[31,0] ERASMVS ROTERODAMVS AMICO SVO S-. [31,1] QVOTIES animo meo recursant cum multa tum maxima tua in me merita, imo tuus liberalissimus animus, toties ego meam fortunam incuso, malignam inuidam iniquam uoco, per quam mihi non sit facultas, ubi tuum abunde expertus sum, mei uicissim in te declarandi amoris. Equidem inter mala quae mille me uel syderis natalis ui uel Dei iussu a puero usque prosequuntur, hoc ego uel molestissimum ac miserrimum iudico, eum mihi esse insitum animum, qui multo malit dare quam accipere, aut certe bene meritis cum foenore referre gratiam eam contra conditionem, quae a quouis beneficium postulet accipere, nemini sinat reddere. Et quid pudenti ac generoso ingenio possit esse acerbius? Aeschines, adolescens ingeniosus at pauper, quum condiscipulos pro suis quemque facultatibus praeceptori Socrati munera ferre uideret, hoc uno modo se pauperem sentiebat, quod animum gratissimum quo etiam exereret, nihil esset ; et tamen ille quod fortuna negarat ingenio repperit. Seipsum enim praeceptori donauit, idque munus ut Socrati esset gratissimum, uerecundia et prudenti oratione effecit. Verum quo ego sum Aeschine pauperior, quando ne id quidem mihi relictum est, id unum arte pro tuis meritis gratiae feres, Erasmi animum et gratum et memorem et amantem et amico suo omnia semper bona cupientem; quae quidem generosis animis etiam citra rem grata esse solere scio, cum ea sine his nullum unquam nisi sordidissimum iuuerit. Tum si qua uel uoce uel scriptis referri gratia solet, hanc tibi uicissitudinem magnifice polliceri possum. [31,2] Hunc uero codicem, quem ad te propria manu perscriptum mitto, nostri mutui amoris pignus ac monimentum ut habeas oro, in quo quidem castigando plus pene quam scribendo laboris insumpsi. Hoc igitur tu nostrum uel munusculum uel monimentum (si ita mauis appellari) tam habebis gratum quam Erasmum charum habuisti. Gratissimum autem fuisse sic demum intelligam, si in eo euoluendo assiduum te praestiteris, si accepero tibi semper in sinu, in manibus, in genibus esse. Neque hi mihi libros amare uidentur qui eos intactos ac scriniis abditos seruant, sed qui nocturna iuxta ac diurna contrectatione sordidant, corrugant, conterunt, qui margines passim notulis, hisque uariis, oblinunt, qui mendi rasi uestigium quam mendosam compositionem malunt ; idque cum in caeteris authoribus tum in hoc Terentio factitandum censeo ei, qui non semilatine ac semigallice (quod fere nostri ludimagistri cum suo Alexandro docent) sed qui plane Romane loqui cupiat. Est enim in his Terentianis comoediis mirifica quaedam sermonis puritas, proprietas, elegantia ac, ut in tam antiquo comico, horroris minimum ; lepos (sine quo rustica est omnis, quantumuis phalerata, oratio) et urbanus et salsus. Aut hoc igitur magistro aut nemine discere licebit quo pacto ueteres illi Latini, qui nunc uel nobis peius balbutiunt, locuti sint. Hunc itaque tibi non modo etiam atque etiam lectitandum censeo, uerum etiam ad uerbum ediscendum. [31,3] Caue autem ne homuncionum istorum imperitulorum, imo liuidulorum garritus te quicquam permoueant, qui ubi in ineptissimis authoribus Florista, Ebrardo Graecista, Huguitione se senuisse uiderunt, nec tantis ambagibus ex imperitiae labyrintho potuisse emergere, id unicum suae stulticiae solatium proponunt, si in eundem errorem suum iuniores omnes pelliciant. Nefas aiunt a Christianis lectitari Terentianas fabulas. Quam ob rem tandem quaeso? Nihil, inquiunt, praeter lasciuiam ac turpissimos adolescentum amores habent, quibus lectoris animum corrumpi necesse sit. Facile unde libet corrumpitur qui corruptus accesserit. Syncerum nisi uas, quodcunque infundis acescit. Itane isti religiosuli ad caetera uel utilissima talpis caeciores, ad unam, si qua est, lasciuiam capreae sunt ? Imo capri ac stolidi nihil sibi praeter nequitiam, qua sola imbuti sunt (indocti quippe iidemque mali), rapientes, non uident quanta illic sit moralitas, quanta uitae instituendae tacita exhortatio, quanta sententiarum uenustas. Neque intelligunt totum hoc scripti genus ad coarguenda mortalium uitia accommodatum, imo adeo inuentum. Quid enim sunt comoediae, nisi seruus nugator, adolescens amore insanus, meretrix blanda ac procax, senex difficilis, morosus, auarus? Haec nobis in fabulis, perinde atque in tabula, proponuntur depicta ; ut, quum in moribus hominum quid deceat, quid dedeceat, uiderimus, alterum amemus alterum castigemus. En, in Eunucho Phaedria ille ex summa continentia in summam ineptiam amore, tanquam morbo ualidissimo, immutatus, adeo ut eundem esse non cognoscas ; quam pulchro exemplo docet amorem rem esse et miserrimam et anxiam, instabilem et prorsus insaniae turpissimae plenam. Assentatores istos, pestilens hominum genus, Gnatonem suum, artis suae principem, spectare iubeto. Iactabundi et sibi placentes, quales diuitum plerosque imperitos uidemus, Thrasonem suum spectent ac tandem cum sua magnificentia quam ridiculi sint intelligant. [31,4] Sed de his latius (quum {quae} de litteris scripsimus edemus) nostra leges, uolente quidem Deo. Ad praesentem locum satis fuerit tetigisse comoedias Terentianas ; modo recte legantur, non modo non ad subuertendos mores, uerum etiam ad corrigendos maximopere ualere, certe ad Latine discendum plane necessarias iudicauerim. An potius istud ex Catholicon, Huguitione, Ebrardo, Papia caeterisque ineptioribus sperare iubebunt? Mirum uero si his authoribus quis quid Latine dicat, cum ipsi nihil non barbare locuti sint. Huiusmodi amplectatur, qui balbutire uolet ; qui loqui cupiet, Terentium dicat, quem Cicero, quem Quintilianus, quem Hieronyrnus, quem Augustinus, quem Ambrosius et iuuenes didicere et senes usi sunt; quem denique nemo, nisi barbarus, non amauit. [31,5] Sed de his satis. Ceterum literas tuas optatissimas accepi, non inconditas, extra iocum Latiniores quam expectaram ; quae quidem me cum sua quadam facetia, tum tuo quem plurimum prae se ferunt amore, plurimum delectarunt. Te amamus, te somniamus, tui uidendi incredibili uoluptate tenemur. Vxorem tuam optimam una tecum bene ualere cupimus.