ERAS)IVS CANONICVS INSTITVTI DIVI AVGVSTINI ADOLPHO PRINCIPI VERIENSI S. P. D. PREssivs intuenti mihi non vsquequaque assentandi palpandique vicio receptum videri solet, Adolphe suauissime, vt antiquitus reges et imperatores panegyricis solenniter, et quidem in os, laudarentur. Quin potius sic existimo, viros cordatos rerumque naturae atque 5 humani ingenii egregie prudentes, qu'il spes non esset leoninam illam regii pectoris generositatem et aurium delicias vel monentis authoritatem vel increpantis seueritatem aliquando passeras, publicae vtilitatis respecta vela vertisse ac via quidem occultiore eodem tamen contendisse. Itaque sub laudationis spetie simulachrum Io quoddam absoluti principis eis velut in tabula depictum reprae- sentasse, vt ipsi sese ad propositum exemplar exigentes taciti secuui agnoscerent quantum ab illa laudati principis imagine abessent, ac citra tum pudorem tum offensam discerent, quid vicii mutandum, quas virtutes praestare oporteret ; eodemque titulo non idem ageretur. 15 videlicet vt boni principes quae facerent recognoscerent, mali quae facere deberent .. . [fo. A2 vo.] Tibi vero, mi Adolphe, quaecunque ad perfectam virtutem adminicula coelitus dari possunt, adeo sont affatim suppeditata, vt nisi omnia summa praestiteris, neque sorti a Deo creditae neque 20 tuorum expectationi responsurus videaris. Primum enim quid ego referam fortunae miram in te raramque indulgentiam? quae te vixdum natum veluti manibus suis in suinmo rerum fastigio collo- cauit, quae te ad summas res non euexit sed genuit, imo quae principem florentissimum et antequam in lucem ederet fecit ; quippe 25 quae tibi genus largita est clarissimis vtrinque imaginibtis illustre, paternum quidem a Philippo Burgundionum duce, heroe cum quouis etiam veterum componendo, maternum vero a Borbonica stirpe, id est Gallorum regibus, ductum, vt omittam interim rem =plain ac ditionem luculentam, vt sileam affinitates vtriusque sororculae 3o sponsalibus cum summis proceribus adiunctas, vt ne tibi de matre tam pia gratuler, quae sollicitudine quadam incredibili te veluti denuo parturit, nihilque putat in vitam eduxisse, nisi et ad virtutem perfectam prouexerit, vt ne id quidem recenseam, quod iam nunc te puelhun qum plerique primates aulici, tum clarissimus ipse princeps Philippus certatim fatali quodam fauore studioque prosequuntur, 35 nihil non ausi sibi de tua indole polliceri... . [fo. A4] Iam nunc admodum adhuc puer, quasi gemini decoris specimen aedis, puta tum animi paterni belli pacisque artibus iuxta prestantis, tum materni ingenii in cuisis se mores nihil habere iuris ipsa quoque fortuna miratur. Et ilium quidem militiae decora atque 40 ardens euexit ad aethera virtus ; haec auteur rarissimo prorsus exemplo cum femineo sexu masculum animi rober, cum summis vitae deliciis (quas illius fortuna, non animus, postulat) continentiani incredibilem, cum eximia nobilitate superbissimisque stemmatis modestiam et comitatem prope plusquam 45 plebeiam, denique vt semel complectar, cum aala Christum copulauit. Vtrunque igitur parentem, Adolphe, alterum inuictissimum, alteram pientissimam modestissimamque iam spe quadam ita refers, vt simul et Mauortiis studiis capiaris, neque a Musarum litterario ocio ab- horreas. . . . 50 [fo. A5] Illud auteur spem de te nostram vel maxime confirmat, quod praeter istam naturae bonitateui dorai contigit habere vtriusque virtutis magistros egregios, bellicae quidem auum tuum, in quo viro nihil eorum desyderes quae soient a fortissimo duce requiri, philoso- phiae vero ac veluti musices illius Platonicae Iacobum Battum, deum 55 immortalem, quam l'ara doctrina, quam eximia vitae totius inno- centia, quam singulari facundia virum... . . [ibid.] Quemadmodum Phoenix ille Homericus Achilli puello adhuc peneque infantulo datus est ÇÇ 6L ao-Kép,EVai Ta(1E rdvra 6o /À.UBCUV TE p1~Ti~p' 4LEVaL 1rpgKT11pa TE ÉpycoV,. itidem tuam infantiam vixdum a lacte depulsam statim Battus excepit ; nutricandi munus cum nutricibus ex aequo partitas, vt illae corpusculum tuum curarent, hic animum fingeret, videlicet hoc iam tum agente matre, vt ipso prope cum lacte auriculis tenellis preclara 6 illa sapientum dogmata instillaret, mentisque tuae recentem testulam, cuius odorem et in omnem vsque vitam esset redditura, philosophiae balsamo imbueret, neque lingulam istam sineret vulgari stribiligine pollui sed purissimo Musarum irrigaret succo, ac pectusculum istud rude adhuc et in quemuis liabitum sequax praeceptis formaret ;o amicis.. . [fo. A' vo.] Quae si in obscurum quempiam inciderint, etiamsi pre- clarae sint, tamen nescio quomodo authorum humilitate ceu fumo obscurantur ; in tui vero similibus etiam mediocres mirum quam eluceant, dum vicissim et doctrina fortunam et fortuna doctrinam illustrat. Ipsae itaque litterae mihi gaudio gestire videntur ; videre iam videor sorores illas Heliconias sibi plaudere, te dulcissimum alumnum certatim sinu rapere, exosculari, complecti, qum tu fortu- natis istis articulis calamum per aequor chartaceum ductitas, dum blesa ac vixdum firma lingula Graecae pariter ac Latinae linguae verba medi- so taris, dum formosulo isto et generoso ore ac vocula amabili iam nunc orationem et liberam pronuncias et numerosam modularis... . [fo. A7] Proinde vt in bene coeptis constanter pergas, Adolphe, non desinam Homericum illud tibi ad cures occinere. Qur a.utem non Graece potius, quando quidem tu etiam nunc Graece meditaris? S. Ka Qt µcilla ycôp (T' ôptiw Kaaôv Te p.éyav TE, a,iKLp.OS Eo'r', iVa TLS U'E KcL Ôil/Ly(VWV EÛ EL77fl. Et quoniam, vt saepius diximus, omnia ad perfectam laudem adsunt adiuuienta. Oepwv ,IvEin TE Kai ibwp, facito vt et illud eiusdem poetae verum sit, 90 TY~V d' 1VE/ios TE KVaEp1/1;T1)S T' 79VVEV. Quod si feceris, futurum confido vt tu generi, patriae tuisque omnibus per lifteras, et litteris inuicem per tuam fortunam, ingens sis tum decus tum praesidium allaturus. Illud addam in fine quod velim animo tuo quam penitissime insideat, vt persuasissimum tibi 95 habeas nihil tam generosis ac bene natis dignum quam pietatem. Non temere mono. Compertum enim habeo in aulis esse nonnullos qui nec sentire verentur nec dicere pudent Christi doctrinam nihil quicquam ad proceres attinere, sed sacrificis ac monachis esse re- linquendam. Ad horum exitiales incantationes obturatis auribus, Ion quo te mater, quo Battus vocat, sequere. Et vt iam nunc cum litte- rariis rudimentis Christum incipias imbibere, mitto tibi precationes aliquot quas matris rogatu Batto hortatore conscripsi, sed tibi. Eoque sermonis figuram nonnihil ad tuos annos attemperauimus. Quibus si diligenter vteris, simul et orationem tuam feceris meliorem et militares io5 illas precatiunculas, quibus aulicum genus plaerunque delectatur, non indoctissimas modo sed et superstitiosissimas contempseris. Vale. E Lutetia. anno a Christo nato : m. cccc. duodecentesimo.