[15,0] EPISTVLA XV. ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO INTEGERRIMO S-. [15,1] Quietem tuam, ne inertiam dicam, Seruati mi, indies admiror uehementius ; nec emirari queo, qui omnibus literarum commodis affatim arridentibus, quae sola superest, operam cures inpendere nullam. Ais quidem aegre te admodum ferre imperitiam tuam; sed quid, quaeso, tibi sententiae est? Non dubitarunt celeberrimi ueterum saeculorum uiri literarum comparandarum gratia dulcem patriam tristi mutare exilio, alias calentes sole terras inuisere, innumera procellosi maris subire discrimina, quiduis denique et operae et impendii ferre ; et tu bonae spei columen dormienti tibi haec confecturos deos putas? Num eam legisti fabellam, quae in rustico tuam condemnat incuriam? Nam is cura forte quadrigae suae rotam luto haerere nec a iugalibus euelli posse conspiceret, ipse otiosus in auxilium summos inuocasse diuos dicitur ; quo iam dudum incassum orante {quo nihil exorante} id Apollo e nubibus oraculi reddiderit: Si tibi auxilio esse deos cupis, ipse quoque dexteram admoueas necesse est. Haud aliter tu quoque, Seruati mi, si tantus te (ut ais) literarum tenet affectus, tua imprimis opera opus est ; nec diuum nec hominum quemquam profuturum speres, si tibi defueris ipso. Omnia enim dii mortalibus labore uendunt. "Dii tibi dent animos, a te nam caetera sumes". Quo tu, quaeso, pallio in tanta codicum copia, tanta eruditorum praesentia, imo beneuolentia, tuam praetexueris inertiam ? Quam excusandi profers materiam ? [15,2] Si itaque, quod solum superest, mi Seruati, quod optas assequi cupis (cupis autem, si sanum sapis), nostris monitis aurem praebeas necesse est. Imprimis ut retecto erga nos animo uiuas apprime opus est. Tune inter amicos celandum esse quippiam censes? Gratias solutis zonis noster describit Horatius, et tu {te} nescio quo simulationis cingulo contrahis. Profecto aut tu errore duceris, aut non recte definiuit amicum qui dixit : Amicus est unus animus in duobus corporibus. Communi ergo in nos animo sis operae pretium puto ; nec sciscitari dubia, nec ignorata pudeat fateri. Deinde id eo quo pergis omnium conducet maxime, si crebrius ac facis ad nos scripseris ; nec id sane pristino tuo more mendicatas quasdam sententiolas, imo (quod turpius est) uoces hinc ex Bernardo, illinc ex Claudiano passim coaceruando, tuisque non aliter quam sibi cornicula pauonis plumas aptando, imo inepte assuendo : neque enim id est literas condere sed colligere. Nec nos tam crassi ingenii tamque stupidos suspicere, qui nequeamus discernere quid e tuo, quid alieno fonte mutuatus sis. Quin magis pro tui ingenii uiribus (atque id quoque ex tempore malim) quidquid in buccam uenerit scribe. Nec te barbarismi, si qui inciderit, pudeat ; senties nos correctores, non irrisores. Quo pacto curabitur uulnus quod non aperitur? Aut quid illos celare contendis id quod in te esse te ipso clarius norunt et certius? Sed esto nos fugerit: idcircone in te non est, quia in te esse nescitur ? [15,3] Si itaque, Seruati sodalium meorum carissime, non dico me, sed si teipsum amas, si ulla tuae tibi cura salutis, meis animum praebe hortatibus, excute torporem, pusillanimitatem exue, uirum indue, tandemque uel sero operi manum impone. Quousque te hodiernus eludit dies sub expectatione crastini? Vide, quaeso, quantum iam temporis inter digitos, ut aiunt, fluxerit ; anni iam abiere quatuor, cum in eodem haesitas luto. Quod si primum nostris monitis morem gessisses, iam in talem euasisses uirum, qui nos literis non solum aequare uerum etiam erudire uicissim posses. Veruntamen ne nunc quidem desperandum puto ; pertinaci opera quod perditum est aeui recompensandum est. Adhuc sane integra, imo uirenti adhuc aetate es, "Calidusque salit circum praecordia sanguis". Antequam pernix igitur fugiat adolescentia, nunc tibi parare contende quo senex gaudeas : "Iam molire animum qui duret, et instrue formam, Solus ad extremos permanet ille rogos". [15,4] Quo autem id pacto conficiendum sit, postea consultabimus. Interea tu sedulo cura ut quamprimum tuae ad me eant literae, animi tui non ambigui nunciae. Aut certe si me tua familiaritate indignum censes (non contendo quidem), tantum ita me fugias ut tuam ipsius salutem non praeterfugias ; tum uel Gulielmo, qui tua commoda non minus ac sua curat, animum committe credeque consilia. Porro si quid mea opera praestari posse putabis, inuenies ad omnia non minus me paratum quam beneuolum. Vale.