ERASMVS ROTERODAMVS ORNATISSIMO VIRO M. IACOBO TVTORI IVRIS VTRIVSQVE PRVDENTISSIMO S. D. PLERIQvE lucubrationes suas primatibus inscribunt, partim vt ab bis honestissimaruin vigiliarum praemium ferant, partira quo ipsis contra nouitatis inuidiam magni nominis autoritas suffragetur. Ego vero, candidissime cloctissimeque Tudor, non lucubrationes, sed ces- 5 sationes mecs, etiam si neutiquam ociosas, nostrae necessitudini malui consecrare ; quam cum augurarer fore perpetuam, propterea quod banc non vulgares illae amandi causae stuppeis funibus, sed honestis- simorunrstudiorum societas et virtus ipsa immortalis adarnantinis vinculis nodoque, quod aiunt, Herculano colligasset, consentaneurii Io esse ratus soin vt eiusdem aeternunl aliquod extaret monumentum. In rebus auteur humanis aut nihil omnino durabile, aut profecto literae sunt. In proximis igitur meis inambulationibus, quibus ob valetudinis imbecillitatem a cibo crebrius vti solitum scis (nain vnus fere correptabas), tres illos M. Tullii de Officiis libellos vere aureos 15 relegimus, incertum maiorene voluptate an fructu. Quos quoniam Plinius Secundus negat vnquam de manibus deponi oportere, voluminis magnitudinem quoad licuit contraximus, quo semper in manibus enchiridii vice gestari et, quod scripsit idem, ad verbum edisci possint ; pro Petri Marsi commentis, vtinam exquisitis 20 potins quam immanibus, crebras annotatiunculas asscripsimus, que velut asterisci quidam commode ad omnem caliginem alluceant. Praeterea titulos illos quibus nescio quis opus illud intersecuit mages quam distinxit, partirn vt ociosos sustulimus, partim vt alienos alio traiecimus, mutauimus omnes atque vberiores argumentulorunl 25 instar reposuimus. Neque miniums in castigando sudor. Mendas offendimus (vt in opere tam trito) plurimas, dum notariorum inter scribendum hic compositionem perturbat, fille pro voce quae forte fugerat finitimam reponit, non illas quidem portentosas, sed tamen in tanto autore non ferendas. Eas omnes partim conferendis exem- plaribus, in quibus incredibile quanta dissensio, partim Tulliani 30 characteris sagaci conjectura correximus, vt hoc certe possim lectori spondere, nullum his exemplar propius ad arehetypum accedere. Quapropter te hortor, mi charissime Iacobe, vt hune puginnculum semper in manibus gestites ; breuem quidem ilium, sed non Vulcaniis armis aut Homericus Achilles aut Aeneas Vergilianus munition. Nam 35 et fortins est cum vicjjs quam cum vins congredi, et vt rectissime scripsit ille, 07-ÂOV p,EyLO-TOV EO-TLV YJ 'pETYJ /JpOTOIS. quod hommes nulles armis melius armentur quam virtute. Et quanquam a iurisperitorum latissimis campis opimam frugem demetis, tamen hic agellus licet angustus, si diligenter excolueris, omnia vnus suppeditabit. Hinc 40 efficacis succi herbas legas licebit, quibus per media monstra ad venus aureum penetres. Neque alibi reperies Homericam illam herbam quam moly nominant, repentit difficillimam, contra omnia Circes veneficia praesentissimam antidotum. Hinc vel laureum surculum qui consilia tua bene fortunet, vel aureum ramum decerpere 45 poteris, quo tutus etiam inferos adeas. Hic fous ille diuinus honestatis in quatuor riuulos se diuidit, qui potus non solum vocalem, vt Aonius ille, verum etiam immortalem faciat cuius vndis. si subinde mentis artus tinxeris, velut Achilles alter ad omnia fortunae tela impene- trabilis euades. Bene vale. 50 Luteciae quarto Calendas Mains. [Anno m. cccc. xcvu r. ]