[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. De successoribus beati Remigii. Beato Remigio successisse traditur Romanus, Romano Flauius, post quos Mapinius, cui potestas regia quaedam cessisse reperitur praedia, deinceps ab Ecclesia Remensi possidenda. Huius quoque temporibus Suauegotta regina Remensi Ecclesiae tertiam partem uillae Virisiaci, per testamenti paginam, delegasse reperitur. Quam partem uillae ipse quoque praesul Teudechildi praefatae reginae filiae, usufructuario, per precariam, saluo Ecclesiae iure, concessit; ita duntaxat, ut post eius obitum, absque ullo praeiudicio, sicut ab ea meliorata fuisset, ad ditionem Remensis reuocaretur Ecclesiae. Quae scilicet Teudechildis regina postmodum nonnulla, per testamenti sui auctoritatem, tempore domni Egidii, Remensi contulit Ecclesiae praedia. [2,2] CAPUT II. De Egidio praesule. Qui praesul Egidius in episcopatu Mapinium legitur secutus, episcopiumque inuenitur auxisse, arua scilicet et mancipia nonnulla emisse, quarum eius emptionum adhuc quaedam quoque reperiuntur instrumenta, ut illud quo campos duos ab Oboleno super fluuium Rotumnam legitur dato pretio comparasse, quorum unus modios mille tenere sementis, alter inscribitur quadringentos. Villarem etiam quemdam a Bertulfo quodam, cum adiacenti campo modios centum tenente. Partem quoque cuiusdam siluae a Charibodo quodam reperitur emisse. Necnon apud regiam maiestatem immunitatis praeceptum ecclesiae suae obtinuit, ut ab omni fiscali functione uel mutilatione prorsus haberetur ac permaneret immunis, omnia quoque data ecclesiae stabilem obtinerent firmitatem. Childebertus etiam rex uillarem quemdam situm in Vosago, prope fluuium Saroam, tam ipsi quam ecclesiae suae possidendum, instrumentis adhuc manentibus, inuenitur tradidisse. Huius praesulis tam uitam quam praedicationem Fortunatus Italicus, qui tunc apud Gallias in metrica insignis habebatur, his studuit commendare uersibus: Actibus egregiis uenerabile culmen Egidi, Ex cuius meritis creuit honore gradus, Subtrahor ingenio, compellor amore parato, Laudibus in uestris prodere pauca fauens. Namque reus uideor tantis existere causis, Si solus taceam quidquid ubique sonat. Sed quamuis nequeam digno sermone fateri, Da ueniam uoto me uoluisse loqui. Exiit in mundo gestorum fama tuorum, Et propriis meritis sidus in orbe micas. Clarior effulges quam lucifer ore sereno. Ille suis radiis, tu pietate nites. Nil lupus insidiis canto subdu it ouili, Te pastore sacro peruigilante gregem. Facundo eloquio coelestia dogmata fundis, Ecclesiae creuit te monitore domus. Pontificis studio correctio plebis haberis, Ne tenebrae noceant semita lucis ades. Cunctorum recreas animos dulcedine uerbi, Qui satias epulis, pascis et ore greges. Praecepta implentur, non solo pane cibamur. Delicias capimus, quas tua uerba ferunt. Ut gaudet corpus cui mitior esca paratur, Sic animae gaudent, si tua lingua sonet. Haeresis illa cadit forti te milite Christi: Acquiris regi, qui dedit arma tibi. Qui purgas spinis agros sermone colente, Et mundata Deo surgit ubique seges. Qui uenit ut exsul, tristis, defessus, egenus, Hic recipit patriam te refouente suam. Quae doluit tollis, gemitus in gaudia uertens: Exsilium remouens reddis amore lares. Pauper habere cibum, meruit quoque nudus amictum. Inuenit hic semper quae bona quisque cupit. Coasultum tribuis generaliter omnibus unum. Qui populi pater es, tot pia rite regis. Haec tibi uita diu, Domino tribuente, supersit, Atque futura micet lucidiore die. Ab hoc praesule Gregorius, etiam Turonensis benigne quondam se narrat fuisse susceptum, quando Siggo quidam Sigeberti regis referendarius, uirtute beati Martini cuius idem Gregorius tunc secum habebat pignora, in sacrario domus ecclesiae Remensis auditum surdae recepit auris. Qui tamen Gregorius in Historia gentis Francorum de hoc praesule narrat, quod legatus ex parte Childeberti regis Sigeberti filii, ad Chilpericum regem patruum ipsius Childeberti, cum aliis legatis missus fuerit. In qua legatione constitutum fuisse refert, ut ablato Guntramni regis Chilperici fratris regno, in se coniungere pacem deberent. Qua pactione firmata, legati cum magnis ad Childebertum sunt muneribus regressi. Item quod postquam Chilperico filius natus est, et ipse Parisios peruasit, legatis Childeberti ad eum uenientibus, primus inter eos hic pontifex fuerit, qui data suggestione, pacem, quam Chilpericus cum praefato Childeberto fecerat, ut conseruaretur, Childebertum petere promunt, cum fratre uero ipsius Chilperici Gontramno pacem habere non posse Childebertum: quia partem Massiliae post mortem abstulerit patris, fugacesque suos retinens, nolit ei remittere. Adiecit etiam Chilpericus, in multis eumdem fratrem suum esse culpabilem, cuius colludio pater huius Childeberti fuerit interfectus. Unde legati quoque permoti ultionem debitam super eum uelocius inferri petunt; idque ut est iuramento firmatum, datis et acceptis obsidibus, discesserunt. Pro quibus legationibus rex Gontramnus huic archiepiscopo semper erat infensus. Unde et cum pacem postea fecisset cum Childeberto, hortatus est eum, ut nullo modo crederet, aut haberet hunc raesulem, conuicians eum periurii crimine. Postea denique dum quidam reus torqueretur, qui ad percutiendum Childebertum regem a Fredegunde regina fuerat missus, confessus est hunc episcopum socium fuisse in quorumdam consilio ad interficiendum eumdem Childebertum regem. Nec mora; episcopus rapitur, et ad Metensem urbem, cum esset ualde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur. Ibique dum sub custodia degeret, rex episcopos accersiri ad eius examinationem praecepit, et apud Virdunensem urbem initio mensis octaui [Augusti] adesse iussit. Tunc a quibusdam clam sacerdotibus increpatus, cur hominem ab urbe rapi absque audientia, et in custodiam retrudi praecepisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas ad omnes regni sui pontifices, ut medio mense nono ad eum discutiendum in urbe supradicta deberent adesse. Denique conuenientes pertracti sunt usque ad Metensem urbem: ibique et Egidius praesul adfuit. Tunc rex inimicum sibi eum religionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ducem ad negotium dirigit prosequendum. Cuius propositio prima haec fuit: Dic mihi, o episcope, quid tibi uisum fuit, ut relicto rege, in cuius urbe episcopatus honore fruebaris, Chilperici te regiis amicitiis subderes, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exsilio condemnauit, regnumque peruasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo peruasionis ordine suo subiugauit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulauit. Villas uero quas memoras, per istius regis chartas emerui. Quo proferente easdem in publico, negat se rex haec largitum fuisse. Requisitus Otto, qui tunc referendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negans se subscripsisse. Haec igitur causa primum fallax episcopus repertus esse dicitur. Post haec epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunechildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant. Similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmus qui terris est editus non arescit. Unde prorsus manifestum est ideo haec scripta, ut superata Brunechilde filius eius opprimeretur. Item alia nonnulla eidem praesuli obiiciuntur, tam de pactionibus regum, quam de perturbatione patriae, quorum quaedam negauit, quaedam negare non potuit. Et dum altercatio diutius traheretur, adfuit etiam abbas Epiphanius basilicae sancti Remigii, dicens quod duo millia aureorum, speciesque multas pro conseruanda Chilperici regis amicitia idem praesul accepisset: et cum legatis, qui cum episcopo missi fuerant ad memoratum regem, propalat idem abbas, qualiter de excidio regionis ac regis Gontranni conuentum fuerat, et ut gestum est ex ordine narrat. Haec audientes episcopi, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes, triduani temporis spatium deprecantur tractandi: scilicet ut ullum modum reperire posset episcopus per quem se ab obiectis excusare ualeret. Sed illucescente die tertia, conuenientes in ecclesiam interrogant episcopum, ut si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: « Ad sententiam dandam super culpabilem ne moramini. Nam ego noui me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis, matrisque eius egi: ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina noui, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt. » Haec episcopi audientes, ac lamentantes fratris opprobrium, obtenta uita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, remouerunt. Qui statim ad Argentoratensem urbem, quam nunc Strateburgum uocant, deductus exsilio condemnatus est. In cuius loco Romulfus filius Lupi ducis, iam presbyteri honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epiphanio ab abbatis officio, qui basilicae sancti Remigii praeerat, remoto. Multa enim auri argentique in huius episcopi regesto pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt illata; quae uero de tributis, aut reliqua ratione Ecclesiae inuenta sunt, ibi relicta. [2,3] CAPUT III. De sancto Basolo. Huius Egidii tempore sanctus Domini Basolus, ex territorio Lemouicino, regione Armoricana, nobili prosapia oriundus, a partibus Aquitaniae, patrocinia beatissimi Remigii desiderabiliter appetens, Remensem deuenit ad urbem. Cui aduenienti comes itineris apparuisse traditur angelus Domini, quem constat habuisse praeducem, dum destinatam ingreditur urbem. Hunc dignissime praefatus praesul Egidius suscipiens, cognito peregrinantis desiderio, petitusque secretioris conuersationis habitaculum concedere, libentissime cessit, sicubi sibi placitum Dei famulus infra episcopium Remense ualuisset reperire. Inuenit tandem, superna disponente gratia, locum sibi congruum in uico Viriziaco, ad radices montis Remorum, quem nemus inde incipiens obumbrat Rigetium. Eo loci tunc temporis erat coenobium, numero duodecim monachorum. Hic igitur benigne susceptus a fratribus, traditur ab abbate litteris imbuendus. Nec longum, sic doctrina emicuit, ut coaetaneos et contubernales sapientiae luce praeiret. Nulla illi propensior cura quam, aut in lectione uel sermone de Deo, aut in oratione loqui cum Deo. Transitoria despiciens, et aeterna concupiscens, uictus pensam pauperibus erogabat, pauxillum sibi duntaxat reseruans, ad infirmitatem corporis sustentandam. Ita uirtutum crescens culmine, solitariam concupiscit uitam, fastigiumque, ad secretius habitandum, contigui deligit montis, in quo cellulam cum oratorio construit, ubi liberius coelesti deseruiret contemplationi. In qua inclusionis habitatione per quadraginta traditur annos Deo militasse, et contra serpentis antiqui tentamenta uiriliter dimicasse, ieiuniis, eleemosynis, uigiliis, orationibus, atque lectionibus indesinenter uacans, et ad se uenientes doctrinae sanctae luce perfundens. Dum hic igitur almifica conuersatione decertat, placuit supernae pietati uirtutem sui militis euidentibus ostendere signis. Nam, orante illo, Dominus aquam ei montis in uertice produxit e silice, quae sub sancti sepulcro fertur exsilire, ac per ecclesiae fundamenta quasi de uasculo sese profundere, haustu dulcis, et ad potandum salubris. De quo uidelicet fonte multi sanitatum remedia, potantes, uel balneis utentes, seu capita diluentes, consequuntur aegroti. Quodam denique tempore, cum puer quidam priuatus oculorum ab aetate primaeua lumine, Annegiselus nomine, ante fores excubaret ipsius, duodecimo suo caecitatis anno, lapsa uirtute coelitus, orante uiro Dei, luminis est honore donatus. Quod diuinae claritatis miraculum comperientes monachi, magnis gratiarum actionibus Deum glorificant in clarificatione fidelis serui sui. Accidit etiam quodam uenatore, Attila nomine, in saltu eius cellulae contiuo aptum insequente, ut usque ad ipsius praesentiam fera perueniret, et quasi liberandam se per ipsum credens, ad pedes eius, deposita feritate, procumberet, canesque naturalis obliti sagacitatis, eam insequi parcerent. Exinde mos, imo uirtus Christi, ad honorem dilecti famuli sui, adhuc modo seruatur, ut promota quaelibet uenatio, si aggestum in circuitu siluae ipsius prominentem fuerit ingressa, nec canum ulterius insequatur auiditate, nec uenatorum appetatur audacitate. Fertur et aliud non contemnendae rei miraculum huius beati confessoris sui meritis, a Domino praerogatum, quod suspensus laqueo quidam, nomine Ragenulfus, ab aduersariis, cum in supremo mortis periculo oculos ad coelum intenderet, inuocato uoce lacrymabili beato Basolo, mox a morte dira rupto meruit liberari laqueo. Post multa denique pietatis insignia in uita ipsius ab eodem patrata, praenoscens per Spiritum suae uocationis imminere sibi tempus, misit ad nepotem suum, nomine Balsemium, qui eum ad se a Lemouicina regione perduceret, significans illi quod post obitum suum in praedicto suo conuersationis habitaculo deberet uitam ducere, iuxta quod reuelatum sibi fuerat a Domino. Cuius salutaribus praeceptis, ut bonus filius obtemperans, et ad supernam haereditatem peruenire desiderans, usque ad exitus sui diem in eadem permansit habitatione. Decessit autem beatus Pater Basolus VI Kal. Decemb. supernis aggregatus ciuibus. Ad cuius sepulcrum multa postea monstrata sunt miraculorum insignia, quae tamen per negligentiam et ob sui frequentiam non sunt litteris comprehensa. Processu denique temporis, post obitum sancti uiri, aduenit hac homo quidam natione nobilis, sed ferox tumore mentis; qui post orationem baculum huius beati Patris accipiens, et illum super pedem suum ponens, ut erat procerus corpore, quasi subsannando protulit dicens: En manifestat iste baculus quam paruae staturae fuerit Basolus. Nec mora, pes idem cui superpositus sancti baculus fuerat, emarcuit: quoque putrefacto, diuina uir idem perculsus ultione cum graui decedit labore. Cuius corpus ad tumulandum ferri disponitur ad huius sancti Dei monasterium; sed aggrauatum nullo modo ualet moueri feretrum. Proponitur ferri ad coemeterium sancti Remigii, sed nec sic potest moueri. Cogente tandem necessitate, in Catalaunicum defertur territorium, ibique demum permittitur habere sepulcrum. Non longe quoque ualde a nostra aetate, tempore scilicet domni Ebbonis archiepiscopi, eius ordinatione quidam uir religiosus, Benedictus nomine, abbas constituitur huius abbatiae. Qui cum modestia familiam sancti Basoli tractans, et in simplicitate Domino seruiens, diuersis ecclesiam donariis ornauit, et post non modica uitae suae spatia, diuinae praeceptione uocatus, ad Dominum transiit. Cui carne frater, cognomine Speruus, abbas in eodem loco subrogatur. Qui moribus fratri dissimilis, et dirae facibus ardens cupidinis, dum temulentus aliquando sederet, coepit dicere quod frater suus de abbatia illa nihil boni sciuerit habere, praecipiens uillarum procuratoribus, in crastinum sibi ruricolas exhibere, quos uariis faceret suppliciis torqueri, ut facultates ipsorum ab eis posset extorquere. Audientes ergo uillarum incolae quantae intentabantur sibi poenae, omnes sancti Basoli flebiliter expetunt suffragium, ne tam crudeli lanio traderentur ad dilacerandum, lugubresque in gemitu pernoctantes, non cessabant sancti Basoli implorare solatium. Nec renuit audire sanctus Domini querelas suae plebis. Nam facto mane Speruus idem reperitur mortuus; quem lecto nitentibus extrahere suis, crepuit medius, tantusque foetor eumdem locum repleuit, ut nemo inibi remanere ualuerit. Sicque familia S. Basoli trepidatis eripitur defensa suppliciis. Auunculus matris meae, Flauuardus nomine, duos filios in huius sancti uiri coenobio Deo seruientes habuit; quorum iuniorem, nomine Tetbertum, charitate supra uires etiam exuberantem uidimus, qui presbyter dudum apud nos obiit. Is denique de patre suo quod dicturi sumus narrare nobis solebat; cui rei testis adhuc supererat nuper Ratoldus presbyter, horum tertius frater. Consueuerat siquidem semel in anno uir praefatus ad monasterium uenire, fratribusque de suis facultatibus ministrare. Qui cum aliquando de more ueniret, latrones eum properantem inuadunt, caballum cui sedebat, cum caeteris quae sibi uisa sunt, sed et pecunias, quas seruis Dei distribuendas ferebat, ornamenta quoque uxoris suae pariter auferunt. Cumque de praeda laetantes aliquantulum processissent, uxor eius, quae simul aderat, ingemiscens pro iniuria, querulosis sanctum Basolum coepit inclamare uocibus, dicens: Non ultra se uenturos in eius uel famulorum ipsius seruitium, si sic eos abiiceret non ferendo praesidium. Post quas lamentationis uoces, equi latronum, qui cum spoliis concite ferebantur, subito defiguntur, nec ullo modo promoueri possunt ad gradiendum. Ipsos quoque latrones caligo quaedam perfudit, ut quonam sese uerterent ignorarent. Resipiscentes tandem praedones, conferunt inter se ob innocentum factam iniuriam sibi talia contigisse; initoque consilio, ad eos, quos rebus iniuste priuatos dimiserant, reuertuntur; sua illis cuncta restituunt, et, ut ueniam facinoribus suis deprecentur, exposcunt. Ita consolatione, domini Basoli suffragante sibi patrocinio, recepta, rapacibus ire dimissis, deuotiores ad destinatum properant coenobium; gratias Deo et sancto suo confessori pro indultis sibi beneficiis referunt, et laeti seruis Dei ministrare satagunt, pecuniis honorant, ac deinceps annis singulis idem promptiores, quod coeperant peragunt. Quando nuper hae Galliarum patriae, peccatis nostris impellentibus, Hungarorum gladiis dilacerandae sunt traditae, quidam barbarorum sancti Basoli monasterium ingressi, dum clerici iam cum patroni sui pignoribus ad ciuitatem confugissent, habitacula coenobii hominibus pene uacua repererunt, ibique metatum suum constituentes, huc undecunque praedatu reuerti coeperunt. Quorum quidam in ecclesiae signorum turricula, deaurata conspiciens relucere metalla, cupidus auri pecuniae, tectum conscendit basilicae, nisusque dissipare turriculam, subito delapsus ad terram corruit, membrisque confractis interiit. Alius horum super aram ipsius ecclesiae, in honore beati Martini consecratam, conatus ascendere, dum manum supra cornu altaris apposuisset, ipsa manus eius ita inhaesit marmori, ut nullo modo ab eo postea potuisset auelli. Et quia hic eum sui noluerunt relinquere, partem lapidis circa manum ipsius bipennibus abscindentes, eum secum particulam marmoris, quae manui eius adhaeserat, inuite ferentem deduxerunt. Qui etiam (ut captiui qui reuersi sunt referunt) usque ad terram suam, arente iam brachio, hunc lapidem ferens, et Basoli uirtute factum proclamans, reuersus est. [2,4] CAPUT IV. De Romulfo praesule. Post Egidium Romulfus Remense rexit episcopium, uir carne nobilis, germanus Ioannis tunc temporis ducis; quorum pater Lupus multas eis possessiones aequaliter inter se diuidendas reliquit. De qua diuisione pari iure gerenda praeceptum obtinuerunt regale. Multis siquidem excellebat patrimoniis, maximeque trans Ligerim, et in pago Pictauensi; quorum ex parte maiore, per paginam testamenti ecclesiam Remensem fecit haeredem, quaedam dimittens fratribus uel nepotibus suis, quaedam matriculae quoque sancti Martialis deputauit, quaedam ad basilicam sancti Remigii. Villam uero Lautiniacum super fluuium Caltaionem, contulit monasterio puellarum Remis in honore sancti Petri constructo; quam uillam dato pretio se memorat comparasse. Quaedam praeterea donaria testamento diuersis attribuit ecclesiis, tam Remensis episcopii, quam Suessonici, sed et Turonici, aliorumque quorumdam. Familiae suae partem maximam ingenuitate donauit. Cuius adhuc testamenti pagina in Archiuo Remensis ecclesiae reseruatur, cum auctoritate Childeberti regis; qua petitus idem rex a praefato praesule per Sonnatium diaconum uirum uenerabilem hoc testamentum confirmare decreuit; scilicet, ut terras, uineas et mancipia, quae ad ecclesiam praecipue Remensem, uel ad caetera loca sanctorum praedictus pontifex delegauerat, si quis haeredibus ipsius iniuste usurpare praesumpsisset, omnimodis ea recipiendi sacerdotes eorumdem locorum liberam ualerent habere potestatem. Quasdam quoque uillas in territorio Metensi constitutas, quarum caput est Ortiuallis quas domnus Egidius a Vincentio quodam traditur coemisse, cum Childeberto rege commutauit, pro aliis uillis in pago Remensi sitis, id est Marciliana et Arbidogilo. Res quoque, uel mancipia, in pontificatu positas ad augmentum ecclesiae inuenitur emisse. Oratorium denique sub honore beati Germani construxit in atrio sancti Remigii. Quasdam quoque res a quibusdam peruasas, apud regiam maiestatem, agente praefato Sonnatio archidiacono, euindicasse reperitur, regiae auctoritatis super his euindicationibus, adhuc manentibus instrumentis. [2,5] CAPUT V. De Sonnatio episcopo. Romulfum sequitur in episcopatu Sonnatius, qui synodum celebrasse reperitur cum aliis quadraginta, uel eo amplius Galliarum episcopis. Ubi etiam sanctus Arnulfus Metensium praesul inuenitur interfuisse, cum Theodorico Lugdunensi, Sindulfo Viennensi, Sulpitio Bituricensi, Medegiselo Turonensi, Secono Elosanensi, Leontio Xantonensi, Modoaldo Treuerensi, Chuneberto Coloniensi, Richerio Senonensi, Donato Vesontionensi, Auspicio Augustidunensi. Item Modoaldo Lingonensi, Ragneberto Baiocensi, Childoaldo Abrincatensi, Bertegiselo Carnotensi, Palladio Antisiodorensi, Gondoaldo Meldensi, Leudeberto Parisiacensi, Chainoalgo Lauduni Clauati, Godone Virdunensi, Ansarico Suessonensi, Claudio Reiensi, Berthoaldo Camaracensi, Agomaro Siluanectensi, Caesario Auernensi, Vero Rutenensi, Agricola Gabalensi, Lupoaldo Magontiacensi, Willegiselo Tolosano, Constantio Albiensi, Nammatio Egolemensi, Rustico Caturcensi, Auderico Auscensi, Emmone Aresetensi, Felice Cathalanensi, Hadoindo Cenomannensi, Magnebodo Andegauensi, Ioanne Pictauensi, Leobardo Namnetico. In qua synodo multa leguntur utilia constituta. 1. De rebus scilicet ecclesiae qualiter tractandae sint; et de his quae per precatoriam impetrantur ab ecclesia, ne diuturnitate temporis ab aliquibus in ius proprium usurpentur, et ecclesiae defraudentur. 2. De clericis, si qui rebellionis ausu sacramentis se, aut scripturae coniuratione constrinxerint, atque insidias episcopo suo callida allegatione confecerint, ut si admoniti emendare contempserint, gradu proprio omnino priuentur. 3. Ut capitula canonum Parisiis acta in generali synodo, in basilica sancti Petri, Lotharii regis studio congregata, omni firmitate custodiantur. 4. Ut si qui haeretici adhuc esse suspicantur in Galliis, a pastoribus ecclesiarum perquirantur; et si ueraciter fuerint inuenti, ad fidem catholicam reuocentur. 5. Ut temere nullus excommunicetur; et si excommunicatus existimat se iniuste damnatum, in proxima synodo habeat licentiam reclamandi: et si iniuste damnatus fuerit, absoluatur; sin autem iuste, impositum poenitentiae tempus exsoluat. 6. Ut si quis iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare praesumpserit, aut pro quibuslibet causis, absque conscientia et permissu episcopi distringere, aut contumeliis, uel iniuriis afficere praesumpserit, communione priuetur. Episcopus tamen de reputatis conditionibus clericorum negligentias emendare non tardet. 7. Hi uero, quos publicus census spectat, sine permissu principis, uel iudicis, se ad religionem sociare non audeant. 8. Si quis fugitiuum ab ecclesia absque sacramento, quo ei iurandum est, ut de uita tormento, et truncatione securus exeat, qualicunque occasione abstraxerit, communione priuetur. 9. Similiter si quis ius sacramenti praestitum uiolauerit, communione priuetur. Ille uero qui sanctae Ecclesiae beneficio liberatur a morte, non prius egrediendi accipiat libertatem, quam poenitentiam se pro scelere acturum esse promittat, et quod ipsi canonice imponetur impleturum. 10. De incestis coniunctionibus, si quis infra praescriptum canonibus gradum incestuoso ordine cum his personis, quibus a diuinis regulis prohibetur, se coniunxerit, nisi poenitentiam sequestratione testentur, communione priuentur, et neque in palatio militiam, neque agendarum causarum licentiam habeant. Et quando praedicti incestuosi se coniunxerint, episcopi seu presbyteri, in quorum dioecesi uel pago actum fuerit, regi uel iudicibus scelus perpetratum annuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent, et, res eorum ad proprios parentes perueniant, sub ea conditione, ut antequam sequestrentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam, ad proprias perueniant facultates, nisi praefati sceleris separatione poenitentiam fateantur. 11. Si quis homicidium sponte commiserit, et non uiolentiae resistens, sed uim faciens impetu hoc fecerit, cum isto penitus non communicandum: sic tamen ut si poenitentiam egerit, in exitu ei communionis uiaticum non negetur. 12. Clerici, etiam uel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas retinere praesumpserint: aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis aut monasteriis, crediderint auferendum, sicut ante synodus sancta constituit, uelut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. 13. Ut Christiani Iudaeis uel gentilibus non uendantur: et si quis Christianorum necessitate cogente mancipia sua Christiana elegerit uenundanda, non aliis nisi tantum Christianis expendat. Nam si paganis aut Iudaeis uendiderit, communione priuetur, et emptio careat firmitate. Iudaei uero si Christiana mancipia ad Iudaismum uocare praesumpserint, aut grauibus tormentis afflixerint, ipsa mancipia fisci ditionibus reuocentur. Qui tamen Iudaei ad nullas actiones publicas admittantur. Iudaeorum uero conuicia in Christianos penitus refutanda sunt. 14. Item si clericus proficiscens de ciuitate ad alias ciuitates uoluerit, aut prouincias pergere, pontificis sui epistolis commendetur. Quod si sine epistolis profectus fuerit manifestis, nullo modo recipiatur. 15. Item ut episcopus mancipia uel res ad ius ecclesiae pertinentes neque uendere, neque per quoscunque contractus, unde pauperes uiuunt, post mortem alienare praesumat. 16. Item de his qui auguria, uel paganorum ritus inueniuntur imitari, uel cum paganis superstitiosos comedunt cibos, quos benigna placuit admonitione suaderi, ut ab erroribus pristinis reuocentur. Quod si neglexerint, et idololatris uel immolantibus se miscuerint, poenitentiae dignum tempus exsoluant. 17. Item ut seruiles personae ad accusationem non admittantur: et qui personam susceperint accusantis, cum unum crimen non probauerint, ad alia accusandum non admittatur. 18. Item si quis in quolibet gradu uel cingulo constitutus, aut potestate suffultus, decedente episcopo, res cuiuslibet conditionis in domos uel agros ecclesiae positas, ante reserationem testamenti, uel audientiam ausus fuerit occupare, uel ecclesiae repagula effringere, et supellectilem infra domum ecclesiae positam contingere, uel scrutari praesumpserit, a communione Christianorum penitus abdicetur. 19. Item, si quis ingenuum aut libertum ad seruitium inclinare uoluerit, aut fortasse iam fecit, et commonitus ab episcopo se de inquietudine eius reuocare neglexerit, aut emendare noluerit, tanquam calumniae reum placuit sequestrari. 20. Item ut clerici cuiuslibet ordinis, neque pro propriis, neque pro ecclesiasticis causis aliter adire debeant forum, nec causas dicere audeant, nisi quas cum permissu et consilio episcopi agere eis fuerit omnino permissum. 21. Item, ut in parochiis nullus laicorum archipresbyter praeponatur, sed qui senior in ipsis esse debet clericus ordinetur. 22. Item, pontifices quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat aliquid, aut cum ecclesia, aut sequestratim, aut dimittitur, aut donatur (quia ille qui donat, pro remedio animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre) non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quia iustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod reliquerit sacerdos. Sane quidquid per fidei commissum aut sacerdotis nomini aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicunque aliis postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia computatum retinere non poterit. 23. Item, si quis episcopus res, quae ab alia ecclesia praesentaliter possidentur, quocunque ingenio aut callida cupiditate peruaserit, aut sine audientia praesumpserit usurpare, ac suis uel ecclesiae suae ditionibus reuocare, dum communione priuari non potest, ut necator pauperum, ab officio deponatur. 24. Item, si quis episcopus (excepto, si euenerit ardua necessitas, pro redemptione captiuorum) ministeria sancta frangere pro qualicunque conditione praesumpserit, ab officio cessabit ecclesiae. 25. Item, uiduas, quae se Domino consecrari petierunt, uel puellas Domino consecratas, nullus, neque per auctoritatem regiam, neque qualicunque potestate suffultus, aut propria temeritate rapere aut trahere audeat. Quod si utrique consenserint, communione priuentur. 26. Iudices, qui super auctoritate et edicto dominico canonum statuta contemnunt; uel edictum illud dominicum, quod Parisiis factum est, uiolauerint aut contempserint, placuit eos communione priuari. 27. Item, ut decedente episcopo in locum eius non alius subrogetur, nisi loci illius indigena, quem uniuersale et totius populi elegerit uotum, ac comprouincialium uoluntas assenserit. Aliter, qui praesumpserit, abiiciatur e sede quam inuasit potius quam accepit. Ordinatores autem triennio ab officio administrationis suae sedis cessare decernimus. Praeterea res ecclesiae praefatus praesul domnus Sonnatius probabiliter ordinasse legitur, augens etiam episcopium, terris ac mancipiis dato pretio coemptis, quarum adhuc emptionum nonnulla reperiuntur monimenta. Quasdam quoque res, quas praui quidam peruaserant, apud regiam maiestatem, tam per seipsum quam etiam per suos actores, Marco presbytero quoque legato suo causas agente, repetitas et obtentas ecclesiae rite restituit. Colonias etiam uillarum quarumdam episcopii depositis ordinauit seruitiis. Praecepta necnon regalia super ecclesiasticarum immunitate rerum, sed et traditionum quarumdam obtinuit firmitate. Sed et res inuenitur quasdam cum regina Brunechilde commutasse, pro utriusque partis opportunitate. Testamentum quoque rerum suarum condidit, in quo plura diuersis donaria contulit ecclesiis. Basilicam tamen beati Remigii praecipue sibi haeredem instituit, ubi et sepulturam se habiturum delegit; ibique missorium argenteum deauratum deputauit. Cochlearia quoque duodecim, et salarium argenteum, ac portionem suam de uillari quodam cum mancipiis, uineis, pratis, caeterisque adiacentibus, et alia nonnulla, quae se dato pretio meminit comparasse. Ad basilicam sanctorum Timothei et Apollinaris delegauit casas quasdam tam iuxta ipsam ecclesiam, quam infra ciuitatem. Ad basilicam sancti Martini quem peculiarem patronum suum dicit, uillam Mutationis, quam comparauit ad integrum, sicut a se possessa est, tradidit; insuper et aurum dedit, unde calix inibi fieret. Ad basilicam sancti Iuliani recuperandam auri solidos quinque. Ad basilicam sancti Nicasii similiter solidos quinque. Ad basilicam sancti Ioannis solidos quinque. Ad basilicam sancti Sixti similiter in auro solidos tres. Ad basilicam sancti Mauricii solidos tres. Ad basilicam sancti Medardi solidos tres. Ad monasterium puellarum uineam in Germaniaco sitam, cum quibusdam uasis ipsi basilicae profuturis. Ad basilicam quae dicitur ad Apostolos, auri solidos tres, cum aliis munusculis unde calix fieret. Ad basilicam sancti Petri in ciuitate auri solidos tres. Ad basilicam sancti Theoderici portionem suam de uilla Germaniaco, cum mancipiis uineis, et caeteris ad ipsam pertinentibus; argentum quoque ad sepulcrum domni Theodulfi fabricandum, uel exornandum. Ad basilicam sancti Viti uas quoddam argenteum ad calicem faciendum, et in auro solidos quindecim. Ad basilicam sanctorum martyrum Rufini et Valerii in auro solidos quindecim. Ad basilicam sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani auri solidos quindecim. Ad matriculam praeterea sanctae Remensis ecclesiae nonnulla contulit donaria. Caeteris quoque matriculis, uel congregationibus diuersa delegauit munera. Quibusdam haeredum quoque suorum personis praedia quaedam eo tenore dereliquit, ut ad loca sanctorum a se destinata post eorum reuerterentur decessum. Mancipia nonnulla libertate donauit, additisque ditauit peculiis. Quod uiri Dei testamentum regalis praecepti reperitur pagina roboratum. [2,6] CAPUT VI. De Leudegiselo episcopo, Angelberto et Landone. Post hunc beatum uirum Leudegiselus, Attilae episcopi frater, tempore Dagoberti regis episcopium rexit, quod etiam rebus emptis, scilicet siluis, pratis, ruribus auxit. Quaedam quoque cum Abbone Tricassino episcopo, pro utriusque partis opportunitate, commutauit; sed et alia quaedam cum aliis quibusdam personis. Res etiam quasdam ecclesiae ordinatis disposuit colonis. Hunc sequitur Angelbertus. Ipse quoque rebus emptis auxisse reperitur episcopium. Cui successit Lando uir illustrissimus, et multorum possessor praediorum: quorum nonnulla iunxit ecclesiae, quaedam uero propinquis suis distribuit. Sed et ea quae trans Ligerim Remensis habuerat ecclesia, et Felix abbas quidam ecclesiae sancti Iuliani martyris indebite retinebat, apud maiestatem regiam legibus euindicata recepit; pro quibus iam antea praedecessor eius Angelbertus episcopus cum Gallo Aruernensi episcopo, coram rege controuersiam habuisse reperitur. Hinc Lando praesul ecclesiam Remensem rerum suarum per testamenti paginam rite fecit haeredem, et quaecunque aliis dedit personis, uel ecclesiis, eidem ecclesiae, uel successori suo constituit dispensanda. Diuersorum siquidem sanctorum basilicis diuersa delegauit donaria. Basilicae scilicet sancti Remigii, ubi sepulturam fieri sibi delegit, uillas et munera. Basilicae sancti Gaugerici et sancti Quintini argenti uaria dona; item, basilicis atque matriculis Remis, sanctorum scilicet Timothei et Apollinaris; item, sancti Martini; item, sancti Nicasii; item, sanctae Genouefae; monasterio quoque sanctorum Theoderici et Theodulfi; item, ad basilicam sancti Germani, et matriculam ipsius; item, sancti Iuliani; item, sanctorum Cosmae et Damiani; item, sancti Petri ad Cortem; item, sancti Petri ad Monasterium puellarum; item, ad basilicam S. Symphoriani, quae uocatur ad apostolos; item, sancti Medardi, et sanctorum Crispini et Crispiniani; item, sancti Victoris; item, sancti Mauritii; item, sancti Basoli diuersa contulit donaria; ecclesiae quoque Laudunensi cuiusdam uillae portionem suam delegauit, et basilicae sanctae Genouefae ibidem constitutae uillam Appiam, cum omni re ad se pertinente tribuit. Turrim quoque auream, quam ad uotum suum fabricari fecerat, super altare posuit S. Mariae Remensis ecclesiae, et patenas tres, ac brachiale aureum. Fuit autem Sigiberti regis tempore. [2,7] CAPUT VII. De sancto Niuardo. Post praemissos, ad episcopale culmen eligitur beatus Niuo, qui et Niuardus: utroque namque reperitur uocitatus nomine. Hic prius in aula regis, utpote uir illustrissimus, traditur conuersatus. In episcopatu uero positus, emptis per diuersa loca tam fundis, quam domibus, necnon mancipiis dilatasse res inuenitur ecclesiae. Disposuit etiam nonnullas ordinatis coloniis uillas episcopii: quasdam quoque res commutasse reperitur cum Attila Laudunensi praesule, pro utriusque partis opportunitate. Commutauit etiam a Bauone et Theoderamno fratribus locum quemdam super fluuium Maternam de rebus Remensis ecclesiae, ubi construxit monasterium, quod dicitur Altumuillare, petente Berecario abbate, qui ab eo petierat locum sibi dari, ubi cum fratribus suis monachis, sub regula Patrum sancti Benedicti et sancti Columbani, uiuere posset; quod et idem praesul facere studuit, ut infra continetur. Sed et cum aliis quibusdam personis, prout congruum uisum fuit, res quasdam commutauit. Dedit quoque, sub iure priuilegii, ad monasterium sancti Basoli, ecclesiam in Viriziaco in honore sanctae Mariae constructam, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, simulque locellum qui Wasciacus dicitur. Immunitatem quoque ipsis monachis, sub Petrone abbate ibidem Deo seruientibus instituit, ut nullus ecclesiasticorum iudicum eos indebite in aliquo inquietare praesumeret, sed eis quieto ordine sub sancta regula uiuere, ac Deo seruire liceret. Praeceptum etiam immunitatis a Childeberto rege (Childebertus III) super teloneis et quibusdam tributis, ecclesiae Remensi obtinuit. Cui Ludouicus quoque rex, sub ecclesiae suae nomine, res quasdam in Malliaco super fluuium Vidulam, quas quibusdam infidelibus suis eiectis receperat, auctoritatis suae praecepto concessit. Huius etiam tempore tradidit Grimoaldus uir illustris sancto Remigio uillas suas Calmiciacum et Victuriacum, pro animae suae remedio. Hic beatus Niuardus, dum ex communi consensu totius concilii praesulum Galliae, Namnetis, Romani iussione pontificis, exhibiti, rege fauente, restruxisset ecclesiam monasterii super ripam Maternae fluminis, in loco nuncupato Villari, dudum siti, sed a barbaris diruti, et ab eo constructa haec funditus cecidisset ecclesia, in alio loco rursus ab eo restructa, rursum traditur corruisse. Quadam uero die ueniens de uilla Sparnaco, simul comitante secum praefato abbate Berecario, uisum sibi est, transito flumine, debere paululum requiescere: sicque caput in sinum sedentis reclinans Berecarii, obdormiuit, et uisum uidit, scilicet columbam locum siluae circumire, et in fago quadam post hanc circumitionem resedisse; idque tertio columbam uidet eamdem egisse, tumque coelos petisse . Quam uisionem, sicut ipse in somnis, ita praedictus quoque Berecarius uigilans fertur accepisse. Quo uiso compunctus idem coepit abbas fundere lacrymas. Experrectus autem beatus praesul a somno, ex lacrymis eius sibi faciem reperit udam; et interrogans quae illi causa fletus existeret, accipit cum propter sui ruinam fleuisse operis. Inuicemque sibi uisa referentibus, traditur pontifex haec etiam cuidam Dei seruo, nomine Bauoni, cuius erat ipsa possessio, uisa narrasse. Qui oratorium in honore sanctae crucis illic habens, ibi conuersabatur. Qui etiam postquam uisionem praesulis, et eius agnouit uoluntatem, obtulit illi eamdem possessionem suam, partem quoque possessionis cuiusdam fratris sui, nomine Baldini. Alterius uero fratris, Theoderamni nomine, causam retulit, quod esset scilicet in factione contra Reolum comitem, qui Remensis post exstitit episcopus, pro filiis eius, quos occiderat in ultione filiorum suorum, quos Reolus pro latrocinio quod exercebant, suspendio necauerat. Unde dominus Niuardus eum cum Reolo, qui neptem suam filiam Childerici habebat uxorem, pacificauit; et sic ipse Theoderamnus simul cum caeteris fratribus suis eamdem possessionem sancto Niuardo, commutatione ab eo sumpta, tradidit. Mox idem praesul succidi siluam iubens, in honore sancti Petri et omnium apostolorum ibi construxit ecclesiam, et ubi resedisse columbam uiderat, altare instituit, collectisque seruis Dei monasterium ordinauit. Ubi etiam praefatus Theoderamnus monachus efficitur. Sed et Reolus filium suum nomine Gedeonem, de nepte sancti Niuardi susceptum, ibi monachum fieri petiit et rerum suarum partem ad idem monasterium condonauit. Beatus autem Niuardus, constituto monasterio, quidquid possessionum ante episcopatum fuerat uisus habere ad ipsum locum tradidit, et exhortatus beatum Reolum, religionis ei suasit assumere habitum. Priuilegium quoque, poscente praefato abbate Berecario, eidem contulit monasterio: ut scilicet ipse praesul idem monasterium in sui iuris dominatione dum aduiueret, conseruaret, et ut post suum decessum Remensis episcopus ipsum coenobium gubernet, et eosdem monachos contra omnes aduersitates defendat; ipsi uero monachi potestatem habeant praelatum sibi regulariter eligendi, prout in descriptione ipsius priuilegii continetur. Post haec in ecclesiola sanctae Mariae, quam in eodem monasterio construxerat, obiisse fertur, et ad ecclesiam sancti Remigii Remis deportatus, ibidem sepultus est. [2,8] CAPUT VIII. De translatione sanctae Helenae ad ipsius sancti monasterium. Ad praenotatum huius sancti uiri coenobium beatae Helenae reginae constat corpus ab urbe Roma deuectum. Quod quidam presbyter Remensis parochiae, Tergisus nomine, Romam profectus, noctis inopinus in ecclesia remanens tempore, furatus cautissime secum studuit deferre. Qui dum iam secundam mansionem haberet, in silua quae ciuitati adiacet Sutriae, in crastinum unus e comitibus eius pignora sancta leuare super asellum gestiens, ea minime ualuit mouere. At stupidus haec magistro notificat; qui concitus pergens, thesaurum pauidus apprehensum iumento sine grauitate ponderis imposuit, cum esset inferior repulso uiribus corporis. Confessus est autem idem minister nocturno se pollutum fuisse somnio. Venientes ad rapidissimum fluuium Taram, cum illum non auderent ingredi, propter ualidissimum ipsius impetum, animal, sacro tutum munere, sponte descendit in flumine. Quem secutus alter asellus ferens presbyterum, licet undis pene uideretur immersus, transiit tamen fluuium, cum latera fluctibus non tinxisse probaretur almi pignoris baiulus. Item dum superant Alpium iuga quaedam comes huius itineris puella in praeceps labitur acta. Quae dum miserabiliter uoluitur per deuexa, socii beatae reginae proclamantes expetunt patrocinia: cum subito in praerupto montis haesit latere delapsa; sicque demissis fasciolis retrahitur incolumis ad superiora, nullam, ceu uisum sibi est, laesionem perpessa. Quibus compertis nonnulli miraculis, deuotius huius oneris famulabantur obsequiis. Inter quos equo quidam desiliens, beata superimponit pignora, descensuque montis artam ingressus semitam, propriis onus extollit hume is. At subito lubrica pede secuto ruit in praeceps, sacra tamen brachiis astricta mullatenus omittens munera: cum protinus, turba sequente nomen reginae precibus ingeminante, equus, qui sacra gesserat, suam nihili pendens ruinam, ruentem anterioribus hominem cruribus amplexus, tandiu eum, Deo se sustinente tenuit, donec ab incolis subter degentibus glacies ferro crispata, et tam homo quam equus in callem sunt funibus reuocati. Peruenientes autem ad pagum Lingonicum, in uicum qui uocatur Osismus, ecclesiae beati Winebaldi, almas intulerunt reliquias. Ubi quaedam contracta genibus repens muliercula, mox ut horum gestamen pignorum attigit, ad sua reuocatis officia neruis, sanitati perfectissime redditur. Inde itinere unius diei peracto, quidam omnibus iam per sexennium dissolutus artubus, linteum beatae reginae cum gladio mittit in munere. Sed antequam coniux eius ad eum, quae haec detulerat munuscula, rediret, infirmus idem membrorum omnium recuperat munia. His auditis, quaedam matris ab utero caeca puellula deducitur huc ad sancta praesidia, moxque dum feretrum beatae contigit Dominae, depulsa lumen recepit caecitate. Ingressis uillam Auergam quaedam muta, sed et officio manuum destituta, progreditur obuiam, quae statim, recuperatis membrorum muniis, optatam meruit inuenire medelam. Deinde uenerando hoc in ecclesia uillae Falesiae posito munere, quidam lunaticus eamdem basilicam est ingressus. Tum nouissime uexatus, merita beatissimae petentibus cunctis plenissime regreditur absolutus, integra scilicet sospitate donatus. In eadem uilla quidam morbo attritus tria grabato exegerat lustra, carne iam ita putrefacta ut uiginti tria e corpore ipsius cecidisse feratur ossa: qui ad diuam perlatus medicatricem, uirtute diuina erectus, stupente populo redditur sanus. Quaedam quoque puella, nomine Baua, genibus attracta repens, utpote utroque poplite contracto matris ex utero, basibus hic solidatis, recto recessit uestigio, quaeque postmodum Remis in sancto permansit proposito. Accedit quoque femina, quae paralysi resoluta linguae penitus amiserat officia, laxisque neruis, dextrae manus inutilia dependebant uincula. Cuius allatus in munere linteolus, ut thecam sacri contigit corporis, mulier pristinae munia perfectae recepit salutis. Quidam surdus a natiuitate ueruecem adduxit, ecclesiam ingressus ad missarum solennia stetit. Ut ad euangelium uentum est recitandum, uerba uitae insolita coepit aure percipere; quo perlecto curatus confessus est Euangelium se nunquam prius audisse. Pater quidam lactentis aduenit pueri, quem ad exitium iamiamque uis impellebat aegritudinis. Genitor ergo, uotum pro uita uouens nati, rediit, et puerum, qui per quinque iam dies fomenta spreuerat mammae, reperit incolumem, lacque sugentem. Paralyticus quidam Treuirorum e finibus est aduectus, qui septem dudum uicibus omnium membrorum soliditatem adeptus, toties, carnis se prementibus desideriis, miserabiliter est recontractus. Qui postquam propria confessus est facinora, quod non egerat iam uicesimus uoluebatur annus, permansura deinceps est sanitate potitus. Allata est item mulier quaedam, dextro latere pestis immunitate resoluta, quae perfectam consecuta medelam, reuersa est sana. Item, adducitur mane mulier caeca, quae hora rulitante tertia, gemina regreditur illuminata lucerna. Denique ut perlata est ad praefatum Altumuillarense monasterium sacratissima gleba, quibusdam dubitantibus an ipsa foret Helena Constantini Augusti genitrix, uitalisque ligni repertrix, id probabili Christus asseuerare dignatur aquae indicio, triduano supplicatus ieiunio. Mittuntur etiam tres fratres ex eodem monasterio Romam, ad indagandam translationis huius beatae reginae certitudinem; qui redeuntes et ueritatis huius indaginem, et geminatum gaudium, corpus uidelicet beati Polycarpi presbyteri, collegae sancti Sebastiani, huic attulere coenobio. Huius beatae reginae quondam natali die imminente, piscatores monachorum noctu capturae instabant piscium in Materna flumine, cassoque frustrati per totam fere noctem labore, tandem conquesti, sanctam Helenam pro sua coeperunt inclamare fatigatione. Tum in Dei, et in ipsius nomine laxantes rete, gemino ditati gaudent esoce. Sed mox unus horum repetens matrem, quodam gaudia interpolauit moerore. Dumque rursus queruntur, iterumque dominam inclamando turbantur, piscis clapsus mirabiliter dans saltum ab imo, superiorem retis funem tenacissimo corripit morsu, et sic inhaerens funi pependit, donec stupefactus eum tandem piscator gratanter excepit. [2,9] CAPUT IX. De translatione sancti Sindulfi ad idem monasterium. Ad hoc monasterium beati Sindulfi translata sunt ossa, quae in uilla quae dicitur Alsontia, fuerant posita, ubi Deo idem sanctus uir sacerdotali seruierat officio, et ubi pluribus post obitum claruerat miraculis. Cuius pignora ut perlata sunt ad uillam, quae dicitur Spida, mulier quaedam caeca pristinum gauisa est lumen adepta. Cumque appropinquarent iam portae ciuitatis Remensis, obuiam properante populi multitudine, accessit quaedam muta et debilis manu puella; quae ut se terrae prostrauit, ab utraque sanari peste promeruit. Allata est illuc quaedam muliercula manibus, genibusque contracta, quae continuo, ut est ad terram deposita, sanitati laetatur restituta. Sed ubi uicta luxu gloriari coepit, quod eam uellet, nollet, uir suus reciperet, qui eam infirmitatis huius causa dimiserat, ad depulsam rursus est miseriam reuoluta. Item ut posita sunt beati uiri membra in ecclesia, coram altari sanctae Mariae, aduenit quaedam puella reptans genibus contracta: quae uirtute erecta, huius sancti meritis astitit sana. Adducitur etiam quaedam iam per annos septem caeca, quae mox ut ualuas templi attigit, lumen recipere meruit. Celebratis missae sacramentis, defertur inde corpus beati uiri ad basilicam sancti Remigii. In crastinum perfertur ad monasterium Auennacum, et occurrentibus sanctimonialibus, aduenit quidam iam duobus annis claudus; qui ubi se prostrauit in humum, surgens priscum coepit figere gressum. Affertur etiam quaedam contracta, membrisque resoluta, quae sine mora sospitati gaudet restituta. Tum perlatum est munus hoc uenerabile ad monasterium Altumuillarense, ubi quaedam puellula aduecta a primo natiuitatis anno caeca, ut ad ianuam monasterii peruenit, lucem uidere coepit. Duo germani prouectae fratres aetatis sub uno anno luce priuati oratorium ingressi, ut se dederunt in orationem, cruor eis pro lacrymis fluere coepit ex oculis; moxque lumine recepto, laetantur sepulcrum uidere sanatoris. Quaedam Deo sacrata uotum habuit cum sociis, ut iret ad locum pignoris; quae de itinere medio caeteris iter peragentibus coeptum reuersa, ut ad suae locum cellulae peruenit, poplitibus, brachiisque contracta diriguit. Postea, plaustro ad praefatum deuecta coenobium, postquam aliquandiu ibidem in hac est aegritudine remorata, exsultat tandem pristina sibi sospitate redhibita. [2,10] CAPUT X. De sancto Reolo episcopo. Post S. Niuardum praefatus domnus Reolus episcopium hoc est adeptus, quod tam haereditariis, quam emptitiis inuenitur auxisse rebus. Qui ex praecepto domni Niuardi causas apud regiam maiestatem pro rebus ecclesiasticis, uel colonorum legibus egisse ac euicisse reperitur. Ipse uero beatus Reolus in episcopatu iam positus magnam habuit intentionem, pro rebus praemissi sancti Niuardi episcopi, cum Gundeberto regis optimate, ipsius domni Niuardi fratre germano, dicente Gundeberto quod uillae germani sui Niuonis episcopi, tam de paterna, quam de materna haereditate, quas Niuo moriens dereliquerat, ipsi iure legitimo deberentur. At contra domnus Reolus uel agentes sui dicebant, quod domnus Niuardus omnem rem suam, pro animae suae remedio, ad loca sanctorum per sua instrumenta contulisset, scilicet ad ecclesiam sanctae Mariae, et sancti Remigii, atque ad monasterium Altumuillare, necnon et Viriziacum, ubi domnus Basolus in corpore requiescit; quae monasteria ipse domnus Niuo suo construxerat, uel restruxerat opere. Item, Remis ad monasterium puellarum, ubi Boba praeesse uidebatur abbatissa. Item sanctis Rufino et Valerio, uel per reliqua loca sanctorum. Sed dum inter utramque partem haec intentio uerteretur, meditantibus pacificis tandem personis, eo tenore ad pacem concordia redierunt, ut Gundebertus ea quae ultra Ligerim fuerant Emmae genitricis ipsorum, absque repetitione Reoli episcopi, uel agentium suorum, in sua reciperet potestate. Reliqua uero, quaecunque bonae memoriae domnus Niuo ad loca sanctorum per sua instrumenta delegauit, ad integrum eadem sanctorum loca perpetualiter absque repetitione Gundeberti, uel haeredum suorum cum Dei adiutorio possiderent. Unde conuentiale quoque scriptum digestum apud nos adhuc reseruatur, utriusque partis assignatione roboratum. Hic partem uillae Diciaci positus in episcopatu emit; item, mansum et campos in uillari Bersiniaco item, mansos aliquos plusquam quatuor infra ciuitatem Remensem a diuersis personis, et alia quaedam; item, portionem de uilla, quae dicitur Mons Allonis; item partes uillarum Rosiciaci et Popiciaci, et alia nonnulla, tam praedia quam mancipia, eius temporibus tradidit uir illustris Waratus ad ecclesias sanctae Mariae, et sancti Remigii Remis Cruciniacum montem, Curbam uillam, cum Acciniaco, in pago Tardonensi. Quaedam denique hic beatus praesul Reolus ex rebus ecclesiae inuenitur cum quibusdam personis commutasse, partium scilicet liberata opportunitate. Habuit filiam Deo sacratam in monasterio quod Ebroinus Suessionis construxit, sub sancta regula conuersantem, nomine Odilam, quam ex legitimo susceperat ante clericatum matrimonio; cui uillas quasdam tam in pago Remensi, uel Bellouagensi, quam etiam in partibus Transligeranis, eo tradidit iure, ut ad idem monasterium res ipsae post eius decessum proficerent omni tempore. Construxit hic uenerabilis praesul monasterium Orbacense, in loco quem promeruit dono regis Theoderici, per ipsius licentiam, suffragante quoque Ebroino maiore domus. Impetrauitque domnus idem Reolus a monasterio Rasbacensi sex monachos, qui regimina sanctae regulae ibidem tenerent, et alios ea docerent. Ex quibus unum, Landemarum nomine, in eodem loco abbatem constituit, qui rexit idem monasterium donec uixit. Nam licet ab Odone quodam fuerit expulsus, a Childeberto tamen rege postea restitutus est. Post cuius obitum domnus Rigobertus archiepiscopus ipsum recepit et rexit. Huius monasterii monachum, nomine Hucboldum, nuper Hungari comprehensum trucidare nisi sunt; sed nequaquam ferro incidere potuerunt . Nam ut idem refert, et nonnulli captiui qui uiderant, reuersi nunc quoque testantur, dum sagittis eum nudum undique barbari petissent, ut ab adamante relisae, sic ab eius corpore resiliebant sagittae, nec signum ictus ullum apparebat in cute, sed et omni conatu gladio percussus, nihilominus mansit intemeratus. Unde et Deum dicentes eum esse, duxerunt reueriti secum, donec redemptus a quodam episcopo, atque dimissus reuertitur. [2,11] CAPUT XI. De sancto Rigoberto. Praefato domno Reolo beatus Rigobertus successit in episcopatu, eius, ut traditur, etiam carne propinquus in regione Ribuariorum nobili prosapia genitus; patre siquidem ex eodem pago, nomine Constantino, matre uero ex Porcensi oriunda territorio; uir piis moribus instructus, et uirtutum insignibus adornatus. Qui nonnulla in episcopio collapsa reperiens, reparauit. Sed canonicam clericis religionem restituit ac sufficientia uictualia constituit, et praedia quaedam illis contulit, necnon aerarium commune usibus eorum instituit. Ad quod has uillas delegauit; Gerniacam cortem, Musceium Roceium, Wilfiniacum Riuum, Curcellas; ecclesiam quoque S. Hilarii, cum suburbio ad eam pertinente, scilicet ut in annua transitus sui die sufficiens eis inde refectio pararetur; quae superessent, ipsis communiter diuidenda cederent. Famulos quoque, et eorum colonias ad necessaria canonicorum seruitia deputauit, et eosdem Christi pauperes rerum suarum haeredes fieri destinauit. Harum uero summa rerum in 40 uel amplius mansos colligitur. Nonnullas etiam episcopii uillas, descriptis earum coloniis, seruitiisque, rite disposuit. Res etiam quibus episcopium auxit quasdam dato pretio comparauit, ut uillam, nomine Cartobram, in pago Tardonensi, a Gomnoaldo, pro qua dedisse traditur auri solidos quingentos, et in uilla, cui nomen Turba, mansos duos, a diuersis personis. Item portionem de uilla quae dicitur Campaniaca, super fluuium Vidulam, ab Hosomo, pro qua dedisse reperitur in auro solidos 140. Item, a quadam consobrina sua, nomine Gilsinda, portionem de uilla Bracancio super fluuium Rotumnam, cum mancipiis, aedificiis, et omnibus ad ipsam possessionem pertinentibus. Item ab eadem Gilsinda partem quamdam de uilla Bobiliniaca supra fluuium Suippiam, cum domibus, mancipiis, pratis, campis, et caeteris ad eamdem possessionem pertinentibus; pro quibus rebus in auro solidos centum inuenitur dedisse. Quasdam quoque res trans Ligerim non modico auri dato pondere reperitur emisse. Quaedam quoque cum aliquibus personis inuenitur commutasse, pro partium scilicet opportunitate. A Dagoberto denique rege praeceptum immunitatis suae obtinuit ecclesiae, suggerens eidem regi, qualiter ipsa ecclesia sub praecedentibus Francorum regibus, a tempore domni Remigii et Clodouei regis, quem ipse baptizauit, ab omni functionum publicarum iugo liberrima semper exstiterit. Qui praefatus rex hoc beneficium confirmare uel innouare disponens, cum consilio procerum suorum statuit, ad praedecessorum formam regum, praecipiens ut omnes ipsius sanctae Dei ecclesiae res, tam in Campania, et infra urbem, uel suburbanis, quam in Austrasia, seu Neustria, uel Burgundia, seu partibus Massiliae, in Rodonico etiam, Gaualitano, Aruernico, Turonico, Pictauico, Lemouicino, uel ubicunque infra regna eius ipsa Remensis ecclesia, uel basilica beatissimi Remigii uillas aut homines habere uidebatur, sub integra immunitate omni tempore possent manere. Sic quoque ut nullus iudex publicus in ipsas terras auderet ingredi, ut mansiones intrando faceret, aut quaelibet iudicia, uel xenia ibidem exigere ullatenus praesumeret; sed quodcunque a praedecessoribus suis regibus ecclesiae Remensi uel basilicae sancti Remigii fuerat concessum, cunctis diebus eadem ecclesia ualeret habere conseruatum. Sed et a filio ipsius super huiusce auctoritatis corroboratione, et a caeteris sui temporis regibus, immunitatis, ac teloneorum remissionis praecepta ecclesiae suae studuit obtinere. Item, Theoderici regis specialiter pro uilla Calmiciaco, quam Grimoaldus uir illustris ecclesiae Remensi contulerat. Quarum adhuc regalium monimenta praeceptionum in archiuo sanctae huius Remensis conseruantur ecclesiae. Hic uenerabilis praesul Pippinum maiorem domus regiae traditur amicissimum habuisse; cui eulogias pro benedictione crebro solebat mittere. Ad quem collocuturus, dum uenisset aliquando, coepit idem princeps requirere, quid huic sancto Patri gratum potuisset offerre. Morabatur autem tunc apud Gerniacam cortem, quam uillam eidem oblatam, ubi gratam haberi beato pontifici comperit, offert ei, ut quantum uellet in gyro acciperet, uel quantum circumiret, dum ille meridie quiesceret. Beatus itaque Rigobertus, exemplum beatissimi Remigii secutus, per fines qui manifestissime patent, pergens, passim itineris sui limitem poni praecepit, ut litem discerneret aruis. Cui regresso surgens Pippinus a somno, largitus est omnem quem circuitu suo concluserat locum. Ad indicium uero memorabile super hoc itineris sui uernantior omni tempore, quam in caeteris circa locis, uisitur herba uirere. Est et aliud non contemnendae rei miraculum, quod procul dubio meritis ipsius constat eisdem rebus a Domino praerogatum. Siquidem postquam eius cessere dominio, fertur eas nunquam laesisse tempestas, nec cecidisse super illas grando; et cum in locis contiguis uidebatur cadere, fines eorum non praesumit attingere. Denique res istas, uel caetera quae uisus est obtinuisse, nullo mundanae cupiditatis impetrauit obtentu; sed ecclesiae suae in cunctis consulens utilitatibus, illam constituit haeredem. Plures etiam rerum suarum participes fecit ecclesias, ut uariis chartarum docemur instrumentis. Sub ipsius episcopatu dedit Ado quidam abbas ad ecclesiam sanctae Mariae Remensis res suas sitas in pago Laudunensi, in uico, qui dicitur Rausidus, cum adiacentiis earum, domibus scilicet, colonis, campis, uineis, pratis, siluis, piscinis, aquis, aquarumue decursibus, et omnibus appendiciis. Item ad matriculam sancti Remigii res quasdam in pago Tardonensi, in uilla Corneciaco constitutas. Diuersae quoque personae in locis diuersis res suas pro animarum remedio ecclesiae Remensi sub hoc Patre beatissimo tradiderunt, ut Beroaldus et Sairebertus in monte Betelini, et Taxouariis domos, arua, mancipia, uineas ac siluas: Gairefredus et Austreberta in pago Laudunensi, in uilla Warocio, mansos cum terris adiacentibus, uineis ac mancipiis. Abbo res suas sitas in pago Porcensi, uilla Augusta. Landemarus in Camarciaco, in pago Remensi, mansos cum aedificiis, mancipiis, ruribus, uineis, siluis, pratis, et caeteris adiacentiis. Rodemarus res suas sitas in uico Castricensi. Item Austrebertus suas in eadem uilla. Quarum adhuc exemplaria traditionum apud nos condita reseruantur. [2,12] CAPUT XII. De expulsione ipsius ab urbe Remensi. Orta denique simultate inter regem Chilpericum et Karolum praefati Pippini filium, maioremque domus Ragemfridum, Karolus iste prope urbem transiens Remorum, clamasse fertur ad beatum Rigobertum supra portam ciuitatis situm, ut ei iuberet eamdem portam aperiri, quatenus ad ecclesiam sanctae Dei Genitricis oratum posset abire. Cui crebris in idipsum uocibus instanti respondisse uir Domini perhibetur, quod non illi eam prius aperiret, donec sciret quem finem lis coepta perciperet; ne forte urbem sibi commissam ipsi diripiendam proderet, qui aliarum res nonnullas urbium diripuisset. Ad haec Karolus cominatus asseritur furibunde, quod si reuerteretur uictor in pace, non ultra idem uir Dei tutus maneret in eadem ciuitate. Supra portam siquidem, quae dicitur Basilicaris, uel quod basilicis in gyro sui dispositis abundauerit, uel quod euntibus ad basilicas in uico sancti Remigii sitas peruia fuerit, hic benedictus Domini consueuisse traditur commorari, quod apertis coenaculi sui fenestris, loca sanctorum beati Remigii, caeterorumque orandi gratia solitus fuerat contemplari. Oratorium quoque super eamdem portam construxerat in honore sancti Michaelis archangeli, de quo in contiguam sancti Petri ecclesiam descendere morem fecerat orationis amore. Quod oratorium non pauco tempore perseuerauit ibidem, donec Ludouicus imperator idem sancti Petri monasterium Alpaidi filiae suae dedit. Cuius mulieris uir, nomine Bego, praefatum dirui iussit oratorium; quia scilicet quadam die caput in superliminari eiusdem ostioli grauiter eliserit, eo quod statura procerus fuerit, et erecto collo ambulauerit, nec ad introeundum seipsum humiliauerit: praetendens quod fenestram obnuberet ecclesiae prae sui celsitudine. Quod tamen oratorium ut coepit euerti, mox ille corripitur a daemone, ut erat in pago Laudunensi, procul ab urbe Remensi. Porro per huius portae uiam puluis et uenti mistim ferebantur, unde et tenebrae urbi uidebantur illatae: nec per eamdem uiam facile ualebat quisquam incedere. Hoc autem oratorium modo reparatum, et in praememorato beati Michaelis ueneratur honore restitutum. Praefatus itaque Karolus ut principatum bello adeptus est, hunc uirum Domini Rigobertum patronum suum, qui, ut traditur, cum de lauacro sancto susceperat, episcopatu deturbauit, et cuidam Miloni sola tonsura clerico, quod secum processerat ad bellum, dedit hoc episcopium. Hic Karolus ex ancillae stupro natus, ut in annalibus regum de eo legitur, caeteris qui ante se fuerant audacior regibus, non solum istum, sed etiam alios episcopatus regni Francorum laicis hominibus et comitibus dedit; ita ut episcopis nihil potestatis in rebus ecclesiarum permitteret. Verum quod contra hunc uirum sanctum, et alias ecclesias Christi perpetrauit malum, iusto iudicio Dominus refudit in caput eius. De quo Patrum scripta relatione traditur, quod sanctus Eucherius, cuius in monasterio sancti Trudonis humatum est corpus, Aurelianensium quondam episcopus, dum in oratione positus, mente coelestibus intenderet, ad alteram uitam raptus, inter caetera quae Domino sibi uelante conspexit, hunc Karolum in inferno inferiori torqueri uidit. Cui de hoc sciscitanti responsum est ab angelo ductore suo, quod sanctorum iudicio, qui in futuro examine cum Domino iudicabunt, quorum res abstulit, sempiternis sit poenis deputatus. Qui beatus Eucherius ad saeculum reuersus, sancto Bonifacio, qui tunc Galliis, ad restituenda iura canonica, fuerat ab apostolica sede praelatus, et Fulrado abbati monasterii sancti Dionysii, et summo capellano regis Pippini, haec indicare studuit, dans in assertione, ut ad sepulcrum eius accedentes, si corpus ipsius inibi non reperierint, quae de illo referebat, uera esse scirent. Quibus ad locum, ubi corpus eiusdem Karoli sepultum fuerat, uenientibus, et sepulcrum ipsius aperientibus, subito uisus est serpens egressus; et totum illud sepulcrum uacuum reperitur interius, sicque denigratum, ac si fuisset flammis exustum. De praefato denique Milone Zacharias papa Romanus, praenouato sancto Bonifacio inter caetera, quae ad eum mandata dixerit, ita scribit : « De Milone autem, et eiusmodi similibus, qui ecclesiis Dei plurimum nocent, ut a tali nefario opere recedant, iuxta Apostoli uocem, opportune, inopportune praedica. Si acquieuerint admonitionibus tuis, saluabunt animas suas; sin uero, ipsi peribunt obuoluti in peccatis suis; tu autem, qui recte praedicas, non perdes mercedem tuam. » Caeterum sanctus Domini Rigobertus, Dominicis obtemperando praeceptis, quibus iubetur sub persecutione de ciuitate in ciuitatem fugere, secessit in Vasconiam. Ibi exsulando, dum multorum sancto feruore memorias sanctorum lustraret, quamdam ingressus basilicam, donec insistit orationibus, campanae pulsantur ex more, ibidemque duo pulsata signa sonitum nullum reperiuntur dedisse. Tunc sacerdos et alii circumstantes sollicite perscrutantur, quis sit, et unde aduenerit. Ille se profitetur clericum, et de Francia profectum. Adiicientes illi, super nouae rei sciscitantur euentum; cur scilicet impulsa eorum consuete non resonent signa. At ille duo pandit sibi de quadam ecclesia sua furtim ablata, arbitrarique se, ne forte sint ea. Quibus sibi ostensis, ut asserit sua fuisse, experimenti gratia rogatur pulsare illa. Ad cuius impulsum his altisone reboantibus, uera dixisse comprobatur. Ita cunctis super huiuscemodi facto stupentibus, suae sibi nolae redduntur; et ipse tam admiratione quam ueneratione dignus habetur, quae postmodum in Franciam relatae, et ecclesiae Gerniacae cortis sunt restitutae. Fertur hunc uirum Dei praefatus Milo (cui episcopum Remense datum fuerat a Karolo) functus legatione apud Vascones in hac regione reperiisse, eique ut in Franciam reuerteretur suasisse, suumque sibi redhibendum episcopum spopondisse. Qui regressus petitur a Milone, ut res quas ecclesiae iam delegauerat, in ius proprium sibi traderet; quod eo nullatenus assentiente, et Milone se de pollicitatione mutante, altare tantum uir Dei sibi rogat concedi sanctae Dei genitricis Mariae, ut scilicet in eo missas sibi liceat celebrare. Quo demum obtento, habitauit in Gerniaca corte tempore non pauco, uitam in humilitate, parcitate, uigiliis, orationibus, et eleemosynis, caeterorumque bonorum operum exhibitionibus agens. Morisque fuit ei, ciuitatem Remorum frequenter inuisere, et in ara beatae Mariae missas, ut optauerat, celebrare. Tum per ecclesiam sancti Mauritii ad sanctum Remigium orandi gratia pergere. Inde sancti Theoderici monasterium uisitare, ac per ecclesiam sancti Cyrici de Culmiciaco ad sanctum Petrum in Gerniacam cortem redire. [2,13] CAPUT XIII. De miraculis in uita ipsius ostensis. Contigit itaque quondam, dum ad sanctum Cyricum oratum uenisset in Culmiciacum, locutum eum cum oeconomo Remensis ecclesiae qui aderat: rogatusque ad prandium, recusauit, utpote missas acturus ad sanctum Petrum. Interea mulier quaedam anserem attulit uicedomino, quem ille offerens episcopo, petit ut iubeat recipi, secumque deferri. Quem puer uiri Dei suscipiens ferebat, cum subito de manibus eius euadens auolauit, spemque resumendi puero abstulit. At Pater sanctus puerum uehementer anxiatum conspiciens, blande, ceu uir mitissimus, consolatur, docens de temporalium amissione rerum nequaquam flendum uel contristandum; quinimo semper in Domino, qui dat omnibus affluenter, sperandum. Et ecce post aliquod spatium, auis ultro reuolans, ad terram coram sancto praesule descendit, eumque quasi praedux praeiens, nusquam a tramite deuiat, donec ad Gerniacam cortem quo ibant, peruenit. Quam uir Domini non passus occidi, praeuiam habebat itineris. Fertur enim ante se cursitare solita, dum ciuitatem adibat, aut redibat. Huius beati praesulis Adrianus, sedis apostolicae pontifex, meminit in epistola sua Tilpino, post episcopo Remensi directa, in qua et querimoniam facit super eo, scribens in hunc modum: « Tua fraternitas nobis retulit, quia faciente discordia inter Francos, archiepiscopus Remensis, nomine Rigobertus, a sede contra canones deiectus et expulsus fuit, sine ullo crimine, et sine ullo episcoporum iudicio, et sine ullo apostolicae sedis consensu, uel interrogatione; sed solummodo quod antea non consensit in parte illius, qui postea partem illam de illo regno in sua potestate accepit, in qua parte Remensis ciuitas est et donatus, atque magis usurpatus contra Deum et eius auctoritatem fuit ille episcopatus, simul cum alio episcopatu, et aliis ecclesiis, a saecularibus potestatibus Miloni cuidam, sola tonsura clerico nihil sapienti de ordine ecclesiastico, et alii episcopatus de ipsa Remensi dioecesi diuerso modo essent diuisi, et aliqui ex magna parte sine episcopis consistentes, et ad alios metropolitanos episcopi et clerici ordinationes aliquando accipientes erant, et refugia indebita habebant, et a suis episcopis indicari et distringi non sustinebant, et clerici, et sacerdotes, et monachi, et sanctimoniales sine lege ecclesiastica pro uoluntate et licentia uiuebant, » etc. [2,14] CAPUT XIV. De obitu et sepultura ipsius. Hic denique beatus praesul Rigobertus actibus egregiis, magnisque uirtutibus pollens, annos plures in hac exegit conuersatione, consummataque uiriliter praesentis uitae militia, decessit pridie Nonas Ianuarii. Humatus est autem uenerabiliter a sacerdotibus in praefata uilla, in qua morari solebat, in ecclesia sancti Petri, ad australem plagam altaris. Qui multis hic post sanctam depositionem suam refulgens miraculis, quanti sit apud Deum meriti, patenter innotuit; quae tamen mira ob incuriam, uel scriptorum raritatem, non fuere descripta. Tres siquidem claudi ab incolis eiusdem loci memorantur inibi fuisse curati. Cuius redhibitae sanitatis indicia bacilli uidelicet ac scabella, in eadem ecclesia diu sunt reseruata, donec exinde beata eius sunt pignora translata. Quaedam quoque mulier caeca, nomine Ansildis, ipsius loci habitatrix, ibi pristinum meritis huius patrocinantibus lumen recepit oculorum. Puer quidem, scholaribus apud loci presbyterum studiis deditus, lasciue quondam Iudendo supra tumulum eius subsilire coepit, non dans honorem Deo, neque sancto ipsius ibidem sepulto. Sed ut sepulti meritum panderetur, et huiusmodi praesumptio cohiberetur, continuo pes illius indoluit; moxque claudus effectus, officium pedis unius amisit. Quo comperto, presbyter cancellos inibi circa tumbam, ne quis ignarus simile quid pateretur, fieri procurauit. In eadem basilica uoces tantae dulcedinis post eius sepulturam saepius auditae narrantur, ut nonnisi angelicae comprobentur. Lux quoque tantae claritatis mediis inibi noctibus emicuit, ut solis fulgorem uicisse uideretur, quae magno etiam quondam iubare, sacerdotis contiguam penetrauit aediculam. Quo uiso tantus timor inuasit presbyterum, ut abinde maiorum huic loco reuerentiam exhibuit, quam antea solitus fuerit. Ad hoc uiri Dei sepulcrum diuersis ab aegritudinibus multi curantur infirmi. Frigoritici quidam cum fide uenientes, candelam in uotis offerunt, et abrasum sepulcri puluerem sumunt, quem aquae mistum bibunt et sanitatem huius sancti meritis adipiscuntur. Dentium uero doloribus cruciati hunc debita cum ueneratione tumulum deosculantur, et ita curari merentur. [2,15] CAPUT XV. De translatione corporis eiusdem. Itaque dum in hoc loco hic inclytus Domini confessor pluribus clarificatus signis reniteret, domnus praesul Remensis Hincmarus hinc eum transtulit, et ad coenobium sancti Theoderici detulit, ac secus ipsius beati uiri tumbam posuit. Ubi dum aliquod annis ueneratur, plura per eum Dominus mira patrare dignatus est. Multi siquidem febribus uexati, uel dolore dentium fatigati, eius hic quoque cum fide petentes auxilium, diuinum gauisi sunt adepti remedium. Ex quibus mulier quaedam, nomine Audinga, de quadam proxima monasterio uilla, nomine Colmelecta, febribus attrita, haec apud se super recuperanda sibi sanitate fecisse traditur experimenta. Tres enim candelas unius fecit quantitatis, quarum unam nomine sancti Theoderici, alteram sancti Theodulfi, tertiam sancti Rigoberti constituit; quas simul accendens, quae superaret ardendo, probare disposuit. Quo facto, dum superdurat flagrando quae beati fuerat nomine Rigoberti, mulier id reputans Deo placitum, eidem sancto fieri uotum suum instituit. Continuo aliam instaurans candelam, huius almi uiri duntaxat uenerationi dicatam, ueniensque ad locum designatum, munusculum obtulit; et ante quaesita sancti Dei pignora post orationem dormiuit, euigilansque desideratam se sospitatem recepisse probauit. Post annos nouem huius beati praesulis ossa Remorum perferuntur in urbem, et in basilica sancti Dionysii honore dicata locantur, ubi canonicorum sepultura Remensium tunc habebatur. Erat tunc quaedam mulier caeca, in uilla quam uocant Alamannorum cortem, quae dormiens audiuit in somnis uocem dicentem sibi: Quid hic facis? cur iaces? Crastina die pontifex Hincmarus et canonici Remenses sanctum transferent Rigobertum. Vade ad illum, et ille te adiuuabit. At illa diluculo consurgens accelerauit, candelam secum deferens, aduenire. Quae mox ad loculum beati pignoris accessit, lumen olim amissum recipere meruit. Surdus etiam quidam translationis huius aeque die ueniens, ut locellum sacri corporis baiulum tetigit, auditum statim recepit, qui tali quoque modo se retulit accersitum. Noctu siquidem in diuersorio quiescentem persona quaedam incognita leuiter hunc in latere percussit et excitauit, excitatumque uocauit. Sensit ille tangentem, sed non audiuit, utpote surdus, uocantem. Audierunt tamen qui secum aderant in domo uocem ad sanctum Rigobertum ire quantocius eum admonentem, licet uiderint neminem. Qui confestim abiit, et salutem diu desideratam inuenit. Huius beati Patris membra ueneranda, quoniam ecclesia praenotata necessitate muri ciuitatis, ob infestationem paganorum construendi, euertebatur, Fulco praesul urbi postmodum intulit, et in medio ecclesiae beatae Dei genitricis Mariae post altare sanctae crucis collocauit; ubi plures etiam cum fide accedentes optatam reperere medelam. His fere diebus monachus quidam coenobii beatissimi Remigii, nomine Sigloardus, ualidissima febre correptus, impos quoque mentis effici uidebatur. Qui dum quadam nocte cubitum perrexisset, incoenatus tamen, et quiescere nullatenus sineretur, arctatus undique, beatum Rigobertum auxilium sibi ferre clamans, inuocat, et optatam protinus sanitatem recuperat. Post aliquantum temporis deferuntur huius sancti uiri pignora in pagum Veromandensem ad uillam Nemincum, quam Odalricus comes ecclesiae Remensi tunc temporis contulerat, et Fulco praesul canonicorum uictui deputarat, ubi quidam commanebat in proximo presbyter, nomine Signinus, qui magno cruciabatur dentium dolore. Hic audiens haec pretiosa illuc delata membra, quoniam uictus aegritudine impediebatur adire, candelam illo studuit transmittere. Ac licet absens corpore, precibus tamen et lacrymis sanctum Domini Rigobertum non distulit exorare, quatenus per ipsius interuentum medelam meretur accipere. Qui mox ut munusculum eius ad sancti loculum peruenit, medicum coelestem sibi adesse, recepta sanitate, sentire promeruit. Et confestim ad locum sacri medicatoris profectus est, totumque se in lacrymis ante ipsius effundens memoriam, gratias retulit, et quanta sibi per eius inuocationem Patris fecerit Dominus, indicauit. Nec longum post haec urbi Remorum sacra membra reuocarunt, et ecclesia sancti Dionysii extra murum ciuitatis canonicorum Remensium studio, sumptibusque restructa, ibidem cum beati Theodulfi pignoribus honorifice uenerantur illata. [2,16] CAPUT XVI. De Abel eius successore. Beatum Rigobertum secutus Abel in episcopatus ordine reperitur, quamuis eum quidam corepiscopum tantum fuisse tradant. Pontificem tamen illum exstitisse diuersis inuenimus assertionibus, et maxime in epistolis Zachariae papae ad sanctum Bonifacium directis, in quarum una commemorat, indicasse praedictum beatum Bonifacium suis litteris inter caetera, quod tres episcopos per singulas metropolitanas urbes ordinasset, id est, Grimonem in ciuitate quae dicitur Rodomus secundum uero Abel, in ciuitate quae dicitur Remorum: tertium denique Hartbertum in ciuitate quae dicitur Senonis: « Qui et apud nos, inquiens, fuit, et tua nobis pariter, et Karlomanni atque Pippini detulit scripta, per quae suggessisti, ut tria pallia iisdem tribus praenominatis metropolitanis dirigere deberemus, quod et largiti sumus pro adunatione et reformatione Ecclesiarum Dei. » Item in alia ipsius ad eumdem epistola: « De episcopis uero metropolitanis, id est Grimone, quem nos iam compertum habemus, Abel, siue Hariberto, quos per unamquamque metropolim per prouincias constituisti, hos per tuum testimonium confirmamus, et pallia dirigimus ad eorum firmam stabilitatem, et Ecclesiae Dei augmentum, ut ita meliori proficiat statu. Qualiter enim mos pallii sit, uel quomodo fidem suam exponere debeant hic qui pallii uti licentia conceduntur, eis direximus, informantes eos, ut sciat quod sit pallii usus, et subiectis uiam praedicare salutis, ut ecclesiastica disciplina in ecclesiis eorum immutilate seruetur, et maneat inconcussa: et sacerdotum, quod in eis fuerit non pollutum, ut antea fuit, sed mundum, et acceptum Deo esse possit, quantum humana conditione ualet; ita ut nullus reperiri possit sacris deuiare canonibus, et sacrificium mundum eorum ab eis immoletur; ita ut Deus in eorum placetur muneribus, et populis Dei purificatus mentibus ex omni squalore sincerum exhibere ualeant Christianae religionis officium. » Sed et quaedam chartae ipsius episcopi reperiuntur. nomine titulatae. De quo etiam praefatus Adrianus papa in praememorata epistola ad Tilpinum archiepiscopum, post illa, quae superius praemissa sunt, ita subinfert: « Sanctae memoriae Bonifacius archiepiscopus et legatus sanctae Romanae Ecclesiae, et praefatus amabilissimus Fulradus Franciae archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariae et Stephani successoris illius, multum laborauerunt, ut bonae memoriae praedecessor noster domnus Zacharias pallium archiepiscopo Remensi, Abel nomine, per deprecationem suprascripti Bonifacii transmitteret, quod ab illo constitutus fuit, sed ibi permanere permissus non fuit, sed magis contra Deum eiectus est et Remensis Ecclesia per multa tempora, et per multos annos sine episcopo fuit, et res ecclesiae de illo episcopatu ablatae sunt, et per laicos diuisae sunt, sicut et de aliis episcopatibus, maxime autem Remensi metropolitana ciuitate. [2,17] CAPUT XVII. De Tilpino episcopo. Praemissos in episcopatu sequitur Tilpinus, ex monasterio sancti Dionysii assumptus, cui magnus Karolus ab Adriano papa impetrasse pallium reperitur, sicut eiusdem papae ad ipsum directa pandit epistola, quae ita incipit: « ADRIANUS episcopus, seruus seruorum Dei, reuerendissimo et sanctissimo confratri nostro TILPINO Ecclesiae Remensis archiepiscopo . « Quia ad petitionem spiritalis filii nostri et gloriosi regis Francorum Karoli, praebente tibi bonum testimonium de sanctitate et doctrina Fulrando amabilissimo abbate, Franciae archipresbytero, pallium secundum consuetudinem tibi transmisisse nos cum priuilegio ut metropolis Ecclesia Remensis in suo statu maneret, et bene memoramus: » Et post aliquanta, quae de sancto Rigoberto, et Abel superius iam praemissa sunt, cum de rebus ecclesiae Remensis ablatis loqueretur: « Et tua, inquit, fraternitas iam ex magna parte ipsas res apud gloriosum filium nostrum Karolum, et ante ad Carlomannum fratrem eius impetratas habes, et ordinem ex aliqua parte, et in episcopis, et in aliis secundum canonicam, et sanctae sedis Romanae auctoritatem directum habes; propterea petisti a nobis, tibi et ecclesiae tuae fieri priuilegium ex auctoritate beati Petri principis apostolorum et sanctae sedis Romanae, ac nostra, ut quod perfectum habes in ante ualeat permanere, et quod adhuc perfectum non habes, per nostram auctoritatem possis, auxiliante Deo, et B. Petro apostolo ad perfectionem perducere. Pro quo et nos ardenti animo, et diuino iuuamine apostolica fulti auctoritate, non solum uetera secundum sacros canones, et apostolica huius sanctae sedis decreta statuimus, sed et noua tibi pro tuo bono studio concedimus, atque auctoritate B. Petri principis apostolorum, cui data est a Deo et Saluatore nostro Iesu Christo ligandi, soluendique potestas peccata hominum in coelo et in terra, confirmamus atque solidamus. Remensem ecclesiam sicut et antiquitus fuit, metropolim permansuram, et primam suae dioeceseos, sedem esse, et te qui in eadem sede, cooperante Deo, ordinatus es, primatem ipsius dioecesis esse, cum omnibus ciuitatibus quae ab antiquo tempore Remensi metropoli ecclesiae subiectae fuerunt, atque etiam perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis sit confirmatum. Et hoc interdicentes, ut nullus audeat iuxta sanctorum canonum traditionem, ex alio episcopatu ibidem translatare, aut constituere episcopum post tuam de hoc saeculo euocationem. Neque aliquis tuas parochias, aut ecclesias, uel ciuitates subtrahere, neque dioecesim Remensem ullo unquam tempore diuidere, sed integra maneat, sicut antiquitus fuit, et sacri canones et praedecessorum nostrorum firmauit, et nostra firmat auctoritas. Et te, aut futuris temporibus Remensem episcopum, et primatem illius dioecesis, non praesumat, neque ualeat unquam aliquis de episcopatu deiicere sine canonico iudicio, et neque in illo iudicio sine consensu Romani pontificis, si ad hanc sanctam sedem Romanam, quae caput esse dignoscitur orbis terrae, appellauerit in ipso iudicio. Sed in sola subiectione Romani pontificis permanens, dioecesim et parochiam Remensem, adiuuante Domino, et nostra atque B. Petri fultus ex ista sancta sede auctoritate, secundum sanctos canones et huius sanctae sedis praeceptiones, tibi subiectos ita certes et studeas gubernare, ut illam desiderabile uocem Domini nostri Iesu Christi ualeas cum electis eius audire: Euge, serue bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Et quod ad nostram notitiam perduxisti, quia ad alios episcopos de ipsa dioecesi Remensi quidam accipiebant ordinationes, et habebant indebita refugia, et hoc per omnia prohibemus, sed sicut sacra docet auctoritas, et in synodis comprouincialibus conuocandis et faciendis, et in ordinationibus, ac diiudicationibus, Remensis ecclesia, et archiepiscopus, qui in ea constitutus fuerit, talem habeat auctoritatem, sicut sacri canones, et huius sanctae Ecclesiae constitutiones docent. Et nullus per ullum unquam tempus tibi, uel Remensi Ecclesiae, de rebus ad illam debite pertinentibus diuisionem uel uiolentiam, sicut antea factum fuit, facere praesumat. Nam si, quod non credimus, quis ille fuerit, qui contra hanc nostram praeceptionem temerario ausu uenire tentauerit, nisi se cito, et maxime post commonitionem correxerit, sciat se aeterno Dei iudicio anathematis uinculo esse innodatum; si quis uero apostolica seruauerit praecepta, et normam rectae et orthodoxae fidei fuerit assecutus, benedictionis gratiam consequatur. Haec a nobis diffinita per huius nostrae confirmationis paginam, in tua ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conseruanda esse mandamus. Iniungimus etiam fraternati tuae, ut quia de ordinatione episcopi, nomine Lul, sanctae Moguntinae Ecclesiae ad nos quaedam peruenerunt, assumptis tecum Viomago et possessore episcopis, et missis gloriosi ac spiritalis filii nostri Karoli Francorum regis, diligenter inquiras omnia de illius ordinatione, et fidem ac doctrinam illius, atque conuersationem et mores, ac uitam inuestiges; ut si aptus fuerit et dignus ad episcopalem cathedram gubernandam expositam et conscriptam, et manu sua propria subscriptam catholicam et orthodoxam fidem per missos suos cum litteris ac testimonio tuo seu aliorum episcoporum, quos tecum esse mandauimus, ad nos dirigat, ut pallium illi secundum consuetudinem transmittamus, et ordinationem illius firmam iudicemus, et in eadem sancta ecclesia Moguntina archiepiscopum constitutum esse faciamus. Bene uale. » Qui praesul res ecclesiae diuersa per loca direptas, tam per se apud regiam maiestatem, quam per auctores ecclesiae, diuersos apud iudices legibus obtinuit, et ecclesiastico iuri restituit; maximeque per quemdam Achabbum, qui tam in Francia, quam etiam trans Ligerim pro rebus ecclesiae reuocandis operose laborauit, et tam praedia quam mancipia multa legibus euindicata Ecclesiae reformauit. Possessionibus quoque uel mancipiis a quibusdam dato pretio coemptis, res auxisse praesul iste reperitur ecclesiae; nonnullarum quoque iura uillarum dispositis ordinasse coloniis. Sed et sacrarum codicibus Scripturarum, quibus adhuc aliquibus quoque utimur, hanc instruxit Ecclesiam. In coenobio denique sancti Remigii monachos ordinasse, ac monastica uita eos traditur instituisse, cum canonicos prius idem coenobium a tempore Gibehardi abbatis, qui eamdem congregationem, ob amorem Dei et sancti Remigii reperitur aggregasse, ad hoc usque tempus habuisse feratur. Immunitatis denique praeceptum a Karlomanno rege filio Pippini, primo mox regni eiusdem anno, ecclesiae Remensi obtinuit, ad exemplar immunitatum quas ipsius praedecessores reges huic contulerant ecclesiae: quarum ostendere quoque curauit ei monimenta; ut nullus scilicet iudex publicus in huius ecclesiae terras auderet ingredi ad mansiones parandum, uel quaelibet iudicia facere, aut penitus xenia ibi requirere. Sed quaecunque antecessores eius eidem concesserant ecclesiae, perpetualiter habere ualeret indulta. Postea quoque aliam eiusdem regis de omnium teloneorum remissione impetrauit praeceptionem; item, aliam de ponte Baisonensi; item de chartis concrematis, quarum tunc temporis per negligentiam acciderat exustio, ut res, et facultates ecclesiae, quas eo tempore possidebat, ita permanerent absque diminutione confirmatae ipsi ecclesiae per regiam eius auctoritatem; item de militibus, qui in uilla Iuuiniaco residentes erant super terram sanctae Mariae, et sancti Remigii, concessa, remissaque ipsis omni quam debebant exactione militiae. Item, aliud de his qui in Cruciniano, Curba uilla, uel in omni pago Tardonensi infra terram Remensis ecclesiae residebant. Dedit etiam idem Karlomannus rex sub hoc pontifice per chartarum instrumenta, pro loco sepulturae uel remedio animae suae, uillam Nouilliacum in pago Urtinse sitam, cum omnibus torminis uel appenditiis suis, omnique integritate, ad basilicam uel monasterium sancti Remigii, ubi sepulturam quoque habere dignoscitur. Cuius germanus Karolus imperator magnus huic praesuli Tilpino pallium per legatos et litteras suas obtinuit ab Adriano papa, sicut in eiusdem papae litteris ad ipsum regem super hac ipsius petitione directis, continetur. Immunitatis quoque praeceptum ab hoc etiam rege, iuxta praecedentium exemplaria regum, Remensi ecclesiae idem praesul impetrauit; item, aliud praeceptum de militibus pagi Tardonensis, iuxta cessionem germani sui Karlomanni regis; item, de chartis concrematis; item, de confirmatione traditionis praefati germani sui regis, qua Nouilliacum, et Bebriacum uillas idem rex ad basilicam sancti Remigii condonauit. Praeterea multi sub huius praesulis episcopatu res suas ad ecclesiam Remensem, tam sanctae Mariae, quam sancto Remigio, contulerunt. Qui praesul defunctus est anno sui episcopatus 47; cuius corpus ad pedes sancti Remigii tumulatum, huiusmodi cernitur habere titulum Hac requiescit humo Tilpinus praesul honoris, Viuere qui Christus uita et obire fuit. Hunc Remi populo martyr Dionysius almus Pastorem uigilem misit, et esse Patrem. Quem pascens quadragenis est amplius annis. Veste senectutis despoliatus abit. Quartas cum Nonas mensis September haberet, Mortua quando fuit mors sibi uita manet. Et quoniam locus atque gradus hos iunxerat, Hincmar Huic fecit tumulum, composuit titulum. [2,18] CAPUT XVIII. De Vulfario episcopo. Tilpinum sequitur Vulfarius, qui ab imperatore praefato magno Karolo missus dominicus ad recta iudicia determinanda fuerat ante episcopatum constitutus super totam Campaniam: in his quoque pagis, Dolomense scilicet, Vongense Castricense, Stadonense, Catalaunense, Otmense, Laudunense, Vadense, Portiano Tardunense, Suessionense, sicut et alii quidam sapientes, et Deum timentes habebantur abbates per omnem Galliam et Germaniam a praefato imperatore delegati, quo diligenter inquirerent, qualiter episcopi, abbates, comites et abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad inuicem tenerent, et ut bonos et idoneos uicedomnos et aduocatos haberent, et undecunque necesse fuisset, tam regias, quam ecclesiarum Dei iustitias, uiduarum quoque et orphanorum, sed et caeterorum hominum inquirerent, et perficerent, et quodcunque emendandum esset emendare studerent, in quantum melius potuissent, et quod emendare per se nequiuissent, in praesentiam imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem principi fideliter renuntiare studerent. Residens igitur praefatus uir illustris Vulfarius ad iniuncta sibi definienda iudicia, cum quibusdam comitibus in malis publicis, iam quoque uocatus episcopus adhuc etiam antequam ordinaretur, res quasdam Remensi ecclesiae, sed et mancipia nonnulla, uel colonos reimpetrasse, ac legibus per ecclesiae aduocatos euindicasse reperitur. Necnon etiam postquam praesul ordinatus est, plura inuenitur ecclesiae conquisisse, et res et colonos, tam apud regiam maiestatem quam apud colonos et iudices publicos, nec solum per auctores ecclesiae, sed etiam quando per sui praesentiam. Cui ualde credidisse Carolus imperator magnus ex eo probatur, quod illustres Saxonum obsides quindecim quos adduxit de Saxonia, ipsius fidei custodiendos commisit. Hic synodum inuenitur habuisse anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi 814 in ecclesia Nouiomensi, regnante Ludouico filio Karoli, congregatis secum coepiscopis suis Hildoardo, Ermenone, Iesse, Ragumberto, Grimboldo, Rothardo, Wendilmaro, Ostroaldo, et chorepiscopis Waltario, Sperno, necnon et abbatibus Adalbardo, Nantario, Fulrado, Ericho, Hilderico, Remigio, Ebbone, Sigbaldo, cum caetero clero, presbyteris et diaconibus; conuocatis etiam comitibus Gunthardo, Rotfrido, Gisleberto, Otnero. His omnibus residentibus, sententia uentilata est inter Wendilmarum et Rothardum episcopos de terminis parochiarum suarum, et requisitum ac definitum est, quod haec loca trans fluuium Isaram in pago Nouiomensi pertinere deberent ad parochiam ecclesiae Nouiomensis, id est, Varinae, Urbscampus, Trapiacus, Ierusalem, Harbaudianisua, siue ecclesia sancti Leodegarii, cum reliquis uillis ad has ecclesias conuenientibus. Caetera uero loca trans supradictum fluuium, in praedicto pago, omnia pertinere deberent ad parochiam ecclesiae Suessionicae. Haec diligentissime inuestigata consenserunt supra scripti episcopi, et chorepiscopi, abbates, presbyteri et diaconi, et pars ecclesiae Nouiomensis, clerici et laici; et pars ecclesiae Suessonicae, similiter clerici, et laici, et uno animo unoque consensu confirmare decreuerunt. Nec suae tantum dioeceseos, quin etiam Treuericae urbs archiepiscopum Amalarium, cum Adalmaro ipsius coepiscopo, et Herilando, iussione imperatoris magni Karoli, ab eodem scilicet Vultfario metropolitano conuocatum ad ordinationem episcopalem cuiusdam Frotharii, praefatae Treuerensis ecclesiae presbyteri, eidem paruisse reperimus. Hoc etiam Vulfario praesule ordinante, congregatum reperitur Remis ab imperatore Karolo Magno concilium plurimorum Patrum, in quo constituta 43, leguntur capitula, in quibus de fidei ratione atque Dei Ecclesiae honore, rectorumque ipsius ac ministrorum dispositione, regisque fidelitate, atque totius regni utilitate tractatum est. Quasdam praeterea uillas ecclesiae Remensis rite distributis atque descriptis ordinauit coloniis. Sed et res ecclesiae aliquas, mancipiaque, cum personis quibusdam pro partium commutauit opportunitate. De thesauris etiam sanctae Mariae, ac sancti Remigii nonnulla cum testimonio uirorum illustrium, tam clericorum quam laicorum mutauit, et ornamenta uel uasa ecclesiastica exinde, prout dignum sibi uisum fuit, fabricari fecit. Eundi denique Romam causa orationis ad sanctum Petrum licentiam ab imperatore se accepisse in quadam sua designat epistola; sed utrum ierit, certum non habemus. Redditus autem uillarum quarumdam ecclesiae in eleemosyna probabiliter, pro sui corporis et animae salute distributi, quibusdam adhuc descriptionibus tunc factis leguntur; in quibus inueniuntur inter Termidum, Grandem pratum, Vindicum, Furuillam, Gramadum, Pidum, Cadeuellum, et Cortem Magnaldi, in distributione eleemosynae de annona modii 1975. De animalibus inter maiora et minora capita 168. Item inter uillas Fagum, siue Boleticum, et alias quasdam annonae modii 1052, uini mod. 64, salis modii 5, cum diuersis animalibus, et aliis uariis rebus expensa. Ad opus quoque fratrum Orbacensis coenobii quantum sufficeret eis. Unde datur intelligi, in maioribus quoque locis multa tunc plura fuisse dissipata. Immunitatis quoque praeceptum ab imperatore Ludouico, secundum praeceptionem Karoli Augusti patris ipsius, ecclesiae Remensi, monasterioque sancti Remigii obtinuit. [2,19] CAPUT XIX. De Ebone praesule. Huic successit Ebo, uir industrius et liberalibus disciplinis eruditus, patria Transrhenensis ac Germanicus, imperatoris, ut fertur, Ludouici collactaneus, et conscholasticus, qui multis ecclesiam curauit instruere commodis, et praecipue artificibus quibus undecunque collectis sedes dedit, et beneficiis munerauit. Mancipia uel colonos quosdam ecclesiae desertores tam per seipsum, quam per Radulphum uicedominum et ecclesiae aduocatum, apud iudices publicos legibus euindicatos et obtentos, ecclesiastico iuri restituit. Quasdam quoque res ecclesiae, atque mancipia, cum aliquibus personis pro partium commoditate commutauit. Sed temporalia super eiusdem commutationibus praecepta obtinuit. Ab imperatore quoque Ludouico litteras ad Robertum comitem pro ecclesiasticarum rerum defensione (quas quidam peruadere moliebantur) impetrauit. Colonias uero nonnullas ecclesiae, descriptis per strenuos uiros colonis, eorumque seruitiis, ordinauit. Archiuum ecclesiae tutissimis aedificiis, cum crypta in honore sancti Petri, omniumque apostolorum, martyrum, confessorum, ac uirginum dedicata, ubi Deo propitio deseruire uidemur, opere decenti construxit: ubi multorum tam apostolicorum, quam caeterorum sanctorum condita pignora reseruantur. In qua nonnullae illustrationes ostensae noscuntur. Vidi siquidem nutritoris mei Gundacri, in prospectu ipsius ecclesiae commanentis, seruum, dum temere prope fenestram huius cryptae accessisset mingere, terribili quadam quasi armati cuiusdam uiri uisione ita deterritum, ut putaretur amittere sensum. Sed et Rohingum quemdam, huius loci diaconum a simili praesumptione pari ferunt uisione cohibitum. Unde cautum deinceps ac prohibitum, ne quis talem praesumere gestiat ausum. Huius ecclesiae pinnaculum talem uidetur praemonstrare titulum, personis etiam uel imaginibus Stephani papae, ac Ludouici imperatoris insignitum. Ludouicus Caesar factus coronante Stephano Hac in sede, papa magno, tunc et Ebo pontifex Fundamenta renouauit cuncta loci istius, Urbis iura sibi subdens, praesul auxit omnia. Matris eiusdem Ebonis huiusmodi habetur epitaphium. Mea forte si requiris temporis initia, Scito Karoli fuisse regni sub primordia; Ludouico triumphante dies fluxit ultima. Rhenus primos lauit mores, alueus Germanicus. Hinc nutriuit et secundos Liger amnis Gallicus. Sequana fouit iuuentam, sordes sordens Vidula. Praesul erat urbis huius mihi natus unicus, Idem me conduxit sibi sociam laboribus, Proximum ruinae locum renouandi cupidus, Decem ferme nuper annos simul hic peregimus. Ebo rector, ego mater Himiltrudis humilis, Fundamenta sedis sanctae pariter ereximus, Deo debitum laborem dum gerebat pontifex, Fessa quietem quaerebam; ecce sub hoc tumulo Quinto me September mensis Kalendarum rapuit. Ouiator, esto cautus semper ab excessibus. Faleor non profuisse, ut debui, dum potui: Veniam, dic pro uindicta, da Deus, peccantibus. Huius praesulis hortatu Halitgarius Camaracensis episcopus sex libellos De remediis peccatorum, et ordine uel iudiciis poenitentiae conscripsit. Ad quem talis eius exstat epistola. « Reuerendissimo in Christo fratri ac filios HALITGARIO episcopo, EBO indignus episcopus, salutem. « Non dubito tuae id notum esse charitati, quanta nobis ecclesiasticae disciplinae, quantisque nostrorum necessitatibus subditorum, et insuper mundialium oppressionibus, quibus quotidie agitamur, cura constringat. Idcirco, ut tecum contuli, ex Patrum dictis, canonumque sententiis ad opus consacerdotum nostrorum excerpere Poenitentialem minime ualui, quia animus cum diuiditur per multa, fit minor ad singula. Et hoc est quod in hac re me ualde sollicitat, quoniam ita confusa sunt iudicia poenitentium in presbyterorum nostrorum opusculis, atque diuersa, et inter se discrepantia, et nullius auctoritate suffulta, ut uix propter dissonantiam possint discerni. Unde fit ut concurrentibus ad remedium poenitentiae, tam pro librorum confusione, quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus ualeant subuenire. Quapropter, charissime frater, noli teipsum nobis negare, qui semper in diuinis ardenti animo disciplinis, ac solerti cura Scripturarum meditationibus perfectissimo otio floruisti. Arripe, quaeso, sine excusationis uerbo, huius sarcinae pondus a me quidem tibi impositum, sed a Domino cuius onus leue est, leuigandum. Noli timere, neque formides huius operis magnitudinem: sed fidenter accede, quia aderit tibi qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Scis enim optime paruis parua sufficere, nec ad mensam magnatorum pauperum turbam posse accedere. Noli tuae deuotionis nobis subtrahere scientiam; noli accensam in te sub modio ponere lucernam, sed praecelso eam superpone candelabro, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt fratribus tuis, et profer nobis ueluti scriba doctus quod accepisti a Domino. Aderit tibi huius laboris itinere illius gratia, qui duobus discipulis euntibus tertium se socium addidit in uia, et aperuit illis sensum, ut sanctas intelligerent Scripturas. Spiritus paracletus omni ueritatis doctrina et perfecta charitatis scientia tua resplendeat pectora, charissime frater. Vale. » Ad quae idem talia rescribit Halitgarius. « Domno et uenerabili Patri in Christo EBONI archiepiscopo, HALITGARIUS, minimus Christi famulus, salutem. « Postquam, uenerande Pater, directas beatitudinis uestrae accepi litteras, quibus me hortari dignati estis, ne mentis acumen inerti, torpentique otio submitterem, sed cognitioni ac meditationi quotidie sacrae Scripturae me uigilanter traderem: et insuper ex sanctorum Patrum, canonumque sententiis Poenitentialem in uno uolumine aggregarem, durum quidem mihi, et ualde difficile, tremendumque hoc fuit imperium, ut hanc susciperem sarcinam, quam a prudentibus cognosco relictam. Multumque renisus sum uoluntati uestrae, non uelut procaciter durus, sed propriae infirmitatis admonitus. Hac etenim cura sollicitus necessarium duxi, ut aliquandiu me a scribendi temeritate suspenderem, quia sicut perpendi iniuncti operis difficultatem: ita et iniungentis auctoritati nec uolui, nec debui usquequaque resistere, certus quia imbecillitatem meam multo amplius uestra adiuuaret praecipientis dignitas, quam grauaret meae ignorantiae difficultas. Valete. » Hic Ebo praesul supra memoratum papam Stephanum cum Ludouico rege Remis suscepit, postquam rex idem Sclauos in Oriente positos directo deuicit, et oppressit exercitu: quando praefatus papa Stephanus, qui Leoni successerat, legatos suos ad eumdem principem destinans, intimauit ei, quod libenter eum uidere uellet in loco ubicunque ipsi placuisset. Quod audiens rex, magno repletus gaudio, iussit obuiam missos suos ire summo pontifici, et seruitia praeparare. Post quos et rex ipse perrexit; obuiaueruntque sibi in campo magno Remensium, et descendit uterque ab equo suo. Et princeps prostrauit se in terram tertio ante pedes tanti pontificis; salutaueruntque se inuicem magnifice, et amplexantes se deosculati sunt pacifice, perrexeruntque ad ecclesiam, ubi cum diu orassent, erexit se pontifex, et excelsa uoce cum choro suo fecit regi laudes regales. Postea pontifex honorauit eum magnis et multis honoribus, ac reginam pariter Hirmingardim, dein et optimates atque ministros eorum. Proximaque die Dominica, in ecclesia ante missarum solemnia, coram clero et omni populo, consecrauit et unxit eum in imperatorem, coronam mirae pulchritudinis auream, pretiosissimis gemmis ornatam, quam secum detulerat, imponens super caput eius. Reginam appellauit Augustam, et coronam auream posuit super caput eius. Et quandiu mansit ibi apostolicus papa, quotidie colloquium habuere de militate sanctae Dei Ecclesiae. At postquam imperator eum maximis munerauit donis, amplioribus multo quam suscepisset ab eo, dimisit eum cum legatis suis Romam reuerti, quibus praecipit ubique in itinere honestum ei seruitium exhibere. Cupiens ergo praefatus pontifex Ebo domum ecclesiae sanctae Dei genitricis Mariae diuturna pene lapsabundam uetustate reparare, in qua etiam secundus Stephanus papa Pippino regi dudum, et Leo tertius Karolo magno imperatori apostolica reperiuntur munia contulisse, ut in epistola commemoratur imperatoris Lotharii Leoni quarto, pro causa commendationis Hincmari archiepiscopi directa, petiit a praemisso imperatore Ludouico ad renouandam et amplificandam eamdem basilicam murum ciuitatis sibi concedi. Quod idem princeps quietissima pace fruens, et imperii praeclarissima potestate subnixus, nullas barbarorum metuens incursiones, nequaquam refutauit, sed benignissime ob amorem Dei, et ipsius almae genitricis honorem concessit, atque iussionis suae monimento fieri delegauit, huiusmodi super hoc suae dans praeceptionis decreta. « In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, Ludouicus diuina ordinante prouidentia imperator Augustus. Si locis uenerabilibus ea quae exinde a praedecessoribus nostris, regibus uel imperatoribus, ad reipublicae usus exigebantur, religiosa liberalitate in utilitatibus et necessitatibus eorumdem sanctorum locorum expendendis remittimus, et fidelium nostrorum saluberrimis pro hac eadem re suggestionibus ac petitionibus benignum commodamus assensum maximum et animae nostrae, et regi ac regno prouidemus consultum, quia nihil cernitur reipublicae imminutum, quidquid ex eadem republica piis actibus, et locis religiosis, ac ecclesiarum Dei utilitatibus, seu seruorum Dei fuerit commoditati indultum. Quapropter notum esse uolumus omnibus Dei fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, praecipue quoque successoribus nostris in potestatis culmine, in quo sumus, auctore Domino, constituti, ab eodem dominorum Domino deinceps constituendis: quia Ebo uenerabilis archiepiscopus Remensis Ecclesiae, et reuerendissimae sedis sancti Remigii, gloriosissimi pontificis, et specialis patroni nostri praesul, clementiae nostrae innotuit, quia uetustatis senio contrita iam dictae metropolis urbis sancta mater nostra ecclesia, in honore sanctae, semperque uirginis ac genitricis Mariae consecrata, existeret. In qua auctore Deo, et cooperatore S. Remigio gens nostra Francorum, cum aequiuoco nostro rege eiusdem gentis, sacri fontis baptismate ablui, ac septiformis Spiritus sancti gratia illustrari promeruit. Sed et ipse rex nobilissimus ad regiam potestatem perungi Dei clementia dignus inuentus fuit. Ubi etiam et nos diuina dignatione per manus domni Stephani Romani summi pontificis, ad nomen et potestatem imperialem coronari meruimus. Quam pro tantis beneficiis nobis ibidem a Deo collatis renouare cupientes, et ad id exsequendum loci incommoditatem cernentes, concedimus ad hoc opus, et ad caetera quaeque pro seruorum Dei ibidem degentium necessitatibus aedificanda, murum omnem cum portis ipsius ciuitatis, et omnem operam cum cunctis impendiis, quae ex rebus et facultatibus ipsius ecclesiae et episcopatus Remensis Aquis palatio nostro regio peragi et exsolui solitum fuerat, in eleemosyna uidelicet nostra, et pro remedio animae domni ac genitoris nostri, atque caeterorum praedecessorum nostrorum, qui eumdem episcopatum contra salutem suam aliquandiu tenuerant, et in suos usus contra ecclesiasticas regulas, et res ac facultates ecclesiae ipsius expenderant; et ob hoc minus quam debuerat utilitatis sacris locis in eodem episcopatu constitutis exinde prouenerat. Volumus etiam, ut uassalli, et quicunque fideles nostri ex rebus eiusdem episcopatus aliquid habent, eidem operi inseruiant, sicut constitutum est a bonae memoriae domno et genitore nostro, et sicut decretum est a piae recordationis domno et auo nostro Pippino, decimas et non eidem ecclesiae sanctae ex rebus, quas exinde habent, persoluant. Vias etiam publicas omnes, quae circa eamdem ecclesiam uadunt, et impedimento esse possunt ad claustra, et seruorum Dei habitacula construenda, ut transferri atque immutari possint, concedimus. Et si aliquid ibi fisco nostro habetur, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum perpetuo aeque concedimus, ut nullus iudex, comes, aut missus, siue aliquis ex iudiciaria potestate, ullam inde eidem sanctae Dei praedictae Remensi ecclesiae inquietudinem, aut ullum calumniae impedimentum inferre unquam praesumat, obsecrantes successores nostros, ut memores salutis suae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam beneficiorum, quae nobis et genti nostrae ac praedecessoribus nostris in eodem sancto loco, per B. Remigium, meritis S. Mariae collata sunt, sicut sua bene gesta a suis successoribus conseruari uoluerint, ita quae pro amore Dei, et sanctae eius genitricis ac beati protectoris nostri Remigii saepe fato sancto loco contulimus, perpetuo inuiolabiliter conseruare procurent. Et ut haec nostra concessionis auctoritas per futura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis uigorem, annuli nostri impressione subtersignari decreuimus. » Sed et quemdam fabrum seruum suum, nomine Rumaldum ad petitionem eiusdem, praesulis ecclesiae Remensi concessit, ut hic de talento a Domino sibi collato, iuxta uires diebus uitae suae proficeret: Quam etiam cessionem apicum adnotatione et annuli sui sigillatione roborauit. Aliud quoque praeceptum de uitiis publicis transmutandis ob quasdam clausuras in locis uicinis ipsius urbis faciendas, et multimoda ecclesiae compendia, eidem pontifici dedit, quod et annulo suo insigniuit. Praeterea de restituendis eidem sanctae sedi praediis, quae illi quondam fuerant ablata, una cum filio Lothario Caesare talem praecepti dedit auctoritatem « In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi Ludouicus et Lotharius, diuina ordinante prouidentia imperatores Augusti. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas nostro releuamus iuuamine, id nobis et ad mortalem uitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri uolumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod sanctam Remensem ecclesiam, in qua praedecessores nostri reges uidelicet Francorum fidem et sacri baptismatis gratiam perceperunt, in qua et nos per impositionem manus domni Stephani papae imperialia sumpsimus insignia ob reuerentiam fidei Christianae, et ob animae nostrae salutem, ab imo construi fecimus, eamque in honorem Domini nostri Iesu Christi Saluatoris mundi, simul et in honorem eiusdem sanctae et intemeratae genitricis Mariae consecrari decreuimus. Itaque diuina inspiratione compuncti, et coelestis patriae amore succensi, quaedam praedia, quae eidem sanctae sedi quondam ablata fuerant deuota mente restitui iussimus, id est, in suburbanis ipsius sanctae ecclesiae titulum S. Sixti, necnon et titulum S. Martini, cum appendiciis eorum. Exterius etiam in eadem parochia, in castro Vonzensi titulum baptismalem, et titulum in eadem parochia S. Ioannis similiter baptismalem, suis cum appendiciis, et Bretiniacum: uillam quoque Sparnacum cum appendiciis suis, et in uilla quae uocatur Lucida, necnon et in Prouiliaco in eodem pago Remensi. In pago uero Dulcomensi uillam, quae uocatur Cauera, necnon et in uilla quae dicitur Verna in pago Vertudense. Vel si forte deinceps de rebus praedictae sanctae ecclesiae temporibus nostris adhuc superaddendum decreuimus, statuimus, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, ut non tantum de istis restitutis, sed etiam restituendis, quidquid de ipsis uel in ipsis rectores et ministri praememoratae ecclesiae elegerint, ita debeant perpetualiter possidere, atque ordinare, uel etiam facere, proutcunque sibi propensius uoluerint, ut absque ullius iniusta contradictione ordinent atque disponant, et faciant quidquid utilitati praedictae ecclesiae congruere et conuenire prospexerint. Et ut haec nostrae auctoritatis confirmatio praesentibus futurisque temporibus firmiorem in omnibus semper obtineat uigorem, manibus propriis subterfirmauimus, et annuli nostri impressione signari iussimus. » Obtinuit etiam idem praesul ab eodem imperatore Ludouico Remensi ecclesiae, secundum antiqua exemplaria priscorum regum immunitatis praeceptum. Aliud quoque praeceptum de ponte Bansionensi, et teloneis, uel exactionibus publicis; item, aliud de chartis concrematis secundum auctoritatem imperatoris Karoli; item, a Pippino Aquitanorum rege praeceptum immunitatis de rebus Remensis ecclesiae in pago Auernico sitis. De uilla uero Sparnaco semotim quoque praeceptum Ludouici, atque separatim postea praeceptum Lotharii filii eius reperitur accepisse. Hic praesul Ebo cum consilio Ludouici imperatoris, et auctoritate Paschalis Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos usque Danorum accessit, ac multos ex eis ad fidem uenientes baptizauit. Orta denique simultate inter patrem et filium Ludouicum, scilicet imperatorem, et Lotharium partibus filii fauit, et cum caeteris episcopis corripuit imperatorem Ludouicum pro quibusdam erratis, quae ei obiiciebantur, quando filii sui comprehenderunt eum, et Lotharius adduxit secum patrem ad Compendium palatium, ubi eum afflixit cum episcopis et caeteris nonnullis optimatibus, qui iusserunt ut in monasterium iret, et esset ibi cunctis diebus uitae suae. Quod ille renuens, non consensit uoluntati eorum. Tunc omnes episcopi qui aderant, molesti ei fuisse narrantur, et improperantes illi peccata sua, abstulerunt ei gladium a femore suo, induentes eum cilicio. Dum frequenter igitur Ebo praesul in palatio tunc moraretur, huiusmodi de eo in monasterio sancti Remigii uisio reuelata est. Erat ibi monachus quidam, nomine Raduinus, genere Longobardus, qui abbas quondam exstiterat monasterii quod in monte Bardonis in Italia beatissimi Remigii celebri pollet memoria. Moderamni Redonensis episcopi studio dedicata. In quo monasterio, dum praefatus Raduinus monachicae professionis gereret officia, ductus amore meritorum beati Remigii, sepulcri eiusdem limina petiit. Qui cum fratribus eiusdem loci uitam ducens religiosam, digne sese ad coelestem satagebat praeparare militiam. Quadam uero die, sacrae scilicet assumptionis sanctae Dei Genitricis, post exactum matutinae solemnitatis officium, reliquis fratribus quietem petentibus, ille precis gratia solus remansit in choro, custodibus ecclesiae quiescentibus. At ubi psalmorum continuatione fatigatus, irruenti coepit soporari somno, uidit a loco sepulcri sancti pontificis procedere beatissimam Dei Genitricem nimio lumine coruscantem, cuius haerebant lateribus euangelista Ioannes, et ipse sacer Remigius; sicque se uisi sunt compositis adire gradibus. Superposita uero manu Virgo gloriosa leniter eius capiti: Quid hic, inquit, agis, frater Raduine? quo mox pedes illius osculari procumbente, adiecit: Ubi modo degit Ebo Remensis archiepiscopus? Quo respondente: palatina iussu regis exsequitur negotia. Et cur, inquit, tam sedulo palatii terit limina? prorsus hinc nequaquam maiore ditabitur sanctitatis efficacia. Veniet enim, ueniet celerrime tempus, quando non prosperabitur in talibus. Quem nihil ad haec audentem respondere, tali prosequens affatur allocutione: Quae uestrorum uersatur apud homines regum disceptatio? Tunc eo respondente: Domine Genitrix Saluatoris mundi, tuae melius nouit hoc sanctitatis incorruptio, ait, quid tantae malo cupiditatis illecti uana nunc grassantur audacia. Illud enim tunc aderat tempus, quando filiorum suorum contumeliis agebatur imperator Ludouicus. En, inquit, huic (astringens manum sancti Remigii) auctoritas est, a Christo tradita, Francorum perseueranter imperii. Equidem sicut hanc gentem sua doctrina percepit ab infidelitate gratiam conuertendi, sic etiam donum semper inuiolabile possidet eis regem uel imperatorem constituendi. Quae beatissima Dei Genitrice dicente, frater praememoratus euigilauit repente. [2,20] CAPUT XX. De Ebonis depositione. Itaque postquam Ludouicus ab aequiuoco filio suo restitutus est in regnum et honorem suum, Ebo propter huiuscemodi factum depositus est ab episcopatu, pro infidelitate imperatoris. Pro qua re ipse iam Iesse Ambianensium praesulem dudum deposuisse traditur, sed nunc eum reuocasse fertur in gradum priorem. De Ebonis autem depositione, requirente postmodum papa Nicolao ab episcopis Galliae, maximeque Belgicae prouinciae, haec inter alia in responsis accepit. Quod Ebo Remorum episcopus accepta a Lothario pro patris proditione abbatia sancti Vedasti, falsarum obiectionum incentor exstiterit, et daliter criminatum eumdem imperatorem idem Ebo a suis complicibus a liminibus ecclesiae proiectum, ac publicae poenitentiae mancipatum, custodiri fecerit, usque dum in anno incarnationis Dominicae octingentesimo tricesimo quarto, Lotharius territus conuentu fratrum suorum, ac plurimorum fidelium patris imperatoris, fuga lapsus patrem suum adhuc ab ingressu ecclesiae sequestratum dimisit. Cum quo inter alios etiam quidam episcopi, fautores ipsius in aduersitate patris sui, relictis contra sacras regulas sedibus suis perrexerunt, Iesse uidelicet Ambianensis, et Hereboldus Antisiodorensis, Agobardus Lugdunensis, et Bartholomaeus Narbonensis episcopus, et abscedente illo, qui adfuerunt episcopi imperatorem in ecclesia sancti Dionysii reconciliauerunt, et ecclesiasticae communioni restituerunt. Quod Ebo audiens, quibusdam familiaribus suis plenitudinem suorum delegauit hominum, et certum eis placitum dedit, ubi et quando iterum ad eum uenirent. Adiicitur etiam quod Ebo plurima, quae de facultatibus ecclesiasticis ferre tunc in argento et auro potuit, secum assumens, cum quibusdam Normannis, qui iter et portus maris ac fluminum mare influentium notos habebant, cum paucis quoque aliis domesticis suis, nullo impetente uel persequente, noctu Remis aufugit, et non solum parochiam suam, uerum et Belgicam regionem deseruit, et iter ad Normannos, quibus a Paschali papa, necnon ab Eugenio successore ipsius, sicut epistolis eorumdem praesulum ad ipsum pro hac re datis edocemur, fuerat praedicator destinatus, arripuit. Quod manifestantibus eis, cum quibus hoc consilium iniit, imperatorem latere non potuit. Quapropter imperator eum per episcopos, Rothadum scilicet Suessonicam, et Erchenradum Parisiorum episcopum, reuocari fecit, et in monasterio sancti Bonifacii, ei, et clericis ac laicis qui cum eo erant, necessaria ministrari, et synodum exspectare praecepit. Sed et Hildemannus Beluacensis episcopus insimulatus, quod sicut praefati episcopi, fugam ad Lotharium moliretur, in monasterio sancti Vedasti detentus, synodum exspectauit. Ad quam anno Incarnationis Dominicae 835 uenientes, omnes episcopi qui conuenerant singillatim libellos de restitutione imperatoris communi consilio atque consensu ediderunt, et propriis manibus subscripserunt. Cum quibus et Ebo (ut reuera in statu suo adhuc manens) libellum manu sua cum additamento archiepiscopi scriptum edidit. In quo libello professus est, quidquid in ipsius imperatoris dehonoratione gestum fuerat, iniuste factum fuisse. Item post pauca: et post datos libellos, uenientes episcopi cum imperatore, et quamplurimis eius fidelibus, ac regni primoribus, in urbem Metensium, in basilica beati Stephani, publice a Drogone episcopo relecta sunt, quae de restitutione imperatoris omnium unanimitate inuenta fuere. Post hanc annuntiationem, Ebo Remorum episcopus, qui eiusdem factionis uelut signifer fuerat, conscendens eumdem locum ubi Drogo steterat, coram omnibus professus est eumdem Augustum iniuste depositum, et omnia quae aduersus eum patrata fuerant, inique, et contra totius auctoritatis tramitem fuisse machinata, merito iusteque proprio imperii solio reformatum. Et sic omnibus laudes Deo canentibus, et quae tunc ibidem fuerant agenda peractis, ad Theodonis uillae palatium regressi sunt, ibique Hildemannus in synodo praesens se a calumnia sibi impacta regulariter exuens, satisfecit synodo, et per eam imperatori. Ebo uero in eadem synodo praesens ab imperatore praesente accusatus est, quod eum falso fuerat criminatus, et eisdem falsis criminibus appetitum a regno deiecerat, armisque ab eo ablatis, nec confessum, nec conuictum, contra regulas ecclesiasticas ab ecclesiae aditu ac Christianorum societate eliminauerat, sicut et idem scripto subscriptione sua roborato, et uerbis coram omnibus professus fuerat. Et cum essent alia etiam crimina, de quibus post hanc accusationem, accusandus erat, et de quibus apud imperatorem iam antea fuerat accusatus, et non canonice purgatus, sicut et epistola episcoporum ad Sergium papam demonstrat, et pro quibusdam eorum exstiterat a consilio imperatoris eiectus, quae patefacta ueritate negare non ualebat, petiit secessum, ut sine praesentia imperatoris liceret ei in synodo episcoporum suam agere causam. Quod obtinens, conuocauit ad se quosdam episcopos, et nullo cogente, sed propria sponte, secundum eorum consilium sequentium Africanum concilium, ut parceretur ipsius uerecundiae, ac propter ecclesiae opprobrium et insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, si publice de his, de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, confessus aut conuictus foret, libellum suae depositionis dictauit, et scribi coram se fecit, et propria manu subscripsit, secundum traditionem ecclesiasticam, eumdemque libellum propriae ac uiuae uocis confessione attestatum in abdicationem sui, nullo ab eo quaerente uel exigente, synodo ultro porrexit. Et sicut uideri tunc ab his qui interfuerunt, potuit, sacerdotio se sponte submouit, quaerens remedium poenitendi, sicut in eodem professionis ac subscriptionis suae libello continetur hoc modo. « Ego Ebo indignus episcopus, recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Aiulfum uidelicet archiepiscopum, et Badaradum episcopum, necnon et Modoinum episcopum, constitui mihi iudices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum. Eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit ecclesiae, cui hactenus indignus praefui. Et, ut inde ultra nullam repetitionem, aut interpellationem auctoritate canonica facere ualeam, manu propria mea subscribens firmaui. Ebo quondam episcopus subscripsi. » Et ut omnia secundum leges quibus moderatur Ecclesia, in synodo legaliter adimpleret, simul cum eis, quos secundum Africae prouinciae canones legerat sibi iudices, dicente Apostolo: Aduersus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus uel tribus testibus, ut in ore duorum uel trium testium constaret etiam suae accusationis, et ut alius se sacerdotio defuncto ei succederet, testificationis uerbum, asciuit et alios tres episcopos, ueritatis de sua accusatione, et testificatione conscios in testimonium suae professionis, Theodericum scilicet episcopum, et Achardum episcopum dioeceseos suae, et Nothonem archiepiscopum. Et sic ipse professus, et sex episcopis suae professioni attestantibus, ut praediximus, libellum synodo porrexit, cunctique episcopi, qui synodo interfuerunt, singilatim ac uiritim dixerunt illi: Secundum tuam professionem et subscriptionem cessa a ministerio. Et coram omnibus hanc notitiam cum praescripto libello temporibus futuris conseruandam, Ionas episcopus Heliae notario (qui libellum Ebonis scripserat, cui idem Ebo subscripsit, secundum quinquagesimum nonum capitulum, et item secundum capitulum septuagesimum quartum concilii Africani) pro omnibus dictauit; et idem Helias haec quae sequuntur conscripsit: « Acta est haec Ebonis professio, eiusque propriae manus subscriptione roborata in conuentu synodali generaliter habito apud Theodonis uillam, anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi octingentesimo tricesimo quinto, anno etiam 21 imperii gloriosi Caesaris Ludouici. » Item post aliquanta: Libellum sibi ab Ebone porrectum post damnationem eius synodus Fulconi presbytero, qui eidem Eboni in episcopii Remensis susceptione successerat, cum synodali notitia dedit, quique in Remensis Ecclesiae scrinio conseruatur, cuius exemplar sanctae memoriae papae Leoni directum didicimus, etc. Igitur Ebo post hanc depositionem suam in Cisalpinis fertur regionibus conuersatus usque ad obitum Ludouici imperatoris, qui contigit anno Dominicae incarnationis 840. Quo imperatore defuncto Lotharius ab Italia in Franciam uenit, cui Ebo ad Wormaciam ciuitatem occurrit, eique Lotharius post aliquot dies sedem, et dioecesim Remensem per edictum imperiale restituit. Cuius edicti hoc habetur exemplar: « In nomine Domini nostri Iesu Christi, Dei aeterni, Lotharius diuina ordinante prouidentia imperator Augustus. Quia confessio delictorum non minus in aduersis necessaria est, quam in prosperis, et cor contritum et humiliatum Deus non despicit, gaudium etiam esse angelorum in coelo super uno peccatore poenitentiam agente non dubitamus, nos mortales in terris eos nequaquam despicimus, pro quibus gaudere angelos in coelo diuino testimonio non ignoramus. Accusantes et reprehendentes in excessibus semetipsos diuina nos benignitas non condemnare, sed recreare docuit, qui meretricem non solum a legali damnatione eripuit, uerum etiam publicanum humiliatum et accusantem se non condemnauit, sed magis iustificando exaltauit. Qui non dixit, omnis qui se humiliat condemnabitur, sed exaltabitur. Potestatem ergo, quam pro causa nostra raptus perdidisti, repetentibus Ecclesiae tuae filiis, praesentibus quoque astantibus, ac decernentibus praesulibus, sedem ac dioecesim Remensis urbis tibi, Ebo, restituimus, ut pristino sanctae largitatis apostolicae pallio indutus concordiam atque gratiam diuini officii nobiscum, humili satisfactione expleta, solemni nostra a largitate recipiendo, exerceas. Drogo episcopus assensi, Otgarius archiepiscopus, Hecti archiepiscopus, Amaluuinus archiepiscopus, Audax archiepiscopus, Ioseph episcopus, Adalulfus episcopus, Dauid episcopus, Rodingus episcopus, Giselbertus episcopus, Flotharius ep., Badaradus episcopus, Hagano episcopus, Hartgarius episc., Ado episcopus, Samuel episcopus, Rambertus episcopus, Haiminus episcopus, Ratoldus presbyter uocatus episcopus, Amalricus uocatus episcopus, cum caeteris pluribus presbyteris ac diaconibus publice assistentibus. Actum in Engilenheim palatio publico, in mense Iunio, VIII Kal. Iulii, regnante et imperante domno Lothario Caesare, anno reuersionis eius 1, successor factus patris in Francia, indictione 3. » Cui restitutioni praefata, quae Suessionis habita est, contradixit synodus, asserens quod damnatus a se atque a 34 episcopis, a minori numero restitui non praeualuit. Quod edictum regis Ebo secum detulit, et apud episcopos et plures illud diuersae professionis et ordinis, dimulgauit, et in ecclesia Remensi publice recitari fecit. Et ita eo tempore quo Lotharius Karolum a regno expulit, et ultra Sequanam fugauit, Ebo sedem Remensem, post sex annos suae depositionis recepit, et episcopale ministerium agere coepit: sicque ordinationes celebrans quosdam clericos ordinauit, et per totum circiter annum hoc episcopium tenuit, donec Karolus resumptis uiribus in Belgicam reuersus est. Quod audiens Ebo, relicta sede Remensi, ad Lotharium profectus est, et in eius familiaribus mansit obsequiis, donec una cum Drogone Metensium praesule Romam petiit, ubi a Sergio papa reconciliari, ac pallium sibi tribui postulauit. Cui idem papa, communione tantum concessa, dare pallium renuit. At Ebo Roma reuersus, abbatiam sancti Columbani in Italia dono imperatoris Lotharii possedit, donec legationem in Graeciam ab eodem imperatore sibi commissam exsequi detrectauit. Quocirca rebus sibi ab imperatore quae datae fuerant ablatis, ad Ludouicum regem Germaniae demigrauit. A quo in regione Saxoniae quoddam episcopium promeruit, ubi et episcopi deinceps perfunctus est ministerio.