ERASMVS CHRISTIANO LV.BECENSI SVO S. D. CvM te incredibili quodam literarum ardore flagrare minime dubitarem, Christiane non vulgaris amice, hortatione nihil opus esse putaui, sed eius quam ingressus esses vise duce modo ac tanquam indice. Id mei officii esse iudicaui, videlicet vt tibi homini non modo 5 munis modis copulatissimo verumetiam iucundissimo vestigia quibus ipse a puero essem ingressus commonstrarem. Quae si tu pari cura accipies atque ego dicturus sum, futurum confido vt neque me monuisse neque te paruisse poenituerit. Prima igitur cura sit vt praeceptorem tibi eligas quam eruditissi- to muni. Neque enim fieri potest vt is recto quenquam erudiat qui sit ipse ineruditus ; quem simulatque nactus eris, fac omnibus modis efficias vt ille patris in te, tu filii in ilium vicissim induas affectum. Ad quod quidem cum ipsa honesti ratio nos debet adhortari (quod non minus debeamus iis a quibus recto viuendi rationem quam 15 a quibus viuendi initia sumpsimus) ; tum mutua ista beneuolentia tantum ad discendum habet momenti, vt frustra literarum prae- ceptorem sis habiturus, nisi habueris et amicum. Deinde vt te illi et attentum et assiduum praebeas. Contentione enim iinmodica nonnunquam obruuntur ingenia discentium. Assiduitas vero et 20 mediocritate sua perdurai, et quotidianis exercitationibus maiorem opinione aceruum accumulat. Satietate cum omnibus in rebus, tum in literis nihil perniciosius. Laxanda est igitur aliquoties illa studiorum contentio, intermiscendi lusus, sed libérales, sed literis digni, et ab his non nimis abhorrentes. Imo mediis ipsis studiis 25 perpetua quaedam voluptas admiscenda est, vt ludum potius discendi quam laborem existimemus. Nihil enim perdiu fieri potest quod non agentem aliqua voluptate remoretur. Optima quaeque statim ac primum disce. Extremae est dementiae discere dediscenda. Quod in curando stomacho soient praecipere 30 medici, idem tibi in ingeniis seruandum puta. Caue aut noxio aut immodico cibo ingenium obruas ; vtroque enim iuxta offenditur. Ebrardum, Catholicon, Brachilogum caeterosque id genus, quos percensere neque possum neque operaeprecium est, iis relinquito quos barbariem immenso labore discere iuuat. Initio non quam multa, sed quam bona percipias. refert. Sed. iam rationem accipe 35 qua possis non solum rectius, sed etiam facilius discere. Hoc enim in homine artifice praestare solet artis ratio, vt tantundem operis quum rectius expeditiusque tum leuius etiam efficiat. Diem tanquam in operas partire, id quod et a Plinio Secundo et a Pio Pontifice Maximo, viris omnium memoria praestantissimis, factitatum legimus. 40 Principio, quod caput est, praeceptorem interpretantem non attentus modo, sed et auidus auscultato. Non contentus impigre sequi disserentem, aliquoties praeuolare contende. Omnia illius dicta memoriae, praecipua etiam literis mandabis, fidelissimis vocum custodibus : quibus rursus ita confidas caue vt diues ille ridiculus 45 apud Senecam, qui sic animum induxerat, vt se tenere crederet quicquid seruorum quisquam meminisset. Noli committere vt codices eruditos habeas, ipse ineruditus. Andita ne effluant, aut apud te aut cum aliis retracta. Nec his quidem contentus, aliquam temporis partem tacitae cogitationi tribuere memento, quam vnam 5o diuus Aurelius tum ingenio tum memoriae in primis conducere scripsit. Conflictatio quoque et tanquam palestra ingeniorum neruos animi praecipue tum ostendit, tum excitat, tum adauget. Nec sciscitari si quid dubitas, nec castigari si quid errabis, sit pudor. Nocturnas lucubrationes atque intempestiva studia fugito ; nam 55 et ingenium extinguunt et valetudinem vehementer offendunt. Aurora Musis arnica est, apta studiis. Pransus aut Jude, aut deambula, aut hilarius confabulare. Quid quod inter ista quoque studiis locus esse potest ? Cibi non quantum libidini, sed quantum valetudini satis est sumito. Sub coenam paulisper inambula, 6o coenatus idem facito. Sub somnum exquisiti quippiam ac dignum memoria legito, de eo cogitantem sopor opprimat, id experrectus a teipso reposcas. Plinianum illud semper animo insideat tuo, omne perire tempus quod studio non impertias. Cogita iuuenta nihil esse fugacius, quae vbi semel auolarit, redit nunquam. 65 Sed iam hortator esse incipio, indicem pollicitus. Tu, suauissime Christiane, banc formam, aut si quam poteris meliorem, sequere, ac bene vale. Lutetiae. [M. cccc. xcix. ]