[0] ERASMUS (?) - Ulrich von HUTTEN (?), Dialogus : Julius exclusus e coelis. IULIUS. Dialogus uiri cuiuspiam eruditissimi, festiuus sane ac elegans, quomodo Iulius II. Pontifex Maximus post mortem, coeli fores pulsando, ab ianitore illo D. Petro intromitti nequiuerit quamquam dum uiueret sanctissimi, atque adeo sanctitatis nomine appellatus totque bellis feliciter gestis praeclarus, dominum coeli futurum se esse sperarit. Lector, risum cohibe. [1] Interlocutores: Iulius, Genius et {PETRUS} {IULIUS} Quid hoc mali est? Non aperiuntur fores? Opinor aut mutatam aut certe turbatam seram. {GENIUS} Quin potius uide, ne tu non attuleris clauem quam oportet; neque enim eadem aperitur hoc ostium, qua arca nummaria; atque adeo cur non utramque huc attulisti? Nam ista quidem potentiae clauis est, non scientiae. {IULIUS} Immo mihi praeter hanc nulla unquam fuit; neque uideo quid opus sit illa, cum haec adsit. {GENIUS} Nec ego sane, nisi quod interim excludimur. {IULIUS} Efferuescit mihi bilis; pulsabo fores. Heus heus! Aperite hoc actutum aliquis ostium! Quid hoc rei est? Nemo prodit? Quid ita cessat hic ianitor? Stertit opinor, approbe potus. {GENIUS} Vt hic ex se metitur omnes. {PETRUS} Bene habet quod portam habemus adamantinam; alioqui fores hic quisquis est perfregisset. Gigantem aliquem aut satrapam, urbium euersorem, oportet adesse. Sed o Deum immortalem, quam hic cloacam olfacio! Non statim aperiam ostium; sed hic e fenestella cancellata prospectans quid portenti sit cognoscam. Quis es? Aut quid tibi uis? {IULIUS} Quin tu fores aperis, quantum potes; quem, si tuo fungi uoluisses officio, obuiam oportuit uenisse, uel uniuersa coelitum pompa. {PETRUS} Satis imperiose. At tu mihi prius exponito quisnam sis. {IULIUS} Quasi uero ipse non uideas. {PETRUS} Videas? Ego uero nouum et hactenus non uisum spectaculum uideo, ne dicam monstrum. {IULIUS} At ni plane caecus es, agnoscis opinor clauem hanc, si quercum auream ignoras. Et uides triplicem coronam, necnon undique gemmis et auro lucentem pallam. {PETRUS} Equidem argenteam clauem utcunque agnosco, licet et solam et multo dissimilem iis quas olim uerus ille pastor Ecclesiae mihi tradidit Christus. Porro coronam istam tam superbam, qui quaeso possim agnoscere? Quam nec barbarus unquam tyrannus ausus est gestare, nedum is qui huc admitti postulet. Nam palla quidem ista nihil me mouet, qui gemmas et aurum perinde ut rudera semper calcarim atque contempserim. Sed quid est hoc? Video passim et in claui et in corona et in palla notas sceleratissimi cauponis et impostoris, mei quidem praenominis sed non instituti, Simonis, quem ego quondam Christi praesidio deieci. {IULIUS} Mitte nugas istas, si sapis; nam ego, si nescis, sum Iulius ille Ligur, et agnoscis ni fallor duas litteras P.M., nisi omnino litteras didicisti. {PETRUS} Significare opinor, "Pestem Maximam". {GENIUS} Ha ha ha! Vt hic diuinator rem acu tetigit! {IULIUS} Immo "Pontificem Maximum". {PETRUS} Vt ter maximus sis ac magis etiam quam Mercurius ille Trismegistus, huc non recipieris nisi fueris optimus, hoc est sanctus. {IULIUS} Atque adeo si quid ad rem pertinet appellari sanctum, nimium impudens es, qui mihi cuncteris aperire fores, cum tu tot iam saeculis tantummodo sanctus dicaris, me nullus unquam uocarit nisi sanctissimum. Extant sex milia bullarum, {GENIUS} Vere bullarum! {IULIUS} In quibus non semel "sanctissimus dominus" nominor, immo iam sanctitatis nomine denotabar, non sancti, ut quicquid mihi libuisset. {GENIUS} Etiam temulento. {IULIUS} Id sanctitatem sanctissimi domini lulii dicerent fecisse. {PETRUS} Quin tu igitur ab istis adulatoribus coelum postulato, qui te sanctissimum fecerunt; et iidem tribuant felicitatem, qui dederunt sanctitatem. Quamquam usque adeo nihil interesse censes, dicaris sanctus an sis? {IULIUS} Irritor. Si uiuere modo licuisset, ego tibi istam nec sanctitatem inuiderem, nec felicitatem. {PETRUS} O uocem sanctissimae mentis indicem! Quamquam et alioqui ego te iamdudum oculis totum collustrans, multam impietatis, nullam in te sanctimoniae notam animaduerto. Quid enim sibi uult nouus iste comitatus, tam non pontificius? Nam uiginti ferme milia tecum adducis, nec ullum in tanta conspicio turba cui uel uultus sit Christianus. Video taeterrimam hominum colluuiem, nihil praeter fornices, temetum ac puluerem bombardicum olentium. Latrones conducticii mihi uidentur, uel laruae potius tartareae, huc ab inferis eruisse, ut coelo bella moueant. Iam teipsum quo magis ac magis contemplor, hoc minus ullum uideo apostolici uiri uestigium. Principio, quid hoc monstri est, quod cum superne sacerdotis ornatum geras, idem intus armis cruentatis totus horres crepasque? Ad haec, quam truces oculi, quam contumax os, quam minax frons, quam elatum et arrogans supercilium? Nam pudet dicere, ac piget interim uidere, nullam corporis partem non conspurcatam notis prodigiosae ac abominandae libidinis; ut ne dicam quod etiamnum totus et ructas et oles crapulam ac temetum, ac mihi quidem modo uomuisse uideris. Vtique is est totius corporis habitus, ut non tam aetate morbisue quam crapula uietus, marcidus ac fractus uidearis. {GENIUS} Vt graphice hunc suis depinxit coloribus! {PETRUS} Tametsi uideo te iamdudum mihi supercilio minantem, tamen haud queo reticere quod sentio. Suspicor pestilentissimum illum Iulium ethnicum ab inferis rediisse personatum, ut me rideat; adeo tibi cum illo conueniunt omnia. {IULIUS} Ma di si! {PETRUS} Quid dixit? {GENIUS} Iratus est. Ad hanc uocem nemo cardinalium non fugitabat, alioqui fustem illum sanctissimi sensurus, praesertim a conuiuio. {PETRUS} Tu mihi uidere probe caliere sensum hominis: proinde dic mihi, quis es? {GENIUS} Ego sum magnus ille Iulii {GENIUS} {PETRUS} Immo malus, opinor. {GENIUS} Qualiscunque sum, Iulianus sum. {IULIUS} Quin tu nugas istas missas facis, ac fores aperis? Nisi mauis effringi. Quid multis opus est? Vides cuiusmodi ducam comites? {PETRUS} Sane uideo latrones exercitatissimos. Verum ne sis inscius, hae fores tibi sunt aliis armis expugnandae. {IULIUS} Verborum inquam iam satis. Ni propere pares, excommunicationis fulmen uel in te torquebo, quo summos aliquando reges atque adeo regna terrui. Bullam uides, iam in haec paratam? {PETRUS} Quod malum fulmen, quod tonitru, quas bullas, quas ampullas mihi narras, obsecro? Nam istorum nihil unquam audiuimus a Christo. {IULIUS} At senties, nisi pares. {PETRUS} Si quos olim istis fumis territasti, nihil ad hunc locum: hic ueris agas oportet. Benefactis, non maledictis, haec arx expugnatur. Sed quaeso te, tu mihi fulmen excommunicationis minitaris? Dic quo iure. {IULIUS} Optimo, quando iam priuatus es, nec aliud quam quilibet priuatus sacerdos; immo ne sacerdos quidem, ut consecrandi impotens. {PETRUS} Nempe quia mortuus opinor. {IULIUS} Videlicet. {PETRUS} At ista quidem ratione nihilo mihi praestas plus quam mortuus. {IULIUS} Immo quamdiu cardinales de nouo Pontifice subrogando litigant, mea est administratio. {GENIUS} Vt adhuc uitae somnia somniat! {IULIUS} Sed iam aperi, inquam. {PETRUS} Ni merita narras, inquam, nihil agis. {IULIUS} Quae merita? {PETRUS} Dicam. Excelluisti doctrina sacra? {IULIUS} Minime; nec hoc uacabat, tot occupato bellis. Verum abunde satis est fratrum, si quid hoc ad rem pertinet. {PETRUS} Ergo uitae sanctimonia multos Christo lucrifecisti? {GENIUS} Tartaro quam plurimos. {PETRUS} Claruisti miraculis? {IULIUS} Obsoleta loqueris. {PETRUS} Pure orasti et assidue? {IULIUS} Quas nugas hic gannit. {PETRUS} Ieiuniis quoque uigiliisque corpus emacerasti? {GENIUS} Desine quaeso; frustra haec; apud hunc ne ludas operam. {PETRUS} Ego alias egregii Pontificis dotes non noui. Si is habet magis apostolicas, narret ipse. {IULIUS} Quamquam indigna res est lulium illum omnibus antehac inuictum nunc Petro cedere, ut ne quid aliud dicam, piscatori ac paene mendico, tamen uti cognoscas cuiusmodi contemnas principem, audi iam paucis. Principio, Ligur sum, non, ut tu, Iudaeus, cum quo mihi uel hoc tecum esse commune doleo, quod nauiculator aliquando fuerim. {GENIUS} Nihil est quod grauiter feras; nam hic quoque permultum interest, quod hic uictus parandi gratia piscabatur, tu ad stipem exiguam scalmum remis subigebas. {IULIUS} Deinde Sixti Pontificis uere maximi {GENIUS} De uitiis sentit. {IULIUS} E sorore nepos. Huius singulari fauore meaque industria primum ad ecclesiasticas opes, deinde per gradus ad cardinalitii galeri fastigium sum euectus; post multis fortunae procellis exercitus, ac durissimis casibus sursum iactatus ac deorsum, ac praeter alios morbos comitiali quoque obnoxius; denique scabie quoque, quam Gallicam uocant, totus opertus; ad haec exul, inuisus, damnatus, omnibus abiectus ac paene deploratus. Tamen ipse de summo pontificio spem nunquam abieci. Ea erat animi fortitudo, cum tu mulierculae uoce territus statim cesseris. Tibi mulier animum ademerat; mihi mulier quaedam fatidica siue sortilega fiduciam hanc addiderat, quae quondam tot merso malis clam insusurrauit in aurem, "Perdura Iuliane! Nihil te pigeat uel facere uel pati. Olim triplici corona decoraberis. Eris rex regum et dominus dominantium". Neque uero me fefellit uel mea spes, uel illius uaticinium. Huc quoque praeter omnium spem sum eluctatus, partim ope Gallorum, qui reiectum fouerunt, partim inaestimabili ui pecuniarum, non absque multo conflata faenore; nec id absque ingenio tamen, {PETRUS} Quod ingenium narras? {IULIUS} Hoc est non absque promissis ex pacto sacerdotiis, atque in hoc repertis ex arte fideiussoribus; quandoquidem tam ingentem pecuniam uix Crassus ipse praesentem totam numerasset. Verum haec frustra tibi narro, quae ne quidem omnes intelligant mensarii. Habes quomodo peruenerim. Iam in pontificatu ita me gessi, ut nemo sit, non dicam priscorum illorum Pontificum, qui solo titulo mihi uidentur fuisse Pontifices, sed nec recentiorum, cui tantum Ecclesia, tantum Christus ipse debeat, quantum mihi. {GENIUS} Vt Thrasonem agit belua! {PETRUS} Exspecto quorsum euadas. {IULIUS} Nam multis officiis (sic enim uocant) nouis repertis, non mediocriter auxi fiscum pontificium. Tum rationem inueni, ut citra simoniae uitium episcopatus emerentur. Nimirum constitutum est a maioribus meis, ut cui contigerit episcopatus, is deponat officium. Id ita sum interpretatus: "Deponere iuberis; at non deponitur quod non habes; emendum igitur quod deponas". Hac arte singuli episcopatus sena statim aut septena ducatorum milia adferebant, praeter illa quae ex more pro bullis extorquentur. Tum ex noua moneta, qua totam expleui Italiam, non exiguum emolumentum conflaui. Nec ulla cessaui parte in accumulandis pecuniis; nimirum intelligens absque his nihil recte geri, neque sacrum neque profanum. Et ut ad maiora ueniam, Bononiam a Bentiuolis occupatam Romanae sedi restitui. Venetos ante inuictos omnibus Marte contudi. Ferrariae Ducem diu male uexatum bello propemodum in nassam illexeram. Conciliabulum schismaticum simulato contra-concilio feliciter elusi, et clauum, quod dici solet, clauuo pepuli. Postremo Gallos, tune orbi formidabiles uniuerso, ex uniuersa Italia deturbaui; deturbaturus et Hispanos (nam huc ibam) nisi me fata terris eripuissent. Atque hic quoque quam inuictum praestiterim animum, uide. Gallis superioribus, latebras circumspectare coepi. Canam alebam barbam, rebus propemodum in desperationem adductis, cum repente nuntius affertur aureus, apud Rauennam aliquot Gallorum milia trucidata. Ibi reuixit {IULIUS} Ad haec per triduum ferme pro mortuo habebar, etiam mihi; atque hic quoque rursum praeter omnium atque adeo meam etiam spem reuixi. Tantum igitur ualet mea uel auctoritas uel astutia, ut hodie nemo sit regum Christianorum, quem non ad arma concitauerim, ruptis, discissis, discussis foederibus omnibus quibus inter se fuerunt exactissime conciliati; proximo quoque foedere, quod Cameraci inter me et Gallorum et Romanorum Regem aliosque coierat principes, ita abolito, ut eius ne mentio quidem unquam sit facta. Super haec omnia, eum tantum aluerim exercitum, tot splendidissimos triumphos adornarim, tot exhibuerim ludos, tot locis aedificauerim, tamen moriens reliqui quinquagies centena milia ducatorum, maiora gesturus, si Iudaeus ille medicus, qui diu mihi uitam arte sua prorogarat, amplius proferre potuisset. Atque utinam nunc quoque magus aliquis me in uitam restituat, quo egregiis coeptis meis colophonem liceat imponere. Tametsi moriens sedulo id curaui, ne bella per me toto orbe concitata componerentur, dedique operam ut pecuniae in eum dumtaxat usum essent incolumes: haec erat suprema uox animam exhalantis. Nunc et sic de Christo, sic de Ecclesia merito Pontifici grauare coeli fores aperire? Atque haec magis admirabitur qui perpenderit me haec sola animi uirtute perpetrasse, nullis aliis adiutum adminiculis quibus alii fere solent - non natalibus, cum ne ipse patrem norim, quod quidem ad gloriam meam dixerim; non forma, cum larualem faciem omnes exhorruerint; non litteris, quas nunquam attigi; non corporis uiribus, quod mihi tale contigit quale superius descripsi; non aetatis fauore, senex haec gessi; non popularitate, nam nemo non oderat; non clementia, qui adeo fuerim inexorabilis, ut in eos quoque saeuierim quibus alii solent omnia permitiere; {PETRUS} Quid hoc rei est? {GENIUS} Hoc tametsi durum uidetur, molle quiddam est. {IULIUS} Sed reluctante fortuna, aetate, corpore, breuiter d�s atque hominibus, solo tamen animo fretus meo et pecuniis haec tanta paucis annis gessi, tanta relicta materia posteris ut sit quod agant uel in decimum annum. Haec de meipso uerissime quidem, sed modestissime dixi; quae si quis eorum qui Romae solent apud me dicere suis phaleris exornasset, deum audires, non hominem. {PETRUS} Inuictissime bellator, quoniam mihi noua et inaudita sunt omnia quae narras, quaeso ueniam hanc meo des uel stupori uel imperitiae, ne molestum sit crassius de singulis percunctanti respondere. Qui sunt isti candidi comatulique? {IULIUS} Hos quidem animi causa alebam. {PETRUS} Qui nigri isti et cicatricosi? {IULIUS} Milites sunt ac duces, qui mea et Ecclesiae causa fortiter in bello mortem oppetierunt, partim in expugnanda Bononia, complures in proelio aduersus Venetos, plerique apud Rauennam; quibus omnibus uel ex pacto debetur coelurh, siquidem iampridem magnis bullis sum pollicitus recta in coelum euolaturos quicunque Iulii auspiciis pugnarent, etiam quaecunque uita praecessisset. {PETRUS} Proinde quantum coniectura consequor, ex istis erant qui mihi saepius ante tuum aduentum molesti fuerunt, dum huc tantum non ui conarentur irrumpere, plumbeas quasdam bullas ostentantes. {IULIUS} Ergo non admisisti, quantum audio? {PETRUS} Ego ne? Ne unum quidem istius sane generis. Nam ita me docuit Christus, has fores aperiendas non his qui plumbo graues huc adducunt bullas, sed qui nudos uestierunt, esurientes pauerunt, sitientibus potum dederunt, captiuos inuiserunt, peregrinos collegerunt. Etenim si eos quoque uoluit excludi qui in nomine suo prophetarint, qui daemonia eiecerint, qui signa fecerint, tu censes admittendos qui tantummodo huc afferunt bullam Iulii nomine? {IULIUS} Quid si scissem? {PETRUS} Intelligo, si quis ab inferis reuersus ea tibi nuntiasset, bellum indixisses mihi? {IULIUS} Quin et excommunicassem. {PETRUS} Sed perge, cur armatus ipse? {IULIUS} Quasi nescias summo Pontifici utrumque esse gladium; aut nisi uelis bellare nudum. {PETRUS} Ego sane cum istum tenerem locum, nunum noui gladium nisi gladium spiritus, quod est uerbum Dei. {IULIUS} At non idem praedicat Malchus, cuius auriculam absque gladio amputasti credo. {PETRUS} Memini et agnosco; sed tune pro magistro Christo pugnabam, non pro me, pro uita Domini, non pro nummis aut ditione saeculari; et pugnabam nondum Pontifex, promissis dumtaxat clauibus, nondum acceptis, nondum accepto spiritu sancto; et tamen iussus sum recondere ut palam admonerer hoc pugnae genus non conuenire sacerdotibus, immo ne Christianis quidem. Verum haec alias. Cur tam accurate te Ligurem esse praedicas? Quasi quicquam hoc ad Christi uicarium pertineat, qua gente sit oriundus. {IULIUS} Immo summam existimo pietatem, gentem meam nobilitare: proinde titulum hunc numismatis, statuis, fornicibus ac parietibus omnibus inscribo. {PETRUS} Ergo patriam nouit qui patrem non nouit? At ego initio putabam te de coelesti Hierusalem, credentium patria, loqui, deque illius unico principe, cuius optant illi sanctificari, hoc est illustrari nomen. Sed cur addis "Sixti ex sorore nepotem"? Quem quidem hominem demiror nunquam huc accessisse, praesertim cum et summus fuerit Pontifex et tibi tanto duci cognatus. Quare dic obsecro, quid hominis fuit? Sacerdosne? {IULIUS} Immo miles egregius; tum eximiae religionis, nempe Franciscanae. {PETRUS} Equidem Franciscum uidi quondam uirum inter laicos optimum, opum, uoluptatis, ambitionis summum contemptorem. An pauperculus ille tales nunc habet satrapas? {IULIUS} Tu quantum uideo, nolis quemquam ad meliora proficere: pauper erat et Benedictus, cum huius posteri nunc adeo diuites sint ut nos etiam illis inuideamus. {PETRUS} Pulchre! Sed ad rem redito, de Sixti nepote. {IULIUS} Consulto id facio nimirum ut obturem os illis qui me ex illo prognatum affirmant, nimium libere. {PETRUS} Libere, scilicet num et uere? {IULIUS} Atqui non est istud e pontificia dignitate, cuius ubique habenda est ratio. {PETRUS} At ipsa sui rationem ita demum rectissime mihi uidetur habitura, si nihil admittat quod iure possit opprobari. Sed obtestor per pontificiam maiestatem, dic mihi bona fide, est ne ista iam uia uulgaris ac sollemnis ad summum pontificium perueniendi, quam modo depingebas? {IULIUS} Aliquot iam saeculis haud fuit alia, nisi forte qui mihi successurus est alia creabitur uia. Nam ipse summum assecutus pontificium statim edita formidabili bulla caui, ne quis simili ratione ad eum honorem penetraret. Eam bullam et paulo ante mortem renouaui. Quantum sit ualitura, uiderint alii. {PETRUS} Opinor neminem rectius id malum describere potuisse; sed illud miror, quemquam inueniri qui munus hoc uelit suscipere, praesertim cum tot occupationibus sit, ut audio, obnoxium, et tanto negotio ad id sit eluctandum. Nam me Pontifice uix quisquam ui poterat adigi, ut presbyteri aut diaconi susciperet honorem. {IULIUS} Neque mirum adeo; nam illis temporibus census episcoporum et praemium nihil aliud erat quam labores, uigiliae, ieiunia, doctrina, saepenumero mors; nunc regnum est ac tyrannis. Et quis pro regno, si spes sit, non dimicet? {PETRUS} Sed age, quid Bononia? Num a fide desciuerat, ut fuerit sedi Romanae restituenda? {IULIUS} Bona uerba! Non hoc agebatur.