[0] TIMON SIVE MISANTHROPVS. [1] TIMON. O Iuppiter Philie, hospitalis, sodalicie, domestice, fulgurator, iusiurandice, nubicoge, grandistrepe, et si quid aliud tibi cognomen attoniti poetae tribuunt, maxime quum haerent in uersu, nam tum illis tu multinominis factus, carminis ruinam fulcis, metrique expies hiatum – ubi tibi nunc magnicrepum fulgur, grauifremum tonitru, ubi ardens, candens ac terrificum fulmen? Nam haec omnia iam palam apparet nugas esse fumumque poeticum, nec omnino quicquam praeter nominum strepitum. Sed decantata illa tua arma eminus ferientia expromptaque nescio quomodo penitus extincta sunt, frigentque adeo ut ne minimam quidem scintillulam iracundiae aduersus nocentes reliquam obtineant. [2] Itaque citius quiuis ex his qui peieraturi sunt, extinctum ellychnium metuerit, quam flammam fulminis cuncta necantis : usqueadeo titionem quempiam in sese uibrare te putant, ut incendium aut fumum ab illo proficiscens nihil quicquam formident, uerum hoc solum uulneris inferri posse iudicent ut fuligine compleantur. Quibus rebus factum est ut iam Salmoneus tibi sit ausus etiam obtonare neque id admodum ab re, quippe aduersus Iouem usqueadeo ira frigidum uir ad facinora feruidus audaciaque tumidus. Quidni enim faciat, ubi tu perinde ac sub mandragora stertis, qui neque peierantes exaudias, neque eorum qui flagitia committunt, respectum agas? Caecutis autem lippitudine et hallucinaris ad ea quae fiunt, auresque iam tibi obsurduerunt, instar horum qui aetate defecti sunt; [3] quandoquidem quum iuuenis adhuc esses, acrique animo uehemensque ad iracundiam permulta in hommes maleficos ac uiolentos faciebas, neque tum unquam tibi cum illis erant induciae, sed perpetuo fulmen erat in negocio, perpetuo obuibrabatur aegis, obstridebat tonitru, fulgur continenter iaculorum in morem densissime ex aedito loco deuolantium torquebatur. Terrae quassationes, cribri instar frequentes, ad haec nix cumulatim, neque non grando saxorum in morem, atque, ut tecum grandius loquar, imbresque rapidi et uiolenti ac flumen quotidie exundans. Hinc tantum repente Deucalionis aeltate naufragium ortum est, ut omnibus sub aqua demersis uix unica scaphula seruaretur, quae in montem Lycorem appulit humani generis quasi scintillulas quasdam seruans, unde sceleratius etiam genus in posterum propagaretur. [4] Nimirum igitur dignum secordia praemium ab illis reportas, quum iam nec sacra faciat tibi quisquam, nec coronas offerat, nisi siquis obiter in Olympicis : ac ita ne is quidem rem admodum frugiferam facere uideatur, sed priscum quendam ritum magis referre. Ac paene Saturnum, o deorum generosissime, te reddunt magistratu abdicantes. Omitto loqui quoties iam templum tuum sacrilegio compilarint, quum tibi etiam ipsi in Olympiacis manus admoliti sunt, atque interea tu altifremus ille pigritabaris uel excitare canes uel uicinos aduocare, ut auxilio accurrentes illos comprehenderent quum etiamdum ad fugam adornarentur. Sed egregius ille gigantumque extinctor et Titanum uictor sedebas, quum tibi caesaries ab illis circumtonderetur, decemcubitale fulmen dextra tenens. Horum igitur, o praeclare, quis tandem erit finis, quae tu adeo secure despicis? Aut quando de tantis maleficiis poenas sumes? Quot Phaethontes aut Deucaliones satis idonei sint ad expiandum tam inexhaustam morum iniquitatem? [5] Etenim, ut de communibus sileam, de iis quae mihi acciderunt dicam. Quum tam multos Athenienses in sublime euexerim, ex pauperrimis diuites reddiderim, cunctisque quotquot opus haberent, suppeditarim, imo semel uniuersas opes in amicos iuuandos effuderim, simulatque his rebus ad inopiam deueni, iam ne agnoscor quidem ab illis, nec aspicere dignantur me qui dudum reuerebantur, adorabant, meoque de nutu pendebant. Quod si quando per uiam ingrediens forte fortuna in eorum quempiam incidero, perinde ut euersam hominis iam olim defuncti statuam ac temporis longitudine collapsam praetereunt, quasi ne norint quidem. Porro alii procul conspecto me alio sese detorquent, existimantes sese inauspicatum abominandumque uisuros spectaculum, quem non ita pridem seruatorem et adiutorem suum esse praedicabant. [6] Itaque prementibus malis ad extrema redactus concilia, renone arrepto, terram exerceo quaternis conductus obolis, atque hic cum solitudine cumque ligone philosophor. Hoc interim lucri mihi uideor fajcturus, quod posthac non intuebor pierosque praeter meritum sequundis fortunae successibus utentes. Nam illud uel maxime urit. lam igitur tandem aliquando Saturni Rheaeque proies, excusso profundo isto grauique somno (nam Epimenidem quoque dormiendo uicisti), denuo iactato fulmine aut ex Oeta redaccenso ingenti reddita flamma iram aliquam strenui illius ac iuuenilis Iouis ostende, nisi uera sint quae a Cretensibus de te tuaque sepultura feruntur. [7] IVPITER. Quis hic est, Mercuri, quem audio sic uociferantem ex Attica ad radicem montis Hymetti, horridus totus ac squalidus pelleque hircina amictus? Fodit autem, ut arbitror, nam pronus incumbit homo loquax et confidens. Mirum ni philosophus est, neque enim alioqui adeo impia nefariaque in nos fuerat dicturus. MERCVRIUS. Quid ais, pater? An non nosti Timonem Echecratidis filium Colyttensem? Hic nimirum est qui nos saepenumero in sacris legitimis conuiuio accepit, ille repente diues factus, ille qui totas hecatombas, apud quem splendida Iouialia festa consueuimus agitare. IVPITER. Hem, quaenam ista rerum commutatio? Hiccine honestus ille diues, quem tam frequentes cingebant amici? Quid igitur accidit ut hoc sit habitu, squalidus, erumnosus, fossor conducticius, uti coniicio, quum tam grauem ligonem gerat? [8] MERCVRIUS. Ad hunc modum ilium quodammodo probitas euertit atque humanitas et in omnes quicunque egerent misericordia. At re uera uecordia potius facilitasque nullusque in suscipiendis amicis delectus, quippe qui neutiquam intellexerit sese coruis lupisque largiri. Quin magis quum a uulturibus tam multis misero iecur eroderetur, ob id amicos eos necessariosque iudicabat, quasi beneuolentia erga sese afficerentur, quum illos epulae magis caperent. Ergo posteaquam ossa penitus nudassent circumrosissentque, deinde si qua medulla suberat, banc quoque admodum diligenter exuxissent, aufugerunt exuccum et radicitus desectum destituentes, adeo ut postea ne agnoscant quidem aut aspiciant, tantum abest ut sint qui suppeditent impartiantque. Has ob res fossor et sago, ut uides, opertus pelliceo urbem prae pudore fugiens, mercede terram exercet, aduersus ingratos atra bile stomachatur, qui quidem sua benignitate ditati admodum fastuose nunc praetereant ac ne nomen quidem an Timon uocetur nouerint. [9] IVPITER. Atque profecto uir neutiquam fastidiendus neque negligendus, et iure optimo indignatur qui iis tantis in malis agat. Quare sceleratos istos adulatores ipsi quoque fuerimus imitati si eum uirum neglexerimus, qui tantum taurorum et caprarum pinguissimas quasque nobis in aris adoleuerit, quarum nidor etiamdum mihi in naribus residet. Tametsi propter negocia maximamque turbam peierantium, tum ui non iure agentium neque non aliena rapientium, praeterea ob formidinem quam mihi pariunt sacrilegi, qui quidem tum multi sunt, tum obseruatu difficiles, adeo ut ne minimum quidem nos conniuere sinant, iampridem profecto ad Atticam regionem oculos detorsissem, maxime posteaquam philosophia et de uerbis digladiationes apud istos increbuerunt, ita ut pugnantibus inter se istis uociferantibusque ne exaudire quidem mortalium uota liceat. Vnde mihi necessum est aut auribus obturatis sedere aut dirumpi ab eis conficique qui uirtutem quandam et incorporea quaedam merasque nugas ingenti uociferatione confiectunt. Haec in causa fuerunt ut hunc quoque neglexerim, quum haud mediocriter de nobis sit meritus. [10] Quod reliquum est, Mercuri, tu Plutum adducens quantum potes ad istum abeas. Porro Plutus una secum ducat et Thesaurum, et utrique apud Timonem perseuerent. Neque usqueadeo facile demigrent, etiam si quam maxime rursum illos per bonitatem ex aedibus exegerit. Caeterum de palponibus illis atque ingratitudine qua in hune sunt usi, in posterum consultabo. Poenas daturi sunt simulatque fulmen instaurauero. Nam fracti sunt in eo retusa cuspide duo e radiis maximi, quum nuper auidius in sophistam Anaxagoram iacularer, qui suis familiaribus suadebat nullo pacto esse ullos nos qui dii uocaremur. At ilium quidem errore non feriebam, propterea quod Pericles obtenta manu eum protexerit. Caeterum fulmen in Castoris ac Pollucis templum detortum tum illud exussit, tum ipsum parum abfuit quin ad saxum comminueretur. Quanquam interim uel id supplicii satis magnum in istos fuerit, si Timonem conspexerint egregie locupletem factum. [11] MERCVRIUS. Quantum 1 habet momenti altum uociferari et obstreperum audacemque esse? Idque non iis modo qui causas agunt, uerum etiam qui uota faciunt conducibile. En mox e pauperrimo diues euaserit Timon, qui se in precando clamosum et improbum praestiterit, Iouemque reddiderit attentum. Quod si silentio fodisset incuruus, etiam nunc foderet neglectus. PLVTVS. At ego, Iuppiter, haudquaquam ad istum rediturus sum. IVPITER. Quid ita non rediturus, optime Plute, praesertim a me iussus? [12] PLVTVS. Quoniam, per Iouem, iniuria me affecit eiiciens et in multa fragmenta dissecans, idque quum illi paternus essem amicus ac me, paene dixerim, fuscinis ex aedibus extrusit, nec aliter quam ii qui e manibus ignem abiiciunt. Num rursus ad istum ibo, parasitis, adulatoribus et scortis donandus? Ad eos me mitte, O Iuppiter, qui munus intellecturi sint, qui amplexuri, quibus equidem in precio sim et maiorem in modum exoptatus. At hi stupidi cum Inopia commercium habeant, quam nobis anteponunt, atque ab ea accepto sago pelliceo ligoneque sat habeant, quum quatuor lucrantur obolos decem talenta contemptim dono dare soliti. [13] IVPITER. Nihil istiusmodi posthac in te facturus est Timon, quippe quem ligo abunde satis corripuerit, nisi prorsus nullum dolorem sentiunt illius ilia, te uidelicet potius quam Inopiam esse praeoptandam. At tu mihi querulus admodum uideris esse, qui nunc Timonem incuses quod tibi patefactis foris libere permiserit uagari neque includens neque zelotypus in te. Porro alias diuersa de causa in diuites stomachabare, quum diceres te ab illis repagulis clauibus ac signorum obiectaculis impressis ita fuisse conclusum, ut ne prospicere quidem in lucem tibi liceret. Id igitur apud me deplorabas, affirmans praefocari te nimiis tenebris, eoque pallidus nobis occurrebas et curis confectus, digitis etiamnum ex assiduo colligendi coaceruandique usu contractas contortisque. Quod si quando daretur opportunitas, aufugiturum quoque ab illis te minitabare. In summa, rem supra modum acerbam iudicabas in aereo ferreoue thalamo, Danaes exemplo, uirginem asseruari atque a scelestissimis educari paedagogis, foenore et computo. [14] Proinde absurde facere aiebas hos quod te praeter modum adamarent neque (quum liceret) frui auderent neque quum ipsis esset in manu amore suo secure uterentur, sed uigiles obseruarent ad signum ac seram oculis nunquam conniuentibus neque usquam dimotis, semper intuentes, abunde magnum fructum arbitrantes non quod ipsis fruendi facultas adesset, sed quod nemini fruendi copiam facerent, non aliter quam in praesepi canis nec ipsa uescens hordeis nec equum famelicum id facere sinens. Quinetiam ridebas istos qui parcerent asseruarentque et (quod esset absurdissimum) ipsi quidem sibi subtraherent uererenturque contingere, non intelligerent autem fore ut aut sceleratissimus famulus aut dispensator aut liberorum paedagogus furtim subiret, ludibrio habiturus infoelicem et inamabilem herum, quem postea sinat ad fuliginosam et oris angusti lucernulam ac siticulosum scirpulum usuris inuigilare. Quid itaque? An non iniquum, quum haec quondam incusaueris, nunc in Timone diuersa his criminari? [15] PLVTVS. Atqui si rem uere perpenderis, utrumque me iure facere iudicabis. Nam et Timonis ista nimia lenitas, negligentia potius, haud beneuolentia studiumque, quod ad me pertinet, merito uideatur. At e diuerso, qui me ostiis ac tenebris inclusum seruabant, id agentes quo scilicet crassior saginatiorque ac uehementer corpulentia onustus euaderem, quum interim neque ipsi contingerent neque in lucem producerent, ne uel aspicerer a quopiam, hos dementes et contumeliosos in me iudicabam, quippe qui me nihil commeritum tot in uinculis cogerent situ carieque putrescere, haud intelligentes quo mox demigrent, me alii cuipiam cui fortuna fauerit relicturi. [16] Nec hos igitur probo, sed ne illos quidem qui nimium facile mihi manus admouent, sed qui (quod est optimum) mediocritate utantur, uti nec prorsus abstineant neque penitus profundant. Etenim illud, per Iouem, considera, Iuppiter. Si quis, ubi puellulam et formosam lege duxisset uxorem, postea neque obseruet nec ulla omnino zelotypia prosequatur, uidelicet sinens illam noctu atque interdiu quocunque libitum sit ire, et quicunque uoluissent cum his habere rem, uel producat potius uitro ut adulteretur, fores aperiens prostiturusque et quoslibet ad illam inuitans, num hic amare uidebitur? Profecto hoc tu nequaquam dites, Iuppiter, qui saepenumero amorem senseris. [17] Rursum si ingenuam lege domum deducat uti liberos legitimos progeneret, caeterum nec ipse contingat florentem aetate decoramque uirginem, nec alium sinat aspicere, sed inclusam, orbam sterilemque in perpetua uirginitate contineat, idque prae amore se facere praedicet, et hunc quidem praeferat pallore, corpore exhausto, oculis refugis, num fieri potis est ut huiusmodi non desipere uideatur, quippe qui quum liberis oportuerit operam dare fruique coniugio, puellam adeo formosam atque amabilem sinat emarcescere per omnem uitam, tanquam Cereri sacerdotem alens? Huiusmodi et ipse indigne fero, quum a nonnullis ignominiose caedor calcibus, laniorque atque exhaurior, a nonnullis contra perinde ut stigmaticus fugitiuus compedibus uincior. [18] IVPITER. Quid est autem quod aduersus illos indigneris, quandoquidem utrique poenas egregias luunt, alteri quidem dum Tantali in morem neque bibere sinuntur neque edere, sed ore sicco duntaxat inhiant auro, alteri uero dum his ceu Phyneo cibos Harpyiae ipsis e faucibus eripiunt. Sed abi iam, Timone multo posthac usurus cordatiore. PLVTVS. An ille aliquando desinet me ceu foraminoso cophino, priusquam omnino influxerim, data opera exhaurire, quasi conetur occupare, quo minus influam, ueritus ne si copiosius infundar, ipsum undis obruam? Quo fit ut in Danaidum dolium aquam mihi uidear illaturus frustraque infusurus, uase non continente liquorem, imo prius propemodum effuso quod influit quam influxerit, adeo latus dolii hiatus ad effusionem ac liber exitus. [19] IVPITER. Proinde ni hiatum istum obturauerit perpetuamque perstillationem sistere studuerit, te propediem effuso, facile rursum sagum et ligonem in dolii fece reperiet. Sed interim abite atque ilium diuitem reddite. At tu, Mercuri, fac memineris ut rediens Cyclopas ex Aetna tecum adducas, quo fulmen cuspide restituta resarciant. Nam eo nobis acuminato opus fuerit. [20] MERCVRIUS. Eamus, Plute. Quid hoc ? Num claudicas ? Equidem ignorabam, O praeclare, te non caecum modo uerumetiam claudum esse. PLVTVS. Atqui non hoc mihi perpetuum, Mercuri. Verum si quando proficiscor a Ioue missus ad quempiam, tum nescio quo pacto tardus sum et utroque claudus pede, ita ut aegre ad metam pertingere queam, sene nonnunquam interim facto qui me operiebatur. Porro quum discedendum est, alatum uidebis multo auibus celeriorem. Vnde fit ut uix iam amoto repagulo ego iam praeconis uoce uictor pronuncier, saltu stadium transmensus ne uidentibus quidem aliquoties spectatoribus. MERCVRIUS. At ista quidem baud uera narras. Imo ego tibi permultos commemorare queam, quibus heri ne obolus quidem erat quo restim emerent, qui hodie repente diuites facti splendide uiuant, albis quadrigis uehantur, quibus ante ne asellus quidem suppeditarit. Ii tamen purpurati aurumque manibus gestantes obambulant, qui ne ipsi quidem, opinor, credere possunt quin per somnium diuites sint. [21] PLVTVS. Istaec alia res est, Mercuri. Neque enim tum meis ipsius ingredior pedibus, nec a Ioue sed a Dite ad istos transmittor, qui et ipse nimirum opum largitor est, ac magna donans, id quod ipso etiam nomine declarat. Itaque quoties est mihi ab alio ad alium demigrandum, in tabellas iniiciunt me, ac diligenter obsignantes sarcinae in morem sublatum transportant. Interea defunctus ille alicubi in aedium tenebricosa parte iacet, uetere linteo in genua iniecto tectus, de quo feles digladiantur. Porro qui me sperauerant obtinere, in foro operiuntur hiantes non aliter quam hyrundinem aduolantem stridentes pulli. [22] Deinde ubi signum detractum est, et lineus ille funiculus incisus apertaeque tabellae, iamque nouus dominus pronunciatus est siue cognatus quispiam siue adulator siue seruulus obscenus qui puerili obsequio fauorem emeruerit, etiam tum mento subraso, pro uarus et opiparis uoluptatibus quas illi iam exoletus suppeditauerat, ingens scilicet praemium ferens generosus quisquis ille tandem fuerit, nonnunquam me ipsis cum tabellis arreptum fugiens adportat commutato nomine, ut qui modo Pyrrhias aut Dromo aut Tibius, iam Megacles aut Megabizus aut Protarchus appelletur. Caeterum illos nequicquam hiantes seque mutuum intuentes relinquit ac uerum luctum agentes, quod eiusmodi thynnus ex intimo sagenae sinu sit elapsus, qui non parum magnam escam deuorarit. [23] At hic repente totus in me irruens homo uitae mundioris atque elegantioris rudis, pinlgui illotaque cute, qui compedes etiamdum horrescit, et si quis praeteriens loro increpet, arrectis stet auribus quique pistrinum perinde uti templum adoret, non est deinceps tolerandus iis quibuscum uiuit, uerum et ingenuos afficit contumelia et conseruos flagris caedit, experiens num Bibi quoque similia liceant, donec aut scortulo cuipiam irretitus aut equorum alendorum studio captus aut adulatoribus sese permittens deierantibus Nireo formosiorem esse, Cecrope Codroue generosiorem, callidiorem Vlysse, unum autem uel sedecim pariter Croesis opulentiorem, momento temporis semel profundat infoelix quae minutatim multis ex periuriis, rapinis, flagitiis, fuerant collecta. [24] MERCVRIUS. Ista ferme sic habent uti narras. Verum ubi tufs ipsius ingrederis pedibus, qui tandem, caecus quum sis, uiam inuenire soles? Aut qui dignoscis ad quosnam Iuppiter te misent, dignos illi uisos qui diuitiis abundent? PLVTVS. Enimuero credis me reperire istos ad quos mittor? MERCVRIUS. Per Iouem, haudquaquam. Neque enim alioqui Aristide praeterito ad Hipponicum et Calliam accessisses, tum ad alios permultos Athenienses, homines ne obolo quidem aestimandos. Caeterum quid facis quandoquidem es emissus? PLVTVS. Sursum ac deorsum circumcursans oberro, donec imprudens in quempiam incurrero. Hic autem, quisquis ille sit qui forte primus me nactus sit, abducit ac possidet, te, Mercuri, pro lucro praeter spem obiecto uenerans atque adorans. [25] MERCVRIUS. Num ergo fallitur Iuppiter, qui quidem credat ex ipsius animi sententia ditari abs te hos quos ille dignos existimarit qui ditescerent? PLVTVS. Et iure quidem optimo fallitur, o bone, quippe qui quum me caecum esse non ignoret, emittat uestigatum rem usqueadeo repertu difficilem et iam olim e uita sublatam, quam ne Lynceus quidem facile inueniret, quae nimirum adeo obscura sit ac minuta. Itaque quum rari sint boni, improbi porro in ciuitatibus omnia obtineant, oberrans facile in huiusmodi mortales incurro ac retibus illorum illigor. MERCVRIUS. At qui fit ut, quoties eos deseris, celeriter aufugias, quum uiae sis ignarus? PLVTVS. Tum demum acutum cerno pedibusque ualeo, ubi ad fugam tempus inuitat. [26] MERCVRIUS. lam illud quoque mihi responde, qui fit ut quum sis oculis captus (dicendum enim est), praeterea pallidus, postremo claudus, tam multos habeas amantes, adeo ut omnes in te defigant oculos, et si potiantur, foelices uideantur; sin frustrentur, non sustineant uiuere? Ex his equidem non paucos noui, qui sic perdite te amarint, ut sese aereo e scopulo piscosi in aequoris alta praecipites abiecerint, rati fastidiri sese abs te, propterea quod illos nullo pacto respexisses. Quanquam, sat scio, tu quoque fateberis, si quomodo tibi ipsi notus es, furere istos qui eiusmodi amore sunt dementati. [27] PLVTVS. At enim credis me qualis sum talem istis uideri, nempe claudum aut caecum aut si quid aliud adent mihi uicii? MERCVRIUS. Quid ni, O Plute? Nisi forte et ipsi omnes caeci sunt. PLVTVS. Haud caeci quidem, O optime, uerum inscitia errorque quae nunc occupant omnia, illis offundunt tenebras. Ad haec ipse quoque ne per omnia deformis sim, persona uehementer amabili tectus inaurata gemmisque picturata ac uersicoloribus amictus eis occurro. At illi rati sese natiui uultus uenustatem aspicere, amore capiuntur, dispereuntque nisi potiantur. Quod si quis me toto corpore renudatum illis ostenderit, dubio procul futurum sit ut se ipsi damnent, qui tantopere caecutierint adamantes res neutiquam amandas ac foedas. [28] MERCVRIUS. Quid ergo, posteaquam eo peruentum est ut iam diuites euaserint iamque personam sibi circumposuerint, rursum falluntur? Adeo ut si quis illis detrahere conetur, paene caput potius quam personam abiiciant? Neque enim uerisimile est etiam tum illos ignorare auro bracteatam esse formam, quum intus cuncta inspexerint. PLVTVS. Ad id non parum multae res, O Mercuri, mihi sunt adiumento. MERCVRIUS. Quaenam? PLVTVS. Simulatque qui me primum nactus est, apertis foris exceperit, clanculum una mecum introit elatio, uecordia, iactantia, mollicies, uiolentia, dolus atque alfa item innumerabilia a quibus omnibus posteaquam est animus occupatus, iam admiratur quae neutiquam sunt admiranda, et appetit ea quae sunt fugienda, meque cunctorum illorum quae introierant malorum patrem stupet, illorum satellitio uallatum, quiduis potius passurus quam uti me compellatur reiicere. [29] MERCVRIUS. Vt leuis ac lubricus es, Plute, retentu difficilis ac fugax neque ullam praebens ansam certam quo prensus teneare, sed nescio quomodo, anguillarum ac serpentum in morem, inter digitos elaberis. At e diuerso Paupertas uiscosa, prensu facilis totoque corpore mille uncos gerit hamos, ut qui tetigerint ilico haereant nec facile queant auelli. Verum interea dum nugamur, rem haud paruam omisimus. PLVTVS. Quam? MERCVRIUS. Nempe quia Thesaurum non adduxerimus, quo uel in primis erat opus. [30] PLVTVS. Isthac quidem ex parte bono sis animo. Nam non nisi in terra relicto illo ad uos ascendere soleo iussoque intus manere foribus occlusis neque cuiquam aperire, nisi me uociferantem audierit. MERCVRIUS. lam igitur Atticam adeamus. Tu me consequitor chlamydi adhaerens, donec extremam uiam attigerimus. PLVTVS. Recte facis, Mercuri, quum me per uiam ducis. Etenim si me desereres, forsan oberrans in Hyperbolum aut Cleonem inciderem. Sed quis hic stridor ceu ferri saxo impacti? [31] MERCVRIUS. Timon hic est, qui proxime montanum et petricosum fodit solum. Papae, adest et Paupertas et Labor ille, tum Robur, Sapientia, Fortitudo atque id genus aliorum turba, quorum omnium agmen Fames cogit, longe praestantius quam tui sint satellites. PLVTVS. Quin igitur quam ocissime discedimus, Mercuri? Neque enim ullum operae pretium fecerimus cum homire eiusmodi uallato exercitu. MERCVRIUS. Secus uisum est Ioui, quare ne metu deterreamur. [32] PAVPERTAS. Quo hunc nunc, Argicida, manu abducis? MERCVRIUS. Ad hunc Timonem ad quem a Ioue sumus ire iussi. PAVPERTAS. Itane rursum Plutus ad Timonem? Posteaquam ego hunc antea deliciis male corruptum suscepi, commendansque Sapientiae et Labori strenuum multique precii uirum reddidi? Adeone despicienda iniuriaeque idonea uobis Paupertas iudicor, ut hunc quae mihi unica erat possessio eripiatis, iam exactissima cura ad uirtutem excultum; ut Plutus hic ubi denuo susceperit, per contumeliam et arrogantiam illi manu infecta talem reddiderit, qualis erat dudum, mollem et ignauum ac uecordem, rursum mihi restituat ubi iam nihili factus erit et reiiculus? MERCVRIUS. Sic, O Paupertas, Ioui placitum est. [33] PAVPERTAS. Equidem abeo. At uos, Labor et Sapientia reliquique, consequimini me. Porro hic breui cognoscet qualis in se fuerim quam nunc relinquet, nempe adiutrix bona et rerum optimarum doctrix, quicum donec habuit commercium, sano corpore ualentique animo perseuerauit, uirilem exigens uitam, et ad sese respiciens, superuacua autem et uulgaria ista aliena, ita ut sunt, existimans. MERCVRIUS. Discedunt illi: nos ad eum adeamus. [34] TIMON. Quinam estis, o scelesti? Aut qua gratia huc aduenistis homini operario mercenarioque negotium exhibituri? Verum haudquaquam laeti abibitis, scelesti ut estis omnes, nam ego uos ilico glebis et saxis petitos comminuam. MERCVRIUS. Nequaquam, O Timon; ne ferito, neque enim feries mortales; uerum ego sum Mercurius, hic Plutus. Misit nos Iuppiter, uotis tufs exauditis. Quare, quod bene uertat, opes accipe desistens a laboribus. TIMON. Atqui uos iam ploraueritis, etiam si dii sitis, ut dicitis. Siquidem odi pariter omnes, tum deos, tum hommes. Sed hunc caecum, quisquis hic fuerit, mihi certum est ligone impacto comminuere. PLVTVS. Abeamus per Iouem, Mercuri, quandoquidem hic homo mihi uidetur non mediocriter insanire, ne malo quopiam accepto discedam. [35] MERCVRIUS. Ne quid ferociter, Timon; quin exue potius penitus istam ferocitatem asperitatemque ac manibus obuiis excipe bonam fortunam. Rursum diues esto, rursum Atheniensium princeps, et ingratos illos despicito quum solus florebis. TIMON. Nihil mihi uobis est opus, ne obturbate. Sat opum mihi ligo. Praeterea fortunatissimus sum, si nemo propius ad me accesserit. MERCVRIUS. Adeone quaeso inhumaniter? Haec ego mena lui refera atque immania dicta? Atqui par erat forsitan hommes tibi haberi inuisos, ut qui tam multa indigna in te commisissent: deos odio te prosequi nequaquam erat consentaneum, quum illi tantopere tui curam agant. [36] TIMON. At tibi, Mercuri, Iouique quod me respicitis, plurimam equidem habeo gratiam. Caeterum hunc Plutum nequaquam recepero. MERCVRIUS. Quid ita? TIMON. Quoniam pridem innumerabilium malorum hic mihi fuit author, quum me assentatoribus proderet, insidiatores in me inuitaret, conflaret odium, illecebris corrumperet, inuidiae obnoxium redderet, denique quum repente me adeo perfide ac proditorie destituerit. Contra Paupertas 1 optima, me laboribus uiro dignissimis exercens mecumque uere et libere conuiuens, et quibus opus erat suppeditauit laboranti, et uulgaria ista docuit contemnere, effecitque ut mihi uitae spes omnis ex me ipso penderet, demonstrans quaenam essent opes uerae meae, nempe quas neque adulator assentans neque sycophanta minitans neque plebes irritata neque concionator suffragiorum author neque tyrannus intentis insidiis queat eripere. [37] Itaque iam ualidus effectus ob laborem, dum hunc agellum gnauiter exerceo neque quicquam eorum quae sunt in ciuitate malorum aspicio, abunde magnum et sufficientem uictum mihi ligo suppeditat. Quare tu, Mercuri, quam uenisti uiam remetiens recurre, una tecum Plutum adducens ad Iouem. Illud mihi sat fuerit, si effecerit ut omnes mortales per omnem aetatem eiulent. MERCVRIUS. Nequaquam, o boue, neque enim omnes ad eiulandum sunt accommodi. Quin tu iracunda pueriliaque ista missa face, ac Plutum excipe. Non sunt reiicienda munera quae a Ioue proficiscuntur. PLVTVS. Vin, Timon, ut contra te partes defendam meas, an grauiter feres si quid dixero? TIMON. Dicito, ne muftis tamen, neque cum prooemiis, quemadmodum perditissimi isti soient oratores. Nam huius Mercurii gratia te feram paucis dicentem. [38] PLVTVS. Atqui multis mihi potius erat dicendum, tot nominibus abs te accusato. Attamen uide num qua in re te quemadmodum ais laeserim, qui quidem dulcissimarum quarumque rerum tibi extiterim author opifexque authoritatis, praesidentiae, coronarum, aliarum item uoluptatum. Mea opera conspicuus eras, celebris et obseruandus. Caeterum si quid molesti ab adulatoribus accidit, non mihi potes imputare; quin ipse magis abs te sum affectus contumelia, propterea quod me tam ignominiose uiras illis execratis suppeditaris, qui te mirabantur ac praestigiis dementabant mihique modis omnibus insidias struebant. Porro quod extremo loco dixisti, te a me proditum desertumque fuisse, istud criminis in te possum retorquere, quum ipse sum modis omnibus a te reiectus praecepsque exactus ex aedibus. Vnde pro molli chlamyde sagum istud charissima tibi Paupertas circumposuit. Itaque testis est mihi hic Mercurius, quantopere Iouem orauerim ne ad te uenirem, qui tam hostiliter esses in me debacchatus. [39] MERCVRIUS. At nunc uides, Plute, in cuiusmodi hominem sit commutatus. Proinde audacter cum illo consuetudinem age. Tu uero fode ita ut facis. Tu interim Thesaurum sub ligonem adducito. Audiet enim si tu accersiueris. TIMON. Parendum est, Mercuri, rursusque ditescendum. Quid enim facias quum dii compellant? Tamen uide in quas turbas me miserum coniicies, qui quidem quum ad hunc usque diem foelicissime uixerim, tantum auri repente sum accepturus, nihil commeritus rnali, tantumque curarum suscepturus. [40] MERCVRIUS. Sustine, Timon, mea gratia, tametsi graue est isthuc atque intolerandum, quo uidelicet palpones illi prae inuidia rumpantur. Ego porro superata Aetna in coelum reuolauero. PLVTVS. Abiit ille quidem, sicut apparet. Nam ex alarum remigio facio coniecturam. Tu uero hic operire, siquidem digressus Thesaurum ad te transmittam, sed feri fortius. Tibi loquor, auri Thesaure, Timoni huic audiens esto, offerque temet eruendum. Fodi, Timon, altius impingens. Caeterum ego a uobis digredior. [41] TIMON. Age iam, o ligo, nunc mihi tuas uires explica, neque defatigere, dum ex abdito Thesaurum in apertum euocaris. Hem, prodigiorum author Iuppiter, amici Corybantes ac lucrifer Mercuri, undenam auri tantum? Num somnium hoc est? Metuo ne carbones reperturus sim experrectus. Atqui aurum profecto est insigne, fuluum, graue et aspectu multo iucundissimum. Pulcherrima Aurum faustitas mortalibus, quippe quod ignis in morem ardens noctesque et dies renides. Ades, o mihi charissimum desideratissimumque. Nunc demum credo uel Iouem ipsum olim aurum esse factum. Etenim quae tandem uirgo non exporrecto sinu usqueadeo formosum amatorem excipiat per tegulas illapsum? [42] O Mida Croeseque ac munera Delphico in templo dicata, ut nihil eratis si cum Timone cumque Timonis opibus conferamini, cui ne Persarum quidem rex par est! O ligo, sagum charissimum! uos huic Pani suspendi commodum est. At ego quam maxime semotum mercatus agrum turriculaque seruandi auri gratia constructa, uni mihi affatim uixero. Sepulchrum item inibi mihi defuncto parare est sententia. Haec igitur decreta sunto placitaque in reliquum uitae, seiunctio, ignorantia, fastidium erga mortales omneis. Porro amicus, hospes, sodalis aut ara misericordiae, merae nugae ! Tum commiserari lachrymantem, suppeditare egentibus, iniquitas ac morum subuersio. At uita solitaria qualis est lupis, unusque sibi amicus Timon, [43] caeteri omnes hostes et insidiarum machinatores. Cum horum quopiam congredi piaculum, adeo ut si quem aspexero duntaxat, inauspicatus sit ille dies. In summa, non alio nobis habeantur loco quam signa saxea aereaue, neque fecialem ab illis missum recipiamus, neque foedera feriamus; solitudo terminus esto. Caeterum tribules, cognati, populares, postremo patria ipsa, frigida quaedam et sterilia nomina, stultorumque mortalium gloriae. Solus Timon diues esto, despiciat omnes, solus ipse secum oblectetur, liber ab assentationibus et onerosis laudibus, dus sacra faciat, epuletur solus sibi ipsi uicinus, sibi particeps, excutiens sese ab alüs. Ac semel decretum esto, ut unus se ipsum comiter accipiat, si moriendum sit aut necesse habeat sibi ipsi coronam admouere, [44] nullumque nomen sit dulcius quam Misanthropi, id est hominum osoris; morum autem notae difficultas, asperitas, feritas, iracundia, inhumanitas : quod si quem conspexero incendio conflagrantem obtestantemque quo restinguam, pice oleoque restinguere. Rursum si quem flumen undis abstulerit, isque manus porrigens imploret ut retineatur, hunc quoque demerso capite propeilere ne possit emicare. Hunc ad modum par pari relaturus est. Hanc legem Timon tulit Echecratides Colytensis et contionis subscripsit suffragiis idem ille Timon. Age haec decreta sunto, haec fortiter tueamur. [45] Caeterum magno emerim ut id omnibus innotescat, quod opibus abundo. Nam illa res illos praefocauerit. Sed quid illud? Hem, quae trepidatio! Vndique concurrunt puluerulenti atque anheli, haud scio unde aurum odorati. Vtrum igitur hoc conscenso colle saxis eos abigo e sublimi deiaculans, an hac tantum in re legem uiolabimus, ut semel cum illis congrediamur, ut magis angantur fastiditi repulsique? Ita satius esse duco. Itaque restemus quo illos iam excipiamus. Age prospiciam: primus eorum iste quis est? Nempe Gnatonides adulator, qui mihi nuper coenam petenti funem porrexit, quum apud me saepenumero souda doua uomuerit. Sed bene est quod ad me uenit, nam primus omnium uapulabit. [46] GNATHONIDES. An non dixi Timonem uirum bonum non neglecturos esse deos? Salue, Timon formosissime, iucundissime, conuiuator bellissime. TIMON. Scilicet et tu, Gnatonides, uulturum omnium edacissime atque hominum perditissime. GNATHONIDES. Semper tibi grata dicacitas. Sed ubi compotamus? Nam nouam tibi adfero cantilenam ex his quos nuper didici dithyrambis. TIMON. Atqui elegos canes admodum miserabiles ab hoc doctus ligone. GNATHONIDES. Quid isthuc? Feris, O Timon? Attestor, O Hercules, hei, hei! In ius te uoco apud Ariopagitas, qui uulnus dederis. TIMON. Atqui si cunctere paulisper, mox caedis me reum ages. GNATHONIDES. Nequaquam, quin tu plane uulneri medere paululo auri inuncto. Mirum enim in modum praesentaneum id est remedium. TIMON. Etiam martes? GNATHONIDES. Abeo. At tibi male sit, qui quidem ex uiro commodo tam saeuus factus sis. [47] TIMON. Quis hic est qui accedit, recaluaster ille? Philiades, assentatorum omnium execratissimus. Hic quum a me solidum acceperit fundum, tum filiae in dotem talenta duo, laudationis praemium, quum me canentem reliquis silentibus omnibus solus maiorem in modum extulisset, deierans me uel oloribus magis canorum, ubi me pridem aegrotum conspexisset, nam adieram oraturus ut mei curam ageret, plagas etiam egregius ille uir impegit. [48] PHILIADES. O impudentiam, nunc demum Timonem agnoscitis, nunc Gnatonides amicus et conuiua: enimuero habet ille digna se, quandoquidem immemor est atque ingratus. At nos qui iam olim conuictores sumus aequales ac populares, tamen modeste agimus, ne insilire uideamur. Salue, here, fac ut istos adulatores sacrilegos obserues, qui nusquam adsunt nisi in mensa, praeterea a coruis nihil differunt. Neque posthac huius aetatis mortalium uiii fidendum est; omnes ingrati et scelesti. At ego quum tibi talentum adducerem quo posses ad ea quae uelles uti, in uia accepi te summas quasdam opes esse nactum. Proinde accessi his de rebus admoniturus te, quanquam tibi forsitan me monitore nihil erat opus, uiro nimirum adeo prudenti ut uel Nestori ipsi, si necesse est, consilium dare queas. TIMON. Ita flet, Philiades, sed age, accede quo te ligone comiter accipiam. PHILIADES. Viri, caput mihi comminutum est ab hoc ingrato, propterea quod eum ea quae in rem illius erant admonui. [49] TIMON. Ecce tertius huc orator Demeas se recepit, tabulas dextra gestans, aitque se mihi cognatum esse. Hic una die de meo sedecim talenta ciuitati dependit. Nam damnatus erat ac uinctus, at quum soluendo non esset, ego misertus ilium redemi. Porro quum illi sorte obuenisset ut Erechteidi tribui distribueret aerarium, atque ego adiens id quod ad me redibat poscerem, negabat se ciuem nosse me. [50] DEMEAS. Salue, Timon, praecipuum generis tui praesidium, fulcimentum Atheniensium, defensaculum Graeciae. Profecto iamdudum te populus frequens et utraque curia operitur. Sed prius decretum audi quod de te conscripsi: Quandoquidem Timon Echecratidae filius Colytensis, uir non modo probus et integer, uerum etiam sapiens, quantum alius in Graecia nemo, nunquam per omnem uitam destitit optime de re publica mereri: tum autem in Olympicis uicit pugil et lucta cursuque die eodem, ad haec sollemni quadriga equestrique certamine ... TIMON. At ego ne spectator quidem unquam in Olympicis sedi. DEMEAS. Quid tum? Spectabis posthac, sed ista communia addi satius est. `... Tum anno superiore aduersus Acharnenses pro re publica fortissime se gessit, et Peloponensium duas acies concidit ... [51] TIMON. Qua ratione? Quippe qui nec unquam arma gesserim, neque unquam militiae dederim nomen. DEMEAS. Modeste tu quidem de teipso loqueris. Nos tamen ingrati futuri sumus nisi meminerimus. `... Praeterea scribendis plebiscitis et in consultationibus et in administrandis bellis non mediocrem utilitatem attulit reipublicae: his de causis omnibus uisum est curiae, plebi, magistratibus tributim, plebeiis singillatim, communiter uniuersis, aureum statuere Timonem iuxta Palladem in arce fulmen dextra tenentem, radiis tempora ambientibus, utque septem aureis coronis coronetur: haeque coronae hodie in Dionysiis per tragoedos nouos promulgentur. Siquidem hodie illi Dionysia sunt agenda. Dixit hoc suffragium Demeas orator, propterea quod cognatus illius propinquus ac discipulus eius sit. Nam et orator optimus Timon, praeterea quicquid uoluerit.' [52] Hoc igitur tibi suffragium, sed utinam et filium meum ad te pariter adduxissem quem tuo nomine Timonem appellaui. Qui potes, Demea, quum ne uxorem quidem duxeris unquam, quantum nobis scire licuit? DEMEAS. At ducam nouo ineunte anno, si deus permiserit, liberisque operam dabo. Tum quod erit natum (erit autem masculus), Timonem nuncupabo. TIMON. An uxorem tu sis ducturus, equidem haud scio, tanta a me plaga accepta. DEMEAS. Hei mihi! Quid hoc est rei? Tyrannidem Timon occeptas? pulsasque eos qui sunt ingenui, ipse nec ingenuus plane nec ciuis? uerum propediem poenas daturus, quum aliis nominibus tum quod arcem incenderis. [53] TIMON. Atqui non conflagrauit arx, sceleste. Proinde palam est te calumniatorem agere. DEMEAS. Verum effosso aerario diues effectus es. TIMON. Atqui non est effossum isthuc, unde ne haec quidem probabiliter abs te dicuntur. IDEMEAS. Verum effodietur posthac, sed tu interim omnia quae in eo condita possides. TIMON. Alteram itaque plagam accipe. DEMEAS. Hei scapulis meis! TIMON. Ne uociferare, alioqui et tertiam tibi illidam. Etenim res plane ridicula mihi accident, si quum inermis duas Lacedaemoniorum acier fuderim, unum scelestum hominem non protriuero. Tum frustra uicerim in Olympiis et pugil et palaestrites. [54] Sed quid hoc? An non philosophus Thrasycles hic est? Profecto ipsus est, promissa barba subductisque superciliis et magnum quiddam secum murmurans accedit, Titanicum obtuens, caesariem per scapulas fluentem uentilans, alter quidam Boreas aut Triton quales eos Zeuxis depinxit. Hic habitu frugalis, incessu moderatus, amictu modestus, mane mirum quam multa de uirtute dissent, damnans eos qui uoluptate capiuntur, frugalitatem laudans. At ubi lotus ad coenam uenit puerque ingentem illi calicem porrexit, meraciore autem maxime gaudet, perinde ut Lethes aquam ebibens, a diluculariis illis disputationibus diuersissima quae sint exhibet, dum milui instar praeripit obsonia, et proximum cubito opposito arcens, mento interim condimentis oppleto; dum canum ritu ingurgitat, prono incumbens corpore, perinde atque in patinis uirtutem inuenturum sese speret; dumque usqueadleo diligenter catinos extergit indice digito, ut ne paululum quidem reliquiarum sinat adhaerere, [55] nunquam non querulus, tanquam deteriorem partem acceperit uel si totarn placentam aut suem solus omnium accipiat, qui quidem edacitatis et insatiabilitatis est fructus, temulentus, uinoque bacchatus, non ad cantum modo saltationemque, uerum ad conuicium usque et iracundiam. Ad haec multus inter pocula sermo (tum enim uel maxime) de temperantia sobrietateque atque ista quidem loquitur, quum iam a mero male affectus ridicule balbutit. Accedit his deinde uomitus. Postremo sublatum eum de conuiuio efferunt aliqui ambabus manibus tibicinae inhaerentem, quanquam alioqui ne sobrius quidem uiii primariorum cessent uel mendacio uel confidentia uel auaritia. Quin et inter assentatores primas tenet, peierat promptissime, anteit impostura, comitatur impudentia. In summa prorsus admirandum quoddam spectaculum est, omni ex parte exactum uarieque absolutum. Proinde non eiulabit clarius uidelicet quum sit modestus. Quid hoc? Papae, tandem nobis Thrasycles? [56] THRASYCLES. Non hoc animo ad te uenio, Timon, quo plerique isti, qui nimirum opes admirati tuas argenti, auri, opiparorum conuiuiorum adducti spe concurrunt, multaque assentatione deliniunt te, hominem uidelicet simplicem facileque impartientem id quod adest. Siquidem baud ignoras offam mihi in coenam sat esse, tum obsonium suauissimum caepe aut nasturtium aut, siquando lubeat lautius epulari, pusillum salis. Porro potum fous Athenis nouem saliens uenis suppeditat. Tum pallium hoc quauis purpura potius. Nam aurum nihilo magis apud me in precio est quam calculi qui sunt in littoribus. Sed tua ipsius gratia huc me contuli, ut ne te subuerterit pessima ista atque insidioJsissima res, opulentia, quippe quae multis saepenumero immedicabilium malorum extiterit causa. Etenim si me audies potissimum, opes uniuersas in mare praecipitabis, utpote quibus nihil sit opus bono uiro quique philosophiae possit opes perspicere. Ne tamen in altum, o boue, sed ferme ad pubem usque ingressus, paulo uitra solum fluctibus opertum me quidem uno spectante. [57] Quod si hoc non uis, tute igitur eas potiore uia ex aedibus eiicito, ac ne obolum quidem tibi facias reliquum, uidelicet largiens iis quicunque opus habent, huic quinque drachmas, illi minam, alii talentum. Porro si qui erit philosophus, hunc aequum est duplam aut triplam ferre portionem, quanquam hoc quidem mihi non mea ipsius gratia postulo sed quo amicis, si qui egebunt, donem. Sat est si modo peram hanc largitione tua expleueris, ne duos quidem modios Aeginiticos capientem. Nam paucis contentum modestumque conuenit esse eum qui philosophatur, neque quicquam uitra peram cogitare. TIMON. Equidem ista quae dicis probo, Thrasycles. Ergo si uidetur, priusquam peram expleam, age tibi caput opplebo tuberibus, posteaquam ligone sum mensus. THRASYCLES. O libertas, o leges, pulsamur ab impurissimo libera in ciuitate? TIMON. Quid stomacharis, o bone Thrasycles? Num te defraudaui? Atqui adiiciam uitra mensuram choenices quattuor. Sed quid hoc negocii? [58] Complures simul adueniunt. Blepsias ille et Laches et Gniphon, breuiter agmen eorum qui uapulabunt. Itaque quin ego in rupem hanc conscendo ac ligonem quidem iamdudum fatigatum paulisper interquiescere sino? At ipse plurimis congestis saxis, procul eos lapidum grandine peto. BLEPSIAS. Ne iace, Timon; abimus enim. TIMON. At uos quidem nec citra sanguinem nec absque uulneribus.