri, et consacerdotes surda aure non debuissent transire Salomonis dictum commonitoris, si ex nobis, aut auditu, aut scripto quiddam sinistri secreto accepissent, ut praepropere illud in publicum quacunque mobilitate nostra moti (unde non sumus conscii) ad contentiones et iurgia propalarent. Ait enim: Quae uiderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum. Scimus tamen quia sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam oportet sapere student, a proximorum pace resiliunt, dum eos uelut hebetes, stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in uobis sal, et pacem habete inter uos, ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est, quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Unde terribiliter Paulus admonet, dicens: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum. Praecipue autem nos eam seruare et persequi, id est, perfecte sequi debemus, qui Deo quotidie sacrificare debemus, et Veritate contestante specialiter quasi praecipimur, ut si offeramus munus nostrum ad altare, et ibi recordati fuerimus quia frater noster habet aliquid aduersum nos, relinquamus ibi munus nostrum ante altare, et eamus prius reconciliari fratri nostro, et tunc uenientes offeramus munus nostrum. Ecce ductor et doctor noster a discordantibus non uult accipere sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hic ergo perpendendum est, quantum sit malum discordiae, propter quod et illud non admittitur, per quod culpa laxatur. Non enim nos aduersus fratres nostros habemus, si talia contra nos ante collationem scripserunt; sed credendum est, si illa scripsissent, ad nos contra quos illa scripserant, transmisissent. Nunc autem illis quomodo rescribere possumus, cum utrum illa scripserint ignoremus? Verumtamen ne sine responso nostro uestra dominatio maneat, uobis de cuius manu illa accepimus, corde, ore et stylo non formidantes carpentium nos, derogationem respondere curamus. « Primo scilicet mittentes ea, quae ab eisdem fratribus nostris in synodo conscripta fuisse leguntur, licet hinc antea, alia fuisse conscripta reperiantur. Sed quia haec in suggillationem nostram, et contra excerpta a nobis capitula confecta noscuntur, ea primum iudicauimus ponere, quae maioris nominis, licet non auctoritatis, quia partim non ueritatis, propter synodalem tamen praetitulationem dignum duximus magnipendere. Deinde illa quae a pluribus et per aliorum manus de pluribus ex his causis accepimus, propter quam necessitatem ex catholicorum Patrum, ut diximus, sensibus et uerbis capitula illa quatuor reexcerpere procurauimus, ea conditione, ut de singulorum scriptis ex singulis sententiis quae a nobis in excerptis capitulis continentur, quaedam, prout necesse uiderimus, ponamus. Post haec, capitula a nobis excerpta de Patrum sensibus et uerbis, ut illa excerpsimus, ponere procurabimus, et si diuinis et authenticis Scripturis, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae, sanctaeque Romanae sedis fidei, et orthodoxorum Patrum sensibus, qui eidem sanctae matri Ecclesiae praesederunt, et qui ab eadem apostolica sede Romana nobis in canone recipiendi dati sunt, sensum nostrum in eisdem capitulis expressum concordari demonstrare potuerimus, agere ueraciter, humiliter, ac deuote studebimus, quia aliorum ad stipulandum nostrae catholicae intelligentiae sensum sententias recipere, nec proferre uolumus, cum constet illum esse uerum atque catholicum quod ipsa mater omnium Ecclesiarum, et uniuersalis Ecclesia duxerit approbandum. Et si qui fuerunt appellati doctores, ad probandam fidei sinceritatem illorum sententias non recipimus, neque proferimus, nisi quorum sententias ipsa catholica mater Ecclesia decreuit esse probabiles. Si autem et aliqui emerserunt, qui doctrinalem cathedram tenuerunt, postquam ab eadem sancta sede canon sacrarum Scripturarum, atque doctorum catholicorum, fidelibus cunctis est datus, qui aliter senserunt quam ipsi intellexerunt atque docuerunt, quos ipsa mater catholica suo orthodoxo sinu recepit, amplectitur, atque fouet: qui nec debemus, nec necesse habemus, ad auctoritatem sententias illorum proferre, aut recipere uolumus, quoniam in istis, et per istos satis ad salutem habemus. Et si qui aliter quam isti, maturiore et saniore documento tenendum docuerunt, dogmatizant aut dogmatizare praesumpserunt, totum ducimus fidei et saluti aduersum quidquid ab eorum salubri doctrina constat esse diuersum. Eorum etiam sententias, qui diuina dignatione, postquam ipse canon a beato Gelasio conscriptus est, sensu et doctrina catholica, et sanctitate conuersationis in Ecclesia floruerunt, et ab ipsorum orthodoxorum Patrum, qui in eodem canone annotati sunt fideli, quia catholica doctrina nihil dissonum, nihil diuersum scripserunt uel docuerunt, reuerentia pari amplectimur, ueluti uenerabilis Bedae presbyteri a discipulis sancti papae Gregorii catholica fide imbuti, et a sancto Theodoro archiepiscopo, utriusque linguae, Graecae uidelicet et Latinae perito, et a sancta Romana Ecclesia ad Angelos post discipulos beati Gregorii ad eruditionem transmisso, non mediocriter instructi, ac uenerandae memoriae Paulini patriarchae Aquileiensis parochiae atque Alcuini uiri religiosi et docti, quorum fidem et doctrinam apostolica sedes Romana non solum benignissime acceptauit, uerum et multis laudibus extulit, sicut in scriptis ipsius sanctae sedis inuenimus, quae Ecclesiae nostrae ab eadem Ecclesiarum matre acceperunt, tempore diuae memoriae Karoli imperatoris, quando synodus pro cognita infidelitate Felicis est habita, et ad Romanam Ecclesiam uelut ad apicem Ecclesiarum transmissa. Sed et eorum scripta qui legit, quam sint laudanda et recipienda intelligit. Denique si talium, ut diximus, sententiis concordari capitula quae excerpsimus demonstrare non potuerimus, parati sumus doctioribus et catholicis autem accommodare, sensum subdere, et sine contentione nos doctrinae illorum subiicere. Et quia libellum de scrinio bonae memoriae fratris uestri Lotharii, sine nomine auctoris suscepimus, in quo sigillatim per loca singula capitula a nobis excerpta sunt posita, et assensu illius, quiscunque ille fuerit, reprehensa sunt et damnata, cum de catholicorum Patrum dictis nostra capitula, si poterimus, confirmare curabimus, ipsius etiam reprehensiones ponemus, et eas, quantum Dominus dederit, confutare studebimus. Tunc demum ponemus de capitulo confratrum nostrorum quinto, unde notam nobis quasi tacite et e latere impegerunt, quod in Gothescalci scriptis inuenimus, postquam capitula quatuor saepe memoratae excerpsimus, et quid inde sentiamus Domino inspirante dicemus. Et sic tandem subiiciemus illa decem et nouem capitula, pro quibus de Scotorum pultibus confratres nostri, sine culpa nostra, in hac duntaxat causa nos pascere decreuerunt, et quid de eisdem capitulis sentiamus, ex catholicorum fratrum sensibus ostendemus. » [3,16] CAPUT XVI. De his quae Karolo regi scripsit. Item, aliud edidit uolumen insigne ad eumdem regem, contra praefatum Gothescalcum et caeteros praedestinatos, de quo huiusmodi ad ipsum scribit epistolam. Domno KAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus ac plebis Dei famulus, una cum collegis domnis et fratribus meis uenerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis uestrae deuotis. « Nuper elapso mense Iunio, per indictionem septimam anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo nono, dedistis nobis quaedam capitula, sicut nostrae dixistis humilitati, a Remigio reuerendissimo Lugdunensium archiepiscopo uestrae porrecta sublimitati, iubentes ut tempore congruo de his uobis redderemus responsum, si unanimes uno ore, eorumdem capitulorum sensu concordaremus, an quia uobis a cana Patrum fide in quibusdam dissentire uidebantur, noster sensus, quem a catholico tramite non deuiare credebatis, ab eis in aliquo dissideret, sequentes et praecepti Dominici iussionem, et Christianam praedecessorum uestrorum consuetudinem. Est enim et diuinis legibus cautum, et prisco anteriorum principum more suetum, ut quotiescunque in catholica fide, uel diuina religione quiddam noui emerserit, a principali sententia episcoporum consultui referatur, et quod eorum iudicio, Scripturarum sanctarum auctoritate et orthodoxorum magistrorum doctrina, atque secundum auctoritatem canonicam et decreta pontificum Romanorum Christi Dei nostri uicarii, et sanctae eius Ecclesiae praesules, credendum, sequendum, et tenendum, atque praedicandum decreuerint, id ab omnibus corde credatur ad iustitiam, ore autem confiteatur ad salutem, sequatur ad uocationem, teneatur ad coronam, praedicetur ad lucrum. Quae siquidem capitula conuentu episcoporum habito in territorio Tullensi, in uilla, quae dicitur Saponarias, ante biduum quam uobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente et deponente ea synodo domno Remigio Lugdunensium archiepiscopo. Quae sicut dixit, et in epigrammate eorumdem capitulorum continetur, in hoc ipso anno in Kalendis nihilominus ibidem de rescriptis, et in suburbio Lingonicae urbis, ad instructionem Dominici populi, ipse et sibi comprouinciales episcopi ediderunt, et in crastina alia quaedam capitula, de quibus post locuturi sumus, relicta fuere. Super quibus, sicut quibusdam ex fratribus uisum est, quorumdam sensus est motus. Nam ut uere et nos fateamur, nostrae conscientiae super pridem capitulis, quae, ut diximus, Remigius archiepiscopus synodo praesentauerat, recitatis, catholicorum ad memoriam reducentes doctorum traditiones, non modice se concusserunt. Unde nostrorum quidam, fidei Christianae zelo succensi, aliqua synodo uoluere suggerere, sed motus nostri ab eodem uenerabili archiepiscopo Remigio Lugdunensium sunt modeste compositi, eo uenerabiliter perorante, ut si quorumcunque nostrorum sensus ab eisdem prolatis capitulis, in aliquo dissentiendo se commueret, ad proxime futuram synodum catholicorum libros doctorum quique deferre curemus; et sicut melius secundum catholicam et apostolicam doctrinam in commune inuenerimus, de caetero omnes unanimiter teneamus. In cuius deuotione coepiscoporumque ipsius dioeceseos, quorum etiam et ante ordinationem mentem catholicam atque doctrinam, sicut et uos non latet, cognouimus, quantum sensui pusillitatis nostrae fidem accommodare audemus, percepimus quia non ex ipsis, ut non dicamus per ipsos, synodo capitula ipsa fuere prolata. Quapropter quamuis blando sibilo eos quidam charaxare uoluerint de eo quod sanctus Coelestinus episcopos Gallicanos redarguit, dicens: Quid illic, inquit, spei est ubi magistris tacentibus hi loquuntur qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? timeo ne conniuere sit, hoc tacere. Timeo ne magis ipsi loquantur, si permittunt illis taliter loqui. In talibus causis suspicione non caret taciturnitas, quia occurreret ueritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faueamus errori. » Nos tamen plures, qui eorum et fidem et doctrinam et prudentiam nouimus, minus in eis ista noscentibus sententiam pro dissensione baptismi de beato Cypriano a sancto Augustino collaudatam, saepenumero in libro secundo de Baptismo positam proposuimus. « Quomodo enim, inquit, potuit ista res tantis altercationum nebulis inuoluta ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inueniendi difficultatem diuersas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad uerum liquidum perueniatur, uinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile uulnus erroris. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus maior est, comprobetur: uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt: uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant declaratum esse cognoscant. » Sciebant namque iidem uenerabiles, catholici, et docti uiri, quia in multis regionibus ac prouinciis haec pestifera erat recommota doctrina, et ideo silentium in suis prouinciis imponere tam facile, sicut forte poterant, noluerunt errori, donec ad plurimorum notitiam peruenta plurimorum iudicio quaestio sopiretur. Quia, ut dicit sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium directa: « Omnes debent nosse quod agitur, quoties omnium causa tractatur. Videlicet ut cum omnium in unius propositione fuerit diffinita consultatio, cunctorum ualeat ad omnes emanare solutio. Haec eadem namque capitula, sicut facile reminisci, potestis, ante triennium nobis in uilla Rothomagensis episcopii, quae Melpsa dicitur, quando in excubiis contra Normannorum infestationem degebamus, sub titulo quasi in Valentiana synodo conscripta fuerint, anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo quinto, sub Lothario imperatore dedistis, ut ad illa quae nobis uiderentur catholice ex orthodoxorum magisterio responderemus, cum aliis quorumcunque scriptis, quae hinc ad uestram notitiam peruenere. Quorum quaedam scripta recepimus, sed ea publicare noluimus, solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec cum eis, qui uobis illa transmiserant, familiari colloqueremur sermone, et eo si aliquo modo ualeremus, ab hac praua intentione ad catholicae fidei unitatem cooperante Domino reuocaremus. Sed quia partim occupationibus praepediti, partim autem in fraternis suasionibus minus quam necesse fuerat, obauditi, eos quos munere disposuimus a sua intentione reuocare nequiuimus. Unde quia sicut Apostolus: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt; adeo quorumdam excreuit dissensio, ut haec dissonantia ad uestram perueniret notitiam, et synodali decreto pro zelo fidei, et unanimitatis amore antequam haec nobis perscrutanda committeretis, quatuor capitula episcopali diffinitione uobis de catholicorum Patrum dictis colligi, et singulorum exigeretis manibus roborari. Postea uero et quorumdam ex his qui eisdem capitulis subscripserant et aliorum etiam in tantum est accumulata uecordia, ut necesse foret, et iussionis uestrae instantia, et exsecutionis nostrae obedientia, hinc eorum quos praemisimus scriptis et propositionibus litterali officio respondere. Inter quae et his capitulis quae nobis nuper dedistis, pro nostri ingenioli capacitate, sub dubietate tamen, respondimus, quia non credidimus; ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas aduersum nos talia debuissent conscribere, praesertim cum non ignorent Dominicis institutionibus et legibus sancto Spiritu promulgatis praefixum esse, qualiter si in saepe factis capitulis fidei obloqueremur, nos compellere, et tunc synodali iudicio nos, nostrasque sententias a sua debuissent communione explodere. Nunc uero quia certi sumus, cui compositioni debemus de saepe nominatis quaestionibus respondere, seruatis relationum absolutionibus contra eos, quibus a uestra dominatione, pro imposito nobis ministerio, iussi sumus reddere rationem, contra haec tantum capitula, quantum ex nobis est cum omnibus pacem habentes, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, et catholicorum Patrum sententiis simpliciter respondere curabimus, ut cui forte omnia illa legere non licuerit uel non libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum responsiones inueniat, quas furatis horulis a diuersis occupationum distensionibus, qui cognitionum ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum Patrum accipimus, ne torpore uel inobedientia a uestra denotaremur Christiana deuotione, committere schedulis tumultuario sermone studuimus, quoniam in praefatis relationibus, prouocati multiplicibus multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque collationibus, non sine (sicut scimus et confitemur) lectoris taedio, sensu, sed tamen catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere satagimus. Sed in hoc maxime benigno lectori nos satisfacere autumamus, quia singulorum singulas semper ponentes sententias, singulariter ad obiecta et resistentia fidei respondere studuimus; et uel in hoc solo deuotum quemque lectorem nobis conciliari confidimus, quia cum ex sua mente nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos habebit. Quis uero sit istorum capitulorum compositor, cui quasi a nouo cogimur respondere, ipse se prodet cum necessario urgebitur ad lucem ueritatis uenire, quia operator tenebrosorum operum (inter quae ab Apostolo et haereses describuntur) odit lucem, et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Omnis uero qui bona agit (inter quae bona ab Apostolo et fides connumeratur) uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Sed et ille quicunque est, si ad lucem uenerit, et ueritati ex corde consenserit, esse filius lucis poterit. Si autem et pertinaciter contradixerit ueritati, ipse in infidelitate sua et contentionis suae uecordia haeretici sibi nomen imponet, quia non statim haereticum, quod ignoranter a fide sentitur diuersum, si non fiat pertinaci contentione haereticum. » [3,17] CAPUT XVII. De synodo sex prouinciarum Galliae apud Trecas habita. Anno denique Dominicae incarnationis octingentesimo sexagesimo septimo, synodus prouinciarum Remensium, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Burdegalensium atque Bituricensium apud Trecas VIII Kalendas Nouembris conuenit. Ubi quidam episcopi, ut assolet, gratia regis Karoli Vulfado fauentes quemdam contra ueritatem et canonum sacram auctoritatem aduersus Hincmarum moliri coeperunt. Sed iisdem Hincmarus, eorum molitionibus ratione et auctoritate obuians, plurimorum sententia praeualente, rerum gestarum ordinem, de quibus agebatur, communi consensu epistola, scriptum per Actardum uenerabilem Nannetensem episcopum papae Nicolao episcopi, qui conuenerant transmiserunt. Cuius epistolae tenor idem exstitit, qui fuit in epistola Hincmari Remorum episcopi, quam per clericos suos sub peregrinorum habitu, propter contrariorum uitandas insidias, praecedente Iulio mense Romam miserat. Epistolam autem in praescripta synodo factam, et archiepiscoporum, qui conuenerant sigillis signatam, Actardus perferendam suscipiens, cum quibusdam episcopis ad Karolum, sicut ipse praeceperat, rediit. Karolus autem immemor fidelitatis atque laborum, quos pro eius honore et regni obtentu saepe fatus Hincmarus per plures annos subierat, eamdem epistolam ab Actardo sibi dari exigit, et archiepiscoporum sigilla confringens, gesta synodi relegit, et quia, sicut uoluerat, in eadem synodo Hincmarus non exstitit confutatus, epistolam suo nomine ad Nicolaum papam dictari in contrarietatem Hincmari fecit, quam et bulla sui nominis sigillauit, et cum epistola synodali per ipsum Actardum Romam direxit. Praefati autem Hincmari clerici in mense Augusto Romam uenientes, Nicolaum papam iam ualde infirmatum, et in contentione, quam contra imperatores Graecorum Michaelem et Basilium, sed et contra Orientales episcopos habebat, magnopere laborantem inuenerunt. Quapropter usque ad mensem Octobrium ibidem sunt immorati. Nicolaus uero papa gratanter suscipiens quae Hincmarus ei scripserat, de omnibus sibi satifactum esse rescripsit . Sed et alteram epistolam eidem et caeteris archiepiscopis et episcopis in regno Karoli constitutis transmisit, innotescens praefatos Graecorum imperatores, sed et Orientales episcopos calumniari sanctam Romanam Ecclesiam, imo omnem Ecclesiam, quae Latina utitur lingua, quia ieiunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicimus, quia presbyteros sortiri coniuges prohibemus, quoniam eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus, dicentes ipsi Graeci, quod chrisma ex aqua fluminis Latini conficiamus; reprehendentes nos Latinos, quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ouorum esu, more suo, non cessamus. Dicentes etiam, quod in Pascha more Iudaeorum super altare pariter cum Dominico corpore agnum benedicamus et offeramus; succensentes etiam nos, quia clerici apud nos barbas suas radunt; et dicentes, quia diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur. De quibus omnibus per singulas prouincias a metropolitanis cum eorum coepiscopis sibi rescribi praecipit, alloquens eumdem Hincmarum in epistolae fine hoc modo: « Tua, inquit, Hincmare, charitas cum hanc epistolam legerit, mox ut etiam ad alios archiepiscopos, qui in regno filii nostri Karoli gloriosi regis consistunt, deferatur, summopere agere studeat, et ut de his singuli in dioecesibus propriis una cum suffraganeis suis in cuiuscunque regno sint constituti, conuenienter tractare, et nobis quae repererint, suggerere curent, eos citare negligat, ita ut eorum omnium quae praesentis epistolae nostrae circumstantia continet, tu et strenuus exsecutor illic existas, et apud nos uerax et prudens scriptorum tuorum serie relator inueniaris. » Quam epistolam Hincmarus suscipiens, in Corbanaco palatio consistenti regi Karolo cum pluribus episcopis relegit, et per alios archiepiscopos, sicut in mandato acceperat, dirigere studuit. Nicolaus papa Idibus proxime praecedentis mensis Decembris obiit (ad an. 11, Lud. II), cui Adrianus papa electione clericorum, et consensu Ludouici imperatoris in pontificatu successit; quem Actardus Romam ueniens cum supra scriptis epistolis, in apostolica sede iam ordinatum inuenit. [3,18] CAPUT XVIII. Item de praefato rege Karolo. Scripsit praememoratus domnus Hincmarus ad eumdem regem Karolum libellum, ex sacris Scripturis et catholicorum dictis collectum, ac triformi digestione distinctum, scilicet de persona regis et regio ministerio in causa reipublicae, et quae debeat esse discretio in misericordia, et de ultione specialium personarum, quem conclusit in capitulis 33. Scribit etiam ad praefatum regem instructionem utilissimam, de cauendis uitiis, et de exercendis uirtutibus, mittens ei pariter epistolam beati Gregorii ad Recaredum Wisigothorum regem, Item scribit ad eumdem regem collectionem quamdam multarum auctoritatum de ecclesiis et capellis, contra dispositionem Prudentii Trecassini episcopi. Scribit etiam ad instructionem ipsius regis, de duodecim abusiuis sanctorum in his colligens dicta Patrum et praeteritorum constitutiones regum. Sed et de promissione sua eum admonens, quam uerbo, ac scripto, antequam rex consecraretur, primatibus et episcopis fecerat. Scripsit quoque multas ad ipsum regem epistolas, ut qui eiusdem archiepiscopi de multis requirebat consilium, et per eius prudentiae suggestionem multa industrie disponebat. Quando etiam filius suus Karlomannus clericus aduersus eum consurrexit, et ipse rex ad Viennam contra Gerardum comitem, (qui a se desciuerat) profectus erat, huic praesuli nostro litteras suas misit, mandans ut conuocaret episcopos regni, ac laicos ipsi fideles, ut episcopi secundum ministerium suum prohiberent Karlomanno ne aliquod damnum in hoc regno faceret, et laici resisterent illi ne hoc facere posset. Qua de re Engilranno, Gossino et Adelelmo comitibus scripsit, quaerens ab eis, imo consilium dans, quid super hac re foret illis agendum. Litteras quoque deprecatorias regi iam pro eodem Karlomanno direxerat, et pro pace inter ipsum et patrem eius laborabat; multa tamen mala et depraedationes ab ipso, eiusque complicibus patiebatur. Accedens autem cum aliis fidelibus regis ad ipsius Karlomanni colloquium, obsides ei dedit, et accepit ab ipso, ut pax fieret in regno, et homines ipsius Karlomanni pacifice in regno consisterent. Et idem Karlomannus in uillis sancti Medardi cum paucis pacifice maneret, donec missi regis uenirent, et Karlomannus cum fidelibus regis ad patrem suum pergeret, et placitum cum eo faceret, uel sanus ad suos rediret. Susceptis autem missis regis, misi litteras ad Karlomannum, ut ueniret eius ad colloquium, auditurus ibi quid rex mandaret: ubi etiam fideles regis conuocauit, ut ibi quod rex mandaret de pace stabilire possent, agereque certarent. Quod et tunc quidem factum est. Sed rex eumdem filium suum cum suis postea excommunicari fecit ab episcopis totius regni, pro malis quae relinquere nolebat, insuper et comprehensum oculis priuari iussit. Domno uero Hincmaro rex idem non solum de rebus ecclesiasticis, sed et de populo in hostem conuocando, ut ipse hoc ageret, mandare solebat: et ipse accepto regis mandato tam episcopos quam comites conuocare solitus erat. De hoc rege Karolo in uisione Bernoldi rediuiui (de qua superius aliqua iam narrauimus) talia referuntur uisa. Venit in quemdam locum tenebrosum, ad quem ex alia parte lux resplendebat de uicino loco satis lucidissimo, et pulcherrime florido ac odorifero, ibique iacere uidit hunc regem Karolum in luto ex sanie ipsius putredinis, et a uermibus edi, qui carnem ipsius omnem iam pene assumpserant, et non apparebat in corpore ipsius aliud, nisi nerui et ossa. Qui uocans hunc ex nomine, dixit: Quare me non adiuuas? Cui respondit: Domine, quomodo uos possum adiuuare? et ille: Prende, ait, illam petram, quae iuxta te est, et pone illam sub capite meo. Quo facto, dixit ad eumdem: Vade ad Hincmarum episcopum, et dic ei, quia illius et aliorum fidem meorum bona consilia non obaudiui, ideo ista quae uides pro culpis meis sustineo, et dic illi quia semper in illo fiduciam habui, ut me adiuuet, quatenus de ista poena sim liberatus, et per omnes qui mihi fuerunt fideles, ex mea parte postulet ut me adiuuent; quia si inde certamen habuerint, cito de ista poena ero liberatus. Cumque interrogasset eum, quis locus esset unde illa lux resplendebat, audiuit sanctorum esse requiem; conatusque propius accedere, uidit tantam claritatem, sensitque suauitatem, tantumque decorem quantum humana non potest edicere lingua. Viditque inibi multitudinem hominum diuersi ordinis in albis uestibus collaetantium, et quaedam sedilia lucida, in quibus nemo adhuc sedebat eorum quibus praeparata erant. Et in illo itinere ingressus est ecclesiam quamdam, in qua reperisse uisum sibi est Hincmarum episcopum, praeparatum cum clericis reuestitis ut missam celebraret; dixitque illi hoc quod Karolus eius mandauerat. Statim regressus ad locum ubi eumdem regem iacentem uiderat, inuenit eum in loco lucido sanum corpore, et indutum regiis uestibus, dixitque illi: Vides quomodo me adiuuit tuus missaticus? et caetera. Quam uisionem domnus Hincmarus sibi relatam describens, et per loca ubi necesse uisum est exponens, ad multorum notitiam peruenire fecit, et tam per se quam per alios regis fidelis sibi quoque subiectos, pro ipsius absolutione animae, et adipiscenda requie, pie fideliterque laborauit. Idem uero praesul de multis regi necessariis saepissime suggerebat. Inter quae scribit ad eum pro electione Beluacensis episcopi, post obitum Hildemanni praesulis ipsius urbis. In qua epistola regem studet a Simoniaca haeresi compescere, asserens sibi multo amabilius esse istum episcopatum secundum saeculum dimittere, quam episcopum contra canonicam institutionem non tam benedicere, quam aeterna secum maledictione maledicere; item, pro cella, uel monasterio Flauiaco, quod idem rex sibi, dum in ipsius ante episcopatum moraretur seruitio, donauerat, et ut in uita sua illud teneret, praecepto confirmauerat, quodque a quodam inuasore destructum restruxerat, et religionem, prout ualuit, in eo restaurauerat, quod postea rex idem conabatur iniuste a iure ipsius auferre; item, pro quodam refuga, qui quamdam sanctimonialem sibi copulauerat, suggerens regi, ut eum comprehendi faceret, atque sua regia potestate separaret ab hoc crimine, quia ipse stuprator episcopali iudicio renuerat obedire; item, pro causa Rothadi episcopi, quem rex ad causas suas uocauerat, et aduocatum dirigere praeceperat, qui responderet contra hominem quemdam ipsius Rothadi de beneficio ipsius, unde inter eos causa uersabatur, pro qua re subtiliter ac diligenter eumdem regem reprehendit, ab hac intentione, sacris auctoritatibus interpositis, reuocare gestiens; item, de missatico suo, quod exsecutus est apud Lotharium imperatorem, et Ludouicum Transrhenensem, fratres ipsius Karoli, pro pacto pacis inter eosdem tres fratres componendo; item aliam epistolam de eadem re, in qua eumdem regem Karolum instruxit, qualiter agere erga fratres suos deberet, simulque de receptione uel reiectione eorum, de quibus ratio uentilabatur; item de causa Lotharii imperatoris fratris ipsius, qualiter Romae habebatur, et quando uenturus esset in istas partes. Instruens etiam hunc regem, qualem se tam coram Deo quam etiam coram hominibus exhibere deberet. Unde reginam quoque admonet, ut regem ad honestam et regi congruam studeat exhortari conuersationem; item, de militaris rei dispositione, pro soluenda Beluacensis urbis obsidione, in qua designare curauit, qualiter Ecclesiam sibi commissam tractaret, ecclesiasticas scilicet actiones per monasteriorum praepositos, et archipresbyteros, curam uillarum ac dispositionis domus, regaliumque seruitiorum et hospitum, querelasque clamantium uel interpellantium, per fidelissimos laicos; item, de itinere ad superiorem Franciam, qualiter disponatur, et quomodo regnum istud ordinatum dimittatur; item, de synodo quam praecipiebat rex conuocari infra parochiam Remensem, ostendens quibus ex causis conuocari debeat synodus, et de aliis quibusdam utilibus rebus; item de causa Hilduini abbatis defuncti; item, de causa Gerardi comitis; item, de causa Ludouici regis Germaniae fratris eiusdem Karoli; item, de causa Lotharii regis Italiae, nepotis ipsius Karoli; item, de opera pontis, quem rex cum ipso ac caeteris nonnullis fidelibus suis faciebat ad Pistas in Sequana; item, de causa Hincmari nepotis sui, montis Lauduni episcopi, plures scribit epistolas, pro quo multum apud eumdem regem laborauit; item, de infirmitate sua, et de peregrinis quibusdam monachis suscipiendis; item, de rebus sancti Remigii sitis in prouincia Viennensi, uel Aquensi; item, de ordinationibus quorumdam episcoporum et nonnullarum ecclesiarum; item, de itinere ipsius regis ad Italiam post mortem nepotis eius imperatoris Ludouici, quomodo iter illud disponat, et quomodo regnum istud ordinatum dimittat; item, de quaestionibus cuiusdam Mancionis; item, de uilla Nouiliaco, et rebus ad ipsam pertinentibus; item, pro litteris Ludouici regis fratris ipsius Karoli, quas illi pro uisione, qua pater suus sibi apparuit, et miserat, quarum exemplar transmisit eidem Karolo, cum exemplari epistolae, quam pro hac re ipsi Ludouico direxerat; item, pro causa Waltarii defuncti, uiri clarissimi, et de imagine Saluatoris; item, pro causa Laudunensium, et ordinando eis pontifice post deiectionem Hincmari; item, de eadem re; item, de passione sancti Dionysii a Methodio Constantinopolitano Graece dictata, et ab Anastasio, Romanae sedis bibliothecario Latine conscripta, et de uita uel actibus beati Sanctini, et quid in his inuenerit de commemoratione S. Dionysii; item, de uillis sancti Remigii in Vosago, qualiter usque ad id temporis sint habitae. Pro diuersis quoque rebus aliis diuersas ad eumdem dedit epistolas. [3,19] CAPUT XIX. Quae Ludouico eiusdem Karoli filio scripsit. Item, ad Ludouicum regem filium huius Karoli, quem unxerat et consecrauerat, de coniecto Normannis dando; item, de disponendis regni utilitatibus, et ordinatione atque consilio patris imperatoris sequendo; item, post obitum eiusdem imperatoris, de ordinandis regni sui principiis, proponens ei exempla praedecessorum suorum, et instruens eum per capitula de iusto regni regimine, et honore sanctae Dei Ecclesiae, caeterisque sibi ac regno necessariis rebus; item, de quibusdam praesumptoribus corrigendis, et temperanda censura correctionis, et aliis commoditatibus; item, ne quippiam contra canonicas moliretur regulas, nec alicubi hoc episcoporum praeciperet, ne sententiam diuinam incurreret; item, qualiter commonuerit ex praecepto regis ipsius Hugonem Lotharii regis filium, super malefactis quae agebat, et de hominibus suis ad regem cum hostili apparatu dirigendis. Ad filios quoque ipsius defuncti regis , Ludouicum et Karlomannum, pro electione canonica ecclesiae Tornacensi uel Nouiomensi obtinenda post obitum Ragenelini episcopi; item, pro ipsa electione iam facta, quam indigne tulerant ab ipso archiepiscopo fuisse dispositam; item pro eadem, ostendens qualiter in electione ipsorum consenserit, quando electi sunt ad regni principatum et quae ab eis pro hac electione mandata perceperit et quale sit ministerium regale, et quale pontificale, et qualis eligendus uel ordinandus sit episcopus, et qualis uel qualiter non debeat ordinari, et ut diuinas auctoritates addiscere curent; item, pro cadem re, sacris demonstrans auctoritatibus quam grauiter in Deum peccarent, qui ordinationem illam tandiu differre facerent, et de obiectis sibi a Gosseno super Ludouici regis patris eorum assensu. Quare Ansgardim uxorem abiectam eum recipere non coegerit, et Adelaidim ab eo retineri non prohibuerit, et de litteris Ludouici regis ad eum pro filiorum suorum prouectione datis, et de mandatis istorum regum ad se indebite missis; item, ad hunc Ludouicum solum de consilio a se petito, quale sit utile regi consilium, et qualiter debeat agere iudicium et iustitiam, et quid haec boni conferant obseruata, quidue mali neglecta irrogare soleant, etc.; item, ad regem Karlomannum adolescentem et ad episcopos admonitionem de disponendo regali ministerio per capitula; item aliam admonitionem ad eumdem regem, similiter per capitula. [3,20] CAP. XX. De iis qua Ludouico fratri eiusdem Karoli scripsit. Ludouico regi Germaniae, praefati Karoli regis nostri fratri, nonnulli quoque scripsisse reperitur, ad petitionem ipsius regis, de quibusdam quaestionibus super quibus fuerat interrogatus ab ipso pro quodam Fulcrico, reddens ei rationem dignam, cur excommunicauerit ipsum, quem sub obtentu absoluit agendae poenitentiae; item, pro tuitione ac defensione rerum Remensis ecclesiae in Thoringia coniacentium; item, de peruasione regni fraterni, dignis et utillimis ei hoc dissuadens admonitionibus, ne id ad suam aggrediatur damnationem; item, aliam de hac eadem re cum caeteris regni huius episcopis ad eumdem regem scribit epistolam, episcopali moderatione refertam; item, semel ac secundo ad ipsum per se, de his quae mandauerat ab eo fieri in aduentu suo Remis, ut non sicut disponebat, nec tali ueniret tempore quia incongruum esset, et animae suae inopportunum; item ad eumdem qualiter de pace inter ipsum et fratrem eius Karolum stabilienda laborabat, referens ei gratiarum actiones pro filiis ecclesiae Remensis, qui in ipsius bene tractabantur regno: petens ut secure liceret illis suas, quas ibi habebant, tenere proprietates; item de metallo quod ei transmisit ad faciendum signum, subiungensque de pace atque charitate seruanda et uoluntate Dei sequenda, ut illi mandat, admonitionem; item pro rebus ecclesiae Remensis apud Thoringiam sitis; item de reliquiis sanctorum Remensis ecclesiae, quas illi sicut petierat transmittebat, et de libro uitae, uirtutumque S. Remigii, item de rebus S. Remigii sitis in Thoringia; item, de passionibus sanctorum, et de rebus suorum hominum, quas in illius regno habebant, ut de his nullum praeiudicium sustinerent; item scribit cum Remigio Lugdunensi, Arduico Vesontionensi, Erardo Turonensi, Adone Viennensi, Egilone Sennensi archiepiscopis eidem Ludouico Regi, pro Bertulpho Treuerensi archiepiscopo, reprehensibile ac periculosum demonstrans esse, quod actum ab eo compererat, de hac metropoli scilicet et Treuerensi ecclesia, ut eam inuadi, discindi ac depopulari a peruasore permitteret quodam monacho eiusdem ecclesiae: ostendens, quia licet regulis potestas praesideat humano generi dignitate, rerum praesulibus tamen diuinarum deuote colla submittit, atque ab eis causas suae salutis expetit, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi se debere cognoscit religionis ordine, potius quam praeesse. Itaque inter haec illorum se pendere iudicio, non illorum ad suam uelle redigi uoluntatem. « Proinde, » inquit, « sicut non leue discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro diuinitatis cultu quod congruit: ita regiae potestati (quod absit) non mediocre peculum est, si cum debeat parere refugit, quod ei ex diuina uoce a sacerdotibus nuntiatur: Domino dicente in Euangelio: Qui est ex Deo, uerba Dei audit. Si autem uobis aliquis minus deuotus suggessit, quod in eadem metropoli, in contemptu uestro, uel contra fidelitatem uestram, metropolitanum pontificem ordinari fecimus, quin potius consensu unanimitatis nostrae ipsi secundum sacros canones ordinauimus, quia, ut scriptum est: Sicut Deus loci angustia non continetur, ita uerbum eius non est alligatum: collaudante Redemptore ac Saluatore nostro, quod centurio in hoc sensu dixerat: Dic uerbo, et sanabitur puer meus; uidelicet quod hic dixeris, illic fiet. Qui in discipulis suis hodieque nobis, licet indignis, loquitur: Spiritus patris uestri loquitur in uobis, qui replet orbem terrarum. Nolite credere, quaesumus, praua suadenti, quia pro certo sciatis, non in contemptu uestro, neque contra fidelitatem uestram, in eadem metropoli sede pontificem ordinauimus, sed perpendentes (quod et uos melius scitis) quanta et per quanta tempora ipsa Ecclesia desolata et destituta sit, et quanta contra Dei uoluntatem non solum in eadem parochia, sed et in tota prouincia ad eam pertinente, increuerint: cum nihil canonice sine primate suffraganei episcopi agere ualeant, nihil quod ad proprias parochias pertinet, ibid. commoditatem regularem inuenientes, canonice pontificem ordinauimus. Quod et secundum diuinas leges agere possent atque deberent ipsius metropolis suffraganei, ei tanti numeri forent, ut per se regulariter possent ordinare pontificem, qui non minus quibus a tribus praeualet regulariter ordinari. » Prosequitur etiam depromens auctoritates sanctorum Patrum, quibus fulti hoc egerant. Et subinde: « Et quia tot in eadem prouincia suffraganei non erant episcopi, ut metropolitanum regulariter ordinare ualerent, quoniam Ecclesiae Remensis et Treuerensis comprouinciales atque sorores et ex auctoritate et ex antiqua consuetudine habentur, ea conditione ut qui prior earum fuerit episcopus ordinatus, prior etiam habeatur in synodo, et si mutuo consilio et auxilio faueantur, atque fulciuntur: Treuerensis prouinciae episcopi a primate prouinciae Remorum solatium suae ordinationis, secundum sacras regulas quaesierunt, sicut sancti Sardacenses canones dicunt, scilicet ut si contigerit in una Prouincia, in qua plurimi fuerunt episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi conuenerint, episcopos uicinae prouinciae, debere illum prius conueniri episcopum, qui in eadem prouincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc iustum esse, ut et ipsi ueniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conuentus litteris tacuerit, et dissimulauerit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut ueniant ex uicina prouincia episcopi, et ordinent episcopum. Ex quibus rite colligitur, quia si prouincia Treuerensis non nisi unum uel nullum haberet episcopum, episcopi Remensis prouinciae, petenti clero et populo Treuerensis Ecclesiae, deberet ordinare episcopum. Cui Ecclesiae omnes. quorum nomina praescripta in capite huius epistolae legit gloria uestra, unanimi uoto atque consensu fratrem et consacerdotem nostrum Bertulfum, ut praemisimus, regulariter pontificem ordinauimus, sicut ex sacris regulis et ordinationis eius gestis ostendere possumus, et si necesse fuerit, ostendemus. Quapropter ipsius ordinationem, et dispositionem rerum ac facultatum ecclesiasticarum, sicut sacri praefigunt canones, ita defendimus, et perpetuo defendemus, sicut et ordinem nostrum: quia si ipse non est episcopus, nec nos debemus nominari episcopi. Et si quis uoluerit contra ordinationem eius sinistris quidpiam dicere, exeat et dicat: uerumtamen memor communionis suae, quia aut ipse non communicabit ecclesiastico et episcopali ordini, aut nos non communicabimus, ministerio episcopali. Unde uerbis beati Leonis Theodosium Augustum quondam alloquentis, uos, Christianissime et uenebilis nobisque charissime rex, cum consacerdotibus nostris alloquimur, implentes reuerentiam clementiae uestrae sinceri amoris officio, cupientesque uos placere per omnia Deo, cui pro uobis a nobis, et ab Ecclesiis nobis commissis supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio iudicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa uestri sit custos et auctor regni, et coram sanctis angelis Christi, ut in eo statu atque immunitate seu priuilegio cum suo pontifice Treuerensem ecclesiam esse iubeatis atque conseruetis, quo uestri progenitores atque praedecessores, sed et in quo frater ac nepos uester Lotharius, pater scilicet ac filius, canonica conseruarunt, quatenus et uos meritum inde apud Deum, et beatum apostolorum principem Petrum in cuius honore ecclesia ipsa est consecrata, habeatis, et nos amplius debitores in orationibus et caeteris debitis obsequiis acquiratis. Quia nisi pro uestra reuerentia hoc differamus, iam in peruasorem ipsius ecclesiae iudicium in terris exertum haberemus, quod 630 episcopi in magna Chalcedonensi synodo de huiusmodi decreuerunt, et de coelo super eum intentant, et in iudicio diuino ad aeternam damnationem exerent, nisi dignam poenitentiam egerit; » et caetera de auctoritatibus sacrorum canonum. Post quae subiungitur: « Unde uestra religiosa et nobis charissima dominatio certissime sciat, quia quandiu iste frater noster Bertulfus a nobis in Treuerensi Ecclesia ordinatus episcopus in hoc mortali corpore uixerit, alter in eadem Ecclesia ordinatus episcopus non erit, nisi forte ipse, quod absit, sacris regulis obuians, per easdem sacras regulas deponatur. Et isdem praesumptor et apostata monachus Walto de monasterio Treuerensis parochiae nunquam, iam iudicio Spiritus sancti super eum prolato, in Treuerensi Ecclesia, quam exitiabiliter usurpauit et laesit, poterit esse episcopus. Et si, ut diximus, pro uestra reuerentia hoc non differremus, non solum per sacros canones decerneremus, ut nunquam et nusquam ad gradus ecclesiasticos praesumeret accedere, uerum sub anathemate eum ponentes, retrudi in ergastulo, secundum sacras regulas, decerneremus: et si in contumacia sua perstiterit, sine ulla retractatione modis omnibus decernemus. A praefatis autem intentationibus sacrorum canonum uos immunem atque exsortem a Domino, per quem reges regnant, et ex quo et per quem exordium sacer coepit episcopatus, fieri totis nisibus exoramus, illius clementiam deprecantes, ut det uobis uelle et perficere pro bona uoluntate quae praecepit: quatenus mereamini percipere aeterna gaudia, quae se diligentibus repromittit. » Item respondens ad litteras, quas idem rex ei transmiserat, rogans ut tam per se quam quoscunque poterat, orationes ageret pro genitore ipsius regis, qui apparuerat ei in uisione, obsecrans ut poenis eriperet eum quibus detinebatur. Unde et satis utilem ad eum rescribit epistolam de modo et qualitate orationis, auctoritatibus plenam. Item pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago, et alia plura. Ad filium quoque ipsius, aequiuocum eius, scribit pro uilla Deduciaco, significans qualiter sanctus Clodoaldus eam S. Remigio dederit, et quomodo Karolus Pippini regis filius eamdem uillam apud Tilpinum archiepiscopum obtinuerit in praestariam, ea conditione, ut capellas ad ipsam pertinentes cum nonis et decimis episcopus Remorum retineret, et rex duodecim libras argenti in luminaribus ecclesiae daret, et quod hunc censum tam ipse rex, quam successores eius persoluerint, et quod ipse quoque a patre illius eumdem censum de praefata uilla receperit. Sed et de uilla Nouiliaca, quomodo a Karlomanno data fuerat sancto Remigio, et quid postea de ipsa fuerit actum. Item ad eumdem de consilio diuinarum Scripturarum quaerendo et obseruando, et de consiliariis inconsideratis, caeterisque rebus qualiter istud regnum habebatur, et ne illud inuadere praesumeret. Item pro saluanda ciuitate Remensi, et parcendo sacris locis, si ueniret. Item qualiter egerint episcopi erga Ludouicum filium Karoli, quando eum regem consecrauerunt, quia iste aliter audierat. Item de duabus uxoribus ipsius Ludouici filii Karoli, qualiter actum fuerit, et caetera. Scribit et Pippino regi Aquitanico, pro rebus ecclesiae suae in pagis Aruernico, Lemouico et Pictauico sitis, pro quibus etiam litteras Karoli regis ad eumdem Pippinum mitti obtinuit, quas res Frigidoloni uiro illustri tutandas commisit. Karolo quoque Ludouici transremensis filio, collaudans fidei benignitatem, quam conseruabat erga filios sobrini sui Ludouici Karlomannum et Ludouicum, obsecrans eum pro Ecclesiae Dei honore ac regni huius statu et defensione, atque ut praefatis pueris regiis constitueret prudentes, iustosque paedagogos, qui eos docerent Dei famulos honorare, et mandata Dei seruare, semetipsos regere, regnique gubernacula rite tractare. Item pro causa Sigeberti fidelis sui. Item Lothario regi, filio imperatoris Lotharii, pro uilla Deduciaco, quam pater eius reddiderat ecclesiae Remensi, ne res ad ipsam pertinentes aliquibus personis, sicut eum facere audiebat in proprietatem periculo suo traderet, uel colonos ipsius uillae absolueret, si quid autem tale a se factum fuisset, emendare curaret. Item pro eiusdem uillae male tractata dispositione, et censu, quem cum periculo animae eum retinere fatetur, intimans quod sanctus Clodoaldus eamdem sancto Remigio dederit, admonens ne hoc inde ageret, unde condemnationem animae acquireret. Item pro electione episcopi ecclesiae concedenda Cameracensi. Item de utilitate animae, regioque ipsius honore, in qua commemorat, qualiter pater ipsius Lotharius Augustus ei se ipsum, suamque commendauerat animam. [3,21] CAPUT XXI. De his quae quibusdam archiepiscopis uel episcopis scripsit. Diuersis etiam tam episcopis quam archiepiscopis multimoda utillima dedit scripta. Hecti treuirorum archiepiscopo scribit ordinationis suae primordia, offerens se socium et obsecutorem in ecclesiasticis negotiis ipsius paternitati; item de eadem re, petens se ab eo instrui, et pro filio haberi, significans etiam de itinere suo, quo se Romam petere disponebat; item de Gondrico, quem excommunicauerat ille, et de Fulcrico a se excommunicato, qui refugium in Treuerensi habere uidebatur episcopatu. Guntbaldo archiepiscopo scribit pro quodam presbytero, de iure ecclesiastico conseruando; item pro his quae in synodo gesta fuerant; Amolo Lugdunensi, de placito quod habuerat cum rege regnique primoribus, de Iudaeorum in hoc regno statu; item de synodo a tribus regibus condicta, et de Ebone praecessore ipsius, et aliis nonnullis, in qua eum charissimum et unanimem sibi patrem se habere significat; item de Lothario rege, et aliis quibusdam rebus, in qua se filium dilectionis ipsius appellat; item de Gothescalci uita uel conuersatione, praedicatione, deprehensione, atque condemnatione, rei ueritatem exponens; Hrabano Moguntiae praesuli, super eiusdem Gothescalci (quem idem pontifex a parochia sua ob haeresum semina, quae spargebat, repulsum, ad eumdem cum quibusdam complicibus suis direxerat) susceptione uel discussione; item de hac eadem re, et quid post susceptionem ipsius de eodem egerit, qualemue inuenerit ipsius uesaniam, consilium ab eo rationabilius, quid sibi aduersus eum agendum sit, expetens; item de doctrina et haeresi eiusdem, et quid in eum fecerit, postquam in synodo haereticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit, et quid ipse contra doctrinam eius sentiat damnationemque ipsius, quaeue contra eumdem scripserit, huic discutienda direxit, quaerens etiam qualiter de Trinitatis fide ac praedestinatione diuersorum Patrum sint intelligendae sententiae: in qua epistola asserit hunc beatum Hrbanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum; Landramno archiepiscopo, de consilio, quod ab eo petierat pro monasterio puellarum, quod rex dari praecipiebat inconuenienti personae, quid inde sibi foret agendum, utiliter admonens, ut ministerii sibi commissi sollicitudinem feruentius gerat; Teutgaudio Treuerensi, de primatu quem deferri ab eo debere scripserat ille sedi Treuirorum, insinuans id eidem sedi a sede Remorum nunquam fuisse delatum, etc., item secundo ac tertio de causa Fulcrici excommunicati; item pro rebus Ecclesiae Treuerensis in Aquitania sitis, pro quibus idem domnus Hincmarus satis egerat apud Arnoldum quemdam Aquitannum, qui eas tenebat, ut ipsas Ecclesiae Treuerensi restitueret, quod et se obtinuisse significat Amalrico religioso, archiepiscopo, compatiens tribulationibus ipsius, et consolans patientiam, atque congaudens sanctitati eius, quem chariorem inter charos se delegisse significat, mittens ei quaedam pretiosa ornamenta, casulam scilicet diaprasinam, quam habebat unicam, et alia munuscula cum solidis centum. Item scribit eidem pro rebus Remensis Ecclesiae in Aquitania sitis, quas ei rex restitui iubet, quasque tractandas eidem Amalrico fiducialiter committit. Rothlando archiepiscopo, pro rebus sancti Remigii coniacentibus in prouincia, et pro quondam presbytero in synodo excommunicato, et altero in loco ipsius ordinato. Rodulfo Biturigensi, pro rebus Remensis Ecclesiae in pago Lemouico coniacentibus; item pro quibusdam excommunicatis; Guntario Coloniensi, ut intercedat apud Lotharium regem, et satagat pro electione canonica Cameracensis episcopi post decessum Theoderici uenerandi praesulis; item secundo, uel tertio pro hac eadem re, affirmans non nisi regulariter in diebus suis illic episcopum ordinandum Luitberto Maguntino, pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago, significans qualiter quidam Gibero pro earum rerum peruasione sensum perdiderit, et per integrum mensem sine intermissione uexatus, cum dolore et periculo maximo uitam finierit; item pro tuitione rerum praescriptarum, et earum familiae defensione, uel gubernatione saepe scribit; item de collocutione sua quam, habuit apud Trecas cum Ioanne papa, et quid boni cum eo locutus fuerit de ipso, exhortans ut litteras et missum papae benigne suscipiat, et ad eum uenire studeat; item de quodam transgressore presbytero. Scribit idem uenerabilis Hincmarus et ad Lotharium Italiae regem, qui se, relicta uxore propria, cuidam feminae copulauerat, dans ei consilium, et admonens, ut eam a praesentia sua omnibus remoueret, significans se domni Adriani papae litteras et mandata super hac re suscepisse, et ut idem rex in hac causa ipsius papae praecepta conseruet, suggerere curat; item, aliam epistolam de hominibus pacem recipere nolentibus, quid inde fieri debeat, collaudans quod de quibusdam talibus regale iam ministerium exercuerit. Scripsit et Apologeticum contra obtrectatores suos, qui calumniabantur eum diuersis detractionum appetitionibus, scilicet apud papam Ioannem, quod nollet auctoritatem recipere decretorum pontificum sedis Romanae, ad quae et tunc in synodo Trecassina (syn. Trecass. an. 378), et postea in hoc Apologetico respondit, refellens hos conuiciatores suos, et se decretalia pontificum Romanorum a sanctis conciliis recepta et approbata recipere et sequi discrete, prout sunt sequenda, depromens; de Hincmari quoque Laudunensis depositione uel restitutione, qualiter actum sit manifestans. De hoc etiam unde calumniatus fuerat a quibusdam apud eumdem papam, quasi diceret non ipsum maioris dignitatis esse papam quam esset ipse; de ordinatione quoque Hedenulfi in locum Hincmari in episcopatu Laudunensi, et confirmatione papae ipsius ordinationis; item de Karlomanno, et aliis quibusdam rebus, de quibus eum ueritas excusabilem reddidit. Quibusdam quoque calumniantibus, licet respondere posset, asserit se noluisse, ne conuiciis conuicia uideretur reddidisse, gloriosius esse ducens eosdem tacendo fugere quam respondendo superare, ne suam gloriam quaesisse putaretur. Scripsit etiam quaedam ad Adrianum papam, qui Romanus pontifex nonnulla ei dirigere se scripta commemorat. Cui etiam mittens epistolam suam per Actardum Nannetensem episcopum laudibus plenam, delegauit, ut eius uice in istis partibus super Lotharii causa fungeretur, quatenus quod inde Nicolaus papa decreuerat seruaretur. Respondit etiam ad capitula quaedam, regni Francorum episcopis a Ioanne papa transmissa de priuilegiis sedis per 7 capitula, quoniam idem papa nisus fuerat Ansegisum Senensem episcopum primatem constituere, ut apostolica uice per Gallias et Germanias frueretur. Cui conatui uenerabilis hic praesul Hincmarus efficaciter obstitit. Scripsit denique ad diuersos episcopos idem domnus Hincmarus plurima; Remigio archipraesuli, pro rebus sancti Remigii in prouincia Cisalpina coniacentibus, quas idem committens, petit ut easdem in sua tuitione suscipiat; item, pro ordinatione Isaac Lingonensis episcopi; item, de constitutione synodica propter ecclesiasticarum rerum peruasores, et alia; item, de causa praefati Lotharii regis, et de praedictis rebus eidem nonnulla scripta direxit; item, ad eumdem Remigium, et caeteros episcopos, domni papae Nicolai auctoritate, in synodum apud Suessionem uenire iussos, pro causa Vulsadi et collegarum eius. Adoni Viennensi archiepiscopo scribit inter caetera, pro epistola beati Auiti ad sanctum Remigium scripta, quam quidam Rotfridus monachus ei dixerat se apud eumdem Adonem legisse. Sed et si qua praeterea de sancto Remigio reperire ualeret, ei super aurum et topazion pretiosa et amabilia mitteret. Herardo Turonensium antistiti, de quibusdam apostatis ad Ecclesiam redeuntibus, et aliis poenitentibus suscipiendis. Item de aliis quibusdam rebus, ut amico charissimo, qui eadem praesuli nostro ad ipsum ueniens fraterna se dilectione commiserat, petens ut ubicunque posset regiae dominationi pro Ecclesia illius suggereret. Obitu quoque suo propinquante, litteras ad eum ipse dictauit, et ei qui domno Hincmaro de obitu illius nuntiaturus erat, easdem litteras ipsi deferendas dedit. Sed et missi Turonensis Ecclesiae hac fiducia fulti, post obitum huius sui archiepiscopi, ad eumdem domnum Hincmarum uenerunt. Cleri quoque ac plebis petitionem ad ipsum deferentes, ut regiam celsitudinem pro eis deprecaretur, quatenus electionem canonicam rex ipsius concederet. Quod et idem pontifex promptissime peregit. Intimans etiam regi de quodam clerico, qui se ingerebat, non recipiendo, significat quod episcopi eiusdem prouinciae, clerus quoque et plebs ipsius Ecclesiae, inuitati auctoritate apostolicae sedis, Actardum sibi uelint donari episcopum, qui in eadem ecclesia baptizatus, nutritus et ordinatus fuerat, licet aliae ciuitati datus episcopus, sed paganorum infestatione depulsus, et pallio fuerat a sede apostolica honoratus, ut etiam si locus de metropoli adueniret, ibi incardinaretur. Datque insuper regi consilium, quid clero, quid laicis agere sit interim praecipiendum, quid de rebus quas ex beneficio regis habebat fecerit, intimans, qui ex his, quas reliquerat regi placeat, requirens. De quibusdam quoque libris sancti Augustini, quos sibi ab eodem remitti petierat, et de obiectionibus Graecorum, super quibus Nicolaus papa eidem mandauerat et alia quaedam. Bertulfo Treuirensi archiepiscopo, instruens eum de ordinanda et gubernanda dioecesi uel parochia sua, etc. A quo etiam rogatus Wiliebertum Catalaunensem episcopum misit ad ordinationem Arnoldi Tullensis episcopi, quia eodem Bertulfo infirmitate detento, numerus episcoporum a sacris canonibus praefixus in ordinatione praesulis ei non aderat. In huius etiam Bertulfi ordinatione iam pridem iussione Karoli regis Hincmarum episcopum Laudunensem, Hodonem Beluacensem, et Iohannem Cameracensem transmiserat, ad petitionem Aduentii et Arnulfi episcoporum eiusdem Treuirensis dioeceseos, quomodo id rite deberet, eos canonica apostolicaque informans auctoritate, ut a sacris regulis, nulla aut negligentia, aut praesumptione, in aliquo discederent. Scribit etiam praefato Bertulfo pro quibusdam capellis ad uillam Duodeciacam pertinentibus, quas quidam ex parochia Treuirensi usurpabat per factionem cuiusdam presbyteri, petitque sibi de his iustitiam fieri. Item pro litteris quas Ludouico regi Transrhenensi mittebat, ut eas regi atque reginae relegi faciat, et quae apud eos inde audierit litteris sibi remandet. Litteras etiam quas Arnoni episcopo transmiserat, sibi legi faciat, et regem atque reginam, sed et populum de illorum salute et pace sanctae Dei Ecclesiae commoneat. Ioanni Rothomagensi, respondens ad interrogationem ipsius de quodam clerico, qui ad Ecclesiam quamdam promotus regendam, ordinari per aetatem rite non poterat. Rothstano Arelatensi, qui ei de suae ecclesiae uexatione scripserat, et de quadam femina potenti, quae res usurpabat ecclesiasticas, quid ei super his sit agendum rescribit. Adeloldo Turonensi petenti ut sibi liceret oratorium aedificare ac consecrare in uilla suae ecclesiae regio dono datae, sita in Remensi parochia, quae Turris uocatur, rescribit, petita concedens ea conditione ut antiqua uillae ipsius ecclesia, uel presbyter eiusdem nullum priuilegii sui propter hoc detrimentum pariatur. Leoni episcopo, et custodi bibliothecae Romanae Ecclesiae litteras mitti pro susceptione legationis suae, ut obtineat apud papam Leonem, quatenus eius petitionem benigne suscipiat, et paterne rescribat eidem de his quae in litteris ab eo missis continebantur. Gregorio quoque eiusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori et apocrisiario petens ut inter fideles amicos suos eum tenere dignetur. Item postulans ut domno apostolico suggestionem suam acceptabilem fieri petat, benedictionis ei munuscula dirigens. Formoso sedis eiusdem religioso episcopo , collaudans eius, quam audierat, sanctitatis et scientiae formam, quaerensque ipsius habere familiaritatem, et ut ipse pro se dignetur orare, uicem reprehendere spondens, et quaedam ei munera mittens, ut sui memoriam in orationibus habeat. Item postquam litteras suas idem Formosus ei remiserat, in quibus de charitate ergo eum significauerat, intimat quia magnam in ipso haberet fiduciam. Item Gauderico episcopo praefatae Ecclesiae, ut eum in suae dilectionis suscipiat gremium, et Dominum sanctosque apostolos pro eo dignetur implorare. Ioanni praefatae sedis episcopo eadem pene scribit, et canones Martini papae, Euangelium quoque Nazarenorum sibi ad transcribendum mitti petens, quaedam etiam xenia illi transmittit. Vulfado Biturigensi archiepiscopo, de his qui inconsulte uxores suas interficiunt, sententiam Paulini, quam sibi mitti petierat, scribens. Sed et de aliis rebus. Frotario Burdegalensi, qui sibi talem dixerat uersum: "Remus equum nobis, mulum Burdegala uobis". talem post remisit: "Remus equum misit, mulum Burdegala nullum". Et alia quaedam ad eumdem scripsit; pro monasterii quoque sanctae Radegundis regulari electione abbatissae, etc.; item, de ordinatione Fulcrici; item, Weniloni Rothomagensi, de operariis et opera, quam faciebat ad Pistas in Sequana; item de causa Rothadi et Odonis episcoporum. Drogoni Metensium praesuli, imperatoris Ludouici fratri, pro familiaritate ipsius adipiscenda: item, referens ei gratiarum actiones pro sollicitudine quam habere uidebatur Remensis Ecclesiae, petens etiam de quodam fratre huius ecclesiae ministro, ut ita frueretur obsequiis, quatenus ecclesia ista necessariis ipsius posset uti solatiis, et alia quaedam. Rothado Suessonico, quem saepe ad synodum uenire differentem uel negligentem uocabat, scribit de quibusdam criminatis parochiae Suessonicae personis, uel purgandis, uel poenitentiae subigendis; item, pro ordinandis quibusdam Ecclesiarum ministris; item, pro recipiendo et adducendo ad iudicium Gothescalco, quem domnus Rabanus ad dioecesim Remensem remiserat: qui profectus fuerat ex parochia Suessonica, scilicet Orbacensi monasterio; item, pro ordinatione monasterii sancti Medardi, et restituenda in eo regula; item, pro quibusdam monachis ex monasterio Altuillarensi fuga dilapsis; item, pro Godoldo, qui clamabat indebite se communione priuari, pro quo etiam tertio litteras ad eum direxit; item, pro quibusdam presbyteris, qui clamauerant in synodo iniusto se ab eo ecclesiae rebus priuatos, et quia irrationabiliter synodi mandata tractauerat, nisi se corrigeret, canonicae ultionis delegat interminationem; item pro ordinatione Hincmari, post obitum Parduli Laudunensis episcopi; item, pro Adeloldo presbytero iuxta sententiam synodi restituendo, pro quo litteras ei miserat, quas ille penitus contemnebat; item pro mandatis regis Ludouici et firmitate ab eo quaesita, quae sacerdotio non congruebat; item pro clerico quem mitteret ordinandum ad regendum ecclesiam in uilla Turre sitam; item, pro parochia, de qua contentione agebatur inter eum et Erpuinum Syluanectensem episcopum; item, idem cum aliis Remensis dioeceseos episcopis, de Graecorum adinuentionibus, quas contra canonicas statuere conabantur regulas. Pro quibus tam ad ipsum, quam ad caeteros huius regni archiepiscopos domnus Adrianus papa litteras dederat. Insuper et alia saepenumero pro diuersis negotiis ad eum scripta direxit. Immonni Nouiomagensi episcopo, pro synodo comprouinciali a rege Parisiis condicta, et pro ordinatione Irminfridi post decessum Hildemanni Beluacensis episcopi; item, pro ordinatione Parduli post obitum Simeonis Laudunensis; item, pro consilio et auxilio dando Theoderico Cameracensi praesuli, super quodam inobediente, qui Deum non timebat, et ecclesiasticum ministerium non reuerebatur; item, pro quodam presbytero, cui legem canonicam concedi monet; item, pro quadam femina, quam indebite queritur excommunicasse; item pro colloquio episcopali habendo. Erpuino Siluanectensi, pro quodam homine quem irrationabiliter ab eo excommunicatum ut compererat, intima, mandans ut obuiam sibi ueniat, et quid inde rectius sit agendum, secum pertractet; item, pro quodam presbytero rebus ecclesiasticis indebite frustrato; item, pro quodam clerico, qui se praeiudicium ab eo pati clamauerat; item, pro mandatis Adriani papae de praenotato presbytero; item, pro mandato regis regulariter exsequendo. Lupo Catalaunensi, pro synodo celebranda; item, pro quodam, qui dolo deceptus fuerat, ut infantem proprium ad catechizandum teneret; item, quid de hac re synodus decreuerit. Cui etiam testimonium bonae uitae perhibet in epistola, quam scripsit post obitum ipsius ad regem Karolum pro impetranda electione regulari Ecclesiae Calalaunensi. Prudentio Trecassino scribens, quaeritur quare sibi praesentiam suam subtrahat, significans se ab eo consilium quaerere uelle de statu et compressione Gothescalci, intimans quod de ipso actum uel iudicatum fuerat in synodo, quo eum reclusum tenebat iudicio, et quia multis modis eum conuerti tentauerit, et de moribus ac superbia ipsius, et sic in coena Domini, uel in Pascha debeat illum admittere ad audiendum sacrum officium, uel accipiendam communionem, et quid sibi uideatur de sententia Ezechielis prophetae qua dicitur: In quacunque die ceciderit iustus, omnes iustitiae eius in obliuione tradentur: et quacunque die peccator conuersus fuerit omnes iniquitates eius tradentur obliuioni. Sed et de consuetudine coenae Domini celebrandae. Item pro ecclesiis sedis Remensis in ipsius dioecesi sitis, quas ille aliter tractabat quam episcopali conueniret aequitati, ut de his et aliis, quae de ipse audiebat simul loquerentur, exhortans ut alterutrum se instruerent, et Domino mutuo commendarent. Pro qua re librum quoque scripsisse reperitur. Pardulo Laudunensi episcopo scribit pro transitu domni Ebonis antecessoris sui, ut illi sacerdotalis benignitas plenis charitate uotis debeat exhiberi. Item de reconciliatione Luidonis inconuenienti, quod non potuerit ad eam peragendam adulationibus, uel exprobrationibus hominum insipientium deflecti: corroborans eum ad rectitudinem episcopalem diuinarum testimoniis Scripturarum, ut per auctoritatis gradiatur uiam, et quid ei de praefato sit agendum Luidone significans; item, pro eadem re; item, de recognitione, humiliatione, et absolutione Fulcri; item, de absolutione cuiusdam, requirens ipsius consilium; item de ieiunio a regina mandato; item de infirmitate et humiliatione Rothadi Suessonici, et de consilio quod ei dederat, ut illud in eo corroboret, et ab obsequendum prudenter exhortetur; item pro auro, quod ei mittebat, per eum reginae offerendo ad componendum quoddam Dei Genitricis ornamentum; item de opusculo Ferculi Salomonis a se composito, quod ei legerat, rogitans quid sibi uideatur de illo. Item pro Ecclesia Morini uacante pastore, ut inde cum rege loquatur, qualiter, ipsa electio rite peragatur, et pro libris S. Ambrosii de fide sibi mittendis. Irminfrido Beluacensi, pro electione pastoris Ecclesiae Ambianensis, canonice consecrandi, post obitum Ragenarii praesulis; item, pro gubernanda prudenter Ecclesiae naui, quae in hoc naufragoso saeculi mari inter intestina concutiebatur bella. Eboni episcopo ecclesiae Remensis alumno, pro quodam fratre ab hac ecclesia fuga lapso, et apud ipsum commorante, ut quantocius illum diligenti cura remittere studeat; item, pro ordinatione Isaac in episcopatu Lingonensi, ut exhortetur Remigium archiepiscopum ad eamdem ordinationem peragendam. Theodorico Cameracensi, pro quodam Hectone Lotharii regis uassallo, cui communi consensu poenitentiam iniunxerant, qui se absolutum a praefato Theoderico fuisse fatebatur, et pro quodam presbytero, quem idem Theodericus excommunicauerat, pro quo papa Romanus domno Hincmaro litteras miserit, quas ipse eidem Theoderico mittebat. Item, pro praefati Hectonis absolutione; item, pro rebus Remensis Ecclesiae, quas sibi per praestariam Theodericus episcopus delegari petebat; item, pro ordinatione Hunfridi in episcopatu Morini; item pro ordinatione Ercamrai post decessum Lupi Catalaunensis episcopi; item, de aduentu Ludouici Transrhenensis, quia Remis uenerit, et quid egerit, quidue sibi praeceperit; item, pro Balduino, qui uiduam Iudith filiam regis Karoli furatus fuerat, ut sciat eum a se sub anathemate positum, et id per suam denuntiet parochiam; item, pro quodam, qui quamdam, feminam in concubinatu accipere persuasus fuerat a patre ipsius puellae. Folcuino Morinensi, pro quodam presbytero ipsius ordinato, qui clamabat iniuriam se pati ab Immone praesule, petitque simul reliquias sanctorum in Morinensi parochia quiescentium sibi mitti, quia in consecratione ecclesiae Dei Genitricis altare ab ipso Folcuino consecrandum, et ex ipsius parochiae reliquiis honorandum praeparabat. Rainnero episcopo pro quodam presbytero, quem Notho archiepiscopus Arelatensis, ei litteris indicauerat abiectum canonice, et excommunicatum a synodo, altero presbytero in eius loco constituto. Agio episcopo pro rebus Ecclesiae Remensis in Aquitania coniacentibus. Abboni Antisiodorensi, pro Heriboldo praesule defuncto, qui cuidam fratri apparens, admonuit de eleemosyna, et orationibus, atque oblationibus pro se offerendis. Aeneae Parisiorum, pro Rothado Suessionico, de quo quaedam inconuenientia apud regem uentilata fuerant, et rex eumdem Aeneam cum Immone Nouiomagensi ad haec discutienda dirigebat. Almarico Cumensis Ecclesiae praesuli, pro Egilberto diacono monasterii sancti Remigii monacho, quem eidem episcopo id petenti ad ordinandum, et regendum committit. [3,22] CAPUT XXII. Quae instrumenta uitae, uel redargutiones Hincmaro nepoti suo scripserit. Hincmaro nepoti suo Laudunensi episcopo, in ordinationis ipsius initio, instruens et edocens eum, qualiter iuxta canonicam auctoritatem, commissam sibi tractare deberet Ecclesiam; item, admonens, ut prouideat ne conspirationes inter sibi subiectos adoleret: sed et si exortae fuissent, mox rationis moderatione succiderentur, aut sibi si necesse foret haec intimare curaret, et quando synodum debeat celebrare. Pro quo ualde laborauit, multaque illi scribit, reprehendens eum, et castigans de leuitate morum et actuum suorum, admonensque ut ad cor suum redeat, et Deum tota intentione precari studeat, ut eum respiciat, et intelligere sibi atque corrigere peruersitatem suam donet, quia uidelicet nimis sibi sapiens esse uidebatur, et pertinax in contentionibus, et quia leges ecclesiasticas ad suae uoluntatis intentionem flectere nitebatur, et melius eas se putabat intelligere, quam seniores natu. Pro quo in tantum laborauit, ut etiam senioris sui regis offensionem incurrisse se dicat; illum uero impudenti fronte, erectaque ceruice, trementibus labiis, et inflammatis uerbis petitionem et humilitatem suam respuentem coram multis sustinuerit. Corripitque eum, quia nunquam se recognoscere de aliqua culpa, sed semper se defendere parabat, de habitu quoque, incessu, risu, iuramentis, impatienti locutione, ira praecipiti, et aliis multis; item, quia contra sanctarum Scripturarum tramitem causa suae iniuriae in paroc suae hiae gubernatione excesserat, ut haec corrigere studeat, admonens eum qualem se debeat exhibere uerbis Apostoli ad Timotheum; item, de quodam sacrilegio, et a se pro sceleribus excommunicato, quod illi res ecclesiasticas ad turpis lucri praemium dederit; item, pro Hadulfo quodam ipsius clerico petens, quem idem Hincmarus excommunicauerat; item, de epistola papae Adriani ad quosdam episcopos per eum dirigenda; item, pro dispositione quarumdam parochiae suae ecclesiasticarum rerum, ut inde uel ad prouincialem exspectaret synodum; item, pro excommunicatione Karlomanni, unde obedire ipsi nolebat, eum saepe commonens, ut contumaciam suae mentis deponeret, et ad obaudiendum sibi, ceu iam coram multis testibus professus fuerat in synodo atque subscripserat, se inclinaret; item, pro Berthario diacono, quem metropolitanae atque comprouincialis synodi iudicium appellantem indebite sub custodia detinebat. Unde promens ei quod ita in eum agere non debuisset, praecepit illi auctoritate sacrorum canonum et sua, ut eumdem diaconum, uel si qui fuissent alii clericorum iudicium regulare proclamantes ab ipso detenti, ad suum ac caeterorum episcoporum iudicium libere uenire permitteret, et ipse eidem se iudicio praesentaret. Item conuocans eum ad synodum, ubi Adriani papae mandata tractanda erant. Scribit ad eum praeterea multa; nouissime uoluminis seriem, rememorans in eo, ad mentis eius oculos reuocans qualiter illum orphanum dulci dilectione sub religione nutrierit, litteris erudierit, per singulos gradus ecclesiasticos usque ad episcopatus apicem prouexerit. « Nunc, inquit, retribuendum mihi mala pro bonis, et odio me habentem gratis, quoniam non faueo tuis infructuosis operibus, quandiu te patiar, multis a te afflictus iniuriis? Etenim ab ipsa die ordinationis tuae tam uerbis quam scriptis, et inordinatis actibus ac motibus tuis frequentibus adeo sum grauatus, lacerationibus atque contusionibus, ut taedeat me uitae meae, quia sic pro loci mei officio tuae insolentiae sum connexus, ut non solum post primam et secundam correctionem, iuxta Apostolum, uerum nec post plurimas priuatim, et coram communibus familiaribus nostris, sed et coram rege, et episcopis ac plurimis aliis, uerbis et scriptis commonitiones te ualeam deuitare. Et licet exoptem, ut darentur mihi pennae sicut columbae, et auolarem, ac requiescerem a te elongatus in aliquam solitudinem, non possum quoquam effugere, ut aut tua pertinacia contumacis praesentiae, aut missorum tuorum duriloquiis, aut scripturarum tuarum derogationibus et inutilibus naeniis, quin potius tragoediis, aut talibus quae non conueniunt episcopo, de te auditionibus non affligar, et iam tandem putaui te pigere talia exsequi, cum ecce nunc Idibus Nouembris quartae indictionis prolixissimam rotulam, mendaciis et irrationalitatibus ac improperiis contra ueritatem et auctoritatem repletam mihi misisti. Et miror cur sic exfrons factus, ut de Iudaea Dominus queritur, nescis erubescere, et tibi non est nausea talia et tanta scribere, nisi quoniam utilitatibus non es intentus, neque in necessariis occupatus: et ut de aliis taceam, quae si ex ordine uoluero replicare, antea deficiet lux diurna, quam legenda exinde deficiat pagina, replicabo tibi aliqua, quae non ualeo nec debeo silentio praeterire. Videlicet quia statim ut a paternae nido educationis factus episcopus euolasti, et me et eos qui te nutrierunt deseruisti, et saeculares amicitias atque familiaritates quaesisti, et acquisisti, et sic subinde alios et alios deserens et acquirens, non solum de comparibus, sed etiam et de tibi commissis, ad hoc emersisti, ut contra sacras Antiochenas regulas praecipientes ut praeter me agere nihil debeas, secundum antiquam Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad tuam parochiam pertinent, possessionesque subiectas sine mea, uel coepiscoporum nostrorum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinueris, quam administrationem tibi coram eodem domno rege et aliis qui adfuerunt ex sacris regulis interdixi, et aliquandiu ab eadem administratione cessasti. Postea autem per exteras, id est saeculares potestates contra Sardicenses canones eamdem administrationem cum abbatia in tertia prouincia ultra Remensem prouinciam sine mea conscientia obtinuisti. Ad quam abbatiam sine mea licentia quoties tibi placuit, perrexisti, et quandiu tibi placuit ibidem fuisti immoratus, contra Hilarii papae decreta dicentis: Illud non potuimus praeterire quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne praeter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet prouinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri. « Et sic antea Zosimus, et postea sanctus Gregorius decreuerunt. Propterea quoque semel ac secundo litteris canonicis euocatus ad ordinationem episcopi in Ecclesia Cameracensi prouinciae nostrae pastore destituta, unde apostolica sedes me suggerente non modice laborauit, nec ipse uenisti, nec pro te uicariam personam, uel litteras tui consensus, ut regulae sacrae praecipiunt, ad me direxisti. Unde Symmachus papa ad Eonium ex sacris regulis promulgauit, ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici iuxta canonicam definitionem uocatus obtemperare noluerit, nouerit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. Sed et hinc a me conuentus, nullam satisfactionem, nec etiam humile responsum mihi ac coepiscopis nostris exhibuisti. Post haec more tuae instabilitatis ac inconstantiae contra domnum regem in tantum te sine ratione contumaciter erexisti, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam tibi auferret, et a te exaggeratus duriora ingerenda tibi proponeret. Unde et scriptis, et uerbis pro te satagens illum tibi reconciliaui. Indeque sicut sciunt plurimi, contra illum te iterum erexisti, et mandata sua, ut ad eum uenires, contemnens, adeo illum ad iracundiam prouocasti, sicut omnes in istis regionibus sciunt, ut coactus te per fideles suos sicut infidelem appeteret. Tu autem ante inauditam excommunicationem in meos, et multorum archiepiscoporum et episcoporum parochianos, sed et in ipsum regem sine mea conscientia contra sacras regulas iaculasti. Unde multos scandalizasti, et maximum scandalum non solum Ecclesiae, sed et regi ac regno intulisti, cum lex prohibebat ut per alienam messem transiens falcem non mittas, sed manu spicas conteras et manduces. Falcem, inquit, beatus Gregorius, iudicii mittere non potes in ea segete, quia alteri uidetur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica uitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo ct persuadendo, quasi mandando, conuerte. « Post quam praesumptionem, adhibitis mecum confratribus nostris, te et cum eo pacificaui et episcopis, quorum parochianos excommunicasti, ut in te synodali sententia non inueherent, persuasi; sed et eosdem a te excommunicatos, licet non sine labore, adminiculante tamen domno rege, aduersum te conquiescere feci. Sed tu addens peiora prioribus, sic domnum regem, sicut mihi longum est enarrare, et multi sciunt, iterum exaggerasti, ut causa tuae castigationis, te, sine mea uoluntate, sineque meo consensu, aliquantulum detineri iuberet. Tu uero causa tuae iniuriae, me inconsulto, et sine consensu coepiscoporum Remensis prouinciae, sicut petitio a clericis Laudunensis Ecclesiae mihi porrecta demonstrat, presbyteros et comministros ecclesiae ac parochiae tibi commissae excommunicasti, ut nemo in eadem parochia missarum officia celebraret, neminem paruulorum, etiam in mortis urgentis periculo constitutum, baptizaret, nullum ad poenitentiam quisquam, nec etiam obeunti communione uiatica muneris subueniret; nulli defuncto in sepeliendo humanitatis obsequium exhiberet; donec aut tu ipse ad eos uenires, aut a sede apostolica inde relationem reciperent. Quod audiens, fateor, uehementer exhorrui, et proinde ad te, metropolitana sollicitudine, litteras misi, monens et hortans te, ut tam exitiabilem excommunicationem et impietatis colligationem in tuum et multorum periculum intentatam, quantocius solueres. Sed et ad ministros Laudunensis Ecclesiae, timens immane multorum exitum, certissimas et irrefragabiles definitiones euangelicae ueritatis, et apostolicae auctoritatis, atque sacrorum canonum et apostolicae sedis direxi, quatenus secundum easdem definitiones, quae in nullo conuelli possunt, ex eadem periculosa et irregulari excommunicatione agerent et ipsi satis. Sed quia meae admonitioni obedire non uoluisti, misi ad te iterum exinde litteras, sed et ad clericos Laudunensis parochiae, et nec sic te ad obediendum inuitare praeualui. Post haec, quaerens adinuentiones, ut te a metropolitana subiectione posses exuere, libellum de antiquorum Patrum scriptis ante sacros Nicaenae synodi, et aliorum sanctorum canones editis collegisti, in quibus sententias inter se dissonas, et contra euangelicam et apostolicam, atque canonicam et apostolicae sedis auctoritatem immiscuisti, et eidem libello sine metropolitani et coepiscoporum Remensis prouinciae conscientia ac consensu subscripsisti, et a clericis ecclesiae tuae, necnon et a parochianis presbyteris subscribi fecisti, uolens te a subiectione tuae metropolis exutum ostentare, et priuilegium metropolitanae sedis annullare, quasi non possem impietatis tuae colligationes canonica auctoritate, sine tuo consensu, ac sine synodali conuentu in parochia tua dissoluere, cum de certis et manifestis causis, quae in nullo nobis sunt dubia uel obscura, et de quibus finitiuas sententias, quae nulla possunt ratione conuelli, a sanctis Patribus promulgatas habemus, synodale consultum, uel coepiscoporum nostrae prouinciae consilium, uel consensum non debeam exspectare, et a regulis praestitutis, ut sanctus Leo dicit, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedere: nec etiam sedem apostolicam inde inquietare, sicut ipsius sanctae sedis beati pontifices Innocentius, Zosimus, Coelestinus, Leo, Hilarius, Gelasius, Gregorius, et alii plures eiusdem sanctae sedis rectores in decretis suis ostendunt, » et reliqua. Item datis auctoritatibus Gelasii papae: « Post praefati denique, inquit, monstruosi libelli a te monstruose collecti tuam tuorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo, denuo te commonui, ut ea quae in parochia tua contra rationem et auctoritatem egeras, studeres corrigere, sed admonitioni meae non paruisti. Deinde ex praefatis epistolis Romanae sedis pontificum ante Nicaenam synodum scriptis libellum a te collectum, et uersieulis in nomine domni regis Karoli titulatum, per uenerabilem quondam archiepiscopum Wanilonem in Gundufi uilla coram episcopis qui adfuerunt, mihi direxisti, de quo tibi scripto respondi, cuius exemplar habeo, monens te, ut sacris canonibus et apostolicae sedis decretis ex eisdem sacris canonibus et apostolicae sedis promulgatis, fidem accommodares, et debitam obedientiam illis dependeres. Inde in Actiniaco Remensis parochiae tibi coram episcopis dedi libellum in 55 capitulis auctoritates ecclesiasticas continentem, contra illa quae in praefatis tuis duobus libellis collegeras, monens ut a talibus et huiusmodi reprehensionibus te cohiberes, et te sacris regulis subdens, pacem et sanctimoniam secundum Apostolum sequi studeres. Tu autem nullam inde meae admonitioni satisfactionem exhibuisti, quin potius rotulam prolixissimam contra ueritatem et auctoritatem, ac rationem contextam in eadem synodo obtulisti et praefatum tuum monstruosum libellum, a te et a tuis subscriptum in eadem synodo protulisti, quem ibidem accipiens hactenus seruo. Et cum me uidi post tot admonentes nihil apud te posse proficere, schedulam porrexi in synodo episcoporum decem prouinciarum (syn. Duziacensis, an. 871), ab eisdem uenerandis episcopis quaerens consilium, quid contra tuam pertinacem contumaciam agere possem, et illa, quae tibi ac parochiae, tuae contra colligationes tuae impietatis direxeram, coram illis relegi feci. « Unde et ab eisdem episcopis praedictis sacri conuentus auctoritatibus, quoniam iniuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes agere praesumpsisti, et a domno rege impetitus, quoniam iuramenta illi a te super sacra praestita non obseruasti; sed et quia res suae proprietatis contra leges diuinas et humanas inuasisti, et a Normanno in synodo accusatus, quoniam eum de rebus tua concessione atque consensione a domino Karolo sibi beneficiatis, sine auctoritate regia, armata militari manu, et turba uulgi collecta, cum gladiis et fustibus primum quidem uxorem suam, quae ibi sine ullo erat, et postea illum ipsum contra leges et regulas expulisti, et omnia sua, quae ibi habuit, abstulisti sed et a tuis hominibus accusatus, quia contra leges diuinas et mundanas eis sua beneficia abstulisti, ut synodalem censuram euaderes, dedisti regi et mihi in eadem synodo professionis tuae libellum de regulari obedientia tua, quem habeo; et tu negare non potes, quoniam ipsius exemplar de manu mea in eadem synodo accepisti, sicut in processu monstrabo. Sed ut uir duplex animo, et inconstans in omnibus uiis tuis, statim in crastina misisti mihi per Harduicum uenerabilem Vesontionensem episcopum, ad profitendum et subscribendum tibi breuiculum ita se habentem: Et ego Hincmarus Remorum archiepiscopus tibi Hincmaro Laudunensis Ecclesiae coepiscopo tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, priuilegium conseruabo, et in quibuscunque ecclesiasticis negotiis indigueris, secundum sacras regulas debitum tibi iure adiutorium archiepiscopali auctoritate adhibebo. Quae causa non solum non de humili, uerum nec de sano sensu processit. Iniustum quippe ac irrationabile uidetur, ut archiepiscopus a sacris canonibus non exorbitans, excedenti episcopo suffraganeo a se ordinato, professionis ac subscriptionis libello, sicut postulaueras, satisfaceret. Sicut enim secundum Scripturam minor a maiore benedicitur, ita prorsus minor a maiore iudicatur, ligatur uel soluitur, sicut et in decretis Gelasii demonstratur. Iuste igitur et rationabiliter tibi hinc respondetur ex Iacobo: Petisti et non accepisti, eo quod male petisti. Sed et in eo quod tibi a me subscribi proposuisti, ut tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, priuilegium conseruarem, petisti quod uoluisti, sed nescisti quod dixisti, quoniam ut sanctus Hieronymus dicit: Priuilegia singulorum communem legem facere non possunt. Et sacri canones prouincialibus episcopis, et eorum ecclesiis uel sedibus, priuilegia, scilicet priuatas leges, uel iura priuata generaliter non dederunt, quia quod omnes generaliter habent, ius speciale et dignitatis lex priuata esse non ualet. Sed metropolitanis episcopis ac metropolitanis sedibus priuilegia tribuerunt, » etc., de sacris canonibus et decretis papae Leonis subnexa. Post quae subinfert: « Quapropter quando talia mihi ad profitendum et subscribendum misisti, scire debueras, quod in istis regionibus nemo pene ignorat, quia municipium Lauduni, in quo es ordinatus episcopus, ab exordio sui, postquam a Marcobrio praetore, ut produnt historiae, conditum fuit, nunquam inter sedes prouinciales Remorum prouinciae, in paganismo, uel in Christianismo, nomen uel locum habuit, donec sanctus Remigius quindecimus Remorum archiepiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinauit episcopum, et eidem municipio, de rebus Remensis metropolis satis superque ditato, ipsum comitatum, in quo consistit, partem scilicet ex Remensi parochia delegauit; sed semper fuit Remensis prouinciae municipium, sicut hodieque et alia municipia in Remensi parochia, quae in subiectionibus loco ac nomine permanent. Non igitur priuilegium, sed municipatum tibi debere seruari conuenerat petere, quia sicut Patres nostri ac magistri Ecclesiae tradunt, Paulus apostolus non se ciuem, sed municipem appellat, dicens: Ego homo sum quidem Iudaeus a Tharso Ciliciae, non ignotae ciuitatis municeps. Natus quidem apostolus in oppido Galilaeae Giscali fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigrauit. A quibus ob studium legis missus Hierosolymam, a Gamaliele uiro doctissimo, sicut in subsequentibus ipse memorat, eruditus est. Et ideo non se ciuem, sed municipem, a municipio, id est, territorio eiusdem ciuitatis, in quo nutritus est, appellat. Dictum autem municipium, quod tantum munia, id est tributa debita uel munera reddat. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ad dignitatem ciuitatum pertinent. Nec mirum, si te Tharsensem, et non Giscalitem dicat, cum Dominus ipse in Bethlehem natus, non Bethlehemites, sed Nazarenus, a loco in quo nutritus erat, cognominatus est. Et tu ergo in dioecesi Remensi natus, et in metropoli Remorum nutritus, et in municipio Lauduni ordinatus, non te ciuilem uel ciuicum, sed municipem, uidelicet tributarium seu munerarium, utinam spiritalium donorum, episcopum, et excepto quod a pluribus episcopis es ordinatus, pene uicarium episcopum, quem Graeci chorepiscopum uocant, debueras recognoscere, ac per hoc non priuilegium tibi ascribi, sed municipatum; nec contra priuilegium tuae metropolis te oportuerat rebellare, quod non ageres, si animo Paulus, scilicet pusillus et humilis esses. Unde timendum est, ne et in hoc perditionis filium imiteris, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Cui quantum ex te fuit, tradidisti eos quos irregulariter, ut praemisi excommunicasti, non ut, secundum Apostolum, spiritus eorum salui, sed quantum furor et indignatio tua praeualere potuit, perditi essent in die Domini. Quas colligationes impietatis, ut saepe dictum est, et semper dicendum est, quoniam regulariter contra uotum tuum dissolui, te aduersum me erexisti. » Item, post auctoritates super illicita excommunicatione: « De sacramentis autem a te regi praestitis non est mihi necesse aliquid scribere, quoniam pene omnes sciunt, quid de periurio (si forte illud admisisti) Dominus in lege et prophetis, et in Euangelio, et per apostolos ac Ecclesiae doctores atque magistros dicat. Et quia, ut in decretis apostolicae sedis dicitur, nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur iudicare quod iustum est, quoniam quod inde tibi in synodo reputatum est, iudiciario ordine comprobatum non est, sed regia benignitate intermissum est, omisi hinc regulare iudicium ponere, ut te ad conscientiam tuam remitterem. Peruasio autem rerum proprietatis regiae a te perpetrata manifestissime claruit, quia nunquam res ipsae iuris Ecclesiae Laudunensis fuisse legaliter probatae sunt, nec sua, uel cuiusquam alterius donatione, uel concessione ab eadem Ecclesia possessas fuisse monstratum est. Unde super hominem tuum Teduinum, cui easdem peruasas beneficiasti, legaliter conquisitum est. Sed et proclamatio aduersum te Nortmanni uera fuisse claruit, nec testibus indiguit, quoniam tam manifestissime hoc, quod inde contra leges et regulas egisti, adeo omnibus in istis regionibus patuit, ut nulla tergiuersatione factum tegi, aut excusari ualeret. Nam constat multis esse notissimum, et tu in scriptis tuis domno regi et mihi directis hoc confiteris, quoniam ad deprecationem Rodulfi et Conradi, easdem res, postquam domnus rex illas a longo tempore de ecclesia Laudunensi abstractas, eidem ecclesiae sua potestate restituit, ipsi domno regi illas sine mea ac coepiscoporum nostrorum et comministrorum tuorum conscientia atque consensu beneficiasti, quatenus eidem Nortmanno illas beneficiaret. » Item post aliquas datas auctoritates: « Et hoc a te ita irrationabiliter factum irrationabilius dissoluisti, qui armata militari manu, et permista uulgi multitudine cum armis et fustibus, et tumultu maximo, sicut dicunt qui factum illud uiderunt et audierunt, eumdem Nortmannum, qui ipsas res a te regi concessas, per regis beneficium retinebat, uiolenter et sine regis auctoritate, ac uerbo, uel litteris expulisti, et expulso illo, illas inuasisti, et in eas intrasti, ac possedisti, cum sint leges et regulae, sit etiam rex portans gladium ad uindictam malefactorum, sint episcopi, et canones ad iudicanda crimina sacrilegorum, ut si ipse Nortmannus peruasor rerum ecclesiasticarum foret, gladio, id est uindicta regia puniretur, si sacrilegus comprobatus esset, episcopali et canonico iudicio iudicaretur. Sunt etiam iudices, et sunt leges, quorum et quarum iudicio, si quid forte tibi, et Ecclesiae tibi commissae iniuste factum erat, legaliter et regulariter emendaretur. » Item post quaedam praecipue beati Gregorii praeceptionum decreta: « Denique ex eo quod tui homines se ad regem reclamauerunt, quoniam ab eis sua beneficia, quae apud antecessores tuos praeseruierunt, iniuste et irrationabiliter abstulisses post datum regi et mihi libellum in synodo de regulari obedientia tua, secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos iudices episcopos apud me expetisti, et tres, secundum Africanum concilium, scilicet Actardum, Ragenelinum, atque Ioannem a me tibi designatos suscepisti, et eorum, atque apostolorum Deum timentium iudicio, in domni regis sicut postulasti, praesentia de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quae irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent. Quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis interuenientibus non diffinita, sed die alia diffinienda remansit; et tu ante diffinitionem contra sacros canones, et sine ulla necessitate uel ratione, fuga lapsus, regularem diffinitionem exspectare contempsisti. » Item post aliqua de canonibus: « Et ab electorum, iudicio, ut praedixi, incaute ac inhoneste fuga lapsus abscedens, pitacciolum irrationabiliter confectum, et manu tua subscriptum, ac praefatae professioni tuae usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum tuum, VI Nonas Iulii, indictione 3 mihi misisti, quod ita se habet : « Reuerendissimo Remorum archiepiscopo HINCMARO sanctae Laudunensis Ecclesiae HINCMARUS, Deo miserante, episcopus, debitam in Christo deuotionem. Vos scitis quia ab uniuersali sanctae Romanae Ecclesiae papa, Patre quoque nostro et magistro Adriano bis uocatus existo, et uos ipsi in quaternionibus mihi a uobis in Attiniaco palatio, coram archiepiscopis et episcopis, qui adfuerunt, datis, quod ad eadem sedem uenire totidem uocatus detrectem, me reprehendistis; si uitio scriptoris, pro detrectem, quod est dissimulem uel differam, detractem, quod ualde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde uos nunc pro amore Dei omnipotentis, et reuerentia S. Petri exposco, sicut et in eadem synodo in eodem Attiniaco a uobis conuocata, quod impetrare, non ualui, expostulaui, ac iam etiam per integrum efflagitaui annum, et praecipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab orno habita, obsecrando declamaui, nunc quoque et obsecro, et item declamo, ut et hactenus egi, quo uestra archiepiscopali auctoritate apud domni nostri gloriosissimi regis Karoli clementiam obtineatis, quatenus domni et uniuersalis papae Adriani praeceptis ac institutionibus ecclesiasticis, mihi ut omnibus expedit, uelut ei qui de omni Ecclesia fas habet iudicandi, liceat obedire, uidelicet ut limina sanctorum apostolorum, Petri scilicet et Pauli, merear, ut deuoui, et ab eodem insuper uocatus sum, penetrare. Alioquin me uobis ab hinc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice sciatis obsequi non posse, quia ut decernit beatus papa Gelasius, nesciunt quid loquuntur, qui decretis sanctae Romanae Ecclesiae sedis praesulum quasi canones opponunt, quibus contraire contra canones est ipsos se erigere. Iste Gelasius papa uenerabilis et sanctus omnes decretales epistolas uenerabiliter sanxit suscipiendas, nec ea uenerabiliter suscipit, licet ad tomum caput inclinet, qui eis non obedit, sed potius porro obuias manus inferens, quod sine periculo agi non potest, respuit utpote qui de se iudicari non prospicit. Nam uelimus nolimus, aut eis parebimus, aut eorum iudicio percellemur, quorum neminem aliqui quique reprobare ualemus. De archiepiscopis autem Remigio ac Harduico, quod mihi per Teutlandum diaconum mandastis, priuilegio sanctae Romanae Ecclesiae non praeiudicat, sed quod eis eadem sancta sedes de me uoluit ac disposuit committere, commisit, uos uero quod uestrum est agite. In Domino Iesu Christo bene ualete. Ego Hincmarus sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopus sponte subscripsi. » « De quo pitatio tibi distuli respondere putans te retractare, et a tua contumacia resipiscere: tu autem non quieuisti, sicut causa breuitatis omitto. Et post haec per clericum tuum Bertharium domno regi tuas litteras direxisti, excusans te, quoniam ad illum, sicut tibi mandauerat, uenire non posses, quia febricitans, ut te sol tangeret sufferre nequibas: sed tibi Romam eundi licentiam daret, secundum uotum tuum quod uouisti, quando altera uice febrem habuisti, ut ad sanctorum apostolorum limina, sicut uoueras ueniens, ibidem ab eadem febre liberareris. Is autem domnus rex coram episcopis et aliis fidelibus suis, qui adfuerunt, tibi per eumdem clericum tuum remandauit, mirum et non uerum esse quod diceres, quoniam ad illum uenire non posses, et Romam adire ualeres. Venires autem ad illum, et si ipse pro causa rationabili te illuc ire uelle cognoscere posset, tibi licentiam non denegaret. Tu uero ad illum uenire noluisti, donec circa Kalendas Septembris tertiae indictionis, ad Siluacum de collocutione fratris sui Ludouici rediit, quo obuiam illi ueniens, nihil cum eo, sed nec mecum, per te uel missos tuos, aut litteras tuas de licentia tua Romam eundi dixisti. Sed et quando missi domni apostolici Remis fuerunt, quotidie per septem dies, cum rege et mecum locutus fuisti, et inde nihil dixisti. Quod dicis te in synodo apud Vermeriam, indeque apud Attiniacum licentiam eundi Romam petisse, et impetrare non potuisse, omnes episcopi, qui in eisdem synodis fuerunt, liquido sciunt quoniam cum de tuis insolentiis increpabaris, timens regulare iudicium, uel regis castigationem, licentiam eundi Romam petebas. Cum uero uidebas, quia et rex et episcopi erant tibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicebas, sicut nec modo facis, donec aliquam nouitatem, ut soles, quam semper timendo exspecto, iterum facias, de qua compellatus solitam cantionem de tua recantes. Petitio autem tua apud domnum regem talis fuit, quando ad eum uenisti, quia sicut plures et pene omnes in istis prouinciis scire dicuntur, et patet, addens grauibus grauiora, uelut ipsa sacrorum canonum demonstrant iudicia, nescio quibus machinationibus exquisitis a te iussio est principalis elicita, ut de his de quibus electos iudices secundum sacros canones expetisti, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractatum diffinienda remansit: uerum et quae, ut dixi, in domni regis praesentia electorum iudicum sententia diffinita fuerunt, sine metropolitani conscientia, sineque canonico et episcopali iudicio, per iudices saeculares, Helmigarium scilicet mercati palatini Telonearium, et Flotharium ac Ursionem uillarum regiarum maiores refricarentur, contra canones, qui ab ecclesiasticis ad maioris auctoritatis ecclesiasticos iudices, et non a maioribus ad minores, nec ab ecclesiasticis ad saeculares, neque a consensu partium electis prouocari permittunt. A quibus iudicibus saecularibus a te petitis quaedam ex diffinitis refricata et immutata, quaedam uero ex diffiniendis sunt diffinita, adinuentitia reputatione, sicut ab ipsis, qui in eodem placito fuerunt, dicitur, de non necessariis et inconuenientibus iuramentis reperta, et a te coram praedictis iudicibus ipsis tuis accusatoribus, quos contra electos iudices sicut expetieras, suscepisti, proposita, quatenus et is de quo legaliter ac regulariter diffinitum fuerat, ut beneficium suum haberet, quod contra rationem et aequitatem perdiderat, eadem adinuentione dimitteret, et illi quibus iudicatum fuerat, ut quoniam tu post expetitum electorum iudicium, idem iudicium subterfugisti, beneficia sua usque ad legalem diffinitionem tenerent, beneficia ipsa desererent, et tu quod incoepisti euindicares; cum sicut tibi non licet de accusatione, siue criminalis causae, siue ciuilis, relicto ecclesiastico, publico purgari iudicio, ita etiam non licet tibi postposito uel contempto ecclesiastico, iudicio, ad saecularia iudicia conuolare, uel quemcumque, nec etiam laicam personam pertrahere, neque ad forum suum sequi, si ipsa persona laica consenserit ecclesiasticum subire iudicium, sicut lex Valentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat. » Item post ostensas auctoritates: « Et non pertranseat etiam tuam considerationem, cur domnus rex tuae petitioni annuerit, ut unde in praesentia illius electos iudices episcopos secundum sacros canones accepisti, sine conscientia metropolitani, sineque ecclesiastico iudicio consenserit, ut seculares iudices ad retractanda ea quae diffinita fuerunt, uel ad diffinienda, de quibus iudices acceperas, demum acciperes. Scio enim et certus sum hinc illum canonicum scire iudicium, et miror ac doleo cur tu hoc uidere non uoluisti, aut Deo iudice arrogantia caecatus non potuisti. Inunge igitur, secundum consilium Apocalypsis Ioannis, collyrio oculos tuos ut uideas, et albuginem arrogantiae de oculo mentis, id est intellectu tuo, abiicere ualeas, et pensa ne forte domnus rex, quem toties exacerbasti, sciens diuina iudicia atque eloquia, hinc in annuendo uotis tuis cogitauerit contra te sententias diuinas de his qui durae ceruicis et indomabiles corde sunt: Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc, ut impleant peccata sua semper; et: Dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinuentionibus suis; et: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum: iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Et cum tantarum transgressionum inueniaris obnoxius, non cessas me prouocare, ut de promisso pitacio tuae professionis atque subscriptionis, de quo tibi, ut praedixi, respondere hactenus distuli, sed et de aliis tuis professionibus atque subscriptionibus uel lacessitus rescribam, quatenus professionum et subscriptionum tuarum historias plures legentes, si forte sunt qui adhuc eas ignorent, earum diligentiam cautelam quoque et utilitatem cognoscant. Et primum quidem respondebo tibi de praefato a te subscripto pitacio, in quo scribis in adminiculo tuo te a me reprehensum, et esse me ostendis reprehensibilem. Sed ego spreta reprehensione tua, qua me quasi sub quodam excusationis uelamine, de scriptoris uitio more tuo euidenter reprehendere satagis, qui aut differentiam uerbi detrectem, quod in meis scriptis tibi datis posui, nesciam, aut scriptoris uitium in eis corrigere non sapuerim, uel emendare neglexerim, et ex mea reprehensione tuam ostentare scientiam, Cham Noe filius uoluisti, non solum in uerbi illius differentia, sed et in alio uerbo, quod ad ostentationem tui in tuis adinuentionibus iteratum inueni; et cum hinc meam insipientiam uoluisti ostendere, tuam studuisti apud scholasticos stultitiam propalare. Pro me nihil curo dicere: Mihi enim pro minimo est ut a te iudicer, aut sine dilectione a tua scientia reprehendar. Sed ne apud illos, qui tecum rumusculos captant, glorieris quasi me mutum effeceris et elinguem, qui solus nostris temporibus thesauros sapientiae et scientiae penetrans introisti, hic causa compendii praetermittens, cum mihi uacauerit, ostendam quid regularum grammaticae artis auctores, quid ortographiae doctores, quid sanctae Scripturae tractatores inde sentiant atque dicant. » Idem post nonnulla: « Sed et alia sunt hinc ex sacris canonibus et apostolicae sedis decretis, quae mihi hic ponere longum fuit, in opusculo 55 capitulorum, quod ad tuam commonitionem, et correctionem atque instructionem tibi dedi, potes relegere, praeter epistolas praemissas quas tibi direxi ad redarguendam tuam temeritatem contra euangelicam ueritatem, et apostolicam atque canonicam auctoritatem, contraque sedis apostolicae decreta, in tuam et perniciem multorum praesumptam, sicut in synodo plurimorum episcoporum est comprobatum. Sed et praeter alias epistolas, ac alia scripta, quae tibi direxi, uel dedi ad comprimendam tuam insolentiam, et commonendam ac instruendam tuam dilectionem ut ageres iuxta Domini dictum: Quid quaerit Dominus Deus tuus a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et facias uoluntatem eius, obediasque ipsius imperio? Quae frater sollicita cordis intentione reuolue, et recogita quid sit quod dixisti: Quia ex tunc quando mihi litteras illas misisti, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet canonice, scirem obsequi mihi te non posse; et reuoca ante oculos tuos, quod coram episcopis decem prouinciarum professus es, et manu propria subscripsisti: scilicet quia priuilegio metropolitani prouinciae Remorum Ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse te obediturum profitereris et subscripsisti. Dic, frater, quando et ubi, uel in quibus a te requisiui uel extorquere uolui, ut mihi contra haec in aliquo obedires? qui nunquam tua, sed iuxta Apostolum, te quaesiui, et qui meas iniurias, scilicet meae personae, facile, Deo gratias, possum dimittere, sicut et quotidie pro te omnipotentiam Domini deuote exorans facio; iniurias ordinationis diuinae, quae a tua insolentia exquiruntur, ut metropolitano priuilegio canonice non subdaris, in eum redundantes, qui Spiritu sancto suo, a quo promulgati leguntur et creduntur canones, instituit, patienter ferre non possum, nec debeo, quin tantum inde non satagam quantum potero. Nam sicut sollicitudo et primatus totius Ecclesiae catholicae sanctae sedis Romanae pontifici diuinitus est collata, ita et unicuique metropolitano ac primati prouinciae sollicitudo sibi delegatae prouinciae, per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reuerentia consecratos noscitur esse commissa, » et caetera. Sequuntur denique plura de professionibus et subscriptionibus eiusdem Hincmari, et correptionibus eius usque ad finem operis. Item aliud opus incipiens ita: « HINCMARUS Remorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo. « Vir diuersis flagellis a diuersis attritus dicit: Qui me comedunt non dormiunt, ac si diceret, non quiescunt. Et tu, frater, me tuae linguae flagellis atterere, et uenenosis scriptis tuis ad iracundiam prouocando inficere non quiescis. Sed qui illum seruum suum custodiuit a murmurationibus, me peccatorem, et fragilem in se confidentem potest custodire a rancore et malitia contra tuas falsas criminationes. Post alia multa super dolorem uulnerum meorum addens, dicis: Sicut in scriptis tuis peruersis inuenio, quia apostolicae sedis potestati derogo. Unde nemo sanum sapiens tibi unquam credidit, uel credet, quoniam et ipsa scripta quae ad apostolicam sedem saepissime misi, et illa quae tibi resultanti saepe transmisi, te reuincent, et in isto saeculo, et in futuro iudicio. Non enim de me uerum esse ualebis unquam, uel usquam probare quod dicis: Ab his, inquiens, a quibus pro apostolicae sedis priuilegiis, quae Christi sunt usque ad mortem fas erat decertari, praedicatur et docetur, in his quae eadem sedes statuit, uelut respuendum probari. Sed tu probaris eius priuilegio resultare, qui secundum sacros sanctorum conciliorum canones supra positos, ab ipsa prima sede atque ab omni Ecclesia catholica comprobatos, ut reuera Spiritu Dei conditos, et totius mundi reuerentia consecratos, et iuxta decreta ipsius sanctae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgata, metropolitano priuilegio, semel et secundo ac tertio commonitus, obedire detrectasti, ut colligationes impietatis, quas contra euangelicam ueritatem, et apostolicam atque propheticam auctoritatem, contraque sanctorum canonum, et decreta ipsius uenerandae sedis exitiabiliter, in tuum, et multorum periculum colligasti, dissolueres. Insuper contra sacras regulas aduersus metropolitanum priuilegium libello perniciose subscripsisti, et subscribi fecisti. Unde in synodo conuentus ab episcopis decem prouinciarum libellum professionis de futura tua obedientia subscriptum manu propria, quem habeo, porrexisti. Contra quem iterum resubscripsisti. Nam ego decretales epistolas sedis apostolicae diuersis temporibus, pro diuersorum Patrum consolatione, uel consultatione ab eiusdem sedis pontificibus datas, et uenerabiliter suscipio, et uenerabiliter suscipiendas dico et scribo, et sacros sanctorum conciliorum canones cum decretis apostolicae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgatis, et recipiendos, et custodiendos, et seruandos, sicut supra ostendi, profiteor. Et quod dicis, te audire obloqui de iudicio domni papae Nicolai, si de me dicis, mendacium dicis. Nam quod ille de Rothado siue de Vulfado iudicauit, non contradixi, sed sicut ipse praecepit obedire curaui. De eo quod dicis de Rothado, quia in eius depositione non consensisti, subscriptiones tuae manus propriae te reuincunt. Nihil enim inde egi, quod mecum non egeris; nihil iudicaui, quod non iudicaueris; nihil subscripsi, quod non subscripseris. Habeo enim illas ipsas manus tuae subscriptiones. » Et circa huius operis finem: « De aliis uero, quae in scripto apud Attiniacum dato mihi improperando mendaciter dicis, tibi respondere non curo. Sed scias quia non sum oblitus quod scriptum est in Isaia propheta, quoniam S. Ezechias arctatus angustia, blasphemas epistolas sibi directas in templo coram Domino expandit, et ad eum clamauit, et exauditus est. Expandam autem manus meas ad Dominum cum blasphemiis et superbissimis scriptis tuis mihi a te directis, orans ut, quando scit, et quando uult, et sicut scit et sicut uult, te conuertat ad uerae pacis et dilectionis atque debitae obedientiae dilectionem, et me liberet a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Et dominae meae beatae et gloriosae Dei genitricis Mariae meritis, ac precibus sancti Remigii, cuius priuilegio derogas, exaudiet me adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Et quia beatus Hieronymus de his, quorum aduersum me gratis suscepisti officium, dicit: Audiant canes mei, tu qui de filio in fratrem, indeque creuisti in coepiscopum, et post adeo profecisti, ut in canem meum excreueris, accipe hanc peruersi contumaciae tuae pitacioli exigente causa, prolixam responsionem. Cum autem mihi uacauerit, succinctius de aliis peruersis, et incompositis scriptis tuis, in quibus quaedam mendaciter, quaedam reprehensibiliter me reprehendendo, quaedam ficte humiliter, et uere superbe scripsisti, rescribam, et in illo scripto, quia lego dixisse Dominum: Iam non irascar tibi amplius, quantum mihi adhuc paret de huiusmodi altercationibus tibi scribendi finem imponam. De hoc quod dicis, quia dicunt de me homines: Qualis est ille auunculus, qui talia suo nepoti scribit? dicant et de te ipsi homines: Qualis est ille nepos ab auunculo suo talis ut tunc erat assumptus, et talis, sicut nunc est in spiritali ac temporali honore effectus, qui talia sibi exigit ab inuito auunculo, ne talis ab aliis, sicut a nepote suo depingitur, aestimatus, per eum blasphemetur nomen Domini et uituperetur ministerium eius, secutus Apostolum scribentem ad Corinthios, contra se blasphemantes, et uilipendi ab aliis laborantes? Egit quippe doctor egregius ut, dum ipse qualis esset agnoscitur, et uita et lingua male praedicantium eius praedicatione uilesceret, illos uidelicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Dicunt etiam et ipsi homines de te: Qualis est ille nepos, qui talia contra suum auunculum, et nutritorem atque ordinatorem machinatur, et quantum potest mali agit, et plusquam potest agere cupit, sicut tu in die magni iudicii manifeste uidebis, si te antea inde non recognoueris, et dignis poenitentiae fructibus non emendaueris? Multum me fatigas, et merito, non tibi imputetur, sed fatigationem meam consolatur, quod sicut tibi scripsi, beatus dicit Gregorius: Etsi Aethiops niger in balneum intrat, et niger de balneo exit; tamen balneator denarium balnei sui non perdit. Timeo de te meo Alexandro quod de suo dicebat Paulus: Alexander aerarius, multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus. » [3,23] CAPUT XXIII. Quae Altfrido Transrhenensi episcopo, et caeteris quibusdam episcopis scripserit. Altfrido Transrhenensi episcopo scripsit quaedam pro rebus S. Remigii sitis in Thoringia, quas eidem commiserat, ut redditus ipsarum ipsi tempore opportuno dirigeret, interdicens, iuxta dispositionem B. Remigii, ut nemo colonos ipsarum in suo praesumeret opprimere seruitio; item, quod easdem res cuidam suo in beneficium dederit homini, rogans ut eidem homini solatium in quibuscunque indiguerit, ferre studeat; Aduentio, Mettensium praesuli, super quadam fidei quaestione, de qua fuerat interrogatus ab ipso; item, de itinere quod idem Aduentius Romam petiturus debebat incipere; item, de aduentu suo ad denuntiatam a rege synodum, pro memorata quaestione tractanda; item, pro filio neptis suae, quem eidem committebat; item, pro his quae idem Aduentius ei mandauerat de Hincmaro Laudunensi episcopo, breuiter intimans quae bona erga ipsum gesserit, et quae praua ille contra gerebat; item, petenti consilium quid agere deberet, Karolo in regnum Ludouici fratris sui senioris ipsius ueniente, significans quid egerit ipse, quando Ludouicus regnum Karoli peruaserat, et quid eidem tunc agendum foret; item, pro acceleranda ordinatione Berardi Ecclesiae Virdunensis electi, et uocati episcopi; item, pro excommunicatione Karlomanni, quam mittebat ei, significans qualiter eamdem tractare deberet; item, pro missis ipsius Aduentii, quos Romam direxerat pro causa Bertulphi Treuirensis archiepiscopi, mirans cur sibi non significasset, qui ei renuntiauissent; item, pro litteris Ludouici regis, quas idem Aduentius ei direxerat, et ut litteras, quas ipse domnus Hincmarus Ludouico mittebat, ipse praefatus praesul ei aut mitteret, aut donaret; item, pro litteris ipsius Aduentii, quas ei miserat, intimans de aduentu legatorum suorum pallium a sede apostolica Bertulpho archiepiscopo deferentium, exhortans etiam, ut de regum concordia laboraret; unde, quia semper laborauerit et laborare decertet, innotescit, et de mulo, quem sibi mitti petierat, quia hoc animal ipse domnus Hincmarus non haberet, nec sedere soleret, et alia quaedam; item, pro excommunicationis discretione, quia excommunicatos significauerat a se quosdam malefactores Mettensis Ecclesiae, homines scilicet Walterii comitis, et Lambertii, deposcens ut apostolicam regulam et episcopalem seruet in huiusmodi negotio patientiam; item, quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque dioecesanus episcopi. Ercamrao Cathalaunensi episcopo, de quibusdam reprehendens quae non libenter audiebat de illo, admonens et instruens qualiter se agere debeat, et ut monitis apostolicis diligenter attendat; item, pro cuiusdam uillae incolis, quos irrationabiliter ab omni consolatione diuini ministerii, propter quoddam homicidium, non ab ipsis patratum, remouerat, intimans quomodo nec charitatem, nec discretionis moderationem in hoc facto custodierit; item, pro absolutione cuiusdam ab ipso excommunicati, pro quo Guntarius Coloniensis episcopus eidem litteras deprecatorias miserat, quas ille suscipere noluerat, ostendens qualem se erga delinquentes, et qualem erga recognoscentes episcopus exhibere debeat. Hilmerado Ambianensi, pro quodam monacho, qui presbyterum et monachum in monasterio sancti Richarii occidit, pro quo domnus papa Nicolaus litteras eidem domno Hincmaro direxerat, poenitentiae tenorem continentes; item, pro litteris Adriani papae , quas ei pro quodam presbytero miserat, monetque ut apostolicis obediat iussionibus; item, pro quodam presbytero, qui ad eum clamauerat, quia, pro eo quod arma de cuiusdam ebrii manibus, qui eum occidere uolebat, extorquens, proiecit et fugit, idem episcopus ab eo et Ecclesiam suam et facultates eius tulisset. Unde redarguit eum, quod contra auctoritatem sacrorum canonum erga praefatum egerit presbyterum, mandans quid fiendum, et quid iuxta canonicam sit auctoritatem de hoc obseruandum. Item redarguens eum quare in torpore negligentiae requiescens, prauorum consiliis uteretur, cum et aetate et corporis infirmitate ad finem uitae urgeri uideretur, ostendens ei ex sanctarum monitis Scripturarum, quibus transgressionibus inueniretur obnoxius; item, pro quodam presbytero, mandans et interdicens auctoritate metropolitana, ut nullum praeiudicium ei faciat, sed ad synodum conuocatam die denominata sibi occurrere studeat; item, pro hac eadem re, intimans quia si non occurrerit ad sydodum secundum praeceptum papae, quod synodus de eo iudicauerit in ipsum sit exsequendum. Isaac Lingonensi, pro quodam regio milite ab ipso excommunicato, suadens ut mitius erga eum ageret, propter instantem de infestatione paganorum necessitatem, notificansque qualiter ipse agere soleret in talibus excommunicatorum causis, et quia illud anathema non duret amplius, nisi quandiu homo in peccato perseuerat; item, pro nepotibus ipsius, qui apud eumdem domnum Hincmarum nutriti fuerant, et alia quaedam. Hungario episcopo, pro excommunicatione Balduini qui Iudith uiduam regis filiam sibi furatus fuerat in uxorem, unde et ab episcopis huius regni fuerat excommunicatus. Hortatur autem eumdem Hungarium, ut admoneat Roricum Normannum, nuper ad fidem Christi conuersum, ne recipiat eumdem Balduinum, neque praesidium ferat: sed et quod centum. Nortmanni per eius consilium, ut audierat, post conuersionem ipsius istud regnum depraedati fuissent, hoc digna poenitentia emendare studeret. Fulcrico Trecassino episcopo, Ecclesiae Remensis alumno, gratias referens pro epistolis quibusdam Augustini ab eo sibi missis, et de libro Didymi, quem Fulcricus mitti petebat, ac de Ecclesiis monasterii Orbacensis, admonens eum, ne contra matrem suam, Ecclesiam scilicet Remensem, et patronum suum sanctum Remigium aliquid peruerse agere praesumeret. Odoni Beluacensi, quem filium charissimum saepe uocat, multa fidenter scripsit. Pro epistola siquidem Adriani papae, quam sibi miserat super appellatione cuiusdam presbyteri ex Ambianensi parochia, ut assumat idem Odo pro hac laborem, quatenus Hilmeradus episcopus papae iussis obediat, et qualiter scripta, presbyter idem Roma detulerat, prudenter tractare debeat; item, pro quibusdam regis hominibus inter se discordantibus, ut commoneat eos ad pacem uenire, indicetque ipsis, quod nisi hoc egerint, ab eodem domno Hincmaro excommunicandi sint; item, pro synodo, quam rex praeceperat habendam non in tempore congruo, petens consilium quid inde agere debeat, rogans etiam sibi remandari quid rex responderit de illis hominibus quos se excommunicaturum significauerat, et de aliis necessariis causis. De quibusdam quoque scriptis, et Graecorum quaestionibus, et homiliis beati Petri caeterisque rebus; item de responsionibus ad obiecta Graecorum, quas idem Odo colligens descripserat, et domno Hincmaro miserat. Unde Deo gratias refert, quia se ipsumque uno spiritu potatos inuenit, et quid de his sibi uideatur simul conferendum esse significat, sed et apud regem semper eum excusatum fieri rogat, qui tunc in eius seruitium, diuersis infirmitatibus detentus, abire non potuerit, rememorans etiam de discordantibus, unde iam mandauerat, ut eos ad pacem redire moneret, laudans eum quod de his quae in litteris suis ei significauerat, ut Deum et fratrem diligens, studiose ac episcopaliter egerit, et ut regem commoneat, et inde ministerium suum facere rogat, sibi quoque rescribi, de quibusdam, quae inter se et regem uersabantur. Quaedam etiam intimans, quae secreto Ioanni episcopo notificaret de synodo tunc, ut rex iusserat, non agenda, et quare tunc conuocari non deberet, addens de quibusdam quoque scriptis, quae illi remittebat, uel quae sibi mitti poscebat; item, de ordinatione Willeberti, cui rex episcopium Cathalaunense dederat, ne in ipsius ordinatione ab ordine debito declinaret, intimans quod irrationabiliter Cathalaunenses, post obitum sui episcopi, de sua ipsa necessitate fecerint, et quod ad regem litteras suas pro electione praefati Willeberti miserint, decretum uero suum ad archiepiscopum, sicut mittere debuerant, ut inde quae agenda essent canonice ageret, non miserint, insinuans qualiter inde rite facere debuissent; sed quia non fecerant, quid exinde cautius agendum sibi uideatur, edisserit, et prudenter attendendum mandat, ut regularis electio fiat, et postremo, sicut ipsius prudentiae melius inde uideretur, hanc ita disponeret; item, de causa parochiae ipsius Odonis quae inter ipsum et Rothadum Suessionensem episcopum uentilabatur, simulque de presbytero, qui epistolam papae Roma detulerat, ut regem admoneat modificans eius animum, ne contra Dominum aliquid faciat in Ecclesia Dei, uel episcopali ordine non pro Hincmaro nepote suo se tantum id dicere asserens, quantum pro ipso seniore suo rege, ne ipse taliter peccaret, unde aeternaliter periret; item, de correctione epistolae suae, quam illi pridem miserat, ab imperito scriptore corruptam, et de his quae obiiciebantur Hincmaro scandalizatori suo; item, de litteris, quas pro eodem Hincmaro regi mittebat, ut ipse Odo eas illi porrigeret, et qualiter eas receperit, uel his annuerit, sed et de aliis sibi sciendis petit litteris sibi remandari; item de causa Erpuini episcopi, qui ad condictam synodum uenire non ualebat, ut causam ipsius Odo inter eius personam et accusatores eius exsequi studeret, et si ad integrum id agere non posset, eumdem Erpuinum et accusatores eius ad synodum apud Pistas agendam abire commoneat; item, de litteris sibi ab Odone missis, in quibus compererat insurgere quosdam monachos contra sacram auctoritatem, et de priuilegiis Corbeiensis monasterii; item pro itinere suo ad regem; item gratias referens Deo, pro satisfactionis et correctionis dulcedine, qua in litteris ipsius Odonis multam recognitionis eius de his unde redarguerat eum reperit benignitatem, item pro electione Suessorum episcopi post obitum Rothadi; item, pro conuentu synodali super responsione ad epistolam Adriani papae; item, pro litteris regis, quibus praeceperat episcopos regni a domno Hincmaro conuocari, ut prohiberent filium ipsius regis Karlomannum a praesumptione cessare, quam criminabatur contra patrem exercere; item, pro ordinatione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi in episcopatu Senonico; item, pro libello historiae de ortu S. Mariae, et homilia B. Hieronymi de Assumptione ipsius Dei Genitricis, quae quidam monachus Corbeiensis monasterii non esse recipiendam contendebat. Ad quae respondet idem domnus Hincmarus, praefatam historiam nos habere ad lectionem, non ad proferendum auctoritatem: homiliam uero eamdem a sancto Hieronymo asserit catholice dictatam, sicut et stylus, et cautela sensus, et intellectus, et alia certa indicia monstrant, et certae personae, per quas de partibus orientalibus tempore certo delata ad regiones nostras peruenit, fidem faciunt. Subiungit quoque de libello ipsius Odonis contra obiectiones Graecorum, quaedam se in eo commemorans adnotasse, quae retractanda et corrigenda forent; item, pro ordinatione Hedenulfi secundum iussionem Ioannis papae ad episcopum Laudunensem diu pastore uacantem; item pro ratione lunae paschalis, et lectione quam Adalardus abbas inde composuit; item pro eadem re, gratias agens Deo pro sollicitudine ipsius Odonis, qua studuit inuestigare mysticam paschalis solemnitatis obseruationem, et caetera; item, pro itinere suo ad concilium papae Ioannis, ut ad id ipse quoque uenire festinet; item, de inquisitione ab ipso Odone et praefato Hedenulfo tractari iudicii Auriniaci monasterii, pro regimine Ricoarae abbatissae, quae contra leges idem usurpauerat monasterium, monetque ut suggerat regi, ne ageret inde qualiter alienis peccatis implicaretur. Idem de itinere suo non ad regem terrenorum praesentiam, sed ad regis aeterni iudicium, ad quod iam se festinare per continuas indicat aegrotationes; item, pro ordinatione Hetilonis, quem plebs Nouiomagensis episcopum sibi elegerat ordinandum, aliaque nonnulla eidem saepe direxisse reperitur scripta. Hildegario Meldensi episcopo, pro parochianis ipsius quibusdam, qui homicidia in Remensi perpetrauere parochia scribit, exhortans ut eos saluare quocunque ualeat consilio et auxilio procuret, adiuturum se spondens, ut ad pacem uenire queant. Scribit quoque ad eumdem quemdam De iudicio aquae frigidae libellum. Ioanni Cameracensi petenti commendatitias dari sibi Romam proficiscenti litteras, ex nomine domni Hincmari Adriano papae offerendas, rescribit, quod si redditurus obsequium Caesari, Romam uelit ita pergere, ut obsequio Deo debito Caesaris contrarium non esset obsequium, canonicas libenter ei litteras tribueret; sin autem pro causa Lotharii regis, quae inter eum et ipsius uxorem diu uentilata fuerat, quoniam commendatitias in hac re dare litteras non ualebat, reprehensibiles dare non audeat, quia nec debeat, praesertim cum nuper domnus Adrianus litteras ei suae auctoritatis per Actardum Namnetensem episcopum miserit, in quibus significauerit se certamina, quae sedes apostolica per antecessores suos Benedictum et Nicolaum in hac causa certauerat, sequi, monens eum, ut quod super hoc negotio gestum est, nullatenus eneruari consentiat, intimansque qualiter excommunicata fuerit Waldrada. Addit etiam, quod sine consilio coepiscopum litteras ei dimissorias, maxime pro re incerta, dare nequiret; item, de obitu Lotharii regis, exhortans ut sine dilatione ad Karolum regem ueniat; item pro quodam presbytero Cameracensis parochiae, qui seipsum castrauerat, frequenti monitus id agere uisitatione, nesciens quid inde sacri decernerent canones, consiliumque dat, monens, ut diligenter inuestigetur quibus sit modis admissum, et interim per indulgentiam presbyter idem maneat in ordine suo, donec in prouinciali synodo quid exinde tenendum sit inueniatur, quod nec praeceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum reperiatur aduersum; item, gratiarum referens actiones pro beneficiis saepe sibi ab eo impensis, petens ut requirat sermonem sancti Augustini De lapsu monachi et uiduae, ac sibi ad transcribendum mittat, uel transcribi faciat, et ad proximam synodum sibi afferat. Expositionem quoque Bedae in Prouerbiis Salomonis ad eamdem synodum sibi deferri petens. Intimat etiam quod papa Romanus Karolo regi, et episcopis ipsius regni quaedam mandata direxit, de quibus in synodo sit necesse tractari; unde et rex metropolitanis regni sui litteras miserit, praecipiens, ut coepiscopos suos ad eamdem conuocarent synodum; item, pro parte decimae, quam sibi significatum fuerat, ab antiqua regia capella tulisse, et altari, quam nouiter sacrauerat, addidisse; quod quia contra regulas esset, emendare, si sit actum, suadet; item, pro quodam presbytero, qui ad sedem Remensem proclamauerat, praeiudicium se pati questus ab eodem praesule suo, interdicto sibi cum rebus suis officio quoque sacerdotali, nec sponte confesso, nec regulariter conuicto, pro tumultu et homicidio perpetrato, ubi interfuerat, et inuictus arma defendendo se sumpserat, hominemque uulnerauerat, non tamen eum qui occisus fuerat. In quibus litteris ostendit ex auctoritate sacra, quid discretionis sit in huiusmodi causa tenendum, et quae sacrorum canonum sint adhibenda capitula. Scribit ad eumdem et alia quaedam. Ragenolino Nouiomagensi, pro quodam presbytero qui ei litteras ab Adriano papa detulerat , praecipientes ut si episcopus idem quod iniuste fuerat actum circa eumdem presbyterum corrigere differret, post primam et secundam admonitionem domnus Hincmarus hunc Ragelinum canonica usque ad satisfactionem percelleret auctoritate. Unde et litteris eum monet, ut iussis obtemperet papae, et quare uel ipsi, uel aliis quibusdam episcopis talia uenire solerent ab apostolica sede mandata, declarat: quia scilicet in iudicandis subditis regularem non sequantur tramitem discretionis, et quoniam ad auctoritatem metropolitanam interrogando atque obediendo recurrere negligant; item, pro uisitatione Morinensis Ecclesiae post obitum Hunfridi episcopi, iuxta dispositionem regis; item, pro Rothado quodam ipsius episcopi amico, qui sua, quae illius commiserat fidei, se fraude perdidisse querebatur; consilium dans quid inde faceret, ne ad synodalem sententiam perueniret. Villeberto Catalaunensi rescribit ad ipsius consulta pro Gangulfo comite, ut de his quae contra eum se fecisse uel negabat quaedam, uel confitebatur aliqua, iuxta praeceptum apostolicum leniter ageret, quatenus in hoc legem Christi, charitatem scilicet, adimpleret, et ad satisfactionem dilectionemque sui utcunque posset, et industria eumdem comitem prouocans, illi suam clarescere benignitatem permitteret. Decens enim esse, ut primordia sui sacerdotii deuotione atque dilectione commendaret. Item pro quodam presbytero transgressore, ut secundum beati Gregorii monita, de ipsius absolutione faciat, iuxta propheticam de confessione poenitentis, et apostolicam de iudicio et misericordia sententiam; praemissum uero comitem, quem significauerat iam de culpa sua ex integro se recognoscere, patris illius, qui filium prodigum laetus recepit, benignitatem sequens, benigne suscipiat, et uicecomitem pacis inter eos procuratorem tanto benignius admitteret, quanto Dei esse filium pro Euangelii ueritate recognosceret; item, pro duobus uasis salariis quae rex sancto Stephano mittebat, et aurea cruce cum sanctorum reliquiis, quam regina delegabat altari eiusdem sancti; item, pro inquirenda causa, iuxta regis mandatum, quae uersabatur inter episcopos Odonem et Rothadum; item pro ordinatione Arnoldi Tullensis episcopi, ut eat obuiam pro hoc Aduentio et Berardo idem petentibus, ad eamdem scilicet ordinationem celebrandam in pago Metensi, secundum regis iussionem; item, cum Odone, ut loquantur simul apud regem, pro synodo prouinciali conuocanda; item, consulenti si de monacho, necessitate, cogente, ualeat archidiaconum constituere; item, pro quodam homine suo ab ipso excommunicato, quem quia irrationabiliter audierat ligatum, monet diligenter absolui; ite, pro synodo Ioannis papae domno Hincmaro ab imperatore Karolo missa, quam idem Villebertus transcripserat. Iubetque ut ad uicinos sibi episcopos Berardum et Arnoldum eamdem transmittat, etc. Sed et alia quaedam scribit eidem; Hildebaldo Suessonensi, pro quadam ecclesia, de qua contentio agitabatur inter ipsum et Odonem Beluacensem episcopum, quam rex destrui praecipiebat; item, pro ministris Orbacensis monasterii ordinandis, et de quibusdam fratribus, qui ab eodem monasterio irrationabiliter exierant, reuersique postea recepti fuerant; item, pro quibusdam presbyteris ex monasterio sancti Crispini, de quibus domnus Ioannes papa eidem domno Hincmaro scripserat, et de quibus diffinitum fuerat, ut extra claustra monasterii non pergerent, et eadem censura eis paterne temperetur; item, pro ordinatione Hadeberti ad episcopatum Siluanectensis Ecclesiae; item, pro litteris Ioannis papae a quodam criminato presbytero delatis, quas a sacris canonibus et sanctorum decretis Patrum manifeste discordare commemorat, unde et qualiter agendum sit, utile dat consilium; item, ut secum simul ad praesentiam Ioannis papae pergeret, qui Trecas pro quibusdam causis diffiniendis aduenerat; item, pro constitutione regum, filiorum Ludouici, unde mandauerant ei episcopi, abbates, et comites, qui cum ipsis erant, ut ad eos litteras et missum suum dirigeret, quod et fecit, mandans huic episcopo, ut ad eos proficiscens, quae Deo inspirante inuenerint, uotis et orationibus prosequatur; item, cum Waltero, Gisleberto et Angelino episcopis, ut conuenirent secum ad peragendam iussionem praefati papae Ioannis inter Hedenulfum et Hincmarum Laudunenses episcopos, cum sacrorum obseruatione canonum; item, exhortatoriam ad eumdem Hildebaldum corporea infirmitate detentum, in qua iuxta petitionem litterarum confessionis illius, absoluit eum reconciliando, licet per absentiam corporalem et alia nonnulla scribit ad ipsum. Atulfo Trecassino, de reliquiis sanctorum, quas ille significauerat, ostensis mirabilibus, se reperisse, qualiter easdam disponat, et de ecclesia sancti Petri, quam restruere tractabat, qualiter ageret; ac de infirmitate, uel euasione sua, et caetera; item, de uillis Boletico et Fago, quae debitas presbyteris, decimas recusabant dare, quid esset agendum; item, pro mandatis papae Ioannis de Hincmaro Laudunensi ad eumdem Atulfum ab ipso papa directo, quid illi sit obseruandum. Waloni Metensium praesuli, ad litteras quas illi direxerat pro documentis uitae pastoralis, et confoederatione fraternae unanimitatis, atque de repentina ipsius prouectione, ut confortabilia sibi uerba remandaret expetenti; item, pro quodam presbytero, cui domnus Hincmarus quasdam res Remensis Ecclesiae coniacentes in Vosago commiserat, qui eas male tractauerat, et nonnulla contracta fuerant ex eisdem rebus in potestatem Metensis ecclesiae; item, pro consilio, quod ab eo petierat, de contentione quarumdam rerum, quae uersabatur inter Metensem et Treuerensem Ecclesiam, et de pallio a sede Romana sibi obtento, unde archiepiscopus ipsius litteras papae suscipere noluit; item, pro ordinatione Virdunensis episcopi, quem post obitum Berardi contra regulas prouehi compererat, hanc epistolam suam sacris institutionibus instruens, et qualiter ordinandus, uel non ordinandus sit episcopus, diuinis auctoritatibus ostendens, et alia praeterea quaedam. Hedenulfo, quem post Hincmarum Lauduni ordinauerat episcopum, pro quibusdam diaconis, quos ei dirigebat ad sacerdotium prouehendos; item, pro quodam orphano, cui suam afferebat idem episcopus haereditatem, et alia quaedam. Arnoldo episcopo, pro quibusdam, qui homicidium perpetrauerant in Remensi parochia, et pacem obtinere non ualebant, sed poenitentiam facere quaerebant, quam in hac parochia non poterant agere, quid de ipsis obseruandum foret; item, pro consilio quod petierat sibi dari super aduentu Ludouici Transrhenensis, et quid ipse domnus Hincmarus eidem regi eum ad se uenire iubenti remandasset. Franconi episcopo, pro litteris commonitoriis, quas iussione regis mittebat Hugoni imperatoris Lotharii nepoti, rogans ut et idem Franco missum suum talem cum misso ipsius mitteret, qui eum saluum ducere et reducere posset; item, pro Eurardo, quem communem suum et ipsius filium uocat, et ut pro eo apud Ludouicum regem Transrhenensem, et reginam intercedat, obsecrat, et caetera. Bernoni Cathalaunensi, pro Nouiomagensis Ecclesiae missis, qui ad se post obitum Rainelini episcopi sui uenerant, ut eos idem Berno ad praesentiam regum perducat, et eisdem regibus litteras huius domni Hincmari relegat, et intelligere faciat, et pro hac causa tam apud reges, quam apud palatinos, secundum ministerium suum intercedere satagat; item, pro electione pastoris praemissae Nouiomagensis, uel Tornacensis Ecclesiae, et quia forman uisitationis, uel electionis Adalberno episcopo, et eidem Ecclesiae transmiserit, monens ut petat reges, et Hugonem abbatem, ut quantocius sibi litterae a regibus super hac causa mittantur, quia ipsa Ecclesia sine detrimento diu uacare pastore non poterat; item, pro eadem re, et aliis quibusdam. Adalberno, pro uisitatione praefatae Tornacensis Ecclesiae, ut eidem suam uisitationem solerter impendat, et frequenter electionis formam clero plebique relegat, et inculcet, ne per ignorantiam ab eadem forma in aliquo deuient; item, pro electione pastoris ipsius Ecclesiae, et quia multi laborarent, ut non per ostium intrarent, non timentes, neque uerecundantes fures fieri et latrones, et quia mandandus sit ad praesentiam regum, quo cum perrexerit loquatur secum, ut qualiter hinc de caetero sibi sit agendum simul considerent, et caetera; item, pro querimonia et proclamatione cuiusdam presbyteri eius parochiae, ostendens qualiter episcopi rusticanarum parochiarum Ecclesias disponere debeant, et gubernare: monens, ut legat saepius homiliam beati Gregorii ex euangelio: Designauit Iesus, et alios septuaginta duos. Regula quoque pastoralis eiusdem beati Gregorii, cum sacris canonibus frequentius relegatur, et quae, etc., relegat, ut qua ibi sequenda leguntur, uiriliter exsequantur: et quae cauenda inueniuntur, sollicite caueantur. Hetiloni Nouiomagensi, ut in adiutorium et fidelitatem regum, et orationibus, et auxilio quo potuerit satagat, significans in magna se tribulatione uallatum a barbaris esse, et quod caeteris omnibus depraedatis, tanta quaerebatur pro ciuitate redemptio, quantam explere non ualeret; item, quia Ludouicus rex Germaniae mandauerat illi, ut iret ei obuiam, quod tamen non esset acturus in cippo infirmitatis detentus, mandans huic episcopo, ut et per se, et per sibi commissos precibus insistat, pro pace et defensione Ecclesiae, et si aliquid utilitatis contra paganos facere potuerit, agat cum primoribus regni quantum ualuerit. De incensis quoque monasteriis, quod ille mandauerat, se dolere, et de his quae necdum erant incensa satis formidare. Sigemundo episcopo, de reconciliatione poenitentium, et aliis ad sacrum ministerium pertinentibus, de quibus Hildegarium episcopum se significat instruxisse. Item pro benigne tuendis ac tractandis subditis, commemorans eum de corporali medico spiritalem a Deo factum; item ad interrogationem eius, quid ipse scientiae requireret a presbyteris suae parochiae. Episcopis ad synodum Suessionis ex iussione regis Ludouici Transrhenensis conuenientibus legatum suum sacerdotem quemdam dirigens, et pro infirmitatis impossibilitate semet excusans, quidquid fauente Domino secundum canonicam institutionem, et episcopale ministerium iuste et rationabiliter, aequitate dictante, decreuerint, eorum decretis se annuere profitens; quidquid uero sacris canonibus poterit obuiare, et a recta fide ac aequitate, et iustitiae tramite ualuerit deuiare, se in nullo assensum praebere, nec ut idem uicarius eius assensum praebeat uel coactus, annuere, episcopis dioeceseos Ecclesiae Senonicae scribit pro electione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi ad episcopatum Senonicum, consensum suum in ipsius adhibens ordinatione. Episcopis quoque totius regni primoribus, commonens, et exhortans eos intemeratam fidem regi suo Karolo conseruare, quando idem rex Romam perrexit; item episcopis, abbatibus, comitibus, et caeteris Dei fidelibus ad quoddam collegium conuenientibus, quo ipse corporis infirmitate praepeditus abire non ualuerat, gratias agens Deo pro quibusdam primoribus regni, qui ab episcopis aliquantulum dissenserant, at tunc, gratia Dei largiente, beneplacitae sint unanimitati coniuncti. Significans per has litteras, et missum ecclesiae suae comministrum, se de bonis eorum studiis ac dispositionibus congaudere, suadensque ut secundum sapientiam eis a Deo datam, diuinis obedientes praeceptis, remotis priuatis studiis, et indebitis cupiditatibus, ac noxiis contentionibus, primum quae ad generalitatis salutem, pacem, et utilitatem pertineant, inquirant, et exsequi procurent: adnectens sacras auctoritates de ueste Christi, quae est Ecclesia Dei, hortansque ut seipsos tota uirtute armantes iustitiae zelo erigant, et iugum oneris matris eorum Ecclesiae, ac uirgam exactoris eius confringant, et uincula colli filiorum eius dissoluant; si qui sint oppressi manum alleuationis porrigant; si qui forte deprauati cupiditate uel gratia, ad unanimitatem gregis Dominici reducere studeant; amplectantur consilium beati Gregorii, caeterorumque sanctorum Patrum; et ipse quoque quod illi ad pacem populi Dei et iustitiam procurandam decreuerint, uotis et obsequiis, quantum Dominus donauerit, prosequetur. Subiungit quoque sacras auctoritates de canonice promouendo, uel eligendo episcopo. [3,24] CAPUT XXIV. Quae abbatibus quibusdam scripta direxerit. Aliis quoque diuersis personis, tam clericis quam laicis, honestis etiam feminis, diuersa pro utilitate cuiusque reperitur scripta direxisse, nemini adulando parcens, sed commoda cuique pro rei opportunitate suggerere satagens. Ludouico abbati suo litteras misit pro repetendo corpore sancti Deodati, quod quidam Giso, cupiditate rerum ipsius sancti ductus, ex dioecesi Remensi furtim transferri fecerat in Parisiacensem parochiam, inconsulto episcopo in cuius iacebat episcopio. Asserit autem in his litteris se nemini, neque sibi uel proprio suo sanguini, contra diuina parcere iura. Sed et indignantem pro his abbatem iterum litteris monere non destitit, hortans et admonens, ut ecclesiasticis regulis satisfacere procuraret; item, pro quodam nepote suo, quem commiserat ei, et pro rebus a rege per dispositionem ipsius domni Hincmari monachis sancti Dionysii traditis. Hilduino abbati pro epistola regis Karoli, et misso suo cum litteris ad imperatorem Lotharium perducendis. In quibus se quaedam de salute ipsius imperatoris suggerere manifestat, ut emendet, quae ipsi notificat emendanda, et de censu soluendo ex uilla Dudeciaco. Item simul cum synodo episcoporum apud Carisiacum habita , scribit Hilduino Karoli regis archicapellano, et pro Ecclesia Lingonica, quam Wlfadus Ecclesiae Remensi alumnus contra canonica occupauerat decreta. Unde suggesserat eadem synodus regi, ut alterum ad regendam praefatam constitueret Ecclesiam, et rex iusserat ut episcopi quaererent talem, qui posset in episcopali ministerio eidem Ecclesiae proficere, eorumque uota in Isaac ipsius Hilduini discipulum conuenerant, obsecrantes huius in hoc Hilduini consensum, et deprecationem ipsius pro eo apud regem; Brunuardo abbati, pro rebus sancti Remigii uel colonis Remensis Ecclesiae in Thoringia constitutis; Adalardo abbati, de amicitia inter ipsos, et qualiter debet esse uerus amicus; Grunoldo abbati, pro Sigeberto fideli suo, ut res eius quae coniacebant in regno Ludouici, in sua dominatione et tutela commendatas susciperet, et ut regi Ludouico suadeat, ne peruersorum credens consiliis, in talia se ulterius immittat, qualia contra fratrem suum Karolum tunc egerat; unde tale dedecus ipsi acciderat, quale non accidisset, si exhortationibus huius domni Hincmari aquiescere uoluisset. Transulfo Corbeiensi cum fratribus sibi subiectis, pro quodam fratre, qui praesumptiue abscesserat a monasterio, quem a rege receptum in gratia praeceperat idem pontifex ad monasterium festine reuerti, pro quo rex rogauerat, ut mandaret, quatenus in monasterio pacifice susciperetur, donec conuersationis eius modus a rege, et eodem archiepiscopo tempore opportuno disponeretur; item, ad eosdem gratiarum referens actiones pro impensa sibi ab eis benignitate, memorans se plurimum in eorum orationibus confidere, et eis deuotum existere, commonitoriaque salutis eis dirigens hortamenta, ut quique in ipsis nauem Dominicae gubernationis susceperant regendam, contra insurgentium tempestatum impetus impigra sollicitudine dirigere studeant, et ut persecutione imminenti paganorum, quacunque recedendum sit, a bono proposito non recedant, etc.; item, Hilduino, ut certare procuret apud regem pro electione canonica Ecclesiae Morinensis concedenda, quia et ipse hoc agere satageret quantum posset. Adalgario abbati, gratias referens de orationibus ab ipso et fratribus sibi commissis Deo pro se oblatis, et de benedictione donorum ipsius abbatis, commemorans etiam de rebus Ecclesiae Remensis in Thoringia sitis, quas cuidam Amalrico commiserat, sed ipse male abusus eis diuinum proinde iudicium susceperit, quasque idem abbas sub censu sibi dari petebat. Sed idem domnus Hincmarus id agere sine clericorum suorum consilio renuens, mandat ut easdem ad custodiendum interim suscipiat, et descriptionem earumdem sibi mittere studeat, et postea quod cum ecclesiasticorum consilio ministrorum rationabilius considerauerit, ei remandaturus sit. Item pro eadem re post missam sibi descriptionem, significans insuper Ludouico regi se pro iisdem rebus litteras misisse, ad petitionem ipsius abbatis, notificando ipsas res eidem abbati se commisisse, petendo quoque, ut ei solatium ferret, quatenus ipsas ordinare quiete ualeret. Sed et Poponi cuidam, compescendo eum ab harum inquietatione rerum; familiae quoque in eisdem rebus consistenti litteris mandans, quo eidem abbati obedientes in cunctis existerent. Anastasio uenerabili abbati ac bibliothecario sanctae Romanae Ecclesiae, gratiarum referens actiones pro benedictionibus sanctissimis ab eo sibi per Actardum episcopum directis; suas eidem quoque abbati mittens munerum benedictiones. Quaedam etiam opuscula suo labore confecta ipsi delegans; item, pro beneficiis sibi ab eo collatis, et ut suggestionem suam domno papae acceptabilem faciat, et de memoria benedictionis, quam dirigebat ei. Gregorio eiusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori, et apocrisiario, asserens quod praefatus Anastasius multa bonitatis insignia sibi de ipso suis litteris intimauerit, et quod magnam fiduciam in ipsius habere posset amicitia sinceriter mandauerit; unde et petit ut isdem Gregorius se inter fideles amicos suos tenere dignetur. Guntario abbati, pro quodam irreligioso monacho, quem de monasterio irreuerenter proprio libitu recedere siuerat. Unde ualde reprehendit eum, ostendens ex auctoritate regulae quod ita non debuisset eum dimittere; monetque ut cum misso regis perquiratur, et comprehendatur, atque in monasterium reducatur, et in arctissima custodia retrudatur, eiusque culpae describantur, sibique descriptio ipsa cum proprii episcopi litteris dirigatur, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum de ipso decernat. Gozlino, pro Bernardo nepote ipsius, qui seditionem contra regem moliri ferebatur, hortans ut ab hac intentione studeat eum reuocare, et ut ipse Gozlinus pro nullo carnali affectu a recta uia declinet; fratrem quoque suum Gozfridum commoneat, ut ambo memores parentum suorum a fidei sinceritate non degenerent; item, quaerendo cur ad se missum uel litteras non dirigeret, ut facere solitus fuerat, exhortans ut id frequenter pro mutua dilectione atque consolatione facere studeat; item, significans quomodo de dilecto filio ei Gozlinus idem factus sit inimicus, et adhuc charum filium eumdem nominat, et iniurias sibi ab eo illatas non solum patienter, sed et libenter se ferre depromit, ac petit ut reminiscatur, quia Remensis ecclesia eum regenerauit in Christo, tonsumque in clericum sub religione nutriuerit et docuerit, de captione paganorum redemerit, ad gradus Ecclesiasticos usque ad diaconatum prouexerit, plurimorum monasteriorum per concessionem regum abbatem constituerit. Contra quae ille potentia eleuatus, seditionem quae in hac Ecclesia, uel in illo regno male grassabatur excitauerit, quibusque similia gesserit, et quantis malis obnoxius sit, prosequendo manifestat; obsecrans ut horum reminiscatur, et uocem Domini se reuocantis audiat, animaeque suae misereatur, ut salutem consequi mereatur; item, pro correctione ipsius Deo gratias agens, et orans ut confirmet Deus quod operatus est in eo, et det illi et uelle et perficere quae sibi sunt placita pro bona uoluntate, et caetera quaedam. Grunhario abbati, pro rebus sanctae Mariae et sancti Remigii in Auernico pago sitis, quas interdixerat Bernardo comiti, mandans huic abbati ut eas describeret, et earum descriptionem sibi deferret. Adalgario uocato episcopo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitanis partibus coniacentibus, quas Bernardus Tolosanus comes occupauerat, et quia pretio eas obtinere non potuit, depraedatione pessumdedit, donec Deus inde suum iudicium exercuit: quasque idem domnus Hincmarus Agilmaro episcopo commiserat, quando etiam de incestis, et usurpatoribus rerum ecclesiasticarum libellum, iubente rege, ipsi episcopo dederat. Mandata quoque pro eisdem rebus ad eumdem episcopum data huic dirigit: et ut cum eodem iste quoque, participato consilio, pro ipsis rebus satagat, hortatur, quosdam designans pagos, in quibus eaedem res coniacerent, Auernicum uidelicet, Nigrummontensem, Lemouicum, et Pictauum. In aliis quoque pagis, quorum non meminit, sed ab hoc requiri atque describi, sibique ipsam descriptionem mitti petit. Lamberto quoque, quem unice dilectum ac uisceralem filium suum memorat, admonens et exhortans qualiter agere debeat erga illos, inter quos conuersabatur, et qui eum electuri esse uidebantur ad episcopatum Mettensem: praecipue monens pestem Simoniacae haereseos in omnibus praecauare. Quia proficere, inquit, in ecclesiastico gradu non poterit, qui ad hoc ut haereticus fiat, promouetur. Suadet etiam ut regulam pastoralem sancti Gregorii festinanter legat ac mente recondat, et secundum eamdem regulam se interius et exterius in uiam, qua ad episcopatum peruenitur, dirigat, et per quam in episcopatu ad uitam aeternam tenditur, corrigat, significans se amicis suis, tam episcopis quam comitibus regni Lotharii pro eo litteras dirigere, fidem facere, quia de consiliis et salubribus ipsius exhortationibus non deuiabit, petitque ne mendacem super his apud amicos eum faciat. Hugoni abbati, pro electione Nouiomensis episcopi post decessum Ragenelini, petens ut hortetur reges Ludouicum et Karlomannum , quatenus uoluntatem Dei, et antecessorum suorum consuetudinem in hac causa conseruent. Notificat etiam illi obitum Hincmari nepotis sui Laudunensis episcopi, rogans ut pro eius animae remedio per subiectos ac familiares suos Domini misericordiam deprecari satagat. Item, ut praefatis regibus necessarios constituat nutritios, quia nimis iuuenem habebant consiliarium, et de his quae sibi iidem reges pro custodia Tornacensis parochiae custodienda Tornacensi parochi mandauerant, et quid ipse super his egerat, quidue illi postea remandauerint, uel quid ipse rescripserit eis nolentibus assensum praebere super electione canonica praefatae Nouiomensis Ecclesiae; et quia ipse nihil inde aliud egerat, nisi quod per triginta et quinque annos in huiusmodi negotio solitus erat. Et quid sibi mandatum postea ex parte regum, uel ipsius Hugonis in hac causa per Warinum clericum fuerit, quasque litteras deinde praefati reges eidem miserint. Adiungens sacrorum canonum promulgatas super electione canonica auctoritates, et ostendens, quod non episcopi de palatio praecipiantur eligi, sed de propria qualibet Ecclesia, et quod de ordinando episcopo, non regis uel palatinorum debet esse commendatio, sed cleri et plebis electio, et metropolitani in electione diiudicatio, deinde terreni principis consensio, et sic fieri episcoporum manus impositio, asserens pro certo quod ipse in neminem specialiter intenderet, nisi ut quisque sit, secundum sacram auctoritatem ad hoc accederet officium, et quod spiritale ministerium postulat, sciret ac faceret, etc. Item mittens ei exemplar epistolae, quam regi Karolo, Ludouici Transrhenensis filio direxerat, pro regibus adhuc pueris Ludouico et Karlomanno, hortansque ut si potuerit obtineat, quatenus idem Karolus (quia filium non habebat) unum ex his regulis sibi adoptet in filium, et sub manu boni ac strenui baiuli ad hoc eum nutriri faciat, ut sibi haeredem aut in totum, aut in partem statuat; et ut secrete Hugo apud Karolum obtineat, quo et horum puerorum, et regni huius causam super se totam suscipiat, et quaeque disponenda regio sunt in ministerio, ipse disponat. Praemittens etiam, ut scripta sua, quae Karolo mittebat, ipse Hugo, si haberentur utilia, et rationabilia, suo sapienti consilio et prudenti prosequatur studio; sin secus quam inibi deberet inueniretur, sapienter illud commutare, uel si foret necesse quid addere, uel obtinere satageret. Item, pro mandatis Ludouici Germaniae regis, ac suasionibus; primo scilicet ut episcopos Remensis dioeceseos eidem regi apud Attiniacum obuios ire praecipiat; secundo ut ei consilium remandet, qualiter istud regnum disponat, quid uidelicet ad haec missis eiusdem regis respondeat, et si Ludouicus ipse aduenerit, et rogauerit ut eum in regem consecret, quid et qualiter inde sit illi agendum, etc. Praeterea et alia quaedam abbati scribit eidem. [3,25] CAPUT XXV. Quae sacerdotibus, uel monasteriis quibusdam scripsit. Gautsuino sacerdoti et caeteris fratribus Deo et sancto Dionysio seruientibus scribit pro quadam domo sibi quondam ab ipsis concessa, et ex parte ab eodem coempta, quam quidam eorum sibi subripiens, usurpauerat. Unde miratur, si hoc fratres ita fieri cohibuerint de eo, qui in nullo, quantum meminit, inutilis eis fuit, sed sicut illis tunc uisum fuerat, in multis utilis et necessarius apud eos mansit, et non modica eis obtinuit et reobtinuit. Non haec ideo dicens, ut sibi pretiosa sit illa domus ad tenendum, uel corticula, sine charitate, inquit, uestra, et caetera; item, Wiligiso cum caeteris eiusdem monasterii monachis, de eo quod audierat eos a quodam presbytero pretium quaerere pro decima; unde maximam se uerecundiam dicit habere propter alios homines, qui hoc audituri erant. Quod quantum periculum sit, eis ex diuina ostendit auctoritate, et canonum promulgatione, ac deinde: « Absit, inquit, fratres, ut alii ecclesiastici et religiosi uiri hoc audiant, quia monachi de monasterio sancti Dionysii decimam uendere quaerunt, ut de ipso pretio inferfernum comparent. Multo magis autem absit, ut hoc laici audiant, quod nemo etiam peccatis publicis implicatus in mea parochia facere audet. Si enim aliquis de alio monasterio quam de nostro hoc tentare, quanto magis facere praesumeret, ab omni communione illum de parochia mea excommunicarem, » etc. Item, eisdem monachis, pro uisitatione diuinae miserationis, qua admonitus dies suos sicut umbram declinasse dicit, et se sicut fenum arruisse : mittens eorum obsequiis tantulam benedictionem, ducentos scilicet solidos de meris denariis; petensque ut apud communem patronum beatissimum Dionysium in sacris orationibus sui memoriam iugiter haberent; poscens etiam pro Haimone fideli suo pene in extremis posito, quem dilectum filium suum nominat. Fulcramno praeposito, et fratribus monasterii Corbeiensis, scribens pro electione abbatis eis a rege concessa, proque litteris regiis super eadem re, et aduentu ipsius domni Hincmari ad eos. Unde illum consuluerant, instruit ipsos, qualiter in hac electione eis sit agendum secundum doctrinam beati Patris Benedicti, ut in omnibus magistram sequantur regulam, nec temere ab ea declinetur a quoquam, utpote rationem reddituri pro omnibus ante tribunal Domini nostri Iesu Christi. Magenardo praeposito, et fratribus in monasterio S. Richarii degentibus, pro litteris, quas apostolicus papa regi Karolo, sibique miserat, pro quodam, qui monachum, atque presbyterum interfecerat; in quibus litteris tenorem iniunctae poenitentiae exposuerat, admonens ut diuinis monitis in his quae ipsae litterae praecipiunt obedire procurent. Monachis coenobii sancti Medardi pro Hainoardo monacho, qui ueniam pro excessibus suis apud regem postulauerat; de quo ex uerbo regis mandat, ut eum uel ad habitandum regulariter inter ipsos recipiant, uel iuxta petitionem illius litteras dimissorias illi ad certum locum faciant, et absolutum abire cum pace permittant. Sigebodo sacerdoti et praeposito monasterii sanctimonialium Lugdunensis Ecclesiae, super interrogatione qua requisierat ab eo, qualiter oporteret eum agere de inquisitione sibi commissa in Oriniaco monacharum monasterio super abbatissa et praeposito ipsius monasterii, unde interroganti responderat, quia non uerbis de talibus, sed scriptis respondere deberet. Quocirca rescribens quoque ostendit quae in legibus, quas catholica probat Ecclesia, et in regulis ecclesiasticis de his scripta sint: praecipiens etiam, ut priuilegium ipsius monasterii sibi afferatur, et notificentur ei per certas personas de certis rebus accusationes ipsius abbatissae atque praepositi, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum et uisitatoris Laudunensis episcopii, quia tunc episcopus ibi non habebatur, inde Domino inspirante decernat. Quibusdam decanis parochiae Suessonicae, pro quodam presbytero, qui praeiudicium passus iustitiam et iudicium apud episcopum suum Rothadum non ualebat obtinere, unde et ipse domnus Hincmarus eumdem praesulem monuerat, ut si propter infirmitatem non ualeret ipse ad synodum uenire, uel missos suos, comministros uidelicet Ecclesiae sibi commissae, mitteret, ut res canonice diffiniri ualeret; admonetque per has litteras eosdem decanos, et metropolitana praecipit auctoritate, ut presbyteros decaniae suae ad denuntiatum placitum uenire commoneant, et cum eis ipsi ueniant. Quod si non fecerint, synodalem sententiam apud proxime futuram synodum se nouerint accepturos. Sigeberto cuidam sacerdoti, pro Heidilone episcopo ipsius, de quo talia se audisse dolebat, qualia de bono laico dici non conueniret, et quia culpabatur quod talem episcopum ordinauerit, asserens se de illo, quem ante non cognouerat, fidei, et testimonio ipsius Sigeberti credidisse, praecepitque ipsi Sigeberto ad se uenire, ut ore proprio ei dicere possit, quae de episcopo audiuit, et si uera forent, simul considerarent, qualiter illa corrigeret; si uera non essent, qualiter mendacia esse docerentur. [3,26] CAPUT XXVI. Quae uiris quibusdam illustribus. Viro illustrissimo Eberardo, ex principibus imperatoris Lotharii, litteras dirigens pro adipiscenda familiaritatis apud eum gratia quondam sibi ab ipso gratis oblata, congaudet bonis quae de ipso per certas audiebat personas, maximeque per Amolum praesulem, quem sincerissimum, et charissimum uocat patrem suum, mittens ad ipsum cum litteris etiam fidelissimum quemdam missum suum. Item laudans sinceritatis ipsius deuotionem erga Deum, et sacrae auctoritatis cultum, principumque unanimitatem, et ecclesiastiae pacis studium, debitumque religionis, monens quoque pro charitatis officio, ut sicut coepit melius ac melius proficiat, quia natura humana, testante Iob, nunquam in eodem statu permanet, et quia in isto saeculo quacunque praeditus quis potestate contra fluminis tractum nauigat; qua de re aut uiriliter nauigans superiora petet, aut remissis manibus habet ad ima relabi. Studeat autem praecipue, ut Deo super omnia placeat; deinde ut Ecclesiae pacem prouideat; tum ut principibus bona non solum suggerat, sed etiam ingerat. Viris ecclesiasticis et locis sanctis debita priuilegia acquirere insistat, populo Christiano pacem et unanimitatem procuret, bene agentibus congaudeat, male agentibus resistat, seipsum, sobrie, iuste et pie uiuendo, solerter custodiat, et caetera exhortationum ualde necessaria. Post quae suggerit etiam de quibusdam necessitatibus, tam ex monasteriis, quam et aliis, pro quibus, et imperatori litteras direxerat, quae in parochia sua ab illius erant auctoritate corrigenda, et reliqua de utilitate animae, et consilio spiritali conseruando. Fulcrico cuidam, praemissi imperatoris magnati, qui uxorem legitimam illegitime dimiserat, alteramque insuper duxerat, uocans ad synodum, excommunicationis iam in eum datae, atque in comprouinciali synodo confirmandae pandit modum. Item postquam poenitentiam pro hoc admisso uisus est suscepisse, iteranti uias suas, et reuerso ad uomitum suum, manifestam dat excommunicationis sententiam, cunctisque id notificare satagit fidelium Christi personis, quibuscunque audire contigisset, maximeque episcopis, in quorum uidebatur parochis conuersari, uel frequentare. WULFINGO cuidam ministeriali eiusdem imperatoris Lotharii, commemorans familiaritatem, quam quondam ab eo poposcerat, et dilectionem quam ei spoponderat, rogans ut innotescat imperatori super epistola quam frater ipsius Karolus rex eidem dirigebat, quatenus eam suscipiens, familiariter distinguat, et secreto legat. Censum quoque de uilla Dudeciaco anni praeteriti cum censu praesentis anni sibi transmitti iubeat: unde in illius memoria aliquid ornamenti in sepulcro sancti Remigii facere posset, quod ornare, et corpus ipsius sancti in crypta disponebat a nouo praeparata transferre. Item pro repetitione praemissi census de uilla Dudeciaco sex librarum, ne forte suggeratur imperatori, quod cupiditate illectus hunc censum repetat, quem in suos usus nunquam redegerat; sed cupiens euadere periculum, ne silentio suo in diebus suis census ipse depereat, et ipsa uilla in alodem uertatur, et ecclesiastica mancipia in seruos et ancillas dispertiantur, sicut et de multis, tam rebus, quam mancipiis huius ecclesiae, sed et de ipsa iam uilla fiebat. Enitens etiam, ut senior suus inde periculum non incurreret, uel ipse cum ipsius periculo partem non haberet. Asserens quod si cupiditas in hoc eum uexaret, duodecim libras repeteret, quas auus et pater huius regis inde soluerunt, etc. Subinfert etiam quaedam de praefato Fulcrico, qui Roma ueniens iactabat epistolas papae pro absolutione sua tam regibus se, quam huic archiepiscopo deferre. De quo monet hunc Wlfingum, ut suggerat regi, ne seducatur in hac causa; sed omne cum ratione cauens periculum. faciat, ut ueniant ipsae epistolae coram illo et episcopis, et quidquid melius inuentum fuerit inde sequantur, et quia interim quod rationabiliter et canonice factum fuit, non debeat contemni; Nantario amico suo fideli, pro rebus sancti Remigii disponendis in Wormacensi pago, inferens quod quidam homines eum petierint, ut praestaret illis colonos earum rerum ad diuersas operas, et quidam ut uenatores illorum in ipsis rebus per aliquod tempus manere concederet; quod neutrum se concessisse, uel concessurum esse fatetur, quoniam sui antecessores hoc facere non sunt ausi, quia sanctus Remigius cum grandi maledictione uel interminatione hoc fieri uetuerit, etc.; Immoni comiti, pro rebus huius ecclesiae in regno Aquitanico coniacentibus, ut auxilium ferret earum prouisori, cui committebantur. Gerardo comiti nobilissimo, pro Isaac Lingonicae sedis electo, ut per eius hortamen ordinaretur episcopus, quia Wlfadus, qui ipsam occupauerat ecclesiam, canonice non potuit ordinari; item, pro his quae sibi litteris idem Gerardus significauerat; scilicet quod Karolus Franciae rex senioris ipsius Karoli Cisalpinae Galliae regis regnum sibi uellet subripere, quod ipse domnus Hincmarus nequaquam fieri asserit; de rebus quoque S. Remigii in Prouincia sitis, pro quibus audierat domnum Hincmarum ad regem proclamasse, quod se penitus negat egisse, nec quotiescunque necesse fuit, pro ipsius rebus ad alium, quam ad ipsum Gerardum, et ad suos fideles inde suggestionem, direxisse; de hoc etiam quod scripserat hic comes se audisse, quod rex iste Karolus monasteria uellet usurpare, quae beato Petro apostolo idem Gerardus tradiderat: et quia si res ipsius, quae in hoc regno coniacerent, ab eo forent ablatae, ipse licet inuitus res huius regni, quae in illo habebantur regno praesumeret; respondet domnus praesul, quia sua uoluntate nemo res ecclesiae in suum periculum usurparet; timere se, asserens ne coram Deo dignus habeatur, ut hoc in tempore sacerdotii sui commissa sibi patiatur ecclesia. Verumtamen si quis praesumpserit, plus illi dolere quam sibi, periculum praesumptoris ex diuinis pandens auctoritatibus. Adiiciens quoque de eo quod se monuerat, ut sacri causa ministerii regem a talibus reuocaret excessibus, quia prius in illius dispositione talia non perceperat, et de uanis suspicionibus suum non erat seniorem corripere, ideo nec inde monuerat. Nunc autem certam et causam habens, et personam, debita deuotione ac fidelitate studebit dominationem ipsius monere. Item pro praefatis rebus sancti Remigii, de quibus idem Gerardus huic archiepiscopo litteris significauerat se condolere, quia deuastabantur a multis et plures earumdem uastatores dicerent quod per concessionem regis Karoli, et huius domni Hincmari easdem res occuparent. Unde notificat eidem Gerardo, quia ex quo easdem res eidem commiserit, nullius alterius eas prouisioni delegauerit, nisi tantum Hildoardo cuidam nutrito suo iniunxerat, ut maiori uillae in his quae necessaria fuissent, auxilium ferret, sub defensione tamen et tutela praefati Gerardi comitis, addens de caeteris earumdem rerum usurpatoribus quid agendum sibi uideretur. Ipsas autem res nulli homini suo uel alterius in beneficium dare auderet, quia sanctus Remigius hoc in suo testamento terribiliter contradixit. Ipse uero comes, qui pro amore sanctae Dei Genitricis et sancti Remigii, res ipsas in sua tuitione susceperat, sicut bene coepit, ita uiriliter de caetero agere procuret, quoniam in Remensi ecclesia per decem monasteria tam canonicorum, quam monachorum, atque sanctimonialium, amplius quam quingenti pro ipsius praesenti et perpetua salute, in psalmis, et canticis spiritalibus atque sacris oblationibus continui oratores existant, etc. Item pro eisdem rebus pene similia. Item mittens ad easdem res ordinandas per ipsius comitis auxilium, atque disponendas, monachum atque presbyterum de monasterio sancti Remigii nomine Rotfridum. Rodulpho illustri comiti, pro infirmitate coniugis ipsius, et pro eo quod ferebatur idem comes inter regem et quosdam subiectos ipsius quaedam contraria seminare, asserens sibi quoque domnus Hincmarus, quia ab huiusmodi re ualde se immunem putabat, hoc ipsum reputari; et quia de his qui erant cum rege talia mandata uenirent, quae non conuenissent. Unde nihil eidem comiti scribere posset, neque per alium mandare, donec simul loquerentur, et de talibus quae uidissent melius ad utilitatem et honestatem senioris sui pertinere, mutuo conferrent, quantocius autem potuisset ad regem pergeret, et cum illo degens, quantumcunque ualeret, certaret, ut se coram Deo corde et opere custodiret, orique suo ab ipsis etiam qui putabantur amici, custodiam imponeret, et de conuocatione fidelium regis, et directione ipsius animi, atque discissione huius regni; sed et interfectione Britonum Herispogii, Salomonis, et Almarchi, atque de itinere reginae ad regem, prout ipse mandauerat, et quia multum de rege timebat. Item de eo quod in litteris ipsius comitis inter ipsum comitem et regem commotionem cognouerat esse indebitam, unde satis tristis effectus erat. Et quia de his quae sibi litteris significauerat, apud regem, prout potuisset, satageret, et quidquid inueniret, si ad eum remitteret, ipsi remandare curaret. Adiiciens quid sibi de hominibus suis acciderit, quos secum super Ligerim habuit, monens et confortans in Domino, ne commoneatur leuis ter pro talibus, quibus illi qui Deum timere nesciunt, commouentur: sed suum bonum nomen, sicut bene coepit, usque ad finem perducere studeat. Et quia regis animum iam bene cognosceret, qui licet aliqua sit perturbatione commotus, statim ut cum eo locutus fuerit et ei suam deuotionem manifestauerit, sicut decet, et sicut rectum est, eum habebit. Admonens, ut iuxta Apostolum, omnis indignatio auferatur ab eo cum omni malitia. Quod si fieret, pro eo quod rex nepos ipsius esset, plus pium animum erga cum haberet, pro hoc quod senior ipsius esset, plus humilem haberet animum circa ipsum, etc. Uuelfo cuidam nobili uiro, multas gratiarum referens actiones, quod talem erga se conseruasset amicitiam, ut hominem ipsius sine consensu eiusdem recipere noluisset, et quod idem homo se sine causa dimiserit, et sine licentia sua irreuerenter abcesserit, quod nemo suorum adhuc alius fecerat, intimans qualiter eum susceperit, et quam benigne nutrierit, multaque illi bona fecerit, qualiterque iste inter seniorem suum et regem missus ad ipsum, inconuenienter egerit. Petit autem, ut nullatenus eum recipiat, antequam secum loquatur, et sciat si rectam contra se idem homo rationem habeat, adiiciens non id se de illo ideo replicare, ut aliquod odium illius teneat, sed ne ille contra iustitiam recipiens hunc, in Deum peccet, et in se amicum ipsius offendat, praesertim cum salua amicitia, per eius licentiam illum habere poterit; Folconi comiti palatii regis, pro quodam presbytero parochiae Suessonicae, qui relicto ecclesiastico ad ciuile iudicium proclamauerat super accusatore suo, qui probaturum se promiserat esse quod aduersus eumdem presbyterum proferebat. Mandat autem huic comiti, ne in hac se causa commisceat, antequam ab eo tractetur an id rationabiliter fieri debeat, quia de presbyteri et Ecclesiae causa ad episcopos et ad synodum diffinitio pertineat, non ad malli uel ciuilium iudicum dispositionem, etc. Maioni illustri comiti, gratiarum referens actiones pro benignitate et sollicitudine, quam domno Theoderico Camaracensi praesuli, uiro sancto, et ecclesiae ipsius exhibere curabat, petitque ut si in eorum diebus idem Dei seruus ad communem Dominum transiret, pro electione concedenda clero et plebi ecclesiae ipsius apud Lotharium imperatorem satageret. De pace quoque procuranda inter reges, unde sibi scripserat, rescribit, quia semper eam desiderauerit, et ut inuiolata inter eos maneret, prout potuit, commonere curauerit, et quantum Deo cooperante ualuerit, inde laborare curabit. Rorico Normanno ad fidem Christi conuerso, ut in Dei uoluntate, et mandatorum illius obseruatione proficiat, sicut et eum uelle ac facere per multos audiebat, et ut nemo ei persuadere ualeat, quo contra Christianos paganis aut consilium, aut adiutorium praestet, quia nihil ei proderit baptismum Christianitatis accepisse, si contra Christianos, uel per se, aut per alios quoscunque peruersa, uel aduersa fuerit machinatus, et caetera, quae prosequitur, episcopaliter intimans, quantum in tali sit machinatione periculum. Monens etiam, ut Balduinum a Dei Spiritu, quo canones sancti sunt conditi, per episcopalem auctoritatem propter filiam regis, quam in uxorem furatus fuerat, anathematizatum, nullo modo reciperet, neque solatium, uel refugium aliquod apud se habere permitteret, ne illius peccatis et excommunicatione inuoluantur tam ipse, quam sui, atque damnentur: sed talem se exhibere procuret, quatenus ei orationes sanctorum proficere ualeant. Luitardo illustri uiro, pro his quae de ipso audiebat ad animae illius periculum pertinentia, praecipue de quodam presbytero, quem contra leges de ecclesia eiecerat, et alterum ibi constituerat, efficaciter et episcopaliter monens, ut a talibus se praesumptionibus compescat, quia si non fecerit, ipse quod sacrae leges praecipiunt facturus sit in eum, et per omnia regna episcopis usque ad papam Romanum, eum esse mandabit excommunicatum. Presbyterum uero aduenam, quem miserat in eadem ecclesia, ab omni Remensi parochia excommunicatum esse designat. Item uocans eum dilectum filium, et ideo sic eum uocare se dicens, ut talem se faciat, quatenus in eius dilectione recte manere possit, uelut item praesul exoptat. Sed audiens eum non talem se exhibere, qualem deberet erga Remensem ecclesiam, de qua multa bona habebat, ut famulos ipsius ecclesiae inquietans cum pace non sineret degere, mandat illi ex auctoritate Dei et sanctae Mariae, et sancti Remigii, et sua episcopali, necnon ex banno regis, cuius missus ipse pontifex, erat, ut nullum impedimentum, uel ipse, uel homines sui hominibus Remensis ecclesiae faciant, nec per aliquod ingenium uel per consensum suum: sed si quid rationabile quaerere uult contra potestatem Remensis ecclesiae per legem quaerat. Quia si aliter fecerit, tam per episcopalem auctoritatem, quam per missaticum regis, quod inde rectum fuerit sustinebit. Excommunicat etiam quemdam diaconum ipsius, qui aduersabatur famulis sancti Remigii, etc. Theodulfo comiti, pro praesumptione ecclesiastici ministerii, qua defuncto quodam presbytero abstulerat quae idem presbyter in eleemosyna pro se dari praeceperat, et insuper usurpauerat quae ad ipsam ecclesiam rite relicta fuerant. Ostendit ergo manifeste quam maximum crimen sacrilegii commissum sit ab eo, sed et quomodo contra humanas egerit leges, et quid inde fieri debeat, et qualiter ecclesiae in potestate et ordinatione sunt episcopi secundum sacros canones, et imperialia capitula. Unde mandat ei, ut iuxta sacras auctoritates, et regum praecepta, quidquid de facultatibus ipsius ecclesiae acceperat praesentialiter ecclesiae reddat, et presbyteris, quibus res commendatae fuerant, restituat, deinde ad se ueniat, ut inde medicinam accipiat, quatenus sanus fiat, dans illi spatium septem dierum postquam litteras ipsas acceperit, ut octaua die ad se ueniat, quo uel si non est ita, debitam rationem reddat, uel si est ita, congruam satisfactionem agat: quod si non fecerit, exemplar istarum litterarum ipse regi transmittet, ut ille suum inde ministerium faciat, et postea idem praesul suum exinde perficiet. Et quoniam audierat quod ipsam ecclesiam idem comes denominato pretio uendere pararet, adiecit: « Propterea sciens, inquiens, quia si uel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, uel pro alia aliqua in mea parochia, per se, aut per immissam personam dederit, per me ordinatas in ea non erit. Si autem uis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum, qui aptus sit sacro ministerio, et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, si mihi talis clericus satisfactionem fecerit, quod nullum pretium inde donauerit. Et si tu ita facere non uolueris, ego ordinabo, qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra diuinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Haec, chare fili, ideo mando tibi et taliter commoneo, quia saluum et honoratum te cupio, et inter filios ecclesiae te in loco filii habere uolo. Et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Euangelio, sis uelut ethnicus et publicanus, non mihi, sed tibi reputare debebis. Postquam istas litteras dictaui, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo constitutos de illa matricula eiecisti, et ibi Bouarium misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Iudas proditor, uendidisti. Sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, ut de mendicitate, de qua mendici uiuere debent, comes et honoratus regis consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui haec audiunt pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reuerentia tui ministerii iuste et recte facis, qui de tali miseria sine ulla uerecundia turpe lucrum requiris. » Anselmo illustri uiro, pro quodam presbytero, quem apud se accusauerat, sed ad denominatum placitum non uenerat, significans purificasse hunc presbyterum canonice seipsum a crimine coram missis ipsius Anselmi, in conspectu plurimorum tam clericorum quam laicorum, non tamen misisse, quia nec debuerit, in sacramentum plures sacerdotes ipsius testes. Hortatur autem et monet, ut omnem rancorem, quem contra praefatum presbyterum habebat, a corde suo expelleret, ostendens quantum malum sit odium retinere in corde. Interdicit etiam auctoritate Dei et sanctorum eius, ut eidem presbytero nullum praeiudicium uel machinationem inferat, quia si fecerit, ipse inde suum ministerium faciet. Precatur etiam ut iustitiam Deo, sibique faciat de hominibus suis, qui presbyteris quibusdam testibus praemissi presbyteri ausi sunt iniurias intulisse, quia si non fecerit, et de ipsis quoque suum facturus sit ministerium. Bernardo comiti Tolosano propinquo suo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitania coniacentibus, quas ille in praestariam sibi concedi petebat, quod idem praesul se facturum negat, quia non audeat, propter testamentum sancti Remigii, quod id omnino fieri prohibuerit. Unde alteri quoque Bernardo comiti Rodomensi scribit ut loquatur cum hoc Bernardo, ne res easdem suis hominibus in beneficium donet, ut eum fecisse audierat, et de inquisitione harum rerum, si rex iuberet, per ipsum agenda. Item praefato Bernardo Tolosano pro eisdem rebus, adiurat illum per Deum omnipotentem Dominum Iesum Christum, et per eius Genitricem, sanctumque Remigium, ut nihil inde praesumat, nec ullum impedimentum mancipiis in iisdem consistentibus faciat: neque Bernardo comiti Aruernico, cui easdem commiserat ad defendendum, inde molestiam ingerat, quia si fecerit, eum a liminibus sanctae ecclesiae, et a communione fidelium cum plenitudine episcoporum, tam Aquitaniae, quam aliorum regnorum segregabit; item, admonens eum pro eadem re, ut conciliet sibi amicitiam sanctae Mariae et sancti Remigii de praefatis rebus, ostendens ex sacris auctoritatibus, quantum periculum sit res sacras iniuste retinere, caueatque ne ecclesiasticum iudicium proinde mereatur in hoc saeculo, et aeternam perditionem in futuro; item, quia praeiudicium, et non modicum damnum Remensi faciebat ecclesiae, ostendit eum praedamnatum a sacris canonibus sanctorum iudicio, et a se caeterisque praesulibus, quorum res ecclesiasticas usurpabat; legationem pro hoc praeiudicio directam, et tunc iterum cum imperatore ad papam Romanum dirigendam, quatenus eius auctoritate congregata synodus, eum, caeterosque rerum ecclesiasticarum peruasores damnationis sententia percellat. Ideo secundum euangelicam auctoritatem prius eum episcopali auctoritate commonet, atque per crucem Christi et sanguinem ipsius interdicit, ne de rebus ecclesiae Remensis sibi praesumat, neque a quocunque, nisi ad ipsarum rerum contra peruasores defensionem, praesumi consentiat. Engelramno, Goslino, et Adalelmo comitibus scribit, mittens eis cum litteris suis litterarum regis exemplar, in quibus continebatur, ut episcopos conuocaret et laicos fideles regis, ad prohibendum uel resistendum Karlomanno diacono regis filio, qui insurrexerat contra patrem suum, in quibus litteris, quaerens quid eis super hoc regis sit agendo praecepto, designat non esse Karlomannum suae prouinciae, utpote qui sit ordinatus ab Hildegario Meldensi episcopo, et secundum canones non possit aliquid disponere de illo. Espiscopus quoque de alia prouincia conuocandi potestatem non habeat, sed neque suffraganeos suae sedis tunc tempus habeatur conuocandi, cum dies instet natalis Domini; et licet episcopi conueniant, et Karlomanno suas parochias interdicant, non sibi uidetur ut pro eo quod coepit dimittat, si alia potestas illi non contradicat. Considerandum uero monet rationabiliter, quid iuxta mandatum regis super hac re sit agendum, ne malum maius accrescat, significans qualiter conueniendum, et alios eis sit conuocandum, dansque consilium ut idem Karlomannus aduersum se non prouocet Deum et patrem suum, episcopos quoque regni huius, et populum ad iracundiam contra se, ne et in animo, et in corpore, tam ipse, quam illi qui eum secuti fuerunt, pereant. Ipse uero praesul et hi comites mittant ad regem, ut eum faciant, prout melius potuerint, illi placabilem; sin autem aliter eis uidetur, sibi remandent, et caetera. Item eisdem pro hac ipsa re, designans bonum sibi uideri fuisse consilium, quia non commouerint populum antequam simul loquerentur, considerantes si quid boni possent inuenire cum Karlomanno, credens quia suum et ipsorum debeat obaudire consilium, etc. Item Karlomanno, Goslino, et Conrado, pro iussione regis qua mandauerat, ut ipse praesul cum caeteris fidelibus regis conueniret ad mandatum reges audiendum, et Karlomanno denuntiandum, designans ubi et qua die uel hora simul conuenire debeant, et ut Karlomannus Goslinum et Conradum ad ipsos mittat, uel ipse Karlomannus, si placuerit ei, ad eosdem ueniat, ut missaticum regis simul cum ipsis audiat, et ibi pariter considerarent, qualiter ei ad saluationem et honorem suum de caetero sit agendum. Harduino comiti, pro causis supradictis de Karlomanno, quomodo tunc res se haberet; et quia obsides inter se dederant, et cum Karlomanno locuti fuerant, eique suaserant, ut pacifice in hoc regno degeret, ac ueniente patre cum ipsis ei obuiam pergeret. Sed quia regem citius quam sperabatur audierat aduenire, quid idem Karlomannus tunc facturus esset se nescire fatetur. Monet tamen ut praeparatus sit hic comes ad mandata regis, si qua iusserit, exsequenda. Item pro quibusdam malefactoribus hominibus cuiusdam Wiperti, qui rapinas, incendia, et homicidia, et alia mala faciebant, commonens eumdem Harduinum, ut cum fratre suo Hadeboldo decertet, quatenus haec mala legibus emendentur, et cessent, ne ipsi, qui missi regis erant in hoc regno, pro talibus offensam illius incurrant; quod ipse quoque certaret agere, nisi corporali detineretur infirmitate. Insuper et cum Gaulfo regis fideli loquatur, qui hos malefactores recipere ferebatur, et ostenderet illi quantum periculum suum in eos recipiendo faceret, admonens ut a talibus deinceps se custodiret. Item de his quibus significauerat se accusatum apud regem, et quia non expresse litteris eamdem intimauerat accusationem, mandat ut ad se missum fidelem et rationalem dirigat, per quem rei ueritatem diligentius agnoscere possit, et ei uerum consilium dare, et ipsum inde in rebus pro uiribus adiuuare Maingando cuidam amico suo, pro rebus sancti Remigii in Vosago coniacentibus, de quibus quidam homines quoddam mansionile conabantur auferre. Unde iam missi regis Ludouici requisierant, et inuenerant quod Remensis ecclesia iuste illud teneret, et manifestum esse, quia infra fines illarum rerum, quas ibi sanctus Remigius comparauit, nulla potestas aliquid haberet, nisi Remensis ecclesia. Unde precatur istum, ut si res ipsas euindicare quiete potuerit ad partem huius ecclesiae, faciat; sin autem, uel detineat ne reddantur aut addicantur aliae potestati, donec ipse et Luitbertus archiepiscopus simul ueniant, et secundum legem per ecclesiae aduocatum res rite diffiniatur, etc. Item pro eadem re, exhortans et petens, ut de ipsis rebus maiorem curam adhibeat, etc. Erluino amico etiam suo, pro praefatis rebus et mansionili quo supra. Item gratiarum referens actiones pro auxilio quod impendebat praemissis rebus et mancipiis, precans ut quod bene coepit perficiat, et ut monasteria seruorum Dei picem de praefatis rebus habere possint, adiutorium praebeat, et ut quaedam mansa, quae ab ipsa potestate iniuste auferebantur, iuste reuocarentur, solatium adhibeat: mittens ei dona in auro et argento, et obsequium dignum tam speciale quam temporale promittens Item significans quod audierat, pro eisdem rebus petens ut regi Ludouico suggerat, quatenus pro redemptione animae suae res quae abstractae sunt, ecclesiae Remensi restitui faciat, et eas ipsi Erluino commendet, ipsumque missum faciat ad inquirendam et peragendam de rebus ipsis iustitiam, mittens eidem Erluino quoque uasorum argenteorum munera. Item significans quod audierat quemdam Lantfridum se iactantem, quia impetrauerat res praefatas apud imperatorem Karolum, ut haberet ipsas, eodem domno Hincmaro consentiente in beneficium; quod per omnia dicit esse mendacium, nec obtinere posse apud se omnes reges qui sub coelo sunt, ut illas res unquam ab aliquo teneri consentiat, propter allegationes, quas sanctus Remigius in testamento suo disposuit. Odalrico illustri comiti et amico suo, pro causa suorum hominum quorum res Ludouicus rex Transrhenensis domnus huius Odalrici male tractabat, iniuste agens contra ipsos: monetque ut inde iudicium Dei regum regis timeat, et quod iniuste egit emendare procuret. Et quod audierat idem rex suasisse domnum Hincmarum regi suo, ut proprietates auferret, quas fideles Ludouici in regno ipsius possidebant, et ideo abstulisse ab huius fidelibus proprietates ipsorum, dicit non decuisse regem de catholico et fideli suo episcopo talia credere, antequam ueritatem inde cognosceret, et quia contradixerit etiam consiliariis regis, qui seniorem suum id hortati sunt agere. Ostenditque qualiter Karlomannus rex frater Karoli magni, uillam Nouiliacum sancto Remigio tradiderat, et qualiter deinceps usque ad id temporis eadem uilla tractata fuerit; et quia de honoris et animae periculo ei res agebatur, si fraudem rerum ecclesiae sibi commissae consentiret, et periculum senioris sui regis illi celaret, qui nec etiam pro toto mundo suum gradum et suam animam perdere uellet, et caetera. Item gratias agens de his quae pro petitione ipsius erga fideles eiusdem decentor exsecutus fuerat, et quia in eius dilectione manebat, petens ut deinceps idem agere non desinat. Bertranno illustri comiti Tardunensis pagi propinquo suo, pro sacramento regi agendo, qualiter regi fidelitatem iurare deberent, quae in ipsius comitatu consistebant. Item pro loco uacante sine presbytero, ubi sancta Patricia requiescit, monens ut quantocius ministris ecclesiasticis clericum sacro ministerio aptum ostendat, qui ualeat ibi ordinari, sciens pro certo, quia post ordinationem, quae fieri debebat in proximo, ipsum locum sine presbytero non dimitteret, quia nec cum mercenario, nec sine pastore proprio ipsos homines audiebat dimittere; et si ipse non praesentauerit eum, qui dignus possit inueniri, ille ordinaturus esset qualem meliorem potuisset inuenire; item, pro Haimone fideli suo, quem idem comes ad placitum suum per bannum uocari iusserat, qui rege iubente in ipsius seruitium profectus erat. Bosoni illustri comiti, de agenda electione Sil anectensis episcopi, ostendens quod non sui ministerii quamcunque specialem designare personam, etc.; item, Bosoni uiro inclyto, gratiarum referens actiones pro rebus ecclesiae Remensis in prouincia sitis, quas ut sibi promiserat, tutabatur, monens ut se talem praeparet, qualiter orationes ipsius et ecclesiae sibi commissae illi proficiant; idque quod de ipso periculosum audierat, non tacens, uidelicet quod res diuersarum ecclesiarum suis hominibus dedisset, unde satis timendum esse denuntiat, ne orationes fidelium Dei pro ipso impediantur a clamoribus sanctorum in coelis cum Deo regnantium, et caetera. Coiranno comiti, propter quemdam hominem ipsius, qui grauia quaedam commisisse ferebatur crimina, et quia non audebat ea domnus praesul indiscussa dimittere, precatur hunc propter dilectionem, ut eum ad se uenire iubeat discutiendum ab ipso, quia si non fecerit distringetur grauius ab illo tam de ministerio episcopali, quam de missatico regis; Isemberto illustri uiro amico suo, precans pro Hincmaro nepote suo, quem miserum appellat, utpote qui pro excessibus suis tam grauia sustinebat, petensque ut illum in suis necessitatibus adiuuet; Rainoldo comiti, pro rebus Remensis ecclesiae, quas receptas se habere significauerat, et de manibus diripientium ereptas: Theuderico illustri comiti, mittens ei nomina suorum in expeditionem, regisque seruitium properantium; item, pro muneribus argenti, quod regi moranti ad Dei seruitium in terra per paganos deserta mittebat; item, pro sollicitudine quam tempore Ludouici regis nuper defuncti susceperat idem Theudericus de filiis ipsius regis ne moleste acciperet, si eum commoneret causa dilectionis, uigilem esse debere apud filios eiusdem regis, ostendens quia non solum grandis praesumptio, sed etiam magnum periculum est, uni soli generalem regni dispositionem tractare, sine consultu et consensu plurimorum, notificans quoque de his quae sibi mandauerat, qualiter quondam inter reges Ludouicum, Lotharium et Karlomannum fuerit actum, et qualiter tunc sit agendum, subiungens capitula quaedam quae a tribus regibus, Ludouico, Karolo et Lothario simul conuenientibus constituta et confirmata fuerunt; item, pro quodam episcopo religioso, petens ut det ei locum loquendi secum, ut per ipsius interuentionem peruenire ualeat ad regis praesentiam, et ea quae rationabiliter postulauerit obtinere, et alia quaedam scribit etiam eidem Hugoni etiam filio Lotharii regis, significans se amicos et familiares habuisse patrem et auum ipsius Lotharium imperatorem, et quia salutem ipsius optabat, idcirco quod audierat de periculo eius, causa dilectionis ei notum faciebat, multos scilicet praedones conspirasse et conspirare secum, ipsoque principe atque auctore innumeras et horrendas fieri depraedationes, aliaque multa sceler perpetrari, quae omnia in caput ipsius redundarent, ostendens quam horrendum sit pro tantis sceleribus perpetuas poenas mereri, demonstrans haec eadem peruenisse ad synodum episcoporum in Neustria gestam. Insuper etiam quod regni moliretur peruasionem, sibique mandatum de praefato conuentu, ut ad eum mitteret atque moneret (iuxta quod leges praecipiunt) a tantis malis resipiscere, ipsosque malefactores a se disiungere, et a seditione ac regni peruasione se cohibere. Si uero ipsius commonitionem et mandata synodi obaudire non uellet, tam suae dioeceseos, quam de uicinis prouinciis episcoporum synodum conuocaret, et synodali episcoporum sententia eum, suosque complices atque fautores excommunicaret. Postea uero omnes hi episcopi eamdem excommunicationem Romano pontifici, et omnibus episcopis ac principibus per circumiacentia regna notam facerent. Unde monet eum tanquam filium, ut recogitet in quanto periculo sit, proponens ei diuinarum sententias auctoritatum, ut periculum suum recognoscere possit, hortansque ac monens, ut nulli adulatori credat ad peruasionem regni aggrediendam, inferens ut attendat, quid profuerit patruis eius, ut contra legem Dei regni peruasionem incoeperint, et quod pater eius pro labore, quo contra Dei uoluntatem laborauerat, et uitam perdiderit et regnum. Adiiciens quid leges de peruasoribus regni praecipiant. Subiungens etiam, quod rex eidem promiserit, et ex parte ostenderit, eum se uelle honoribus ampliare, et honoratum habere si culpa ipsius non fuerit. Admonens etiam, ut non auscultet hominum prauorum hortamenta neque imitetur malignantes, qui florent ad tempus, et cito sicut fenum arescent, sed obaudiat Scripturam sanctam uiridice dicentem: Exspecta Dominum, et custodi uiam eius, etc. Subnectens quoque, ut sibi de his certam et ueram responsionem remandet. Engilgario cuidam illustri litteras direxit huiusmodi: « HINCMARUS episcopus ENGILGARIO salutem. « Peruenit ad nos, quia hominem tuum Rathrannum irrationabiliter et inconuenienter periculosum sacramentum iurare fecisses, qui licet tibi seruitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute uestra esse debetis. Propterea mando tibi quia ualde miror te non intellexisse grauius esse periculum, cum hominem aut suadendo, aut terrendo in periurium mittas, quem si te solus periurares; quoniam in te unum periurium, imo pro periurio homicidium perpetrares, cum autem alium periurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus, ut si ita causa habetur, sicut ad nos peruenit, ab ecclesia et altario te abstineas, donec ad nos uenias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam poenitentiam accipias. » Leudowino amico suo, pro rebus et mancipiis Remensis ecclesiae in Prouincia consistentibus, saepe litteras direxit. Item Letuardo et Hilduardo aliisque in eodem pago degentibus, tam pro ipsis rebus, quam pro animarum salute scripta direxit. Achadeo comiti, pro rapinis quas audiebat ab eius hominibus fieri in ipsius comitatu, et pro uilla Spantia, qua ille annonam ecclesiae Remensis auferre disponebat: notificans ei, quod si aliquid inde raperet, tam ipsum quam suos excommunicaret, et alienos ab omni Christianitate faceret, atque per suum missaticum, quod de illo comite fieri debet, qui in suo comitatu iniustitiam faciat, exsequi procuraret. Amalberto illustri comiti, pro iniustitia quam audierat eum in suo perpetrasse iudicio, exigendo res cuiusdam interfecti ab eo, qui secundum commendationem ipsius eas in illius eleemosynam distribuerat; perhorrescens quod Christianus et moriturus admittere talia non expauerat, timens Dei futurum iudicium. Et ostendit per diuinam auctoritatem, quam graue perpetrauerit flagitium, reducens ad mentis oculos, ne forte mercenarius, non pastor, haberetur; iniustitiam uidendo et tacendo; et quia missus imperatoris erat, et capitula ipsius pro defensandis aduenis et incestuosis habebat. Unde tam eidem comiti, quam omnibus exactoribus atque iudicibus, qui in hoc resederant iudicio, uerbo Dei omnipotentis et banno imperatoris, episcopali auctoritate percipit, ut eumdem hominem nullus pro hac re condemnet, aut inquietet, uel contradictionem faciat, donec ipse praesul per seipsum, uel per missos suos hanc causam diligenter inquirat, et secundum leges ecclesiasticas et humanas hoc iuste et rationabiliter diffiniat, denuntians quod quisque hoc contra Dei praeceptum praesumpserit agere, primo secundum capitula legalia hoc eum emendare faciat; deinde secundum leges ecclesiasticas illum a communione Christianorum usque ad satisfactionem repellet. Denuntiat etiam, quia quoscunque ad placitum suum uenire mandauerit, ut hanc causam diligenter inquirat, et legaliter atque regulariter diffiniat; si uenire neglexerint, post tertiam commonitionem ab omni Christianorum consortio usque ad satisfactionem repellet, nisi rationabilem ostenderint excusationem. Adiiciens de flagellis quae patiebantur multi, et ostendens quod ideo haec tam duriter ex Dei uerbo annuntient, ut intelligant quanta sit offensa, in hac causa contra Dei praeceptum, et sacras praesumere Scripturas, admonens ne de peccatis alienis peccata sua accumulent. Sigeberto, pro praesumptione et praeiudicio quod egerat pro quadam ecclesia cuidam presbytero, mandatque et ut hoc praesentialiter emendet, et a talibus leuitatibus uel praesumptionibus se caueat, quia si non fecerit, suum de eo ministerium facturus sit, et caeteris episcopis, ut idem faciant, notificabit. [3,27] CAPUT XXVII. Quae aliquibus reginis scripta miserit. Irmingardi Augustae scribens, congratulatur audito religionis ipsius feruore, asserens se in precibus assidua pro ea dependere munia. Item respondens ad litteras, quas ipsa sibi direxerat, significantes intimasse illi quosdam homines, quia per eiusdem episcopi iussionem multa mala fierent erga res Auennaci monasterii, Berthae ipsius imperatricis filiae, asseuerans quod diabolus per eorum sit ora locutus mendacium, uelut est pater mendacii. Si quid uero homines ipsius iniuste fecerint in rebus ipsius monasterii, non degat; tamen quia et ignorauerit, et non consenserit, nec uoluerit indicat. De quodam praeterea manso, quod illa significauerat iniuste abstractum a praefato monasterio, asserit quod nulli homini, quantum sibi conscientia testimonium perhibebat, iniuste unquam mansum abstulerit, sed apud regem pro eo petierit, et obtinuerit, ut missos suos dirigeret, qui diligentissime hoc inter ecclesia Remensis et Auennaci monasterii possessiones aequa lance indagantes, decernerent. Nam ipse qui sua pro Christo dimiserat, nec uellet, nec indigeret, ea tamen quae sibi commissa erant, sine ratione et lege negligenter dimittere non audebat. Adiiciens esse multa de ipso monasterio, unde ipsius, filiaeque suae indigebat auxilio: petitque ut mittat missum suum strenuum et fidelem cum misso filiae suae, qui una secum quae corrigenda sunt ibidem corrigat, et uideat quam intentionem et uoluntatem ipse in talibus habeat, ne ipsis et sibi periculum, quod absit, exinde maneat: petitque ut animus ipsius sit semper sollicitus, ne alienae linguae facile credat, maxime de sacerdotibus Christi; quoniam diabolus, si non potest in alio, in hoc uelit intentionem ipsius fuscare, ut eam faciat in opinione indebita sacerdotum errare. Denique quod adiecerat ipsa, se pro eo suggessisse animo imperatoris Lotharii, contra ipsum fecisse illa testatur, non ut magnam, et Deo deuotam decet facere coniugem. « Ego, inquit, scio quia ei multa de me dicta fuerunt contraria; sed si uult poterit cognoscere non esse uera: tamen eum non audeo reprehendere, quia Dominus est, nec in eius persona dico, sicut legitur in Scripturis: Qui libenter audit uerba mendacii, ministros quoque habebit impios. Videlicet qui de piis erga eum uoluntarie loquentur impia. Qui illi ea dixit ex mea parte, quae mihi mandastis, aliter quam uerum sit dixit, male autem interpretatus est bene dicta. Si uoluisset cognoscere uerum, et aliquis missus mihi de supra ueniret, ut uera ex me cognosceret, sicut uenit, et me qualemcunque Christi Domini sacerdotem suggillauit, libentissime suo animo satisfacerem. De meo autem misso, sicut dominatio benignissima uestra mandauit, ut ad eum dirigam qui ei hoc affirmet, quod de eius infidelitate nihil uelim tractare, scitis quanta mendacia nunc per istud uadunt saeculum, et quanta sinceritas debeat esse in sacerdote, et quanta merito domno meo uelim seruare fidelitatem. Et idcirco ne mali interpretes male bonum interpretentur, hoc adhuc facere non possum. Tamen si uult credere domnus meus Lotharius, potest ueraciter cognoscere quia non tantum illi, sed nulli homini in mundo sum infidelis, et si uult credere, credat: sin autem, cum ille inter principes, et ego inter episcopos ante regem regum, et episcopam episcoporum uenerimus, tunc quid inde uerum sit, plenissime sine alicuius indicatione cognoscet, » etc. Berthae abbatissae Auannaci monasterii pro impedimentis, quae fratres ac seruientes monasterii Altuillaris, aliarumque uillarum Remensis ecclesiae patiebantur ab hominibus ipsius, postquam in hoc regnum illa deuenerat. Unde petit ut diligentiam studiumque adhiberi iubeat, ne tanta et sic insolita praeiudicia haec patiatur ecclesia de ipsius uicinitate, de qua solamen et gaudium pro ipsius bona uita et sobria conuersatione habere debebat. Quod si egisset, Deum proinde placabilem sibi faceret, et sanctam Mariam, sanctumque Remigium sibi conciliaret, ab ipso quoque obsequium episcopale haberet. Si uero suos corrigere paruipenderet, ipse licet inuitus aures regis inde pulsaret, ut si necesse foret, ut in tantum causa excresceret, ministerium ecclesiasticum, secundum regulas canonicas, in eam, suosque exereret. Irmintrudi reginae, pro Beluacensis Ecclesiae dispositione in pastoris electione, petens ut suggerat regi, ne a quocunque in quamcunque partem animus illius indebite posset inflecti de huius Ecclesiae dispositione, donec ipse in eius seruitium ueniens, quae ipsi necessaria fuerint notificans, ipsius iuribus pandat; et sic quae Deo sint placita, et illis utilia, Domino annuente, disponere procuret. Rotrudi Deo sacratae, et caeteris sororibus monasterii Sanctae Crucis, et sanctae Radegundis, pro electione abbatissae ipsius monasterii, pro qua rex praeceperat Frotario archiepiscopo, et Erardo, atque Angenoldo, ad praefatum monasterium pergere, et electionem regularem ibi facere: et si cuncta concors congregatio, uel pars quamuis minor, tamen melior, Rotrudem elegisset, constitueretur in ordine abbatissae. Si autem omnis congregatio concors illam abiecisset, et aliam eligeret, illa quam concorditer elegisset, in ordine abbatissae maneret, donec regi renuntiaretur, et quaecunque ibi fuisset electa, onus abbatissae susciperet, et Odila ad suum monasterium reuerteretur. Primores autem clerici et uassalli ad reginam uenirent, sub cuius defensione, post Dei et sanctorum eius, consistere deberent. « Propterea, inquit, diligite sorores ante omnia: et in priuatis collocutionibus, et in publico uestro conuentu, remittite et abiicite funditus a cordibus uestris omnes iniurias, et scandalorum fomites, quae hactenus inter uos ortae fuerunt: ut nulla de sorore sua uindictam, aut pro sermone, aut pro facto, uel pro aliquo despectu quaerat, aut a Deo, aut in saeculo. Quia sicut Dominus protestatur, sine concordia quidquid ei obtuleritis non illi placebit: siue enim oraueritis, siue sacrificium obtuleritis, siue uos afflixeritis, sine hac charitatis concordia nihil Deo placabile erit. Quia sicut dicit Apostolus: Etiamsi tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et scitis, quia regula quam professae estis, propter scandalorum spinas, quae oriri in monasterio solent, orationem Dominicam in matutinis et uespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari praecipit, ut timentes conuenientiam, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus. Quae dum prius egeritis, ne per uestram discordiam, quod absit, regularis electio de uestro monasterio pereat, adunate uos ad Dei uoluntatem, et regalis deuotionis unanimitatem, uestramque ipsam salutem, praesentem, scilicet atque aeternam, cum charitatis concordia, quae est omnium uirtutum mater, et cum humilitate, quae est custos ipsarum uirtutum, atque cum uera obedientia, quae scala est qua ad coelum pertingitur, et in uobis salubri electione concordatae, et uosmetipsas ad regularem normam reducite, et constringite ac conseruate; quia aliter, sicut melius ipsae scitis, saluae esse nequaquam ualetis. Et sicut animos ab inquietis motibus, ita et linguas a prouocatiuis iracundiae, uobisque nociuis sermonibus custodite, contestante Apostolo: Omnis clamor et indignatio auferatur a uobis cum omni malitia, et omnis sermo malus ex ore uestro non procedat. Ne sicut solent homines prius dolore commoti, et postea aliquo gaudio, quasi uictoriosi, obtinentes quae desiderant, exhilarati, de quocunque homine, quae non conueniunt aliqua uestrum dicat: ne et patientiae meritum inutilibus sermonibus coram Deo perdatis, et si aliquis fuerit, qui aliqua prouocatione quamcunque uestrum ad hoc instigare uoluerit, ut quaecunque indebita de quocunque proferat, qualiter illam comprehendere possit, ut rationabiliter damnare praeualeat, locum nec diabolus, nec astutus homo exinde aliquo modo habeat; sed tales uos exhibete, ut interius exteriusque decenter ornatae dignas atque exaudibiles orationes, et pro uobis, et pro seniore ac domina uestra, proque non solum amicis uestris, uerum etiam et pro inimicis, ad aures Dei mittere ualeatis. » Teutbergae abbatissae pro ordinatione Auennaci monasterii, quam ipse quondam cum Irmintrude regina disposuerat, de numero clericorum et nonnarum atque de rebus uillarum ipsius monasterii, uidelicet mille centum quinquaginta mansis; significans se disposuisse 20 clericos et 40 nonnas ibidem consistere posse, uictumque eis prouidisse, et res necessarias ac ministeriales instituisse, praeter luminaria, et caetera monasterii necessaria, ostendens quod Niuardus Remorum archiepiscopus de rebus Remensis Ecclesiae monasterium Altuillarense construxerit, et frater eius de suis proprietatibus, et quae alii boni homines ad eumdem locum dederunt, Auennacum exstruxerit monasterium, quodque ad Ecclesiam Remensem tradiderit, unde et chartae habebantur id aperte pandentes; sed per regium donum, sicut et aliae res huius Ecclesiae, ab externis a longo retro tenebatur tempore, etc. Richildi reginae, significans quod quando. Laudunensis parochia episcopo uacans in sua specialiter erat prouidentia, malefactumque sit de eleemosyna Irmintrudis reginae per quemdam praepositum Oriniaci monasterii, postea uero huic Richildi per Uuinifridum presbyterum contra sacras leges male sit obeditum, ut regularis abbatissa de ipso eiiceretur monasterio. Ostendit autem ex auctoritate sacra, quantum inde regina periculum habeat, et quia miserit ad eam qui moneret illam hoc euadere malum; illa uero non solum non emendauerat, sed malo peius superaddiderat, contra diuinam auctoritatem, neophytam scilicet in religione nouellam prouehendo ad regimen propter res terrenas acceptas ab illa. Adnectens, qualiter Hedenulfo episcopo in Laudunensi Ecclesia ordinato, monuerit illum, ut suggereret regi Karolo tam perniciosum factum dissoluere, et se atque reginam a tanto discrimine liberare. Sed quia quod monuerat perduci ad effectum non uiderat, ipse praefatum regem inde commonuerit: sed ille, ne reginam contristaret, quod male factum sciebat, non correxerit. Reducit etiam ad memoriam, qualiter praefatus rex, petente Irmintrude regina, de rebus tunc suis per concilium Parduli Laudunensis episcopi, priuilegium ad idem Oriniacum monasterium a se dictari, et a caeteris episcopis firmari rogauerit, et ipse rex confirmauerit. Hic autem praesul iussioni regis obediens, non suis uerbis illud priuilegium composuerit; sed sicut beatus Gregorius papa de quodam monasterio a quadam regina aedificato, ipsa petente, dictauerat, et ipse quoque dictaueri uel transtulerit, repetens maledictionem, quam domnus idem Gregorius contra praesumptorem illius monasterii iaculatus sit: adiiciensque, quod illa, quandiu in hac praesumptione et malefacto permanserit, quotiescunque corpus et sanguinem Domini accipere praesumeret, iudicium, id est, damnationem sibi accipiet; obsecratque monens illam, ut non sensus ipsius, aut alicuius suggestio eam decipiat, sed de remedio regis animae, ac de redemptione sua cogitet, et quod male actum est corrigere festinet. Illud etiam quod audierat illam perpetrasse, scilicet quia praefatum priuilegium, et praeceptum regale de ipso monasterio abstulerat, quantum malum fecerit pandit, et hoc ideo, ut se corrigat, ne damnationem incurrat. Et quia si res, ut audierat, et mancipia de praemissa muliere neophyta acceperat, pro committendo regimine monasterii, simoniacam haeresim incurrerit: et quod quandiu eidem haeresi quisque fauerit, in corpore unitatis Ecclesiae catholicae coram oculis Domini esse nequibit: monens ut legat capitula regulae sancti Benedicti de ordinatione abbatis, uel abbatissae, et inueniet, quam grauiter pro hac ordinatione in Spiritum sanctum, quo ipsa regula est promulgata, peccauerit: ex diuinis institutionibus propalans, quantum periculosum malum, tam ipsa regina, quam emptrix illa subierint: petens, ut quae ille ex debito ministerii sui cum gemitu scribit, pro salute ipsius, et remedio animae regis, benigne suscipiat, et quia magna ex fidelitate hac scribere curauerit, agnoscat. Leutgardi Ludouici Transrhenensis coniugi, pro suis missis, quos ad eumdem Ludouicum regem mittebat, ut per eius interuentionem ad illius praesentiam peruenirent, et eius intercessione ac dispositione rex idem strenuos missos ad Remensem dirigeret urbem, qui eam, et monasteria sibi subiecta saluare possent ab impetu superuenientis exercitus Transrhenensis. Irmingardi coniugi Bosonis inclyti uiri, pro rebus Ecclesiarum Dei, quam audierat sufficienter litteris sacris imbutam ab Anastasio quodam didascalo. Unde petit, ut qui eam dedit scire, det bonum uelle, et posse, atque perficere. Monens ut hortetur uirum suum timere Deum, et eius custodire mandata. De rebus etiam ecclesiasticis, quas sicut audierat ab ecclesiis abstractas suis hominibus diuiserat, ut ostendat illi ex Scripturis sanctis quam graue iudicium proinde sit a Deo prolatum, et caetera. Item Berthae uxori Gerardi comitis pro rebus Ecclesiae sibi commissae in Prouincia sitis, quas eidem Gerardo tuendas atque ordinandas commiserat: petens ut ipsa strenua sit interuentrix apud coniugem suum pro rebus eisdem. Irminsindae cuidam matronae, pro quodam diacono, quem illa comprehendi iusserat, et in seruitium suum redigi, reddens rationem qualiter idem diaconus liber legitime factus fuerat, et quomodo eius recipiens libertatem diaconum licenter ordinauerat: ostendens, quod si seruus ipsius fuisset, neque libertatem habuisset, et tanto tempore post ordinationem suam sine illius repetitione mansisset, secundum sacras leges iam in seruitium repeti non posset; quanto minus ille qui colonus ecclesiasticus, et non alicuius fuerat, et legaliter liber factus, canonice ordinatus, et Ecclesiae, atque ordinatori suo proprius erat effectus, monetque ut talem praesumptionem ulterius de ipsa non audiat, quia si hoc illa praesumeret, ipse hoc legaliter atque regulariter uindicare studeret, adiiciens illam se taliter commonere, quia charam familiaritatem ipsam habebat. [3,28] CAPUT XXVIII. Quae sibi subiectis monita salutis ediderit. Sibi quoque subiectis nonnulla scribens, ut pater filios, de multis solerter instruit necessariis, tam spiritualibus quam temporalibus. Richaldo chorepiscopo, et Rodoaldo archipresbytero, pro synodo comprouinciali apud Carisiacum palatium regium habenda: mandans ut notum faciant omnibus per omnem parochiam Remensem, ut qui se laesos existimant, ad ipsam synodum conuenire procurent, quosdam uero cum auctoritate inuitent, et uenire commoneant. Sed et Milonem cum filia sua, qua Fulcricus abusus fuerat, et omnes qui consentanei fuerunt in illa indebita coniunctione presbyteri, et in quorum parochiis consistebant, ex uerbo Dei, et suo, atque ex banno regis ad eamdem synodum conuenire iubeant. Ansoldo Gerolo, et Hadrico, pro inquisitione cuiusdam fratris Ragamfredi ministerialis sui, et ut, si necesse esset, libera, saluaque custodia detineretur, ne aufugeret, sibique adduceretur. Mandans etiam eidem Rogamfredo, ex auctoritate Dei ac sua praecipiendo, ut cum ipsis in eadem permaneat inquisitione. Cui etiam postquam recesserat, in alienis parochiis immoranti litteras mittit, reuocans eum auctoritate canonica, ut ad metropolim suam redeat, et eius se humilitati repraesentet; uel si de ipsius iudicio quaeritur, synodo regulari adesse festinet. Gisloldo canonicorum praeposito, pro facultatibus sibi commissis, et indebite usurpatis, qui pro hac te irregulariter ab ipso discesserat, monetque auctoritate canonica, ut redeat, et de his, quae illi opponebantur, satisfacere studeat. Theodacro quoque praeposito, pro eodem Gissoldo, pro quo Irmintrudis regina precabatur, ut partem collaborationis suae, quae rationabiliter ei competebat, dari iuberet; si qua uero illi debebantur in hoc episcopio, eidem redderentur: quod et idem episcopus fieri iubet, et quia dixerat se missaticum habere ex parte reginae ad canonicos, mandat ut si uenerit ad eos, sicut missus reginae uenerabiliter suscipiatur. Gerardo decano, pro quodam Radulfo excommunicato, qui ad se uenerat petens poenitentiam. Cui praecipit ut Remis eamdem accepturus, ueniret cum femina sanctimoniali, quam sibi coniunxerat. Iubet autem huic presbytero, ut commendet aliis presbyteris, quatenus magnam sollicitudinem de illis accipiant, quatenus scilicet, si quilibet eorum infirmitate praeuentus fuerit, de qua se putet euadere non posse, si promiserit, quia de peccato suo ex corde poeniteat, et per dignos poenitentiae fructus illud se coram testibus emendare, ac episcopi iussioni obedire profiteatur, absolutus existat. Sigloardo archipresbytero, Ansoldo quoque, et caeteris quibusdam, quos inquisitionem facere de quodam presbytero iusserat: quibus hunc ordinem in eadem inquisitione tenere praecipit, ut quoniam, audierat eumdem presbyterum suis quibusdam facultatibus contra leges exspoliatum, suis omnibus reuestiretur, antequam suis accusatoribus respondere cogeretur, ne contra legem fieret, et ipse praesul a presbytero legem tollendo, eamdem quoque sibi auferret: praecipiens etiam, ut si comes ipse presbyterorum rebus exspoliari iusserat, hoc illi emendare per uadium faciat, disponens qualiter inde fiat. Si uero ipse comes hoc fieri negauit, ipsi qui ab eo res suas abstulerunt, eidem presbytero legibus emendent, de poenitentia illorum ipse praesul dispositurus secundum illorum recognitionem. Quod si comes ita facere noluerit, renuntient illi, ut ipse hoc indicet regi. Postquam haec acta fuerint, ita rationem huius aggrediantur iudicii, ut prouideant ne per ignorantiam accusatores ipsius presbyteri rem talem alicuius impulsu praesumant, unde damnari possint, sicut prouideri debet, ne presbyter iniuste damnetur. Post haec adiurent accusatores uel testes eorum in illorum baptisma, et aliis diuersis adiurationibus, ne odio, uel inuidia, aut timore alicuius, uel hortamento de ipso presbytero mendacium proferant, nec pro gratia, uel amore, aut praemio inde ueritatem reticeant. Notificetur etiam eisdem accusatoribus et testibus, quales personas ad accusationem presbyteri, uel ad testimonium super eum sacri canones recipi non permittunt, et qualiter discuti debeant et accusatores et testes. Omnia uero quae accusatores uel testes de singulis causis testificati fuerint, describantur, et coram omnibus legantur, ut ita fuisse dicta comprobentur. Describantur quoque omnes qui in hoc placito fuerint, tam de presbyteris quam de laicis, prout necessitas esse uisa fuerit. Et ut accusatores suam praesentiam, testes uero iuramentum iure polliceantur se daturos in proximo placito, quod canones presbytero donent ad licentiam se defendendi uel respondendi. Quod placitum eidem presbytero denuntietur ad triginta dies, ut ita praeparatus ueniat, quo se uel canonice purificet, uel concredat. Quod si non fecerit, canonicam se suscepturum sententiam sciat. Mittant quoque bannum, Dei et sacrorum canonum auctoritate, regisque ac praesulis interdictione, ut nemo ipsi presbytero ullas insidias praeparet, aut aliquam uiolentiam faciat; sed nec eius accusatoribus uel testibus, donec ista causa legalem diffinitionem accipiat, praecipiens etiam quod fieri deberet de illis hominibus, qui altera uice, quando ipse presbyter fuerit accusatus, iurauerunt, et suum sacramentum iudicio approbauerunt, tunc autem se periurasse dicebant. De terra quoque Ecclesiae pertinenti, unde contentio uentilabatur inter comitem et presbyterum, quid fieri deberet, et ut his quae mandabat comes, obediret: aut si nollet, proinde ad placitum coram rege et fidelibus ipsius, tam episcopis, quam laicis ueniret. Quod si presbyter aliis obedientibus obedire nollet, ad synodum comprouincialem canonice prouocaretur. Item Sigloardo et Ansoldo, pro eadem inquisitione, succensens eos, quod negligenter illam sint exsecuti, et caetera. Item pro quodam presbytero, qui ea, quae de suo ministerio quondam didicerat, post ordinationem suam per incuriam fuerat oblitus, unde iusserat eum aliquandiu sub custodia reclusum seruari, ut saltem per hoc amaritudo aliqua mentem illius tangeret, et a peccato purgaret, et caetera. Item pro ieiunio triduano, quod rex cum episcopis et caeteris fidelibus suis disposuerat fieri pro pace sanctae Dei Ecclesiae, qualiter fieri dederet. Item pro quodam presbytero Auennaci monasterii, qui denotabatur super thesauro ipsius ecclesiae dudum perdito. Item Sigloardo et Rodoldo, pro quodam presbytero, cui consenserat, suadente Sigloardo, ut libello suae professionis a regimine plebis sibi commissae redderet se alienum, et alium in suo loco expeteret ordinandum: sed colludium quod habebat factum sibi celauerat, uidelicet ut alumnus eius sine consensu senioris sui, in loco ipsius ordinaretur, et quia xenium reuadiare dolose fecerit, ut eumdem suum alumnum, contra episcopale interdictum, et caetera quid inde fieri deberet exsequentia. Item Sigloardo, pro presbytero ecclesiae sancti Iuliani, qui furatus fuerat lampadem sancti Remigii, unde ualde redarguit istum, quia id factum compererat, et sibi tacuerat, cum idem praesul uices suas eidem Sigloardo, teste Domino, commendauerit, qui eumdem presbyterum in arctissima custodia debuerat retrudere, non per fideiussores dimittere: quod quia prius non fecerat, uel nunc faciat. Carcer quoque firmiter a uicedomino restauretur, et custodes, si necesse fuerit, adhibeantur. Item Rodoldo, succensens eum pro eo quod incaute soluerit quod ipse praesul canonice alligarat, et aliis presbyteris missam celebrare permiserit in quadam capella basilicae cortis ecclesiae subiecta, praecipitque quid inde fieri debeat. Anselmo cuidam monacho, praecipiens ut describat omnia, quae in monasterio, ut uidetur, Altuillarensi, ante ipsius praesulis ordinationem facta, uel collata fuerunt, et quaeque postea: numerum quoque fratrum ac famulorum eis seruientium, et si qua exinde suo tempore dispensata fuerunt, et in quos usus, uel per quas personas, et ita ueraciter omnia describantur, ut missi dominici nihil ibi falsum possint inuenire. Ratramno praeposito monasterii Orbacensis similiter. Item Ratramno pro quadam praestaria, quam Amalraus canonicus habuit, et ipsius obitum collaborationem eius idem praepositus diripi iusserat. Quapropter excommunicat eum, in pane et aqua constituens tam, ipsum quam complices eius in hoc facto, donec restituantur haec quae iniuste abstulerant. Althario cuidam sacerdoti uel decano, pro presbytero de Ecclesia Vindonissae, quem Leutardus senior ipsius uillae legem et omnem auctoritatem de ipsa expulerat Ecclesia, et alteri presbytero ex alio episcopatu eamdem Ecclesiam commiserat. Quem presbyterum superinductum excommunicat, ne in omni Remensi parochia missam celebrare praesumat, neque communionem ecclesiasticam accipiat, nisi forte munus uiaticum, grauis aegritudinis causa, et hoc ita, ut mox si conualuerit, de parochia ista recedat. Parochianis autem Ecclesiae praedictae auctoritate Dei praecipi iubet, ut nullius presbyteri missam in eadem ecclesia audiant, nisi illius iniuste expulsi presbyteri, donec ipsius causa diffiniatur, nisi forte idem presbyter pro infirmitate eis missam celebrare non potuerit, et caetera. Altmanno monacho, atque presbytero, quem procul obedientiae causa direxerat, pro his, quae inuenerat in quibusdam litteris sibi per hominem quemdam Harduici archiepiscopi datis: scilicet reputari eidem Altmanno, aspirare uelle ad beneficia, et negotia saecularia, quae non conuenirent eius professioni et saluti. Unde praecipit, ut quantocius ad monasterium suum redeat, ubi lectioni et orationi, deflendo delicta suae iuuentutis, uacare procuret, et caetera. Lantardo cuidam sacerdoti, qui de parochia Remensi Ebonis episcopi causa discesserat, quem petit, ut si qua, prout audierat, de uita et actionibus beati Remigii apud eumdem habebantur conscripta, praeter illa quae ex antiquo de Ecclesia Remensi legebantur, ea quantocius, aut ipse sibi afferat, aut sub sigillo transmittat, offerens se postea eidem in quibuscunque indiguerit promptum, et prodesse paratum. Si uero ad locum suum redire uoluerit, eum libenter atque benigne recipere, et mox ut uenerit, canonicam praebendam, et ordinem pristinum inter fratres concedere, et secundum quod sibi commodum, et illi opportunum fuerit, solatium, ut eum apud se manere delectet, impendere: pandens rationem, unde ille metuere ferebatur, quare scilicet ipse ordinatos ab Ebone post suam depositionem, a gradibus acceptis remouerit, et qualiter post modum sententiam suam temperauerit. Rodoardo praeposito, et caeteris fratribus canonicis Ecclesiae Remensis, pro receptione Odalhardi et Waltarii nepotum Isaac episcopi Lingonensis, qui ab ipsa congregatione irregulariter discesserant, praecipitque quo modo recipi, et qualiter haberi uel conseruari debeant: quibus etiam pro reuersione ipsorum commonitorias direxerat litteras. Pro receptione quoque Adalgaudi diaconi tam cononicis, quam monachis scribit, ostendens eum qui se recognouerat per suam negligentiam ipsius offendisse animum, se in gremio suae delectionis, et paternitatis recepisse, quemque benigne ac familiariter fratrem, et filium suscipi, et benignitatis ei beneficia iubet impendi. Pro quo rex etiam Ludouicus precatorias ei per eumdem direxerat. Rotfrido praeposito, pro correctione Odelcalci monachi, quem audierat inobedientem existere, et duris moribus, suaeque uoluntatis esse pertinacem, dans exempla sacrae auctoritatis, quae illi legerentur, ut se corrigeret. Gontario et Odelhardo archipresbyteris, commonitorium ministerio ipsorum aptum describit in capitulis tredecim. Gontramno praeposito, pro famulis monasterii sibi commissi, qui suas terrulas, et debita sibi stipendia querebantur auferri ab eo, quod emendari secundum quod iustum fuerit, iubet. Gothescalco monacho, qui erat prolapsus in haeresim, de quibusdam sententiis auctorum, quas ille non bene intelligebat, uel exponebat, maxime Prosperi, quarum sensum per sententias praecipue beati Augustini exponit, et caeteros idoneos proponit testes apostolicae fidei doctores: quorum sequendam in omnibus admonet esse doctrinam, ostenditque testimoniis manifestis, Deum et bona praescire et mala, sed mala tantum praescire, bona uero et praescire et praedestinare. Unde praescientia esse potest sine praedestinatione: praedestinatio autem non potest esse sine praescientia, et quia bonos praesciuit et praedestinauit ad regnum; malos autem praesciuit tantum, non praedestinauit, nec ut perirent sua praescientia compulit. Ubi diffinitioni subscribere idem Gothescalcus pertinacissime recusauit. Scripsit quoque idem domnus Hincmarus ad monachos Altuillarensis coenobii, pro eodem Gothescalco, ut si se recognosceret, antequam anima illius egrederetur de corpore, et spiritalem et corporalem humanitatem exhiberent illi ostendens auctoritatem ecclesiasticam ex uerbis orthodoxorum super huiusmodi excommunicatis. Amalgiso et Ragberto fidelibus suis, pro rebus Ecclesiae suae in Aquitania sitis, pro quibus Regimundo litteras miserat, deprecans ut eisdem missis suis adiutorium pro rebus ipsis euindicandis impenderet, praecipitque istis, ut easdem rex ex integro recipiant, et habeant in sua prouidentia. Petro fideli suo, pro rebus in prouincia consistentibus, mittens ad eum quosdam fratres, qui cum ipsius consilio de fidelitate sua et utilitate rerum tractarent, et res ipsas ac redditus, atque facultates ipsarum disponerent. Et quia audierat, quod quaedam sine consilio ipsius Petri exinde facta fuissent, quasi ex eius auctoritate, excusat se non id iussisse, nec uoluisse: mandans ei per capitula, qualiter easdem res disponi uolebant, et quae personae ab ipsis rebus, et de quibus uillis ad se uenire deberent. Eurardo sororis suae Hildegundis filio uel genero, instruit scripto qualiter erga Ludouicum regem Transrhenensem se gerere deberet, ne suum alodem, quem in Allemannia habebat, ab eo auferret, pro eo quod ipsius dominium idem Eurardus dimiserat. Pro quo etiam praefatae sorori suae scribit, petens ut illius domnum prudenter ordinet atque disponat. Plebeiis quoque quibusdam personis, uillarum scilicet ministerialibus, pro rebus ministeriorum suorum nonnunquam scribens, prudenter atque rationabiliter disponebat, qualiter res sibi commissas tractare deberent. Generaliter etiam omnes sibi commissos tam uerbis, quam litteris instruens, edocebat qualiter iuste, pie et caste uiuerent, quam reuerenter atque deuote ieiunia constituta tractarent: pro his qui obiisent, tam episcopis, quam aliis quibuscunque personis, qualiter Domini clementiam exorarent, et ut personae Deo placitae in uacantibus eligerentur episcopiis, tam ieiuniis quam orationibus Dominum postularent. In diuersis quoque synodis capitula nonnulla, et ualde utilia edidit, suisque seruanda dedit. Diuersis nec non Ecclesiis suae dioeceseos, maxime si contigisset pastoribus uiduari, consolatoria dirigens scripta, qualiter a Deo primum huiusmodi solamen requirerent, instruebat: qualiter etiam a terrenis principibus liberam sibi concedi quaererent electionem, et ut impetrarent tam per seipsum, quam per litteras et legatos suos elaborare studebat. Impetrata uero qualiter exercerent, et quomodo immunes ab omni peruersitatis fraude seipsos in exsequendo custodirent, data forma electionis edocere curabat, ad nullam specialiter intendens, personam; sed quae concorditer ab omnibus, uel utiliter a pluribus ac melioribus eligeretur, attendens. [3,29] CAPUT XXIX. De libro edito a se qualiter Domini uel sanctorum sint imagines uenerandae, etc. Scripsit etiam librum flagitantibus coepiscopis fratribus suis, qualiter imagines Saluatoris nostri, uel sanctorum ipsius uenerandae sint, cum epilogo quodam metrice digesto. Respondet quoque ad interrogationes cuiusdam: cur apostatae baptizati, et impositione manus episcopalis consignati, extra ordinem diaconii, uel presbyterii ad agendam poenitentiam manus impositionem accipiunt. Scribit et cuidam archiepiscopo de praecipuis tractans sacramentis humanae salutis. Item cuidam episcopo, ad interrogata ipsius respondens de ordinationibus episcoporum, uel translationibus de ciuitate ad ciuitatem: et de Actardo Namnetensi episcopo, qui expulsus a quodam Britonum duce, in uacante Morinensi Ecclesia aliquandiu demoratus, petente clero ac plebe prouinciae Turonensis, et conuenientibus episcopis, in eadem metropoli fuit incardinatus. Item cuidam fratri, de homine, qui cum quadam femina concubuit, et postea sororem ipsius in coniugium duxit. Scribit etiam apologiam pro se, cunctis eam legere uolentibus contra eos qui calumniati sunt illum apud Ioannem papam, qui synodum habuit Trecas, a quo et benigne idem praesul suscipiebatur, quibus et in synodo tunc respondit pro tempore, postmodum uero excusare se litteris non neglexit, asserens se decretales epistolas pontificum Romanorum uenerabiliter suscipere atque tenere, cum calumniarentur inimici, has eum nolle ad auctoritatem recipere. Item de Nicaena synodo, et de abiectione, uel restitutione Hincmari Laudunensis episcopi. De hoc quoque quod calumniabantur eum dicere non maioris dignitatis esse papam Romanum, quam existeret ipse. Sed et de Karlomanno, et aliis conuiciis sibi per calumniam illatis, de quibus eum ueritas excusabilem reddidit. Scripsit praeterea plura, ad quae nos enumeranda sufficere non putamus. [3,30] CAPUT XXX. De translatione corporis sancti Remigii a monasterio ipsius, et obitu Hincmari episcopi. Excrescentibus tandem flagitiis, contra quae ueluti murus inexpugnabilis semper obstiterat, gens Nortmannorum per omne Francorum diffunditur regnum. Et quoniam ciuitas haec tunc absque muro habitabatur, accipiens ille quod sibi charius in thesauris habebat, corpus uidelicet beati Remigii, siluestria loca trans fluuium Matronam expetiit, et apud uillam Sparnacum idem sacrum corpus aliquandiu custodiuit. Denique dum ibidem moraretur, apud eamdem uillam diem clausit ultimum, cuius corpus ad monasterium sancti Remigii relatum et post ipsius sancti tumulum in sepulcro, quod ipse sibi praeparauerat, est sepultum. Cuius epitaphium ab eo dictatum habetur huiusmodi. Nomine non merito, praesul Hincmarus, ab antro Te, lector, tituli, quaeso, memento mei. Quem grege pastorem proprio Dionysius olim Remorum populis, ut petiere, dedit. Quisque humilis magnae Remensis regmina plebis Rexi pro modulo, hic modo uerme uoror. Ergo animae requiem nunc, et cum carne resumpta, Gaudia plena mihi haec quoque posce simul. Christe, tui clemens famuli miserere fidelis: Sis pia cultori sancta Maria tuo. Dulcis Remigii sibimet deuotio prosit Qua te dilexit pectore, et ore, manu. quare hic suppetiit supplex sua membra locari, Ut bene complacuit, denique sic obiit. Anno Dominicae incarnationis 882; Episcopatus autem sui 32, mense 7 et die quarta.