[0] ERASMUS ROTERODAMUS AMICO CUIDAM AULICO S- D-. Efflagitasti non mediocri studio, frater in domino dilectissime, ut tibi compendiariam quandam uiuendi rationem praescriberem, qua instructus posses ad mentem Christo dignam peruenire. Ais enim te iampridem aulicae uitae pertaesum hoc tecum agitare, quo pacto queas Aegyptum una cum suis et uitiis et deliciis effugere ac Mose duce ad uirtutum iter feliciter accingi. Quo mihi carior es, hoc impensius gratulor tuo tam salutari proposito, quod spero uel citra nostram operam fortunabit prouehetque ipse, qui dignatus est excitare. Ego tamen nimisquam libens parui uel homini tam amico uel tam pia postulanti. Tu modo annitere, ne uel ipse nostrum officium sine causa uideare flagitasse uel ego sine fructu tuae morem gessisse uoluntati. Immo uotis communibus benignum illum Iesu spiritum imploremus, ut et mihi scribenti suggerat salutaria et tibi ea reddat efficacia. [1] Vigilandum esse in uita. Principio etiam atque etiam memineris oportet nil aliud esse uitam mortalium nisi perpetuam quandam militiam teste lob, milite longe tum exercitatissimo tum inuictissimo, nimisque falli uulgus hominum, quorum animos mundus hic praestigiator blandissimis ludibriis tenet occupatos, qui, perinde ac si iam debellatum sit, intempestiuas agunt ferias neque prorsus aliter quam in certissima pace mirum quanta uiuant securitate quamque otiosi in utramque dormiant aurem, cum sine fine tot ferratis uitiorum copiis oppugnemur, tot captemur artibus, tot appetamur insidiis. Ecce tibi superne in tuum exitium peruigiles excubant nequissimi daemones, mille dolis, mille nocendi artibus in nos armati, qui mentes nostras telis igniferis letalique tinctis ueneno moliuntur e sublimi configere, quibus quidem neque Herculi neque Cephalo fuit ullum iaculum certius, nisi impenetrabili fidei scuto excipiantur. Tum rursus a dextra laeuaque, a fronte pariter atque a tergo mundus hic nos oppugnat, qui iuxta Ioannis uocem totus in uitiis est constitutus eoque Christo tum infestus, tum etiam inuisus. Neque uero simplex oppugnandi ratio. Interim enim rebus aduersis uelut aperto Marte saeuiens animi moenia graui quatit ariete, interim ingentibus quidem, sed uanissimis promissis ad proditionem sollicite, interim actis oblique cuniculis inexspectatus adrepit, ut inter oscitantes ac securos opprime. Postremo inferne quoque lubricus ille anguis, primus pacis nostrae proditor, nunc in uirenti gramine concolor abditus, nunc in cauernis illis suis delitescens, centenis contortus uoluminibus non desinit mulieris nostrae semel corruptae calcaneis insidiari. Mulierem autem carnalem hominis partem intellige. Haec est enim Eua nostra, per quam uersutissimus serpens ad mortiferas uoluptates menteur nostram illectat. Porro autem quasi partira sit sic undique tantum hostium imminere, intus denique in ipsis animi penetralibus hostem ferimus plusquam familiarem, plusquam domesticum, quo ut nihil interius, ita nihil potest esse periculosius. Hic hic est uetus ille et terrenus Adam, consuetudine plusquam ciuis, studio plusquam hostis, quem neque arcere uallo licet, neque castris exigere fas est. Hic nobis centenis est obseruandus oculis, ne forte dei praesidium aperiat daemonibus. Ergo cum tam formidabili tamque difficili bello distringamur omnes, cumque nobis res sit cura hostibus tam multis, tam in nostram perniciem iuratis atque deuotis, tam uigilantibus, tam armatis, tam perfidis, tam exercitatis, nos male sani contra non arma capimus, non excubias agimus, non omnia suspecta habemus, sed perinde ut in rebus bene pacatis supini stertimus, cessamus, uoluptamur atque cuticulam (ut aiunt) curamus otiosi. Neque omnino secus quam si uita nostra Graeca sit compotatio, non bellum, ita pro castris et pellibus in cubilibus uolutamur, pro duris armis rosis et Adonidis deliciis redimimur, pro militaribus studiis luxu et otio indulgemus, pro Martiis telis citharam imbellem tractamus. Quasi uero non ista pax bellum sit omnium taeterrimum. Etenim qui cura uitiis pacem iniit, cura deo in baptismate percussum foedus uiolauit. Et tu uesane clamas: pax, pax, cura deum habeas inimicum, qui solus et pax est et pacis auctor. Clareque reclamat ipse per os prophetae: Non est, inquiens, pax impiis. Neque enim prorsus alia est cura illo pacis conditio, nisi, dura in hoc praesidio corporis militamus, odio capitali summaque ui cura uitiis belligeremur. Alioqui si cura iis nobis conueniet, eum, qui solus potest amicus beare, inimicus perdere, bis hostem sumus habituri, simul quod ab illis stamus, cura quibus solis nihil conuertit deo (quid enim conueniat luci cura tenebris?), simul quod ingratissimi pactam illi fidem non praestamus et sanctissimis caerimoniis ictum foedus nefarie soluimus. An nescis, o Christiane miles, iam tum, cum uiuifici lauacri mysteriis initiabaris, nomen dedisse te duci Christo, cui bis uitam debebas, pariter et donatam et restitutam, cui plusquam teipsum debebas? Non succurrit te uerbis conceptis in tam benigni imperatoris iurasse sententiam, eius sacramentis ueluti donariis auctoratum tuumque ipsius diris deuouisse caput, si minus pacto stares? Quorsum attinebat crucis characterem imprimi fronti tuae, nisi ut, quoad uiueres, sub illius signis militares? Quorsum pertinebat sacro illius perungi ceromate, nisi ut cum uitiis aeternum luctamen ingredereris? Quantus pudor, quanta paene publica humani generis exsecratio, cum a duce principe deficit homo. Tu cur ludibrio habes Christum ducem tuum neque metu illius coercitus, cum sit deus, neque amore prohibitus, cum tua causa sit homo? Cuius etiam uocabulum prae te ferens admoneri debebas, quid illi promiseris. Cur ad hostem, unde te semel pretio sanguinis sui redemit, perfidus desciscis? Cur bis transfuga in hostilibus castris meres? Qua fronte audes contra tuum regem signa infesta tollere, qui pro te uitam impendit? Nam qui pro illo non stat, ut dixit ipse, contra illum stat, et qui cum illo non colligit, dispergit. Meres autem non solum foedo titulo sed etiam infelicissimo stipendio. Vis audire stipendium tuum tu, quisquis mundo militas? En tibi Paulus, Christianae militiae signifer, respondet: Stipendium, inquiens, peccati mors. Quis uel speciosam militiam suscipiat, si mors proposita sit corporis? Tu uero tam foedam toleras animae mortem mercedis loco reportaturus? In bellis istis insanis, quae cum hominibus homines uel ferina rabie uel certe misera necessitate gerunt, nonne uides, si quando militum animos uel praedae promissae magnitudo uel formidata uictoris crudelitas uel opprobratae pudor ignauiae uel laudum denique cupido stimulauit, quam alacribus studiis quicquid est laboris exhauriant, quam uilem habeant uitam, quanto ardore certatim in hostem aduersum rapiantur? Et quantula, quaeso te, merces miseris tanto discrimine tantoque studio petitur? Nempe ut ab homunculo imperatore collaudati militari fremitu castrensique atque incondita cantiuncula celebrentur, ut corolla graminea aut quernis frondibus cingantur, ut peculii plusculum domum referant. Nos contra neque pudore neque praemio accendimur, cum eundem habeamus nostri certaminis spectatorem, quem habituri sumus et remuneratorem. Quae uero uictori praemia proposuit noster agonothetes? Profecto non tripodas aut mulos, qualia apud Homerum Achilles, apud Maronem Aeneas, sed quae neque oculus uidit, neque auris audiuit, neque in cor hominis ascenderunt, et haec quidem interim ueluti laborum solacia impertit adhuc dimicantibus. Quid deinde? Felicem immortalitatem. Sed in ludicris illis certaminibus, in quibus potissima praemii pars gloria est, et uicti sua munera sortiuntur. Nobis summo atque ancipiti periculo res geritur, neque de laude, sed de capite certatur. Et ut summa merces proposita gnauiter operam nauanti, ita summa decreta poena desertori. Caelum promittitur strenue pugnanti, et non incalescit generosae mentis uiuida uirtus tam felicis praemii spe? Praesertim promissi auctore illo, qui tam fallere non potest quam non esse nequit. Geruntur omnia sub oculis cuncta contuentis dei, habemus uniuersum caeli coetum nostri conflictus spectatorem, et non uel pudore accendimur? Collaudabit ille uirtutem nostram, a quo probari suprema felicitas est. Quin hanc gloriam uel uitae dispendio petimus? Ignauum pectus est, quod nullis praemiis excitatur, at solent et ignauissimi malorum metu expergefieri. At illic quidem hostis, ut sit uiolentissimus, in fortunas atque in corpus saeuit. Quid autem amplius in Hectorem potuit crudelissimus uictor Achilles? At hic saeuitur in immortalem tui partem. Neque cadauer tuum circum sepulcrum trahitur, sed corpus pariter atque anima ad inferos demergitur. Illic extrema calamitas, ut animam a corpore uictor gladius auferat, hic ipsi animae sua uita eripitur, deus. Naturae est interire corpus, quod etiamsi nullus occidat, tamen non emori non potest. At animam mori infelicitatis extremae est. Corpusculi uulnera quanta cautela depellimus, quanta sollicitudine medemur, et animae uulnera negligimus? Corporis interitum immane quantum horremus, propterea quod oculis uideatur corporeis. Animam uero morientem, quoniam nemo uidet, pauci credunt, paucissimi formidant, cura sit haec mors illa morte tanto atrocior, quanto corpore praestat anima, quanto animae deus. Vis tibi coniecturas quasdam commonstrem, quibus animae deprehendas uel morbum uel interitum? Male concoquit stomachus, cibum non continet, corporis morbum intelligis. Non tam panis cibus est corporis quam animae cibus uerbum dei. Id si tibi amarum est, si nauseam sapit, quid adhuc dubitas, quin animae tuae palatum morbo sit infectum? Si non continet, si non concoctum in uiscera traicit, euidens habes argumentum ualetudinariam esse animam. Cura genua labant et membra uix aegra trahuntur, corpus male habere cognoscis, et non colligis animi morbum, cum ad omnia pietatis officia languet nauseatque, cum ne leui quidem contumeliae ferendae robur suppetit, cum paululo pecuniolae dispendio frangitur? Posteaquam oculos destituit uisus, ubi desierunt audire aures, posteaquam constupuit omne corpus, nemo dubitat, quin emigrarit anima. Tu cum habeas cordis oculos obscuratos, ut euidentissimum lumen, quod est ueritas, non uideas, cum uocem diuinam internis auribus non percipias, cum omni prorsus sensu careas, uiuere credis animam? Vides fratrem indigna patientera, nihil commouetur animus, modo tua res sit incolumis. Cur nihil hic sentit anima? Nempe quia mortua. Quare mortua? Quia non adest illius uita, deus. Siquidem ubi deus, ibi caritas. Deus enim caritas est. Alioqui si uiuam es membrum, cur ulla pars corporis dolet te non modo non dolente uerum ne sentiente quidem? Accipe signum non paulo etiam certius: Defraudasti amicum, commisisti adulterium, capitale uulnus accepit anima, et tamen adeo tibi non dolet, ut etiam quasi de lucro gaudeas iactesque, quod turpiter admisisti. Certum habe mortuam iacere animam. Non uiuit corpus, si punctionem aciculae non sentiat, et uiuet anima, quae tanti uulneris sensu uacat? Audis quempiam sermones impios, tumidos, maledicos, impudicos, obscoenos proferentem, uerbis rabiosis in proximum debacchantem, caue putes isti homini uiuam esse animam. lacet in sepulcro pectoris putre cadauer, unde eiusmodi foetores exhalantur et proximum quemque inficiunt. Christus Pharisaeos sepulcra dealbata uocat. Quid ita? Nempe quia mortuam animam secum circumferebant. Et regius ille propheta: Sepulcrum, inquit, patens guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Piorum corpora templa sunt spiritus sancti, impiorum sepulcra cadauerum, ut potissimum in eos quadret illa grammaticorum etymologia: g-soma quasi g-sèma. Sepulcrum pectus, guttur et os hiatus sepulcri. Neque ullum corpus tam mortuam est destitutum anima, quam mortua est anima relicta a deo. Neque ullum corporeum cadauer sic obolet naribus hominum, ut foetor animae sepultae iam quatriduum offendit nares diuinas omniumque caelitum. Ergo cum uerba mortua proficiscuntur e pectore, cadauer intus cubet necesse est. Nam cum iuxta uocem euangelicam ex abundantia cordis os loquatur, nimirum uiua uerba dei loqueretur, si illic adesset uita, deus. Contra in euangelicis litteris Christo dicunt discipuli: Domine, quo ibimus? Verba uitae habes. Cur ita tandem uerba uitae? Nempe quod ab ea manarent anima, a qua nunquam uel momento discesserat diuinitas, quae et nos uitae restituit immortali. Sed aegrotanti corpori paulo succurrit medicus; corpus exanime non raro reuocarunt ad uitam et homines pii. Animam uero mortuam non nisi singulari gratuitaque uirtute resuscitat deus, ac ne resuscitat quidem, si mortua corpus reliquerit. Tum corporeae mortis aut nullus aut certe breuissimus est sensus, animae sempiternus. Et cum alioqui plus quam mortua sit, tamen ad mortis sensum quodammodo est immortalis. Proinde cum tam nouo periculo nobis sit dimicandum, quis ille stupor, quae securitas, quae supinitas animi nostri, quem tanti mali metus non acuit? At e diuerso nihil est, quod te uel periculi magnitudo uel hostium copiae, uires, artes consternent animo. Succurrit, quam grauera habeas aduersarium, succurrat e regione, quam praesentem habeas opitulatorem. Innumerabiles aduersum te, sed qui pro te stat, unus plus potest omnibus. Si deus pro nobis, quis contra nos? Si ille sustinet, quis deiciet? Tu modo uictoriae uotum toto pectore concipe. In mentem ueniat non tibi cura integro hoste rem esse, sed cura eo, qui iam olim fractus, fusus, exutus atque adeo triumphatus sit a nobis, sed in Christo capite nostro, a quo procul dubio uicissim uincetur et in nobis. Tu modo cura, ut sis in corpore, et omnia poteris in capite. In teipso quidem nimis es imbecillis, in illo nihil non uales. Proinde ne anceps quidem est nostri Martis exitus, propterea quod neutiquam a fortuna pendeat uictoria, sed ea omnis in manu sita sit dei ac per eum nostris quoque in manibus. Nemo hic non uicit, nisi qui uincere noluit. Auxiliatoris benignitas nulli defuit unquam. Si caueris, ne benignitati illius desis, ipse uicisti. Pro te pugnabit et liberalitatem suam tibi pro merito imputabit. Victoriam omnem illi feras acceptam oportet, qui primus et solus a peccato immunis peccati tyrannidem oppressit, uerum ea tibi non sine tua continget industria. Nam qui dixit: Confidite, quia ego uici mundum, magno te uult animo esse, non securo. Ita demum per illum uincemus, si illius exemplo pugnabimus. Quare sic inter Scyllam Charybdimque medius quidam cursus est obtinendus, ut neque diuina gratia fretus securius agas atque solutius neque belli difficultatibus exanimatus animum simul cum armis abicias. [2] De armis militiae Christianae. Atque illud in primis arbitror ad huius militiae disciplinam pertinere, ut quam maxime cognitum meditatumque habeas, quo potissimum armorum genere quibus cum hostibus oporteat congredi. Tum ut ea semper in expedito habeas, ne quando possit insidiator ille uersutissimus inermem opprimere atque inopinantem. In uestris bellis non raro licet interquiescere, uel cum hibernat hostis, uel cura intercedunt indutiae. Nobis donec in hoc corpore militamus, ne digitum quidem, ut aiunt, transuersum licet ab armis discedere. Nunquam non standum pro castris, nunquam non excubandum, quia nunquam cessat hostis noster. Immo cum tranquillus est, cum fugam aut indutias simulat, tum uel maxime molitur insidias, neque unquam cautius excubias oportet agere, quam cum pacis speciem exhibet, nunquam minus trepidandum, quam cum aperto Marte nos adoritur. Ergo prima cura sit, ne inermis sit animus. Armamus corpusculum hoc, ne timeamus sicam latronis, non armabimus mentem, ut in tuto sit? Armati sunt hostes, ut perdant, nos piget arma capere, ne pereamus? Vigilant illi, ut perimant, nos non uigilamus, quo simus incolumes? Sed de armatura Christiana speciatim suo loco dicetur. Interim, ut summatim dicam, duo praecipue paranda sunt arma ei, cui sit cum septem illis gentibus Chananaeo, Cethaeo, Amorrhaeo, Pherezaeo, Gergesaeo, Heuaeo, Iebusaeo, hoc est cura uniuersa uitiorum cohorte pugnandum, quorum septem capitalia potissimum numerantur, precatio et scientia. Semper armatos esse uult Paulus, qui sine intermissione iubet orare. Precatio pura in caelum subducit affectum, arcem uidelicet hostibus inaccessam, scientia salutaribus opinionibus communit intellectum, ita ut neutram alteri deesse oporteat: Alterius sic altera poscit opem res et coniurat amicae. Illa quidem exorat, sed haec suggerit, quid sit orandum. Ut ardenter ores et iuxta Iacobum nihil haesitans, fides spesque praestant; ut in nomine Iesu, id est salutaria petas, scientia commonstrat. Audierunt et filii Zebedaei a Christo: Nescitis, quid petatis. Sed precatio quidem potior, ut quae cura deo sermones misceat, at scientia non minus necessaria tamen. Aegypto profugus nescio an satis tuto te tam longo tamque difficili itineri commissurus sis., nisi duobus his ducibus, Mose et Aaron. Aaron sacris praefectus precationis gerit typum. Moses legis cognitionem significat. Sed ut scientiam oportet non esse mancam, ita precationem non conuertit esse ignauam. Precationis armis pugnat cura hostibus Moses, sed manibus in altum sublatis. Quas simul atque demiserat, fit inferior Israel. Tu fortasse cura oras, hoc modo spectas, quantum psalmorum permurmuraris et multiloquium orandi uirtutem arbitraris. Quod uitium potissimum est eorum, qui adhuc in littera sunt infantes neque ad spiritus maturitatem adoleuerunt. Sed audi, quid apud Matthaeum nos doceat Christus: Orantes autem, inquiens, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim pater uester, quid opus sit uobis, antequam petatis eum. Et Paulus decem milia uerborum in spiritu, hoc est oretenus pronuntianda contemnit prae quinque in sensu proferendis, Moses nullam edebat uocem, et tamen audiebat: Quid clamas ad me? Non strepitus ille labiorum, sed ardens animi uotum tanquam intentissima quaepiam uox ferit aures diuinas. Tu igitur hoc tibi familiare facias, simul atque ingruerit hostis, ubi te relicta uitia sollicitant, ut statim mentem cura certa fiducia ad caelum erigas, unde ueniet auxilium tibi, sed eodem tollantur et manus. Tutissimum est pietatis officiis occupari, ut opera tua non ad terrena studia, sed ad Christum referantur. Sed ne scientiae subsidia contemnas, illud considera. Antea satis erat Israel hostem effugere, at non prius sibi fidit, ut Amalecitem prouocet, ut cominus experiatur, quam esset manna caelesti et aqua de petra scatente refectus. His epulis confirmatus egregius ille bellator Dauid uniuersam hostium cohortem contemnit. Parasti, inquiens, in conspectu meo mensam aduersus omnes, qui tribulant nos. Crede mihi, frater animo meo carissime, nulla tam uehemens hostium impressio, id est nulla tam ualida tentatio, quam ardens sacrarum litterarum studium non facile retundat, nulla tam tristis aduersitas, quam non reddat tolerabilem. Atqui ne uidear audaculus interpres (quamquam possem me magnis auctoribus tueri), quid aptius arcanae legis scientiam adumbrare queat quam manna? Principio enim, quod non e terra prouenit, sed caelitus depluit, discrimen uides inter humanas et diuinas litteras. Omnis enim scriptura sancta diuinitus est inspirata atque a deo auctore profecta. Quod minutum, sermonis est humilitas sub uerbis paene sordidis ingentia mysteria claudentis. Quod candidum nulla mortalium doctrina est, quae non sit aliquo nigrore erroris uitiata, sola Christi doctrina tota niuea, tota candida, tota sincera est. Quod rigidulum est atque subasperum, mysterium littera obtectum exprimit. Superficiem et quasi siliquam si quis attrectet, quid durius atque insuauius? Non nisi tunicam manna gustauerant, qui dicebant: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Erue sensum spiritalem, iam nihil suauius, nihil succulentius. Denique manna Hebraeis sonat: quid est hoc?, quod et ipsum pulchre quadrat in diuinam scripturam, quae nihil habet otiosum, sed ne apicem quidem non dignum uestigatione, non dignum admiratione, non dignum hac uoce: quid est hoc? Aquarum uero nomine scientiam diuinae legis significare familiare est spiritui sancto. Legis aquas refectionis, super quas se gloriatur educatum Dauid, legis aquas, quas sapientia deriuat in capita uiarum omnium, legis flumen illud mysticum, in quod ingressus Ezechiel uado transire non poterat, legis puteos, quos foderat Abraham, quos terra oppletos a Philistaeis denuo restituit Isaac, legis fontes duodecim, ad quos peragratis quadraginta mansionibus iam fatiscentes respirant Israelitae. Legis et in euangelio puteum, super quem itinere fessus assedit Iesus, legis aquas Siloe, ad quas idem mittit caecum, ut uisum recipiat. Legis aquam in peluim missam abluendis apostolorum pedibus. Et ne singula recenseam, hoc significatu frequens mentio est in arcanis litteris puteorum, fontium, fluminum, qua nobis nihil aliud quam mysticae scripturae diligens uestigatio commendatur. Quid enim aqua in terme uenis abdita nisi mysterium obductum littera? Quid eadem ad scatebram elicita nisi mysterium erutum atque explanatum? Quod ubi ad auditorum aedificationem longe lateque propagatur, quid iam prohibet flumen appellare? Ergo si te totum studio scripturarum dedicabis, si in lege domini meditaberis die ac nocte, non timebis a timore nocturno siue diurno, sed ad omnem hostium insultum munitus atque exercitatus eris. Neque equidem usquequaque improbauerim ad hanc militiam uelut tirocinio quodam praeludere in litteris poetarum et philosophorum gentilium, modo modice ac per aetatem quis eas attingat et quasi in transcursu arripiat, non autem immoretur et ueluti ad scopulos Sireneos consenescat. Nam ad haec quoque studia uocat diuus Basilius adolescentulos, quos ad Christianos mores instituit, et ad Musas reuocat Licentium suum noster Augustinus. Neque paenitet adamatae captiuae Hieronymum. Laudatur Cyprianus, quod Aegyptiis spoliis templum domini locupletarit. Verum nolim te cum gentilium litteris gentilium et mores haurires. Alioqui permulta reperies et illic ad recte uiuendum conducibilia neque aspernandum, quod etiam ethnicus auctor bene monet, quandoquidem nec Moses Iethro soceri consilium est aspernatus. Fingunt illae litterae uegetantque puerile ingenium atque ad diuinarum scripturarum cognitionem mire praeparant, ad quas ilico pedibus manibusque illotis irrumpere patrie sacrilegii genus est. Hieronymus eorum impudentiam taxat, qui modo a saecularibus studiis profecti audent diuinas tractare scripturas, at quanto faciunt impudentius, qui ne gustatis quidem illis istuc ipsum audent. Sed uti diuina scriptura non multum habet fructus, si in littera persistas haereasque, ita non parum utilis est Homerica Vergilianaque poesis, si memineris eam totam esse allegoricam. Id quod nemo negabit, qui modo ueterum eruditionem uel summis labiis degustarit. Obscoenos autem poetas suaserim omnino non attingere aut certe non introspicere penitius, nisi forte noueris descripta magis horrere uitia et contentione turpium uehementius amare honesta. E philosophis autem Platonicos te sequi malim, propterea quod cum plerisque sententiis tum ipso dicendi charactere quam proxime ad propheticam euangelicamque figuram accedunt. Breuiter omnem ethnicam litteraturam delibare profuerit, si quidem id fiat, ut dixi, et annis idoneis et modice, tum cautim et cum delectu, deinde cursim et peregrinantis, non habitantis more, postremo, quod est praecipuum, si omnia ad Christum referantur. Sic enim mundis omnia munda sunt, cum immundis contra nihil sit mundum. Neque uitio tibi uertetur, si Salomonis exemplo sexaginta reginas, octoginta concubinas et innumerabiles saecularis sapientiae puellas domi alas, modo diuina sapientia praeter ceteras sit unica tua, formosa tua, columba tua. Et Israelites amat alienigenam barbaramque forma captus, sed capillis derasis, unguibus praesectis ex allophyla facit Israelitidem. Et Osee fornicariam ducit, uerum ex ea liberos tollit non sibi, sed domino Sabaoth, sanctumque prophetae stuprum dominicain auget familiam. Hebraei posteaquam Aegyptum reliquerant, aliquamdiu consperso uiuebant, sed hic cibus temporarius erat neque ad tantam profectionem poterat suppetere. Ergo eo mox fastidito ad manna quantum potest properandum caelestis sapientiae, quae te affatim alet animabitque, donec propositi uictor peruenias ad palmas illas praemii nunquam desituri. Sed interim etiam atque etiam memineris non oportere nisi lotis manibus, hoc est summa animi puritate tractari diuinas litteras, ne tibi antidotus tuo uitio uertatur in uenenum et manna tibi putrescat, nisi in uiscera affectus traieceris, eueniat autem quod illi Osee, qui non ueritus est arcae nutanti profanas admoliri manus et improbum officium subita morte luit. Primum est, ut de eis litteras digna sentias. Oracula mera (ut sunt) esse puta, de diuinae mentis adyto profecta. Afflari te numine, affici, rapi, transfigurari ineffabili modo senties, si religiose, si cura ueneratione, si humiliter adieris. Videbis sponsi beati delicias, uidebis opes ditissimi Salomonis, uidebis abditos thesauros aeternae sapientiae. Sed caue improbe irrumpas in conclaue, humile est ostium, uide ne capite impingas ac resilias. Sic porro existima nihil tam uerum esse eorum, quae uides oculis, quae manibus contrectas, quam quae ibi legis. Ut caelum, ut terra intereant, certe de uerbis diuinis ne unum quidem iota aut apiculus interiturus est, quin omnia fiant. Ut mentiantur, ut errent homines, ueritas dei neque fallit neque fallitur. Ex interpretibus diuinae scripturae eos potissimum delige, qui a littera quammaxime recedunt. Cuiusmodi sunt in primis post Paulum Origenes, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus. Video enim neotericos theologos litterae nimium libenter inhaerere et captiosis quibusdam argutiis magis quam eruendis mysteriis operam dare, quasi uero non uere dixerit Paulus legem nostram spiritualem esse. Audiui ego nonnullos, qui sibi usque adeo humanis illis commentatiunculis placebant, ut ueterum interpretamenta paene pro somniis contemnerent, tantumque illis fiduciae Scotus faciebat, ut ne lectis quidem unquam sacris litteris se tamen absolutos theologos putarent. Qui etiam si argutissima dicant, an spiritusancto digna dixerint, aliorum esto iudicium. Tu si mauis spiritu esse uegetior quam ad contentionem instructior, si saginam animae quaeris magis quam ingenii pruritum, ueteres potissimum euolue, quorum et pietas spectatior et eruditio uberior antiquiorque et oratio neque ieiuna neque sordida et interpretatio sacris mysteriis accomodatior. Neque uero hoc dixerim, quod neotericos contemnam, sed quod utiliora praeferam tuoque proposito conducibiliora. Habet autem spiritus ille diuinus suam quandam linguam suasque figuras, quae tibi surit in primis diligenti obseruatione cognoscendae. Balbutit nobis diuina sapientia et ueluti mater quaepiam officiosa ad nostram infantiam uoces accommodat. Lac porrigit infantulis in Christo, holus infirmis. Tu uero festina adolescere et ad solidum propera cibum. Demittit illa sese ad tuam humilitatem, at tu contra ad illius sublimitatem assurge. Monstri simile est semper infantem esse, nimis ignauum non desinere esse infirmum. Magis sapiet, magis pascet unius uersiculi meditatio, si rupta siliqua medullam erueris, quam uniuersum psalterium ad litteram tantum decantatum. Quod quidem ego hoc diligentius admoneo, quod re ipsa cognitum habeam errorem hunc non uulgi modo animos occupasse, sed et eorum, qui uestitu et nomine perfectam religionem profitentur, ut putent summam pietatem hac una in re sitam, si quamplurimum psalmorum uix etiam ad litteram intellectorum cotidie percenseant, neque aliud in causa esse iudico, quod uideamus monasticam pietatem sic ubique frigere, languere, euanescere, quam quod in littera consenescunt neque ad spiritalem scripturarum cognitionem elaborant. Neque audiunt Christum in euangelio clamantem: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat, non Paulum magistro astruentem: Littera occidit, spiritus est, qui uiuificat. Et: Scimus, quoniam lex spiritalis est, non carnalis. Et: Spiritalibus spiritalia comparanda. Olim in monte, nunc in spiritu uult adorari pater spirituum. Quamquam haud aspernor eorum imbecillitatem, qui mentis inopia (quod unum possunt) faciunt mysticos psalmos simplici puraque fide pronuntiantes. Immo quemadmodum in precaminibus magicis, uoces quaedam ne ab iis quidem, qui eas pronuntiant, intellectae efficaces tamen esse creduntur, ita diuins uerba quamquam parum cognita tamen prodesse credendum est iis, a quibus sincera fide puroque affectu uel dicuntur uel audiuntur, angelosque, qui adsunt atque intelligunt, ad opem ferendam inuitari. Neque uero Paulus contemnit eos, qui spiritu psallunt uel qui linguis loquuntur, sed ad sectanda charismata meliora hortatur. Ad quae si cui non contigit eniti uitio non animi, sed naturae, certe non obstrepat lis, qui potiora conantur. Et iuxta Pauli uocem qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Te uero, qui ingenio taro felici praeditus es, omnino nolim in sterili littera lentum esse, sed ad reconditiora mysteria festinare et improbum conatum industriae crebris precibus adiuuare, donec aperiat tibi librum septem signaculis obsignatum is, qui habet clauem,Dauid, qui claudit, et nemo aperit arcana patris, quae nemo nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. Sed quonam nostra delabitur oratio? Propositum erat, ut tibi uitae, non studii formam praescriberemus. Verum huc defleximus, dum tibi conamur officinam idoneam commonstrare, unde debeas nouae militiae tuae noua arma petere. Ergo ut ad institutum reuertamur, si ex libris gentilium optima quaeque decerpseris atque apiculae exemplo per omnes ueterum hortulos circumuolitans praeteritis uenenis sucum modo salutarem ac generosum exsuxeris, animum tuum ad communem quidem uitam, quam ethicam uocant, reddideris non paulo armatiorem. Sunt enim profecto et illorum Palladi sua quaedam arma neutiquam contemnenda. Christi autem esse puta, quicquid usquam ueri offenderis. Verum diuina illa et (ut poetae loquuntur) Vulcania panoplia nullo telo uiolabilis non nisi ex arcanarum litterarum armamentario depromitur. In quo Dauid noster imperator uniuersum belli apparatum suis militibus reposuit, quibus cominus eminusque pugnent cum praeputiatis Philistaeis. His armis neque Achilles Homericus tectus erat, etsi fingitur, neque Aeneas Vergilianus, quorum alter ira, alter amore tam turpiter uincebatur. Neque absurde dictum, quod ea non in humanis officinis excuduntur, sed in ea, quae Vulcano est cum Minerua communis. Nam Mineruam artibus atque ingeniis, Vulcanum igni praeficiunt deorum figuli poetae. Id quod ego tum demum uere fieri existimo, cum uidelicet honestis artibus excultum ingenium sic diuini amoris ignis communit, ut etiam "si fractus illabatur orbis, impauidum feriant ruinae." Sed ante superbi Saulis arma reicias oportet, quae magis oneri sunt quam usui et cum Goliad congressurum Dauid grauant, non iuuant. Deinde de ripa torrentis mysticae scripturae quinque colligas lapillulos (quae forte quinque sunt uerba Pauli, quae loquitur in sensu), postremo fundibula dextram armes. His demum armis prosternitur unicus ille noster hostis, superbiae pater, satanas. Quem et caput nostrum Christus Iesus quomodo tandem deuicit? Nonne, cum tentanti diuinae scripturae uerbis respondet, quasi petitis de torrente lapillis frontem inimici percussit? Vis autem audire Christianae Palladis arma? Et accipiet, inquit, armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile, aequitatem, acuet autem diram iram in lanceam. Legis et apud Isaiam: Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius. Indutus est uestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli. Iam si libet Pauli non instrenui ducis adire promptuarium, nimirum inuenies et illic: Arma nostrae militiae non carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei. Inuenies armaturam dei, qua possis resistere in die malo, inuenies arma iustitiae a dextris et a sinistris, inuenies laterum munimentum, ueritatem, et loricam iustitiae, scutum fidei, in quo possis uniuersa maligni tela ignea exstinguere. Inuenies et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei. Quibus omnibus si quis erit diligenter tectus atque munitus, is denique poterit animosam illam Pauli uocem intrepidus emittere: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an faines an nuditas an periculum an persecutio an gladius? Vide, quantos hostes quamque omnibus formidatos ipse pro nihilo ducat. Sed audi quiddam etiam fortius. Nain sequitur: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors neque uita, neque angeli neque principatus, neque uirtutes neque instantia, neque futura neque fortitudo, neque altitudo neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu. O felicem fiduciam, quam praestant Paulo, id est pusillo homini, arma lucis, qui se etiam proiectamentum huius mundi appellat. Talis igitur armaturae uira sacrae litterae tibi suppeditabunt, si toto pectore in eis uersaberis, ita ut nostris monitis nihil sit opus futurum. Sed quoniam tu ita uis, ne tibi non morigeri fuisse uideamur, Enchiridion, hoc est pugiunculum modo quendam excudimus, quem nunquam de manu deponas, ne in conuiuio quidem aut in cubiculo, ut etiamsi quando cogeris in huius mundi negotiis peregrinari iustamque istam armaturam grauaberis circumferre, non committas tamen, ut ullo momento insidiator ille opprimat te prorsus exarmatum, saltemque non pigeat hunc gladiolum tecum habere, qui neque onerosus erit gestatu neque inutilis ad tutelam. Est enim perpusillus, quo tamen si adhibita fidei parmula scite uteris, facile sustinebis tumultuarium hostis assultum, ne quod letale uulnus accipias. Sed iam tempus est, ut utendi rationem quandam experiamur tradere, quam si tu diligenter ad exercitationem accommodabis, fore confido, ut te uictorem imperator noster Christus ex hoc praesidio in suam ciuitatem Jerusalem transferat ouantem, ubi nullus omnino belli tumultus, sed pax immortalis ac perfecta tranquillitas, cura interim omnis spes salutis in ferro sita sit. [3] Caput esse sapientiae, ut temetipsum noris, deque duplici sapientia falsa et uera. Pax igitur summum illud est bonum, ad quam omnia sua studia mundi quoque amatores referunt, sed falsam, ut dictum est. Eandem et philosophi suorum dogmatum sectatoribus falso pollicebantur. Christus enim unus eam donat, quam mundus non potest dare. Ad hanc perueniendi una ratio est, si cum nobis ipsis bellum geramus, si cum uitiis nostris acriter depugnemus. Cum his enim hostibus implacabili odio dissidet deus, pax nostra, cum natura sit uirtus ipsa uirtutumque omnium parens et auctor. Atque ex omnium uitiorum genere contracta colluuies a Stoicis, fortissimis assertoribus uirtutis, stultitia uocatur, in nostris litteris malitia dicitur. Itidem ut omnibus suis numeris absoluta probitas utrisque sapientia nominatur. Malitiam autem nonne iuxta sapientis oraculum uincit sapientia? Malitiae pater atque princeps est rector ille tenebrarum Belial, cuius ductum quisquis sequitur, in nocte ambulans ad noctem properat aeternam. Contra sapientiae auctor atque ipsa adeo sapientia Christus Iesus, qui uerum est lumen, stultitiae mundanae noctem solus discutiens, splendor paternae gloriae, qui nobis in se renatis uti factus est redemptio atque iustificatio teste Paulo, ita factus est et sapientia: Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Judaeis atque Graecis Christum, dei uirtutem ac dei sapientiam. Per quam ipsius exemplo nos quoque de hoste malitia triumphum referre queamus, si modo in eo sapuerimus, in quo et uincemus. Hanc tu contempta saeculi sapientia amplectere, quae mendacissimo titulo sese uenditat stultis, cura iuxta Paulum nulla uerior sit stultitia apud deum quam terrena sapientia dediscenda ei, qui uere cupiat sapere: Si quis uidetur, inquiens, inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et paulo superius: Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi inquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? Nec dubito, quin iam nunc odiose tibi obstrepant stulti isti sapientes et caeci caecorum duces delirare te, desipere, insanire clamitantes, quod ad Christum pares desciscere. Hi sunt nornine dumtaxat Christiani, ceterum doctrinae Christi tum irrisores tum oppugnatores. Vide, ne quid istorum blateramenta te permoueant, quorum miseranda caecitas deploranda potius quam imitanda. Quod est enim istud praeposterum sapientiae genus in rebus nugatoriis nihilique, immo ad turpitudinem tantum esse catum et callidum, in iis uero, quae sola ad salutem nostram pertinent, non ita multo plus pecude sapere? Paulus uult nos esse sapientes, sed in bono, simplices autem in malo. Sapiunt isti, ut inique agant, bene autem facere nesciunt. Et cura facundus ille poeta Graecus ad nihil utilem hominem censeat, qui neque ipse per se sapiat neque bene monenti obtemperet, qua tandem in classe ponentur isti, qui cura turpissime desipiant, tamen non desinunt obturbare, ridere, deterrere eos, qui iam resipuerunt? Verum irrisor nonne irridebitur? Qui habitat in caelis, uicissim irridebit eos, et dominus subsannabit eos. Legis in libro Sapientiae: Videbunt enim et contemnent eum, illos autem deus irridebit. Ab improbis rideri paene laudari est, certe gloriosum capitis nostri et apostolorum aemulos fieri. At horrendum profecto a deo irrideri. Ego quoque, inquit sapientia, in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis id quod timebatis aduenerit, uidelicet cum sero iam experrecti dicent: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem sine honore. Animalis ista et, ut Jacobus ait, diabolica est sapientia ac deo inimica, cuius finis interitus, quippe quam semper assectatur pedissequa pestilens arrogantia, arrogantiam animi caecitas, caecitatem affectuum tyrannis, affectuum tyrannidem uniuersa uitiorum seges et licentia quiduis peccandi. Licentiam utam sequitur consuetudo, consuetudinem infelicissimus animi stupor, quo fit, ut et mali sensu careant. Stupentes mors occupat corporis, quam mors excipit secunda. Vides, ut summi mali mater est mundi sapientia. De Christi uero sapientia, quam mundus stultitiam putat, ita legis: Venerunt autem mihi pariter omnia bona cum illa et innummerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam bonorum omnium mater est. Haec enim modestiam et mansuetudinem comitem ducit. Mansuetudo nos diuini spiritus reddit capaces. Super humilem enim et mansuetum gaudet requiescere, qui simul atque septeno illo charismate mentem nostram imbuerit, tum demum pullulascit felix illa seges uirtutum omnium cum fratribus illis beatis, quorum praecipuus gaudium internum, gaudium arcanum, gaudium solis iis cognitum, quibus contigit, quod denique cum mundi gaudiis nec euanescit nec aufertur, sed cumulatur in gaudium aeternum. Eam, mihi frater, et iuxta Jacobi monita ardentissimis uotis oportet a deo postulare et iuxta sapientem quendam e diuinae scripturae uenis ueluti thesauros effodere. Caput autem huius sapientiae esse puta, ut temetipsum noris, quod uerbi e caelo profectum credidit antiquitas et magnis auctoribus usqueadeo placuit, ut in eo omnum sapientiae uim summatim contineri iudicauerint. Sed leue pondus huius dogmatis apud nos sit, nisi congruit cum litteris nostris. Minatur sponsae suae mysticus ille amator in Canticis ac foras abire iubet, nisi semet cognorit: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post uestigia gregum tuorum. Proinde, ne quiuis sibi temere rem tantam arroget, ut ipsi sibi satis sit cognitus. Corpus suum haud scio an quisquam ad plenum norit, et mentis habitum cognoscet quilibet? Paulus, cui contigerat uel tertii caeli mysteria discere, semetipsum tamen non audet iudicare, ausurus utique, si sibi sat esset notus. Si homo tam spiritalis, qui omnia diiudicat, iudicandus a nemine, sibi adhuc parum perspicuus erat, nos carnales quid confidimus? Porro miles nimis inutilis uideatur, cui neque suae copiae neque hostium cohortes satis habeantur cognitae. At homini non cum homine, uerum secum ipsi bellum est, atque adeo ex ipsis uisceribus hostilis acies nobis ultro suppullulat, quemadmodum de terrigenis fratribus poetae fabulantur. Usqueadeo autem tenui discrimine ab hoste distat amicus, ut ingens periculum sit, ne parum cauti uel inimicum pro amico tueamur uel amicum pro hoste laedamus. Haeret etiam in angelo lucis dux ille egregius: Noster es, inquiens, an aduersariorum? Ergo quoniam tecum ipse bellum suscepisti et in hoc prima uictoriae spes sita est, si tute tibi sis quam maxime cognitus, simulacrum quoddam tui tibi uelut in tabula proponam, ut, quid intus, quid in cute sis, plane pernoscas. [4] De homine exteriore et interiore. Est igitur homo prodigiosum quoddam animal ex duabus tribusue partibus multo diuersissimis compactum, ex anima ueluti numine quodam et corpore tanquam muta pecude. Si quidem corpore usque adeo reliquo brutorum generi non praestamus, ut omnibus eius dotibus inueniamur inferiores. Secundum animam uero adeo diuinitatis sumus capaces, ut ipsas etiam angelicas mentes liceat praeteruolare et unum cum deo fieri. Si tibi corpus additum non fuisset, numen eras, si mens ista non fuisset indita, pecus eras. Has duas naturas tam inter se diuersas summus ille opifex felici concordia colligarat, at serpens pacis inimicus infelici rursus discordia dissecuit, ut iam neque dirimi queant sine maximo cruciatu neque coniunctim uiuere sine assiduo bello, planeque (quod dici solet) utrumque in altero auribus lupum tenet, possetque mutuo competere uersiculus ille lepidissimus nec tecum possum uiuere nec sine te. Adeo perplexa seditione inter sese tumultuantur ueluti diuersa, quae unum sunt. Corpus enim ut est ipsum uisibile, rebus uisibilibus delectatur, ut est mortale, temporalia sequitur, ut est graue, deorsum sidit. Contra anima generis aetherei memor summa ui sursum nititur et cum terrestri mole luctatur, contemnit ea, quae uidentur; scit enim esse caduca, quaerit, quae uere, quae semper sunt. Immortalis amat immortalia, caelestis caelestia, similis similibus capitur, nisi penitus fuerit corporis immersa sordibus atque e natiua generositate eius contagio degenerarit. Neque uero hanc discordiam uel fabulosus ille Prometheus inseuit admixta menti nostrae de quoque animante particula, neque primitiua condicio indidit, sed peccatum quod bene conditum erat male deprauauit inter bene concordes dissensionis uirus serens. Antea enim et mens corpori sine negotio imperabat, et corpus animo lubens uolensque parebat; nunc contra perturbato rerum ordine affectus corporis rationi praeire certant, cogiturque illa in corporis sententiam pedibus discedere. Quare non absurde pectus hominis cum seditiosa quapiam republica componas licebit, quam quoniam ex uariis hominum generibus constat, propter dissensionem studiorum oportet crebris motibus et factionibus collidi, ni penes unum sit imperii summa isque sit eiusmodi, ut nihil imperet nisi rei publicae salutaria. Quare necesse est, ut plus in ea ualeat, qui plus sapit, pareat, qui minus. Nihil est autem infima plebe uecordius eoque magistratibus obtemperare debet, nullum ipsa gerere magistratum. Qui uero optimates sunt aut natu maiores, audiendi sunt illi quidem in consultationibus, at ita, si statuendi arbitrium penes unum maneat regem, quem admoneri quidem oportet nonnunquam, cogi uero aut praeiri non conuertit. Porro rex ipse nulli paret nisi legi, lex respondet honestatis ideae. Quodsi praeposteris uicibus uulgus indomitum et faex illa ciuitatis tumultuosa natu maioribus praeire contendit, aut si primates regis imperium negligunt, cooritur in republica nostra periculosa seditio, et nisi diuina dictatura succurritur, ad extremam perniciem res omnes spectat. In homine uero ratio regis uice fungitur. Optimates accipias licet affectus quosdam, corporeos quidem illos, sed tamen non perinde brutos, quod genus sunt genuina pietas erga parentes, caritas in fratres, beneuolentia in amicos, misericordia in afflictos, metus infamiae, cupido honestae opinionis et si qua sunt consimilia. Eos porro motus animorum, qui a rationis decretis quam maxime dissident suntque infime ad pecorum humilitatem abiecti, plebis quasi ultimam faecem esse puta. Eiusmodi sunt libido, luxus, inuidentia hisque consimiles animi morbi, qui ad unum omnes ueluti serui sordidi et improbi ergastulis sunt coercendi, ut, si queant, pensum operamque a domino praescriptam praestent, sin minus, nihil certi damni dent. Quae omnia Plato diuinitus intellegens scripsit in Timaeo filios deorum ad sui similitudinem duplex animae genus in homine fabricatos fuisse, alterum diuinum et immortale, alterum quasi mortale et uariis perturbationibus obnoxium, quarum prima sit uoluptas, esca malorum (ut ait), proxima dolor, fuga impedimentumque bonorum, deinde metus atque audacia, consultores amentes. Quibus accedit et implacabilis iracundia, praeterea spes blanda cum irrationabili sensu amoreque omnium inuasore. Haec enim ferme uerba Platonis. Nec ignorauit in huiusmodi perturbationibus coercendis uitae beatitudinem consistere. Scribit enim eodem in opere eos, qui ista superassent, iuste uicturos, iniuste autem, qui ab his uicti fuissent. Et diuinae quidem animae, hoc est rationi, tanquam regi in cerebro uelut in arce ciuitatis nostrae sedem statuit, corporis uidelicet parte editissima caeloque proxima, tum minime bruta, quippe quae et osse sit pertenui neque neruis neque carne onerata, sed sensibus intus forisque longe munitissima, ut illis quasi renuntiantibus nihil tumultus in republica cooriretur, quod non protinus ille persentisceret. At mortalis animae partes, hoc est affectus, ut quaeque homini uel morigera est uel obstrepera, ita ab ea semouit. Nam inter ceruicem et diaphragma partem animae constituit fortitudinis atque irae participera, affectum uidelicet seditiosum quidem illum et cohibendum, at non perinde brutum eoque mediocri interuallo a summis imisque semouit, ne uel nimia uicinitate regis otium perturbet uel infimae plebis contagio corrupta simul in eum coniuret. Vira porro concupiscibilem, quae esculenta et poculenta appetit quaque in Venerem impellimur, porro infra praecordia procul a regia in iecur et aluum relegauit, ut quasi ferum quoddam et indomitum animal illic ad praesepe habitaret, propterea quod ea uiolentissimos excitare motus consueuit minimeque praesidis imperiis audiens esse. Huius infima pars quam pecuina sit quamque rebellis, uel illa pudenda corporis portio, in qua potissimum tyrannidem obtinet, documento potest esse, quae membris ex omnibus frustra reclamante rege obscoenis motibus rebellionem parat. Vides nimirum, ut hac superne diuinum animal homo plane in pecudem desinat. At consultor ille diuinus sublimi in arce praesidens memor originis suae nihil sordidum, nihil humile cogitat. Sceptro auteur insignis eburno, propterea quod nihil non rectum imperet, in cuius fastigio aquilam insidere scripsit Homerus, quod ad caelestia subuolans quae humi sunt aquilinis oculis despicit. Postremo aurea redimitus corona. Aurum enim in mysticis litteris sapientiam fere significat, circulus auteur perfectam et omnibus numeris absolutam. Hae sunt enim propriae regum dotes: primum, ut quamplurimum sapiant, ne quid peccent per errorem, tum uti quae recta sunt, ea modo uelint, ne quid contra animi iudicium perperam corrupteque faciant. Quarum altera qui careat, eum non regem, sed latronem existimato. [5] De uarietate affectuum. Noster autem rex propter aeternam legem sibi diuinitus insculptam opprimi quidem potest, corrumpi non potest, quin reclamet, quin reuocet. Cui si reliqua plebs parebit, nihil ille unquam neque paenitendum neque perniciosum committet, sed summa moderatione summaque tranquillitate gerentur uniuersa. Ac de affectibus quidem Stoici Peripateticique non nihil diuersa sentiunt, quamquam illud conuenit inter omnes ratione uiuendum, non affectu. Sed illis placet, ubi affectibus, qui a sensibus proxime excitantur, tamquam paedagogis usus ad iudicium uerumque discrimen expetendorum et fugiendorum perueneris, tum eos prorsus esse relinquendos. lam enim non solum utiles non esse ad sapientiam, uerum etiam perniciosos. Atque ob id perfectum illum sapientem suum omnibus eiusmodi motibus tamquam morbis animi uacare uolunt, uixque humaniores quidam primos illos impetus rationem praeuertentes sapienti concedunt, quas illi phantasias appellant. At Peripatetici non exstirpandos affectus, sed coercendos docent. Esse enim nonnullum eorum usum, propterea quod hos a natura additos opinentur uti quaedam ad uirtutem incitabula atque exhortamenta, sicuti fortitudinis iram, industriae inuidiam atque item de reliquis. Socrates autem in Phaedone Platonis cum nihil aliud putat esse philosophiam quam mortis meditationem, hoc est ut animus quantum potest abducat sese a rebus corporeis et sensibilibus transferatque ad ea, quae ratione, non sensibus percipiantur, cum Stoicis nimirum sentire uidetur. Oportet igitur primum omnes animi cognitos habere motus, deinde scire nullos esse tam uiolentos, quin a ratione uel compesci uel ad uirtutem deflecti queant. Audio enim uulgo hanc pestiferam opinionem, ut se dicant ad uitia cogi. Alii contra imperiti sui motus huiusmodi pro rationis dictamine sequuntur, atque adeo quod suasit ira aut inuidia, id zelum dei uocant. Atque ut est alia respublica alia factiosior, ita alius alio ad uirtutem propensior, quae differentia non ex animorum discrimine, sed uel ex influxu caelestium corporum uel progenitoribus uel ex educatione uel ex ipso corporis habitu proficiscitur. Non anilis est illa Socrates fabula de aurigis et equis bonis ac malis. Videas enim nonnullos ita moderato ingenio natos, ita tractabiles ac faciles, ut sine ullo negotio ad uirtutem instituantur ac sine calcaribus ultro praecurrant. Aliis contra corpus rebelle tamquam equum indomitum et calcitrosum contigisse, ut multum sudans domitor ille uix tamen asperrimo freno, uix fuste calcaribusque subigat ferocientem. Qualis si tibi forte obtigit, ne protinus abicias animum, immo tanto acrius enitere sic existimans non tibi interclusam ad uirtutem uiam, sed uberiorem uirtutis materiam oblatam esse. Quod si bonam mentem nactus es, non hoc protinus alio melior es, sed felicior, at rursum ita felicior, ut obligation. Quamquam quis est ingenio usqueadeo felici, ut non abunde multa sint, in quibus luctari oporteat? Ergo qua maxime turbari sentiet, hac quammaxime aduigilet rex oportet. Sunt uitia quaedam paene gentilicia, quemadmodum gentibus nonnullis perfidiam aiunt esse familiarem, aliis luxum, aliis libidinem. Quaedam corporis habitum comitantur, sicut sanguineos mulierositas et uoluptatem amor. Cholericum ira, ferocitas, maledicentia. Phlegmaticum inertia, somnolentia. Melancholicum inuidia, tristitia, amaritudo. Nonnulla cum aetate aut remittuntur aut inualescunt, quemadmodum libido in iuuenta, item profusio, temeritas. In senecta tenacitas, morositas, auaritia. Sunt et quae sexui uideantur adnata, ut in uiro ferocitas, in muliere uanitas et uindictae cupido. Fit interim, ut natura ueluti paria faciens morbum animi dote quapiam diuersa compenset. Est hic quidem propensior ad uoluptatem, sed neutiquam iracundus, neutiquam inuidus. Est alius incorrupta pudicitia, sed elatior, sed iracundior, sed attention ad rem. Neque desunt, qui prodigiosis quibusdam ac fatalibus uitiis sollicitentur, furto, sacrilegio, homicidio, quibus quidem omni conatu obuiam est eundum contraque eorum insultum certi propositi murus quidam aeneus obiciendus. Ediuerso sunt nonnulli affectus ita uicini uirtutibus, ut periculum sit, ne ambiguo discrimine fallamur. Erunt hi corrigendi et ad proximam uirtutem commode deflectendi. Est exempli gratia quispiam excandescentior, iniciat animo frenum et erit alacrior, erit erectus minimeque languidus, erit liber ac simplex. Est alius paulo tenacior, adhibeat rationem et fuerit frugalis. Qui blandior est, fiet comis et commodus; qui praefractus, constans; qui tristior, seuerus; qui ineptior, morigerus atque ad eundem modum de reliquis animi leuioribus morbis. Hoc modo cauendum, ne naturae uitium uirtutis nomine palliemus tristitiam grauitatem, asperitatem seueritatem, inuidiam zelum, sordes frugalitatem, assentationem comitatem, scurrilitatem urbanitatem appellantes. Haec igitur est unica ad beatitudinem uia, primum, ut te noris. Deinde, ut ne quid pro affectionibus, sed omnia pro iudicio rationis agas. Sana sit autem et sapiat ratio, hoc est tantum honesta spectet. At difficile est, inquies, quod praecipis. Quis negat? Atqui uerum est illud apud Platonem adagium, quae pulchra sunt, eadem esse difficilia. Nihil fortius, quam ut quis se ipsum uincat, sed nullum maius praemium quam beatitudo. Praeclare illud Hieronymus ut cetera omnia. Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum caelorum. Nihil laboriosius, qui cotidie de uita periclitatur. Nihil fortius, qui uincit diabolum. Nihil imbecillius, qui a carne superatur. Si tuas perpenderis uires, nihil difficilius quam carnem subigere spiritui, si deum auxiliatorem respexeris, nihil facilius. Tu modo ingenti animo perfectae uitae propositum concipe, conceptum urge. Nihil unquam uehementer imperauit sibi humanus animus, quod non effecerit. Magna pars Christianismi est toto pectore uelle fieri Christianum. Quod aditu uidebitur inexpugnabile, id fiet successu mollius, usu facile, consuetudine demum etiam iucundum. Scitum est illud Hesiodium: arduam initio esse uirtutis uiam, uerum ubi ad cacumen erepseris, tutissimum otium te manet. Nullum animal tam ferum, quod non mansuescat humana cura, et animi domitoris omnium nulla erit domandi ratio? Ut corpore ualeas, potes in annos aliquot imperare tibi, ut abstemius sis, ut a Venere temperes, quae praescripsit homo medicus, et ut omnem uitam tranquille transigas, non potes uel menses pauculos imperare affectibus, quod conditor praecipit deus? Ut corpus morbo subducas, omnia facis, ut corpus et animam ab aeterna morte subtrahas, non illa facis, quae fecerunt et ethnici? [6] De homine interiore et exteriore et de duabus partibus hominis ex litteris sacris. Pudet me profecto Christianorum nomine, quorum maxima pars ueluti muta pecora seruit affectibus suis, adeoque in hac dimicatione non sunt exercitati, ut ne norint quidem rationis atque perturbationum discrimen. Hoc tantum hominem esse putant, quod uident, quod sentiunt. Immo nihil esse putant, nisi quod sub sensum cadat, cum nihil sit minus. Quicquid impense cupiunt, id rectum existimant. Pacem appellant certam comploratamque seruitutem, dum obruta ratio quocumque uocat affectus nihil renitens sequitur. Haec pax est illa misera, quam Christus, uerae pacis auctor, qui fecit utraque unum, uenit dirimere bellum salutare excitaturus inter patrem et filium, inter maritum et uxorem, inter ea, quae turpis concordia male conciliauit. Iam uero philosophorum leuis sit auctoritas, nisi eadem omnia, tametsi uerbis non iisdem, sacris in litteris praecipiuntur. Quod philosophi rationem, id Paulus modo spiritum, modo interiorem hominem, modo legem mentis uocat. Quod illi affectum, hic interim carnem, interim corpus, interim exteriorem hominem, interim legem membrorum appelle. Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, ut non quaecumque uultis, illa faciatis. Et alibi: Quodsi secundum carnem uixeritis, moriemini. Si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Noua profecto rerum commutatio, ut in bello pax quaeratur, in pace bellum, in morte uita, in uita mors, in seruitute libertas, in libertate seruitus. Scribit enim alibi Paulus : Castigo corpus meum et in seruitutem redigo. Libertatem audi: Quodsi spiritu ducimini, non estis sub lege. Et: Non iterum concepimus spiritum seruitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum dei. Idem alibi: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Legis apud eundem de exteriore homine, qui corrumpitur, et interiore, qui renouatur de die in diem. Plato duas uno in homine animas constituit. Paulus eodem in homine duos homines facit adeo conglutinatos, ut neuter sine altero neque in gloria neque in gehenna sit futurus, adeo rursum disiunctos, ut unius mors uita sit alterius. Eodem opinor pertinent, quae scribit Corinthiis: Factus est primus homo in animam uiuentem, nouissimus Adam in animam uiuificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. At ut euidentius esset ista non solum ad Christum et Adam, sed ad nos omnes pertinere, subiecit: Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestis. Igitur si portauimus imaginera terreni, portemus et imaginera caelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt neque corruptio incorruptelam possidebit. Vides liquere, quod alibi carnem et exteriorem qui corrumpitur hominem dixit, hic terrenum Adam nominasse. Hoc ipsum nimirum est et corpus illud mortis, quo grauatus exclamabat Paulus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Porro fructum longe diuersissimum carnis et spiritus aperiens alibi scribit: Qui seminat, inquit, in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. Hoc igitur illud est uetus dissidium geminorum Iacob et Esau, qui et antequam in lucem ederentur, iam intra materni uentris claustra luctabantur. At Esau quidem praeoccupauit exortum, sed Iacob praeripuit benedictionem. Prius enim carnale, sed quod spiritale potius est. Alter erat rufus et pilis obsitus, alter lenis. Alter inquietus et uenator, alter domestico gaudens otio. Et ille quidem famelicus ius uendidit primogenitorum, dum uiii uoluptatis auctoramento illectus a natiua libertate excidit in seruitutem peccatorum. Hic quod iure non debebatur, arte gratiae sibi uendicat. Inter hos fratres quamquam uterinos, quamquam gemellos nunquam perfecta coit concordia. Odit enim Esau Iacob. Iacob contra etsi non respondet odio mutuo, fugit tamen suspectumque semper habet Esau neque sese illi credit. Tibi quoque quicquid suaserit affectus, suspectum sit propter dubiam auctoris fidem. Iacob solus uidit dominum. Esau ut sanguinarius gladio uiuit. Postremo dominus a matre consultus respondit: Maior seruiet minori. Pater uero adiecit: Fratri tue, seruies. Tempusque ueniet, cum excutias et soluas iugum eius de ceruicibus tuis. Dominus de piis uaticinatur, pater de reprobis. Ille quid ab omnibus oporteat fieri commonstrat, hic quid plerique facturi sint praedicit. Paulus uult mulierem subditam esse uire, sue,. Melior enim est iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Eua nostra carnalis est affectus, cuius oculos callidus ille coluber cotidie sollicite. Ea corrupta pergit et uirum ad communionem mali sollicitare. Sed quid legis de muliere noua, id est ea, quae uire, sue, morigera est? Inimicitias ponam inter te (nempe serpentera et mulierem) et semen tuum et semen illius. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo illius. Deiectus est coluber in pectus, impetum eius fregit mors Christi. Tantum calcaneo insidiatur clancularius. Ceterum gratia fidei tanquam in uiraginem uersa mulier uenenatum caput animosa conterit. Aucta est gratia, imminuta carnis tyrannis. Sara imminuta auctore deo creuit Abraham, iamque illa non maritum, sed dominum uocat. Neque prius tamen illa partum meretur, quam illi desiissent muliebria. Quid uero tandem peperit domino sue, Abrahae, iam anus, iam effeta? Nempe Isaac, hoc est gaudium. Simulatque in homine consenuerunt affectus, tutu demum exoritur felix illa tranquillitas innocentis animi et mentis securitas quasi iuge consiuium. Et ut pater ipse non indulsit uxori, ita in liberis suspectam habet collusionem Isaac cura Ismaele. In ea aetate non uult conuenire filio ancillae cura filio liberae. Dura adhuc feruet adolescentia, procul ab oculis ablegetur Ismael, ne sub blandimenti specie puerum adhuc Isaac ad suos mores pelliciat. Iam senuerat Abraham, iam anus erat Sara, iam ediderat Isaac, adhuc diffidit, nisi uxoris consilium diuinum oraculum comprobasset. Non est securus de muliere, donec audit a domino: Omnia, quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius. O felicem senectam eorum, in quibus sic praemortuus est ille terrenus homo, ut nullum negotium exhibeat spiritui. Qui consensus an per omnia perfectus homini contingat in hac uita, haud equidem affirmauerim. Fortasse ne expediat quidem. Nam et Paulo datus est stimulus carnis, angelus satanae, qui illum colaphizaret ac iam tertium dominum rogans, ut a se tolleretur, hoc tantum audiuit: Paule, sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur. Nouum profecto remedii genus: Paulus ne superbiret, tentatur a superbia, ut solidus sit in Christo, in se cogitur esse infirmus. Portabat enim thesaurum reuelationum caelestium in uase fictili, ut sublimitas esset uirtutis dei, et non ex ipso. Quod unum exemplum apostoli multorum pariter nos admonet. Primum, cum a uitiis sollicitamur, mox iteratis precibus implorandum esse auxilium diuinum. Deinde tentationes uiris perfectis interdum non solum periculosas non esse, uerum etiam ad custodiam uirtutis necessarias. Postremo reliquis omnibus perdomitis solum inanis gloriae uitium in mediis etiam uirtutibus insidiari et hanc esse uelut hydram illam Herculanam, monstrum uiuax et suis uulneribus fecundum, quod omnibus exanclatis laboribus supremo fine uix demum queat confici. Verum labor omnia uincit improbus. Interim dum uehementibus perturbationibus aestuat animus, tu modis omnibus preme, urge, immine ac Proteum istum tuum uinclis stringe tenacibus, dum omnia transforme sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram fluuiumque liquentem, donec in natiuam speciem redeat. Quid auteur tam Proteus quam affectus et cupiditates stultorum, quae cum eos nunc in beluinam libidinem, nunc in iram ferinam, nunc in uenenatam inuidiam, nunc in alia atque alia uitiorum portenta trahunt, nonne pulchre quadrat, quod eruditissimus poeta dixit: Tum uariae illudent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulua ceruice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit. Hic uero memento, quod sequitur: Sed quanto ille magis formas se uertet in omnes, tanto nate magis contende tenacia uincla. Immo ne rursum ad fabulas reuoluamur poetarum, exemplo sancti patriarchae Iacob luctamen nocturnum constanter urge, donec illucescat aurora opis diuinae, dicitoque: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Quod auteur uirtutis suae praemium tulerit fortissimus ille palaestrites, operaepretium est audire. Primum benedixit ei in eodem loco. Semper enim post superatam tentationem praecipuum quoddam auctarium diuinae gratiae adicitur homini, qua sit ad futurum hostis assultum multo quam fuerat munitior. Deinde tacto femore emarcuit neruus uictoris et coepit altero claudicare pede. Exsecratur per os prophetae deus eos, qui utroque claudicant pede, id est qui simul et in carne esse et deo uolunt placere, et dum utrumque male conantur, in utroque claudicant. Felices autem illi, in quibus sic affectus carnis emortuus est contingente deo, ut dextro pedi potissimum, hoc est spiritui innitantur. Postremo nomen illi commutatum. Ex Iacob enim fit Israel, ex luctatore quietus. Ubi castigaris carnem tuam et eam crucifixeris cum uitiis et concupiscentiis, iam nullo obstrepente continget tibi tranquillitas et otium, ut uaces et uideas dominum, ut gustes et uideas, quoniam suauis est dominus. Hoc enim sonat Israel. Videtur autem non in igni, non in turbine ac tumultu tentationum, uerum tempestatem diaboli si modo perseueraris, consequitur sibilus aurae tenuis consolationis spiritualis. Ea simulatque leniter aspirauerit, tum intende acriter internos oculos, et eris Israel dicesque cum eodem: Vidi dominum, et salua facta est anima. Videbis eum, qui dixit: Non uidebit me omnis caro. Excute teipsum: si caro es, non uidebis dominum, si non uideris, non saluabitur anima tua. Cura igitur, ut sis spiritus. [7] De tribus hominis partibus, spiritu et anima et carne. Erant haec uel nimio plus satis, uerum, ut fias tibi paulo etiam perspectior atque excussior, libet et Origenicam hominis sectionem breuiter referre. Is enim Paulum secutus tres partes facit: spiritum, animam et carnem, quas omnes coniunxit apostolus scribens Thessalonicensibus: Ut integer (inquit) corpus uestrum et anima et spiritus in die domini nostri Iesu Christi seruetur. Isaias autem omissa parte infima duarum meminit. Anima, inquit, mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane uigilabo ad te. Daniel item: Laudate, inquit, spiritus et animae iustorum dominum. Quibus ex locis non absurde colligit triplicem hominis portionem. Corpus siue carnem infimam nostri partem, Gui per genitalem culpam legem inscripsit peccati serpens ille ueterator, quaque ad turpia prouocamur ac uicti diabolo connectimur. Spiritum uero, qua diuinae naturae similitudinem exprimimus, in qua conditor optimus de suae mentis archetypo aeternam illam honesti legem insculpait digito, hoc est spiritu suo. Hac deo conglutinamur unumque cum eo reddimur. Porro tertiam et inter ista mediam animam constituit, quae sensuum ac motuum naturalium sit capax. Ea uelut in factiosa re publica non potest non alterutri partium accedere; hinc atque hinc sollicitatur, liberum habet, utro uelit inclinare. Si Garni renuntians ad spiritus partes sese traduxerit, fiet et ipsa spiritalis, sin ad Garnis cupiditates semet abiecerit, degenerabit et ipsa in corpus. Hoc enim est, quod sensit Paulus scribens Corinthiis : An nescitis, quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. Meretricem lubricam hominis partem appelle. Haec est illa illex et blanda mulier, de qua legis Prouerbiorum capite secundo: Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos et relinquit ducem pubertatis suae et pacta dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus eius et ad inferos semitae ipsius. Omnes qui ingredientur ad eam, non reuertentur nec apprehendent semitas uitae. Et capite sexto: Ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae. Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti uix unius est panis, mulier autem uiri pretiosam animam rapit. Nonne cum de scorto, corde et anima meminit, nominatim tres hominis partes expressit? Rursum capite nono: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris et nihil omnino sciens. Sedet in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco, ut uocaret transeuntes per uiam et gentes in itinere suo. Quis est paruulus? declinet ad me. Et uecordi locuta est: Aquae furtiuae dulciores sunt, et panis absconditus suauior. Et ignorauit, quod ibi sint gigantes et in profundis inferni conuiuae eius. Qui enim applicabitur illi, descende ad inferos. Nam qui abscesserit ab ea, saluabitur. Quaeso te, quibus coloribus magis graphice depingi fucariue poterant uel uenenatae carnis illecebrae ad turpitudinem sollicitantis animam uel improbitatis spiritui reclamantis uel exitus infelix superantis? Ergo spiritus deos nos reddit, caro pecora. Anima constituit homines, spiritus pios, caro impios, anima neutros. Spiritus quaerit caelestia, caro dulcia, anima necessaria. Spiritus euehit in caelum, caro deprimit ad inferos, animae nihil imputatur. Quicquid carnale, turpe est, quicquid spiritale, perfectum, quicquid animale, medium et indifferens. Visne pinguiore, quod aiunt, Minerua tanquam digito tibi demonstrari partium istarum discrimen? Equidem experiar: Vereris parentes; amas fratrem; amas liberos; diligis amicum. Non tam uirtutis est ista facere quam sceleratum non facere. Cur enim non facias Christianus, quod naturae instinctu faciunt et gentes, immo quod faciunt et pecora? Quod naturae est, non imputatur ad meritum. Sed incidisti in eum locum, ut aut patris contemnenda pietas, uincenda caritas liberorum, beneuolentia negligenda amici aut off endendus deus. Quid facis? In biuio stat anima? Sollicitat hinc caro, illinc spiritus. Dicit spiritus: Potior est parente deus. Illi corpus modo debes, huic omnia." Suggerit caro : Nisi pares, exhaeredat te pater, uulgo diceris impius. Consule rei, consule famae. Deus aut non uidet aut conniuet aut certe facile placabitur." Iam haeret, iam nutat anima. Utrocunque se flexerit, hoc erit, quod est id, cui accesserit. Si contempto spiritu meretricem carnem audierit, unum corpus est. Sin spreta carne ad spiritum erigatur, transfiguratur in spiritum. Ad hune modum consuesce temetipsum sollerter excutere. Ingens enim hominum error, qui non raro absolutam pietatem putant, quod est naturae. lmponunt incautis affectus quidam in speciem honestiores et quasi uirtutum laruis personati. Saeuit iudex in sontem seuerus et incorruptus sibi uidetur. Vis et hune discuti? Si animo indulget suo seruitque rigori cuidam genuino, nulle animi dolore, nonnulla fortassis eum uoluptate, nihil tamen a iudicis officio diuaricans, ne sibi protinus placeat. Medium est, quod facit. Quod si lege uel ad odium priuatum uel ad cupiditatem abutitur, iam carnale est quod gerit et homicidium committit. Sin ingentem animo percipit dolorem, quod eum cogitur perdere, quem mallet emendatum et incolumem, et poenam commeritam irrogat eo pectoris sensu, quo pater filium carissimum secari urique iubet, ita demum spiritale erit quod agit. Plerique propensione naturae atque ingenii proprietate rebus nonnullis uel gaudent uel abhorrent. Sunt, quos nihil titillet Venerea uoluptas. Ne protinus sibi ad uirtutem arrogent, quod est indifferens. Non carere libidine, sed uincere libidinem uirtutis est. Alius gaudet ieiunare, gaudet adesse sacris, gaudet frequens esse in templis, gaudet quamplurimum psalmorum dicere, sed in spiritu. Exige ad hanc regulam quod facit: Si ad famam, si ad emolumentum spectat, carnem sapit, non spiritum. Si tantum ingenio indulget suo, facit enim quod animo lubet, non habet, cur sibi magnopere placeat, immo quod timeat habet. En tibi periculum: Oras et non orantem iudicas. Ieiunas et fratrem manducantem condemnas. Quisquis non facit, quod tu, eo te meliorem iudicas? Vide, ne ad carnem pertineat ieiunium tuum. Eget frater ope tua, tu interim preculis tuis deo obmurmuras fratris egestatem dissimulans: Aduersabitur istas preces deus. Quomodo enim te orantem audiet deus, cum tu non audias homo hominem? Accipe et illud : Amas uxorem hoc tantum nomine, quod uxor est. Nihil magni facis. Nam istud quidem est tibi cum ethnicis commune. At amas non ob aliud, nisi quia tibi uoluptati est. Ad carnem tendit amor tuus. Sed amas ob hoc potissimum, quod in ea perspexeris imaginem Christi, puta pietatem, modestiam, sobrietatem, pudicitiam, iamque non illam in ipsa, sed in Christo, immo in ea Christum amas; ita demum spiritaliter amas. Verum his de rebus plura, sed suo loco. [8,0] Regulae quaedam generales ueri Christianismi. Nunc quoniam ad id, quod propositum est, utcumque uiam aperuisse et quasi siluam quandam comparasse uidemur, ad reliqua properandum, ne non enchiridion, sed ingens fiat uolumen. Conabimur autem breuiter regulas quasdam quasi nexus quosdam palaestricos tradere, quarum ductu tanquam fili Daedalei facile queas e mundi huius erroribus uelut e labyrintho quodam inextricabili emergere atque ad puram lucem uitae spiritalis pertingere. Nulli disciplinae sui canones desunt, et sola beate uiuendi ratio nullis praeceptis adiuuabitur? Est autem omnino uirtutis ars quaedam et disciplina, in qua qui se gnauiter exercent, iis denique aspirat ille sanctorum conatuum prouector spiritus. Qui uero dicunt: Recede a nobis, scientiam uiarum tuarum nolumus, hos reiciet misericordia diuina, propterea quod ipsi reiecerunt scientiam. Sumentur autem hi canones partim a persona dei, diaboli et nostra, partira a rebus, id est uirtutibus ac uitiis et quae sunt his coniuncta, partira a materia uirtutum et uitiorum. Conducent potissimum aduersus tria mala, reliquias culpae genitalis. Nam etsi labeur abstersit baptismus, tamen haeret adhuc quiddam ueteris morbi relictum in nobis tutu ad custodiam humilitatis tum materiam segetemque uirtutis. Ea sunt caecitas, caro et infirmitas. Caecitas ignorantiae nebula rationis obscurat iudicium. Lumen enim illud purissimum diuini uultus, quod conditor infuderat super nos, cura non nihil obfuscauit culpa primorum parentum, tutu corrupta educatio, improbus conuictus, peruersi affectus, uitiorum tenebrae, consuetudo peccandi tanta obduxit rubigine, ut diuinitus insculptae legis uix uestigia quaedam appareant. Ergo (ut coeperam) caecitas facit, ut in delectu rerum fere caecutiamus pro optimis pessima sequentes, potiora minus utilibus posthabentes. Caro sollicitat affectum, ut, etiam si quid sit optimum intelligamus, diuersa tamen amemus. Infirmitas facit, ut uirtutem semel arreptam uel taedio uel tentatione uicti deseramus. Caecitas officit iudicio; caro deprauat uoluntatem; infirmitas frangit constantiam. Primum igitur est, ut fugienda dignoscas ab expetendis, atque ideo tollenda caecitas, ne in rerum delectu halucinemur. Proximum, ut malum cognitum oderis, bonum ames, et in hoc uincenda caro, ne contra mentis iudicium dulcia pro salutaribus amemus. Tertium, ut in bene coeptis perseueres, atque idcirco fulcienda infirmitas, ne turpius uirtutis uiam deseramus quam fueramus non ingressuri. Ignorantiae medendum, ut uideas, qua sit eundum. Caro domanda, ne a cognita uia seducat in deuia. Infirmitas animanda, ne uiam artam ingressus uel uacilles uel resistas uel deflectas neue semel aratro manum admolitus respicias, sed exsultes ut gigas ad currendam uiam semper in ea, quae sunt ante temet, extendens, eorum, quae retro sunt, oblitus, donec apprehendas brauium et coronam promissam perseuerantibus. Ad haec itaque tria canones quosdam pro nostra uirili accommodabimus. [8,1] Contra malum ignorantiae canon primus. Quoniam uero fides unica est ad Christum ianua, primam oportebit esse regulam, ut de ipso atque illius spiritu traditis scripturis quam optime sentias credasque non oretenus, non frigide, non oscitanter, non haesitanter, quemadmodum uulgus facit Christianorum, sed toto pectore, penitus infixum immotumque sedeat, ne unum quidem in eis iota contineri, quod non magnopere ad tuam salutem pertineat. Nihil quicquam te moueat, quod bonam hominum partem sic uides uiuere, quasi caelum et inferi fabulae quaepiam essent aniles, terricula aut illectamenta puerorum. Tu uero credens ne festinaueris. Et si ad unum uniuersus insaniat mundus, uertantur elementa, desciscant angeli, non potest mentiri ueritas, non potest non euenire, quod deus euenturum esse praedixit. Si deum esse credis, ueracem credas oportet. Sic prorsus habeto nihil tam uerum esse, nihil tam certum atque indubitatum eorum, quae auribus hauris, oculis coram intueris, manibus tenes, quam quae legis in his litteris, quas caeleste numen, hoc est ueritas, inspirauit, sancti prophetae prodiderunt, tot martyrum sanguis comprobauit, quibus tot iam saeculis piorum hominum consensus subscripsit, quas Christus ipse in carne et sermone tradidit et moribus expressit, testantur miracula, confitentur et daemones adeoque credunt, ut et contremiscant. Denique quae sic consentaneae sunt aequitati naturae, quae sic inter se constant, sic rapiunt attentos, sic mouent atque transformant. Si haec tanta argumenta in eas solas competunt, quae malum uesania est in fide haesitare? Vel ex praeteritis futurorum coniecturam facito. Quanta, quam incredibilia dictu de Christo praedixerant prophetae. Quid horum non euenit? Qui in illis non fefellit, in aliis fallet? Postremo non mentiti sunt prophetae, et mentietur Christus prophetarum dominus? His atque huiusmodi cogitationibus si subinde flammam excitaris fidei, tum ardenter rogaueris deum, ut adaugeat tibi fidem, mirabor, si diu malus esse poteris. Quis enim usqueadeo scelestus est, ut non resiliat a uitiis, si modo penitus credat momentaneis his uoluptatibus praeter infelicem illum consciae mentis cruciatum aeternos quoque emi cruciatus, piis contra pro temporaria ac leui uexatiuncula centuplum gaudium purae conscientiae ac uitam denique reddi immortalem? [8,2] Canon secundus. Primum igitur esto nihil haesitare de promissis diuinis, proximum autem, ut uiam salutis non cunctanter, non timide, sed certo proposito, toto pectore, animo fidenti atque (ut ita dixerim) gladiatorio capessas, paratus uel rei uel uitae dispendium pro Christo subire. Piger uult et non uult. Non oscitantibus contingit regnum caelorum, sed plane uim pati gaudet et uiolenti rapiunt illud. Hue festinantem non te carorum affectus retardet, non reuocent illecebrae mundi, non remorentur curae domesticae. Incidenda est saecularium negotiorum catena, quandoquidem explicari non potest. Sic deserenda Aegyptus, ne quando redeas animo ad ollas carnium. Raptim ac semel tota deserenda Sodoma, non est fas respicere. Respexit mulier, et uersa est in simulacrum saxeum. Viro non uacat ulla usquam in regione morari, sed iubetur properare in montem, nisi malit perire. Clamat propheta, ut fugiamus de medio Babylonis. Exitus ab Aegypto fuga uocatur. E Babylone fugere iubemur, non sensim atque cunctanter emigrare. Videas plerosque comperendinantes et consiliis nimium lentis molientes fugam uitiorum. "Ubi his me curis", inquiunt, extricauero, ubi illud atque illud negotii confecero." Stulte, quid, si hodie a te repetant animam tuam? An nescis negotium e negotio seri? Vitium uitio inuitari? Quin hodie potius facis, quod quo maturius feceris, hoc factu fuerit facilius? Alibi diligens esto, hic utilissima praecipitatio. Ne reputa, ne pensiculare, quantum relinquas, certus Christum unum tibi satis futurum pro omnibus. Aude modo te illi toto pectore credere. Aude tibi diffidere, aude omnem tui curam in illum transferre. Desine inniti tibi et plena fiducia abice te in eum, et excipiet te. Iacta cogitatum tuum in dominum, et ipse te enutriet, ut canas illud eiusdem prophetae: Dominus regit me, et nihil mihi deerit in loco pascuae, ibi me collocauit. Super aquam refectionis educauit me, animam meam conuertit. Ne uelis temetipsum partiri duobus, mundo et Christo. Non potes duobus dominis seruire. Nulla societas deo cum Belial. Non fert eos, qui utroque genu claudicant. Euomit eos, qui neque frigidi sunt neque calidi, sed tepidi. Nimisquam zelotypus animarum amator deus est, solus ac totum possidere uult, quod sanguine suo redemit. Non patitur consortium diaboli, quem semel morte sua deuicit. Duae tantum uiae sunt: altera, quae per obsequium affectuum ducit in exitium, altera, quae per mortificationem carnis ducit ad uitam. Quid tecum haeres? Tertia nulla est. Harum alteram uelis nolis adeas oportet. Quisquis es, haec arta tibi ineunda semita est, per quam pauci mortalium ambulant. Sed hanc ipse calcauit Christus, calcarunt ab orbe condito, quicumque deo placuerunt. Haec est profecto Adrastei numinis ineuitabilis necessitas. Cura Christo mundo crucifigaris necesse est, si uoles cura Christo uiuere. Quid inepti nobis ipsi blandimur? Quid tanta in re nobis ipsis imponimus? Hic dicit: "Non sum clericus, mundanus sum; non possum non uti mundo." Alius cogitat: "Etsi sacerdos sum, monachus non sum; uiderit ille." Inuenit et monachus, quo sibi palpeur. "Non tam", inquit, "monachus sum quam illi aut illi." Alius dicit: "Adolescens sum, generosus, diues, aulicus, denique princeps. Ad me nihil attinent, quae dicta sunt apostolis." Miser, ergo ad te nihil attinet, ut uiuas in Christo? Si in mundo es, in Christo non es. Si mundum appellas caelum, terram, mare et hunc communem aerem, nemo non est in mundo. Sin ambitionem, delicias, cupiditatem, libidinem mundum dicis, profecto si mundanus es, Christianus non es. Omnibus dixit Christus, qui crucem suam non tolleret ac sua uestigia sequeretur, non esse se dignum. Mori carni cura Christo nihil ad te, si uiuere illius spiritu nihil ad te pertinet. Crucifigi mundo nihil ad te, si uiuere deo nihil ad te. Consepeliri cura Christo nihil ad te, si resurgere in gloriam nihil ad te. Christi humilitas, paupertas, tribulatio, contemptus, labores, agones, dolores nihil ad te, si regnum illius nihil ad te. Quid autem improbius quam praemium tibi cura aliis commune ducere, at labores, quibus paratur praemium, in paucos quosdam reicere? Quid autem delicatius quam cura capite conregnare uelle, cura nolis compati? Noli igitur, mi frater, circumspicere, quid alii faciant et eorum collatione tibi blandiri. Ardua quaedam et paucissimis etiam monachis cognita res est mori peccato, mori desideriis carnalibus, mori mundo. Et haec est communis omnium Christianorum professio. Hoc iam olim in baptismo deierasti. Quo uoto quod possit accedere sanctius aut religiosius? Aut pereundum aut sine exceptione hac uia grassandum ad salutem, siue reges siue inopes erimus coloni. Quod si non omnibus contingit ad perfectam imitationem capitis pertingere, omnibus tamen huc manibus pedibusque est enitendum. Bonam Christianismi partem habet, qui certo animo decreuit fieri Christianus. [8,3] Canon tertius. Verum ne te illud a uirtutis uia deterreat, quod aspera uideatur ac tristis, tum quod commoditatibus mundi sit renuntiandum, tum quod iugiter confligere oporteat cum tribus improbissimis hostibus carne, diabolo et mundo, hanc tertiam regulam tibi proponito. Uniuersa terricula et phantasmata, quae tibi statim uelut in ipsis Auerni faucibus occurrunt, pro nihilo ducenda esse exemplo Aeneae Vergiliani. Quod si ludibriis inanibus contemptis rem ipsam pressius fixiusque inspexeris, profecto uidebis Christi uia, praeterquam quod sola ducit ad felicitatem, etiam omisso praemii respectu nullam tamen aliam esse commodiorem. Quod enim (quaeso te) uitae genus iuxta mundum tibi deliges, in quo non sint abunde multa tristia atque aspera subeunda tolerandaque? Aulicam uitam quis nescit esse aerumnarum plenam, nisi uel inexpertus uel certe stultissimus? Deum immortalem, quae illic, quam diutina, quam indigna seruitus perferenda, quanta sollicitudine ambienda principis gratia, eblandiendus fauor eorum, qui uel nocere possunt uel prodesse. Fingendi uultus subinde noui. Mussitanda iniuria potentiorum. Porro autem, quod tandem mali genus, quo non sit referta militia? Utriusque rei tu testis esse optimus potes, qui utrumque tuo periculo didicisti. Iam uero quid non uel facit uel patitur mercator per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes? In coniugio quanta moles curarum familiarium, quam non ibi miseriam uident qui experiuntur? In publicis obeundis muneribus quantum sollicitudinis, quantum laboris, quantum periculi? Quoquouersum flexeris oculos, ingens turba incommodorum occurret. Ipsa per se uita mortalium mille aerumnis obnoxia est, quae sunt improbis cum probis communes. Eae omnes tibi cesserint in cumulum meritorum, si te deprehenderint in uia Christi. Sin minus, cum maiore molestia tum nullo fructu ferendae tamen. Qui mundo militant, primum quam multos annos anhelant, sudant, tumultuantur. Deinde pro quam caducis nihilique rebus. Postremo quam ancipiti spe. Adde, quod illic adeo nullus est miseriarum finis, ut quo laboratum est diutius, hoc laboretur molestius. Finis denique tam anxiae tamque laboriosae uitae qui tandem? Nempe cruciatus aeternus. I nunc, et cum hac uita comporte uiam uirtutis, quae statim desinit esse aspera, fit progressu mollior, fit iucunda, per quam certissima spe itur ad summum bonum. Nonne extremae dementiae sit malle pari labore parare mortem aeternam quam uitam immortalem? At isti faciunt uel hoc insanius, qui praeeligunt summis laboribus ire ad labores perennes quam mediocribus ad otium immortale. Ad haec si maxime laboriosior esset pietatis uia quam mundi, tamen hic laboris asperitas praemii spe lenitur nec deest unctio diuina, quae facit, ut omne fel in mel uertatur. Illic cura curam trahit, dolor ex dolore nascitur; nec mora nec requies. Foris labor et afflictio, intus grauior aegritudo. Ipsa lenimenta exasperant. Haec ita habere ne gentiles quidem poetas fugit, qui per Tityi, Ixionis, Tantali, Sisyphi Pentheique supplicium improborum hominum aerumnosam uitam adumbrant. Quorum est et illa sera in libro Sapientiae confessio : Lassati sumus in uia iniquitatis et perditionis, ambulauimus uias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. Quid Aegyptia seruitute uel foedius uel laboriosius? Quid Babylonia captiuitate tristius? Quid iugo Pharaonis et Nabuchodonosor intolerabilius? Christus autem quid dicit? Tollite iugum meum super uos, et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est et onus meum leue. In summa, nulla deest uoluptas, ubi adest tranquilla conscientia. Nulla non adest miseria, ubi cruciat infelix conscientia. Haec iam plusquam certa esse oportet. Quod si etiam dubitas, consule eos, qui aliquando de medio Babylonis conuersi sunt ad dominum et uel illorum experimento crede nihil esse uitiis turbulentius tristiusque, nihil uirtute expeditius atque hilarius. Verum age fingito paria stipendia, pares labores, at quanto tamen optabilius militare sub signis Christi quam sub uexillis diaboli. Immo quanto optabilius affligi cum Christo quam deliciis affluere cum diabolo. Iam uero non erit uelis et equis fugiendus dominus non tantum turpissimus, uerumetiam durissimus et fallacissimus? Qui tam iniquum pensum exigit, qui taro futtilia promittit, quibus ipsis non raro frustratur miseros. Aut si praestat, rursus ubi lubitum est tollit, ut maiore aegritudine amittant parta quam labore pepererint. Mercator posteaquam fasque nefasque cumulandae rei studio miscuit, famam, uitaw, animam mille periculis obiecit, si quidem bene ceciderit fortunae alea, quid tandem aliud sibi parauit quam miserae sollicitudinis materiam, ut seruet, cruciatum, si perdat? Sin male, quid reliquum est, nisi ut bis fiat miser, et quod re sperata frustratus est, et quod tantum irriti laboris exhaustum non sine dolore meminit? Nemo ad bonam mentem certo animo contendit, qui non peruenerit. Christus ut non irridetur, ita nec irridet. Cogita et illud, cura a mundo fugis ad Christum, non te relinquere, si qua commoda mundus habet, sed leuiora cum potioribus commutare. Quis non oppido lubens argentum auro, silicem gemma commutauerit? Offenduntur amici, quid tum? Inuenies iucundiores. Carebis uoluptatibus, sed frueris internis, quae sunt uel suauiores uel sinceriores uel certiores. Minuenda res: at crescunt opes illae, quas neque tineae demoliuntur neque tollunt fures. Desinis esse in pretio apud mundum: at probaris auctore Christo. Places paucioribus, sed melioribus. Macrescit corpus, sed saginatur animus. Macrescit nitor cutis, sed enitescit decus animi. At si per cetera eodem modo cucurreris, intelliges nihil uel falsi boni relinqui mundo, quod non longe praestantiore compendio compensetur. Quod si qua sunt, quae quamquam non possunt non uitiose desiderari, sine uitio tamen possideri possunt, quod genus opinio popularis, fauor uulgi, gratia, auctoritas, amici, honos uirtuti habitus, fere fit, ut primum quaerentibus regnum dei ultro haec omnia adiciantur, id quod et promisit Christus et deus praestitit Salomoni. Fortuna plerumque sequitur fugientes, fugit sequentes. Certe quicquid acciderit diligentibus, nihil non esse prosperum potest, quibus dispendia in compendium, flagella in solacium, opprobria in gloriam, cruciatus in uoluptatem, tristia in dulcia, mala uertuntur in bona. Hanc igitur uiam dubitas capessere et illam relinquere, cum tam iniqua sit collatio, immo tam nulla, dei ad diabolum, spei ad spem, praemii ad praemium, laboris ad laborem, solacii ad solacium? [8,4] Canon quartus. Sed ut certiore cursu queas ad felicitatem contendere, haec tibi quarta sit regula, ut totius uitae tuae Christum uelut unicum scopum praefigas, ad quem unum omnia studia, omnes conatus, omne otium ac negotium conferas. Christum uero esse puta non uocem inanem, sed nihil aliud quam caritatem, simplicitatem, patientiam, puritatem, breuiter quicquid ille docuit. Diabolum nihil aliud intellige, quam quicquid ab illis auocat. Ad Christum tendit, qui ad solam uirtutem fertur. Diabolo se mancipat, qui seruit uitiis. Simplex ergo sit oculus tuus, et totum corpus tuum lucidum erit. Ad solum Christum tamquam ad unicum et summum bonum spectet, ut nihil ames, nihil mireris, nihil expetas nisi aut Christum aut propter Christum. Nihil oderis, nihil horreas, nihil fugias praeter unam turpitudinem aut propter turpitudinem. Ita flet, ut quicquid egeris, siue dormias siue uigiles, siue edas aut bibas, ipsi denique lusus tui et otia, dicam audacius immo et uitia quaedam leuiora, in quae nonnunquam ad uirtutem properantes incidimus, omnia tibi cedant in cumulum praemii. Quod si nequam erit oculus tuus et alio quam ad Christum spectaris, etiam si qua recta feceris, infrugifera fuerint aut etiam perniciosa. Vitium enim est rem bonum non bene agere. Tum ad summi boni metam recta festinanti quaecunque obiter occurrunt eatenus sunt aut reicienda aut assumenda, quatenus cursum tuum aut adiuuant aut impediunt. Earum rerum ferme triplex est ordo. Quaedam enim ita sunt turpia, ut honesta esse non possint, uelut ulcisci iniuriam, male uelle homini. Haec semper aspernanda quantouis etiam emolumento proposito aut cruciatu. Nihil enim est, quod bonum uirum queat laedere, praeter unam turpitudinem. Quaedam e regione ita sunt honesta, ut turpia esse non possint. Quod genus sunt bene uelle omnibus, iuuare honestis rationibus amicos, odisse uitia, gaudere plis sermonibus. Quaedam uero media, ueluti ualetudo, forma, uires, facundia, eruditio et his similia. Ex hoc igitur postremo genere rerum nihil propter se expetendum neque magis minusue adhibendae sunt, nisi quatenus conducunt ad summum metam. Sunt enim et philosophis quidam fines imperfecti ac medai, in quibus non oporteat consistere quibusque conueniat uti, non frui. Verum quae media sunt, non eodem modo omnia aut conferunt aut officiunt ad Christum euntibus. Proinde pro momento quod habent, sunt assumenda aut repudianda. Scientia plus affert adiumenti ad pietatem quam forma aut uires corporis aut opes. Et quamquam omnis eruditio potest ad Christum referri, alia tamen alia propiore uia conducit. Ab hoc fine mediorum omnium utilitatem aut inutilitatem metire. Litteras amas. Recte, si propter Christum. Sin ideo tantum amas, ut scias, ibi consistis, unde gradum facere oportebat. Quod si litteras expetis, ut illis adiutus Christum in arcanis litteris latentem clarius perspicias, perspectum ames, cognitum atque amatum communices aut fruaris, accinge te ad studia litterarum; uerum non ultra, quam ad bonam mentem arbitrere profuturas. Si tibi confidis et ingens in Christo lucrum speras, perge tanquam audax mercator longius etiam in gentilium litteris peregrinari atque Aegyptias opes ad dominici templi honestamentum conuertere. Sin metuis plus dispendii quam speras compendii, ad primam illam regulam redi, nosce te ipsum et tuo te modulo metire. Satius est minus sapere et amare magis, quam magis sapere et non amare. Ergo scientia in mediis principatum obtinet; deinde sunt ualetudo, dotes ingenii, facundia, forma, uires, dignitas, gratia, auctoritas, prosperitas, fama, genus, amici, res familiaris. Horum unum quodque ut proximo cursu ad uirtutem conducit, ita maxime erit adhibendum, sed si quidem currentibus nobis offerantur. Sin minus, non erit tamen horum gratia a proposito cursu deflectendum. Obuenit pecunia; si nihil obstat ad bonam mentem, administra, para tibi amicos de mammona iniquitatis. Sin bonae mentis times dispendium, contemne damnosum lucrum et uel Cratem illum Thebanum imitare, molestam sarcinam in mare potius praecipita, quam te retardet a Christo. Id erit tibi factu procliuius, si, quemadmodum diximus, assueris nihil mirari eorum, quae sunt extra te, id est, quae non pertinent ad hominem interiorem. Ita enim fiet, ut neque insolescas, si haec contigerint, neque discrucieris animo, si uel negata fuerint uel erepta, quippe qui felicitatem tuam uno Christo metiris. Quodsi citra tuum studium contingunt, sollicitior esto, non securior, id cogitans datam tibi diuinitus uirtutis exercendae materiam, sed periculosam. Quod si suspectam habes fortunae benignitatem, Prometheum imitare. Ne receperis dolosam pyxidem et expeditus ac nudus ad unicum illud bonum contende. Qui uero pecuniam ut rem magnam ingenti sollicitudine expetunt et in ea statuunt praecipuum uitae praesidium, qui se beatos putant ea incolumi, qui miseros clamitant, cum periit, ii nimirum plures deos sibi finxere. Aequasti Christo pecuniam, si ea te potest felicem aut infelicem reddere. Quod dixi de pecunia, idem de honoribus, uoluptatibus, ualetudine, immo et de ipsa uita corporis accipe. Tanto ardore ad unum Christum scopum nostrum oportet eniti, ut horum nihil uacet magnopere curare, siue cum dantur, siue cum tolluntur. Tempus enim breue est, ut ait apostolus. Reliquum est, ut qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes. Hanc mentem, scio, mundus ut stultam ac male sanam ridet, uerum per hanc unam stultitiam placuit deo saluos facere credentes. Et quod stultum est dei, sapientius est hominibus. Ad hanc itaque regulam, quicquid et agis, exiges. Exerces artem; recte, si sine fraude. Verum quo spectas? Ut alas familiam. At quorsum tibi familiam? Ut eam Christo lucrifacias? Bene curris. Ieiunas; pium quidem opus in speciem. Sed quo refers tuum ieiunium? Ut parcas penui, aut ut religiosior habearis? Nequam est oculus tuus. At ieiunas, ne in morbum incurras. Cur morbum metuis? Ne te priuet usu uoluptatum? Vitiosus est oculus tuus. Sed ualere uis, ut studio sufficias. Studium uero quo refers? Ut sacerdotium aliquod tibi pares. Sacerdotium quo animo ambis? Nempe ut tibi uiuas, non Christo. Aberrasti a signo, quod Christianum oportet ubique praefixum habere. Sumis cibum, ut ualeas corpore. Sed ideo ualere uis corpore, ut sanctis studiis, sanctis uigiliis sufficias : scopum attigisti. Curas autem ualetudinem, ne fias deformior, ne libidini non sufficias: a Christo excidisti alium deum tibi faciens. Sunt, qui certos diuos certis quibusdam colunt caerimoniis. Alius Christophorum singulis salutat diebus, sed non nisi conspecta 'eius imagine, quo tandem spectans? Nempe hue, quod sibi persuaserit sese eo die a mala morte tutum fore. Alius Rochum quendam adorat, sed cur? Quod illum credat pestem a corpore depellere. Alius Barbarae aut Georgio certas preculas admurmurat, ne in manus hostium ueniat. Hic ieiunat Apolloniae, ne doleant dentes. Ille uisit diui Iob simulacra, ut scabie careat. Nonnulli de lucro certam portionem pauperibus nuncupant, ne merces naufragio intercidant. Hieroni cereolus accenditur, ut res, quae periit, recipiatur. In summa ad hune modum quot res sunt, quas uel timemus uel cupimus, totidem iis diuos praefecimus. Qui et ipsi diuersis nationibus diuersi sunt, ut id apud Gallos ualeat Paulus, quod apud nostrates Hieron, neque passim id ualet Jacobus aut Ioannes, quod illo atque illo loco. Quae quidem pietas nisi a respectu commodorum atque incommodorum corporalium ad Christum referatur, a deo Christiana non est, ut non ita multum absit a superstitione eorum, qui quondam Herculi decimam bonorum partem uouebant, ut ditescerent, aut Aesculapio gallum, ut a morbo reualescerent, aut qui Neptuno taurum caedebant, ut feliciter nauigarent. Nomina quidem commutata sunt, sed finis utrisque communis. Oras deum, ne tibi mors accidat praematura, et non oras potius, ut tibi mentem meliorem largiatur, ut quocunque loco te mors oppresserit, non offendat imparatum. Tu non cogitas de mutanda uita, et deum rogas, ne moriaris. Quid igitur oras? Nimirum ut quam diutissime pecces. Oras diuitias, et nescis uti diuitiis. Nonne tuam ipsius perniciem oras? Oras bonam ualetudinem et abuteris sanitate, nonne pietas tua impia est? Reclamabitur hoc loco protinus a quibusdam religiosulis, qui quaestum existimant pietatem et, ut idem ait, per dulces quasdam benedictiones seducunt corda innocentium uentri suo seruientes, non Iesu Christo. "Ergone", inquient, "tu uetas cultum sanctorum, in quibus deus honoratur?" Ego uero non tam damno eos, qui haec simplici quadam superstitione faciunt, quam qui emolumentum suum secuti ea, quae tolerabilia fortasse sunt, pro summa et absoluta pietate efferunt et suo commodo fouent imperitiam plebis, quam ne ego quidem omnino contemno, uerum non feram, ut media pro summis, minima pro maximis habeant. Laudabo, quod a Rocho suo petant incolumem uitam, si eam uitam consecrent Christo. Magis autem laudabo, si nihil aliud orent, quam ut cum odio uitiorum augeatur amor uirtutum. De moriendo ac uiuendo deo in manum dent dicantque cum Paulo: Siue uiuimus siue morimur, domino uiuimus ac morimur. Perfectum erit, si dissolui cupiant et esse cum Christo, si in morbis, damnis reliquisque fortunae incommodis gloriam et gaudium suum constituant, quod digni habeantur, qui uel hoc modo capiti suo conformentur. Ergo non tam reprehendendum istiusmodi facere quam perniciosum in eis consistere atque inniti. Tolero infirmitatem, sed cum Paulo uiam demonstro excellentiorem. Ad hanc regulam si studia et actus omnes tuos excusseris neque usquam constiteris in mediis, donec perueneris usque ad Christum, nec aberrabis usquam a uia neque rem ullam in uita aut facies aut patieris, quae tibi non uertatur in materiam pietatis. [8,5] Canon quintus. Addamus et quintam regulam huic quasi subsidiariam, ut in hoc uno constituas perfectam pietatem, si coneris semper a rebus uisibilibus, quae fere uel imperfectae uel mediae sunt, ad inuisibilia proficere iuxta superiorem hominis diuisionem. Hoc praeceptum adeo ad rem pertinet, ut eius siue neglectu siue inscitia plerique Christiani pro piis sint superstitiosi et praeter cognomen Christi non admodum absint a superstitione gentilium. Duos igitur quosdam mundos imaginemur, alterum intelligibilem tantum, alterum uisibilem. Intelligibilem, quem et angelicum licebit appellare, in quo deus cum beatis mentibus, uisibilem caelestes sphaeras et quod in his includitur. Tum hominem ueluti tertium quendam mundum utriusque participem, uisibilis secundum corpus, inuisibilis secundum animam. In mundo uisibili quoniam peregrini sumus, nusquam oportet conquiescere, sed quicquid occurrit sensibus, id apta quadam collatione uel ad mundum angelicum uel (quod est utilius) ad mores et ad illi respondentem hominis partem referre. Quod sol hic uisibilis in mundo uisibili, id diuina mens in mundo intelligibili et in ei cognata tui parte, puta spiritu. Quod illic luna, hoc in illo coetus angelorum et animarum piarum, quam uocant ecclesiam triumphantem, hoc et in te spiritus. Quicquid agit mundus superior in sibi subiectam terram, hoc agit deus in tuam animam. Occidit sol, oritur, aestuat, temperatur, uiuificat, producit, maturat, attrahit, extenuat, purgat, durat, emollit, illustre, serenat, exhilarat. Ergo quicquid in eo uides, immo quicquid in hoc crassiore mundo, qui constat ex elementis, quem nonnulli a reliquis distinxere, denique quicquid in crassiore tui parte, id assuescas ad deum atque inuisibilem tui portionem referre. Ita flet, ut quicquid usquam sese sensibus obiecerit, id tibi fiat occasio pietatis. Cum delectat oculos corporeos, quotiens sol hic uisibilis nouo lumine sese terris infundit, tu protinus cogita, quae sit illa uoluptas caelitum, quibus aeternus ille sol semper oritur nec unquam occidit, quantum illud gaudium purae mentis, cui diuinum lumen irradiat. Atque admonente creatura uisibili ora uerbis Paulinis, ut qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illucescat in corde tuo ad illuminationem scientiae claritatis dei in facie Christi Iesu. Repete consimiles locos e sacris libris, in quibus passim gratia spiritus diuini lumini comparatur. Tristis tibi nox ac taetra uidetur: animam cogita diuino lumine destitutam ac uitiis caligantem. Et si quid noctis intra te deprehenderis, ora, ut tibi exoriatur sol iustitiae. Sic autem existima adeo non esse nullas res inuisibiles, ut eae, quae uidentur, prae illis uix umbrae quaedam sint tenuem modo quandam imaginera illarum oculis repraesentantes. Proinde quicquid in corporeis rebus sensus aut appetunt aut horrent, idem conueniet in internis spiritum longe magis amare aut odisse. Arridet oculis decora species corporis. Cogita, quam honesta res sit species animae. Insuaue quiddam uideur deformis uultus. Memento, quam odiosa res sit mens uitiis deturpata. Atque item de reliquis facito. Est enim animae ut sua quaedam uenustas aut deformitas, qua uicissim deo placet ac diabolo, similis simili, ita est illi et sua quaedam iuuenta, senecta, morbus, sanitas, mors, uita, paupertas, opulentia, uoluptas, dolor, bellum, pax, frigus, calor, sitis, potus, fames, cibus. Breuiter quicquid sentitur in corpore, id intelligendum est in anima. Ergo in hoc est iter ad uitam spiritalem ac perfectam, si sensim assuescamus abduci ab iis, quae uere non sunt, sed partira apparent esse, quod non sunt, ut uoluptas turpis, honor mundi, partim fluunt atque in nihilum redire festinant, rapiamurque ad illa, quae uere surit aeterna, incommutabilia, sincera. Id quod uidit et Socrates, uir non tam lingua quam uita philosophus. Ait enim ita demum animam feliciter emigrare e corpore, si prius per philosophiam mortem fuerit diligenter meditata et multo ante per rerum corporalium contemptum et spiritalium amorem ac contemplationem assueuerit tamquam a corpore abesse. Neque aliud est crux illa, ad quam nos uocauit Christus, neque aliud mors, qua nos capiti commori uult Paulus, quemadmodum dicit et propheta: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis; et quod aliis uerbis scribit apostolus: Quae sursum surit quaerite, non quae super terram, quae sursum surit sapite, quam ut ad res corporeas obstupescamus et tamquam insensibiles reddamur, ut tanto magis sapiamus in his, quae sunt spiritus, quanto magis in illis desipuerimus. Tanto uerius intus incipiamus uiuere, quanto minus uixerimus foris. Denique ut dicam planius, eo minus nos moueant res caducae, quo magis cognitae fuerint aeternae, hoc minus miremur umbraticas, quo magis suspicere coeperimus ueras. Ergo haec regula semper ad manum habenda, necubi in rebus temporariis restitemus, sed Inde ueluti gradu facto ad spiritalium amorem adhibita collatione assurgamus aut prae his, quae sunt inuisibilia, id quod est uisibile contemnere incipiamus. Tolerabilior erit morbus corporis, si cogitaris eum remedium esse animae. Minus eris sollicitus de ualetudine corporis, si totam curam ad tuendam animi ualetudinem conuerteris. Terret te mors corporis, multo magis formidanda mors animae. Horres uenenum uisibile, quod perniciem affert corpori, longe magis horrendum uirus, quod interimit animam. Cicuta uenenum corporis, at multo praesentius uenenum animae, uoluptas. Horrescis, exalbescis metuens, ne te feriat fulmen, quod e nubibus emicat, et quanto magis formidandum, ne ueniat in te fulmen inuisibile irae diuinae: Ite maledicti in ignem aeternum? Rapit te uenustas corporis, cur non magis ardes eam speciem, quae latet? In eam transfer amorem tuum, quae perpetua est, quae caelestis, quae incorrupta, et moderatius amabis formam caducam et fugacem corporis. Oras, ut compluatur ager, ne sitiat, magis ora, ut deus compluat menteur tuam, ne a uirtutum fruge sterilescat. Magna cura resarcis dispendium rei pecuniariae, maxima cura resarcienda iactura mentis. Prospicis in senectam, ne quid desit corpori, et non consulendum, ne quid desit animo? Atque hoc quidem faciendum in his rebus, quae cotidie sunt obuiae sensibus nostris atque eos pro uarietate speciei uarie afficiunt spe, metu, amore, odio, dolore, uoluptate. Idem obseruandum in omnibus litteris, quae ex simplici sensu et mysterio tamquam corpore atque animo constant, ut contempta littera ad mysterium potissimum spectes. Cuiusmodi sunt litterae poetarum omnium et ex philosophis Platonicorum. Maxime uero scripturae diuinae, quae fere silenis illis Alcibiadeis similes sub tectorio sordido ac paene ridiculo merum numen claudunt. Alioqui si sine allegoria legeris Adae simulacrum de argilla uda formatum eique inspiratam animam, Euam de costa subductam, interdictum, ne de ligno ederent, serpentem suasorem, deum inambulantem ad auram, conscios latitantes, angelum cum romphaea uersatili foribus paradisi additum, ne eiectis pateret reditus, breuiter totam orbis conditi historiam, si nihil ultra superficiem quaesieris, non uideo, quid ita multo magis operae pretium sis facturus, quam si cantaueris luteum simulacrum Promethei, ignem dolo subductum, eum simulacro inditum lutum animasse. Immo fortasse plusculo fructu legetur fabula poetica cum allegoria quam narratio sacrorum librorum, si consistas in cortice. Si te legentem admonet fabula gigantum non esse pugnandum cum superis aut abstinendum esse ab iis studiis, a quibus natura abhorret, adiciendum animum ad ea (modo honesta sint), ad quae natura propensior es, uti ne coniugio te impedias, si tuis moribus caelibatus magis conuenit, rursum, ne caelibatui te addicas, si coniugio uideris utilior, fere enim infeliciter euenire, quae tentes inuita Minerua, si te Circes pocula docent homines uoluptatibus tanquam ueneficiis dementari uertique prorsus ex hominibus in pecudes, si Tantalus sitiens miserrimum esse opibus congestis inhiantem uti non audere, si Sisyphi saxum laboriosam et miseram esse ambitionem, si Herculis labores admonent honestis studiis et industria infatigata parari caelum, nonne hoc discis in fabula, quod praecipiunt philosophi et theologi, uitae magistri? At si citra allegoriam legeris infantes in utero colluctantes, uendita pulmento primogenita, benedictionem patris dolo praereptam, Goliad funda Dauid ictum, Samsoni derasum capillum, non ita magni refert, quam si poeticum legas figmentum. Quid interest Regum aut Iudicum libros legas an Liuianam historiam, modo in neutra spectes allegoriam? Nam in illa multa insunt, quae mores communes emendent, in hac nonnulla etiam absurda in speciem, et quae summa cute intellecta moribus officiant. Veluti latrocinium Dauid, adulterium homicidio emptum, Samson perdite amans, furtiuus filiarum cum Loth concubitus atque id genus alia mille. Proinde ubique contempta carne scripturae, maxime ueteris testamenti, spiritus mysticum rimari conueniet. Hoc tibi sapiet manna, quod palato tecum attuleris. Sed in eruendis mysteriis non oportet animi tui coniecturas sequi, uerum cognoscenda ratio et uelut ars quaedam, quam tradit Dionysius quidam in libro de diuinis nominibus et diuus Augustinus in opere de doctrina Christiana. Paulus autem apostolus post Christum fontes quosdam aperuit allegoriarum. Quem secutus Origines in hac parte theologiae facile principatum obtinet. Eam uero nostri theologi aut apsernantur fere aut oppido quam frigide tractant, in acumine differendi ueteribus uel pares uel superiores, in huius muneris tractatione ne conferendi quidem cum illis, idque duabus potissimum (ut conicio) de causis: Altera, quod non potest non frigere mysterium, quod non eloquentiae uiribus ac dicendi lepore quodam condiatur, qua in re praecelluerunt ueteres, nos ne attingimus quidem. Altera, quod uno Aristotele contenti Platonicos et Pythagoricos arcent a ludis. At hos posteriores praefert Augustinus, non solum quod plerasque sententias habent admodum consentaneas nostrae religioni, uerum etiam quod ipsum dictionis genus figuratum, ut diximus, et allegoriis frequens propius accedit ad sermonem sacrae scripturae. Non igitur mirum, si commodius tractauerunt allegorias theologicas, qui dicendi copia rem quamlibet etiam ieiunam ac frigidam locupletare et conuestire poterant, tum qui omnis antiquitatis doctissimi, quod in mysteriis diuinis erat faciendum, id fuerant olim in poetis et Platonicis libris meditati. Horum igitur commentationes te malo euoluere, utpote qui non ad scholasticam concertationem, sed ad bonam mentem te instituam. Quod si non assequeris mysterium, memineris tamen subesse, quod quidem uel incognitum sperare praestabilius est quam in littera occidente conquiescere. Neque id modo in ueteri testamento, uerum etiam in nouo. Habet euangelium carnem suam, habet et spiritum. Nam etiam si detractum est uelum a facie Mosi, tamen adhuc Paulus uidet per speculum et in aenigmate, et ut apud Ioannem ipse dixit Christus: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat. Mihi quidem religio fuisset dicere: non prodest quicquam; satis fuerat futurum: caro nonnihil prodest, sed multo amplius spiritus. Nunc ipsa dixit ueritas: Non prodest quicquam. Adeoque non prodest, ut iuxta Paulum mortifera sit, nisi ad spiritum referatur. Alioqui uel hoc utilis est caro, quod infirmitatem quasi gradibus ducit ad spiritum. Corpus sine spiritu non potest subsistere, spiritus corpore nihil eget. Quod si Christo auctore tanta res est spiritus, ut sola uiuificet, huc tendendum, ut in omnibus litteris, omnibus actibus spiritum respiciamus, non carnem. Et si quis obseruauerit, animaduertet hoc unum esse, quo nos uocant inter prophetas praecipuus Isaias, inter apostolos Paulus, qui nulla paene epistola non hoc agit, non inculcat nihil fidendum esse carni, in spiritu esse uitam, libertatem, lumen, adoptionem et fructus illos optabiles, quos enumerat. Carnem ubique contemnit, damnat, dissuadet. Attende et deprehendes passim hoc idem agere praeceptorem nostrum Iesum, dum in tollendo de puteo asino, in illuminando caeco, in confricandis aristis, in non lotis manibus, in conuiuiis peccatorum, in parabola Pharisaei et publicani, in ieiuniis, in fratribus secundum carnem, in gloria Iudaeorum, quod essent filii Abrahae, in muneribus offerendis, in precationibus, in phylacteriis dilatatis multisque similibus locis contemnit carnem legis et superstitionem eorum, qui malebant esse Iudaei in manifesto quam in occulto. Et cum dicit mulierculae Samaritanae: Mulier crede mihi, quia uenit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Sed uenit hora et nunc est, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. Nam et pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Idem facto significauit, cum in nuptiis aquam frigidae et insipidae litterae uertit in uinum spiritus ad uitae usque contemptum animas inebrians spiritales. Et ne magnum putes, quod ista contempsit Christus, quae modo commemorauimus: Immo contempsit et Garnis suae manducationem et sanguinis potum, nisi et spiritaliter edatur atque bibatur. Quibus enim putas ista locutus est: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat? Nempe non iis, qui euangelio de collo suspenso aut cruce aerea se tutos ab omni malo putant idque perfectam religionem existimant, sed quibus summum mysterium de sumendo corpore suo aperuerat. Si res tanta nihil est, immo si perniciosa, quid est cur ullis aliis rebus carnalibus fidamus, nisi adsit spiritus? Tu forte cotidie sacrificas et tibi uiuis, neque ad te pertinent incommoda proximi tui. Adhuc in carne es sacramenti. Verum si sacrificans das operam id esse, quod illa sumptio significat, puta idem spiritus cum spiritu Christi, idem corpus cum corpore Christi, uiuum membrum ecclesiae. Si nihil amas nisi in Christo, si omnia tua bona putas omnibus esse communia, si omnium incommoda tibi perinde ut tua dolent, ita demum magno fructu sacrificas, nempe quia spiritaliter. Si te sentis in Christum quodammodo transfigurari et iam minus minusque in teipso uiuere, spiritui gratias age, qui solus uiuificat. Multi, quot quoque die sacris adfuerint, numerare solent, atque hac re tanquam maxima freti, quasi iam. nihil praeterea debeant Christo, ita templis egressi ad pristinos mores redeunt. Quod carnem pietatis amplectuntur, laudo, quod illic consistunt, non laudo. Peragatur in te, quod illic oculis repraesentatur. Repraesentatur mors capitis. Excute te intus in sinu, quod aiunt, quam prope tu mortuus mundo. Quod si te totum adhuc possident ira, ambitio, cupiditas, uoluptas, inuidia, etiam si contingas altare, procul tamen abes a sacro. Occisus est pro te Christus, macta et tu pecudes istas. Sacrifica temetipsum illi, qui pro te semet immolauit patri. Haec si ne cogitas quidem et in illo confidis, odit deus pinguem tuam et crassam religionem. Baptizatus es, ne protinus te Christianum putes. Mens tota nihil nisi mundum sapit: in manifesto Christianus es, in occulto gentili gentilior. Cur ita? Quia corpus sacramenti tenes, spiritu uacas. Ablutum est corpus, quid refert, dum animus manet inquinatus? Sale contacta est caro, quid tum, si insulsus manet animus? Unctum est corpus, at inunctus animus. Sin consepultus es Christo intus et iam cum eo in nouitate uitae meditaris ambulare, agnosco Christianum. Aspergeris aquula consecrata, quorsum attinet, modo tu internas sordes non abstergas ab animo? Veneraris diuos, gaudes eorum reliquias contingere. Sed contemnis, quod illi reliquerunt optimum, puta uitae purae exempla. Nullus cultus gratior Mariae, quam si Mariae humilitatem imiteris. Nulla religio sanctis acceptior magisque propria, quam si uirtutem illorum exprimere labores. Vis tibi demereri Petrum aut Paulum? Alterius fidem, alterius imitare caritatem, et plus feceris, quam si decies Romam cursitaris. Vis summo honore Franciscum afficere? Elatus es, admirator pecuniae es, contentiosus es. Largire hoc diuo: compesce animos et exemplo Francisci esto modestior, contemne sordidum lucrum et inhia bonis animi. Remitte contentionem et uince in bono malum. Istum honorem pluris faciet diuus ille, quam si centum illi cereos accenderis. Magnum quiddam putas, si Francisci cucullo obuolutus sepulcro inferaris? Nihil proderit uestis similis mortuo tibi, si mores fuerunt dissimiles uiuo. Et quamquam uniuersae pietatis exemplar a Christo commodissime petitur, tamen, si Christi cultus in sanctis eius te impendio delectat, Christum facito in sanctis imiteris et ad singulorum honorera singula uitia mutare aut singuas uirtutes amplecti stude. Hoc si accesserit, iam et illa, quae foris fiunt, non improbabo. Summa ueneratione complecteris cineres Pauli, non damno, si sibi constat tua religio. Si ueneraris cinerem mutum et mortuum et uiuam illius imaginem adhuc loquentem ac tamquam spirantem, quae in illius litteris superest, negligis, nonne praepostera est tua religio? Adoras ossa Pauli in loculis condita, non adoras mentem Pauli in scriptis latentem? Magni facis fragmentum corporis per uitrum perspicuum, et non miraris totum animum Pauli per litteras pellucentem? Cineres colis, ad quos nonnunquam uitia tolluntur corporum, cur non litteras magis, quibus uitia sanantur animarum? Signa ista mirentur fideles, quibus data sunt, tu fidelis libros illius amplectere, ut qui non diffidis deum omnia posse, discas illum super omnia diligere. Honoras imaginera uultus Christi saxo lignoue deformatam aut fucatam coloribus, multo religiosius honoranda mentis illius imago, quae spiritus sancti artificio expressa est litteris euangelicis. Nullus Apelles sic effingit penicillo liniamenta figuramque corporis, ut in oratione cuiusque relucet imago mentis, praesertim in Christo, qui cum esset summa simplicitas ueritasque, nihil omnino poterat esse dissimilitudinis inter archetypum diuini pectoris et inde ductam imaginem sermonis. Ut nihil patri similius quam filius patris uerbum ex intimo illius corde promanans, ita Christo nihil similius quam Christi uerbum de pectoris illius sanctissimi adytis redditum. Et hanc imaginem non miraris, non adoras, non oculis piis collustras, non animo amplecteris? Tam sanctas, tam efficaces habes domini tui reliquias, et his neglectis multo quaeris alieniora? Attonitus spectas tunicam aut sudarium quod fertur Christi, et somniculosus legis oracula Christi? Maximo maius esse credis, quod crucis portiunculam domi possides. At istud nihil est prae illo, si mysterium crucis in pectore conditum gestes. Alioqui si ista faciunt religiosum, quid religiosius Iudaeis, quorum impiissimi plerique Iesum tamen in carne uiuentem oculis uiderunt, auribus audierunt, manibus contrectarunt? Quid Iuda felicius, qui ore os diuinum pressit? Adeo sine spiritu non prodest caro quicquam, ut ne uirgini quidem matri profuturum fuerit, quod eum de sua carne genuit, nisi et spiritu spiritum illius concepisset. Maximum hoc, sed audi maius. Apostoli donec corporeo Christi contubernio fruerentur, nonne legis quam fuerint imbecilles, quam pingue quiddam adhuc sapuerint? Quis aliud ad absolutam salutem desideraret quam tam diuturnum dei atque hominis conuictum? Et tamen post edita miracula, post tot annis exhibitam diuini oris doctrinam, post tot argumenta resuscitati nonne suprema hora iam recipiendus in caelum exprobrat eis incredulitatem illorum? Quid igitur in causa? Nempe obstabat caro Christi, atque inde est quod ille dicit: Nisi ego abiero, paracletus non ueniet. Expedit uobis, ut ego uadam. Christi corporea praesentia inutilis ad salutem, et in ulla praeterea re corporeai audebimus perfectam pietatem statuere? Paulus uiderat Christum in carne. Quid hoc maius esse putas? At ille contemnit dicens: Etsi Christum, inquit, nouimus secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. Quare non nouerat? Quia profecerat ad meliora charismata spiritus. Verbosius forte haec disputo, quam conueniat ei, qui regulas tradit. Verum id eo facio accuratius neque sine graui causa, quod re ipsa compertum habeam hunc errorem communem esse pestera totius Christianismi, quae uel hoc grauiorem perniciem affert, quod specie quidem pietati proxima est. Nulla enim periculosiora uitia, quam quae uirtutem imitantur. Nam praeterquam quod bonis etiam lubricus in ea lapsus est, nulla difficilius corriguntur, propterea quod uulgus imperitum religionem uiolari credit, dura istiusmodi reprehenduntur. Reclamet ilico mundus et oblatrent clamosi quidam contionatores, qui ista libenter intus canunt, uidelicet non ad Christum, sed ad suum compendium respicientes. Ob quorum uel imperitam superstitionem uel fictam pietatem saepius mihi testandum est me nequaquam taxare corporales caerimonias Christianorum et studia simplicium, praesertim ea, quae ecclesiastica comprobauit auctoritas. Sunt enim nonnunquam tum indicia tum adminicula pietatis. Quae quoniam fere necessaria sunt infantibus in Christo, donec grandescant et occurrant in uirum perfectum, tamen ne a perfectis quidem conuenit fastidiri, ne exemplo laedantur infirmi. Quod facis probo, si modo finis uitiosus non sit, tum si ibi non figis metam, unde gradum factum oportebat ad saluti propiora. Verum Christum uisibilibus rebus ob uisibilia colere et in his fastigium religionis ponere, bine sibi placere, bine alios damnare, his instupescere atque adeo immori et (ut semel dicam) his ipsis a Christo auocari, quae ad hoc tantum adhibentur, ut ad eum conducant, hoc est nimirum a lege euangelii, quae spiritalis est, desciscere et in Iudaismum quendam recidere, neque minus forte periculosum quam sine hac superstitione magnis et apertis animi uitiis laborare. Capitalior hic quidem morbus. Esto, sed fille insanabilior. Quantum ubique sudauit praecipuus ille spiritus assertor Paulus, ut Iudaeos a fiducia operum abductos ad ea, quae sunt spiritalia, promoueat. Atque hue denuo uulgus Christianorum uideo reuolutum. Quid autem dixi uulgus? Ferendum hoc, nisi et sacerdotum et doctorum bonam partem, denique greges eorum, qui spiritalem uitam uocabulo et cultu profitentur, paene totos hic error occupasse. Si sal infatuatum est, unde salientur ceteri? Pudet me referre, quanta superstitione plerique istorum obseruent caerimoniolas quasdam ab homunculis non tamen hoc animo institutas, quanto odio easdem ab aliis flagitent, quanta securitate his fidant, quanta temeritate alios iudicent, quanta contentione tueantur. His factis suis caelum deberi putant, in quibus si quando occalluerint, iam Pauli atque Antonii sibi uidentur. Incipiunt magno supercilio alienae uitae censuram exercere ad imperitorum (ut ait comicus) regulam illam, ut nihil nisi quod faciunt ipsi rectum putent. Ceterum ubi in suo instituto consenuerunt, uidebis eos nihil adhuc Christi sapere, sed animales ac tristibus quibusdam uitiis madentes, in conuictu morosos ac uix etiam sibi tolerabiles, caritate frigidos, ira feruidos, odio pertinaces, lingua uirulentos, in exercendis simultatibus inuictos, pro re quauis nihili depugnare paratos adeoque alienos a perfectione Christi, ut ne communibus quidem uirtutibus sint praediti, quas etiam ethnicis uel ratio natura insita uel usus uitae uel philosophorum praecepta parant. Indociles, intractabiles, rixosos, uoluptatum auidos, ad uerba diuina nauseabundos, nulli commodos, de aliis male suspicaces, sibi blandientes. Huccine tot annorum laboribus denique peruentum est, ut pessimus sis et optimus tibi uideare, ut pro Christiano sis ludaeus, mutis tantum elementis seruiens, ut gloriam habeas non in occulto apud deum, sed in manifesto apud homines? Quod si in spiritu ambulasti, non in carne, ubi fructus spiritus? ubi caritas, ubi gaudium illud animi? ubi pax erga omnes? ubi patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas? Ubi Christi imago in tuis moribus? "Non sum", inquis, "scortator, non fur, non sacrilegus, et obseruo, quae sum professus." Ad quid est hoc aliud quam: Non sum sicut ceteri homines raptores, adulteri et ieiuno bis in sabbato? Malo malo publicanum humilem et misericordiam implorantem quam istud iustorum genus sua benefacta commemorantium. Quid autem professus es, an ne faceres, quod olim in baptismo iurasti te Christianum, hoc est spiritalem, non Iudaeum futurum? Quippe qui propter traditiunculas hominum transgrederis mandata dei. An non Christianismus est uita spiritalis? Audi Paulum Romanis loquentem: Nihil ergo damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, quae infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim in carne sunt, quae carnis sunt sapiunt, qui uero in spiritu sunt, quae spiritus sunt sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est deo; legi enim dei non est subiecta, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. Quid dici poterat plenius? quid apertius? Verum haec nihil ad se pertinere putant homines ad suis blandiendum uitiis arguti, ad aliena carpenda praecipites, et quod Paulus dixit de secundum carnem ambulando, in adulteros modo et scortatores referunt, quod de sapientia carnis, quae inimica est deo, in eos detorquent, qui litteraturam saecularem (quam uocant) didicerunt. In utroque sibi plaudunt, quod neque adulteri sunt et omnium litterarum egregie indocti. Ceterum in spiritu uiuere nihil aliud esse somniant quam facere scilicet, quod faciunt ipsi. Qui si linguam Paulinam tam diligenter obseruassent, quam fortiter contemnunt Ciceronianam, intelligerent nimirum apostolum uocare carnem id, quod uisibile est, spiritum, quod inuisibile. Docet autem ubique uisibilia oportere seruire inuisibilibus, non contra inuisibilia uisibilibus. Tu praepostere ad ista Christum accommodas, quae conueniebat ad Christum applicari. An testimonium flagitas carnis uocabulum non tantum ad libidinem aut luxum pertinere? Accipe, quod idem apostolus hoc ipsum (quod semper) agens scribit Colossensibus : Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput, id est Christum, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones sumministratum et constructum crescit in augmentum dei. Et ne quid dubites eum loqui de iis, qui caerimoniis quibusdam corporalibus freti aliorum spiritalibus obstrepunt studiis, attende quod sequitur: Si ergo mortui estis cura Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tamquam uiuentes mundo decernitis? Ab his igitur nos auocans paulo post: Igitur, inquit, si consurrexistis cura Christo, quae sursum sunt quaeritate, ubi Christus est in dextra dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Deinde spiritalis uitae praecepta tradens, quid tandem monet? Num ut his aut his caerimoniis utamur? num ut sic aut sic uestiamur? ut his aut his cibis uictitemus? ut tantum psalmorum exhauriamus? Nihil horum. Quid igitur? Mortificate, inquit, membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. Ac paulopost: Nunc autem deponite et uos omnia iram, indignationem, malitiam. Pauloque inferius: Exspoliantes uos ueterem hominem cura actibus suis et induentes nouum, eum qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginera eius, qui creauit eum. Quis est autem uetus homo? Nempe Adam ille de terra terrenus, cuius conuersatio est in terra, non in caelis. Terram intellige, quicquid uisibile eoque temporarium. Quis nouus homo? Nempe de caelo caelestis. Caelum accipe, quicquid inuisibile eoque aeternum. Postremo ne Iudaico more certis quibusdam obseruationibus tanquam magicis caerimoniis deum demereri uelimus, docet eatenus opera nostra grata esse deo, quatenus ad caritatem referuntur indidem profecta. Super omnia autem haec, inquiens, caritatem habete, quod est uinculum perfectionis, et pax dei Christi exsultet in cordibus uestris, in qua et uocati estis in uno corpore. Dabo argumentum euidentius: Ad Galatas scribens saepe carnem, saepe spiritum nominat, quos non tantum a libidine uocat ad castimoniam, sed a Iudaismo et operum fiducia, in quam erant a pseudoapostolis inducti, conatur retrahere. Hic igitur opera carnis recensens, uide quae uitia commemoret: Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia. Neque multo post: Si spiritu uiuimus, spiritu ambulemus. Deinde quasi pestem spiritui infestam indicans addit: Non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes. De fructibus arbor cognoscitur. Quod uigilias, quod ieiunia, quod silentia, quod preculas, quod reliquas id genus obseruationes non praeteris, nihil moror. In spiritu non credam esse, nisi uidero fructus spiritus. In carne esse cur non affirmera, cura post saecularem paene istarum rerum exercitationem adhuc in te deprehendam opera carnis? Inuidentiam plusquam muliebrem, iracundiam et ferocitatem militarem, rixandi nunquam satiatam libidinem, rabiosam maledicentiam, uipereum linguae obtrectatricis uenenum, animum tumidum, ceruicem praefractam, lubricam fidem, uanitatem, fictionem, assentationem? Tu fratrem in cibo aut potu cultuue iudicas. At Paulus te iudicat ex factis tuis. An hoc te a carnalibus mundanis separat, quod tu leuioribus quidem in rebus, sed iisdem tamen uitiis laboras? Num turpior est, qui ob haereditatem interceptam, ob uitiatam filiam, ob laesum parentem, ob magistratum, ob principis gratiam iras, inimicitias, aemulationes suscipit, quam tu, qui (pudet dicere) quam de nihilo multo haec omnia facis acerbius? Causa peccandi leuior non eleuat crimen, sed exaggerat. Neque refert, in quanto pecces, modo pari affectu. Immo refert adeo: hoc enim quisque sceleratior est, quo minore momento ab honesto abducitur. Non ego nunc loquor de iis monachis, quorum mores et mundus detestatur, sed de his, quos uulgus miratur non ut homines, sed ut angelos. Quos ipsos tamen offendi non oportet hoc sermone, qui uitia notat, non homines. Quod si boni uiri sunt, gaudeant etiam a quocumque admoneri in his, quae ad salutem pertinent. Neque clam me est inter eos esse plurimos, qui litteris et ingenio adiuti spiritus mysteria degustarunt. Sed, quod ait Liuius, fere fit, ut maior pars uincat meliorem. Ceterum si uerum fateri fas est, nonne uidemus arctissimum quodque monachorum genus fastigium religionis aut in caerimoniis aut in certa lege psalmorum aut in corporum labore ponere ? Quos si quis excutiat atque de spiritalibus percontetur, uix perpaucos inuenerit, qui non in carne ambulent. Et hinc ista tanta animorum infirmitas illic trepidantium, ubi timor non est, illic oscitantium, ubi summum est periculum. Hinc illa perpetua in Christo infantia, ut ne quid dicam grauius, quod praeposteri rerum aestimatores ea facimus plurimi, quae sola nihili sunt, iis neglectis, quae sola sufficiunt, semper sub paedagogis agentes, semper sub iugo, nec unquam ad libertatem spiritus aspirantes, nunquam ad amplitudinem caritatis crescentes. Cum clamet Paulus ad Galatas : State et nolite iterum iugo seruitutis contineri, atque alio loco Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. Neque multo inferius : Ita et nos cum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus seruientes. At ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda uestra clamantem : Abba pater. Itaque iam non est seruus, sed filius. Iterum alibi: Vos enim in libertatem uocati estis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed pér caritatem spiritus seruite inuicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne ab inuicem consumamini. Rursum ad Romanos : Non enim accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus : Abba pater. Eodem pertinet et illud, quod Timotheo scribens : Exerce autem, inquit, teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia est utilis. Et ad Corinthios : Dominus spiritus est. Ubi autem spiritus, ibi libertas. Sed quid nos unum aut alterum locum referimus? Totus in hoc est Paulus, ut caro, quae contentiosa est, contemnatur et in spiritu, qui caritatis et libertatis est auctor, nos constitue. Indiuiduae enim inter se comites sunt caro, seruitus, inquietudo, contentio; rursum spiritus, pax, amor et libertas. Haec passim inculcat apostolus. Num meliorem religionis magistrum requirimus, praesertim cum huic omnis diuina scriptura concinat ? Hoc erat maximum mandatum in lege Mosaica, hoc iterat ac perficit in euangelio Christus. Ob hoc potissimum natus ac mortuus est, ut nos doceret non iudaizare, sed amare. Post cenam illam supremam, quam sollicite, quanto affectu mandat apostolis suis non de cibo aut potu, sed de caritate mutuo seruanda. Quid aliud docet, immo rogat huius symmystes Mannes, nisi ut diligamus inuicem? Paulus cum passim, ut dixi, caritatem commendans tutu ad Corinthios scribens et miraculis et prophetiae et angelorum linguis anteponit caritatem. Ne tu mihi ilico caritatem esse dicas in templo frequentem esse, signis diuorum procumbere, cereolos accendere, numeratas preculas iterare. Nihil istis opus habet deus. Caritatem Paulus uocat aedificare proximum, omnes eiusdem corporis membra ducere, omnes unum in Christo putare, de fraternis commodis perinde ut de tuis in domino gaudere, incommodis mederi ueluti propriis. Mansuete corripere errantem, docere nescientem, erigere lapsum, consolari deiectum, adiuuare laborantem, subuenire egenti, in summa omnes opes tuas, omne studium, omnes curas ad hoc referre, ut quamplurimis prosis in Christo, ut quemadmodum ille neque sibi natus est neque sibi uixit neque sibi mortuus est, sed totum se donauit usibus nostris, ita et nos fratrum commoditatibus inseruiamus, non propriis. Quod si fieret, nihil esset religiosorum uita neque laetius neque facilius, quam nunc contra tristem fere uidemus et laboriosam ac Iudaicis superstitionibus plenum nec ab ullis laicorum uitiis immunem, in nonnullis contaminatiorem. Quod hominum genus si nunc reuiuisceret Augustinus, quo auctore uitae plerique gloriantur, profecto ne agnosceret quidem clamaretque nihil se minus probaturum fuisse quam hoc uitae genus neque ad superstitionem Iudaeorum, sed ad apostolorum regulam uiuendi rationem instituisse. Sed audio iam dudum, quid mihi respondeant quidam paulo saniores. In minimis uigilandum, ne paulatim defluatur in maiora uitia. Audio et approbo, uerum non paulo magis aduigilandum, ne sic inhaereas minimis, ut a maximis penitus excidas. Ibi periculum euidentius, sed hic grauius. Ita Scyllam fugito, ne in Charybdim incidas. Ista facere salutare est, sed eis inniti perniciosum. Paulus non te uetat elementis uti, sed seruire non uult elementis eum, qui liber est in Christo. Non damnat legem factorum, sed si quis ea legitime utatur. Sine his fortasse pius non eris, sed non ista te pium faciunt. Conducent ad pietatem ita, siquidem in hoc utare. Sin frui coeperis, pietatem omnem semel exstinguunt. Apostolus contemnit opera Abrahae, quae summa fuisse nemo nescit, et tu tuis confidis? Deus aduersatur uictimas et sabbata et neomenias populi sui, quorum omnium ipse fuerat auctor. An audebis tuas obseruatiunculas cum diuinae legis praeceptis conferre? Audi tamen ad ista nauseantem ac stomachantem deum Quo mihi multitudinem uictimarum uestrarum? Plenus sum. Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem uitulorum et agnorum et hircorum nolui. Cum ueneritis ante conspectum meum, quis quaesiuit haec de manibus uestris, ut ambularetis in atriis meis? Ne offeratis ultra sacrificium frustra incensum, abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum et festiuitates alias non feram. Iniqui sunt coetus uestri, calendas uestras et solemnitates uestras odiuit anima mea. Facta sunt mihi molesta, laboraui sustinens. Et cura extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis, et cum multiplicaueritis orationes uestras, non exaudiam uos. Nonne cura obseruationes et ritus sacrorum commemorat, tum multiplicatas orationes, tamquam digito notat eos, qui religionem numero psalmorum aut precum metiuntur? Attende et illam, quam mire diuinum fastidium propheta facundus exaggerat, ut iam nec auribus nec oculis ferre potuerit. Quae tandem obsecro? Nimirum quae ipse tanta religione seruanda tradiderat, quae tanta ueneratione, tot saeculis fuerant a regibus sanctis et prophetis obseruata. Et haec detestatur adhuc in lege carnali, et tu tuis domi tibi natis obseruatiunculis fidis in lege spiritali? Idem alio loco eundem prophetam clamare indesinenter et instar tubae uocem iubet intendere, uidelicet in re seria et acri reprehensione digna, quaeque fere non nisi magna contentione ab istis obtineri queat: Me, inquit, de die in diem quaerunt et scire uias meas uolunt quasi gens, quae iustitiam fecerit et quae iudicium dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae et appropinquare deo uolunt. Quare ieiunauimus, et non aspexisti, humiliauimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor uester. Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud uocabis ieiunium et diem acceptabilem domino? Sed quid hoc esse dicemus? Damnat deus, quod ipse mandarat? Minime. Quid igitur? Sed in carne legis manere et in re nihili confidere, id uero detestatur. Proinde utroque loco, quid uelit accedere, demonstrat. Lauamini, inquit, mundi estote, aùferte malum cogitationum uestrarum de oculis meis. Cum audis mala cogitationum, nonne palam spiritum et internum hominem denotauit? Oculi domini non uident in manifesto, sed in occulto, neque secundum uisionem oculorum iudicat, neque secundum auditum aurium arguit. Nescit fatuas uirgines, foris expolitas, intus inanes. Non nouit eos, qui labiis dicunt: domine, domine. Deinde admonet usum uitae spiritalis non tam in caerimoniis quam in proximi caritate sitam esse: Quaerite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite uiduam. Similia subtexuit et alteri loco de ieiuniis: Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? Dissolue colligationes impietatis. Solue fasciculos deprimentes. Dimitte eos, qui confracti surît, liberos et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos uagosque induc in domum tuam. Cum uideris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quid igitur faciet Christianus? Negliget ecclesiae mandata? contemnet honestas maiorum traditiones? damnabit pias consuetudines? Immo si infirmus est, seruabit ut necessarias, sin firmus et perfectus, tanto magis obseruabit, ne sua scientia fratrem offendat infirmum et occidat eum, pro quo mortuus est Christus. Haec oportet non omittere, sed illa necesse est facere. Non damnantur opera corporalia, sed praeferuntur inuisibilia. Non damnatur cultus uisibilis, sed non placatur deus nisi pietate inuisibili. Spiritus est deus, et spiritalibus uictimis flectitur. Turpe sit Christianis ignorare, quod gentilis quidam poeta non ignorauit. Qui de pietate praecipiens: Si deus, inquit, est animus, nobis ut carmina dicunt, hic tibi praecipue sit pura mente colendus. Ne contemnamus auctorem uel ethnicum uel minutum. Sententia est magno etiam theologo digna et, ut ego quidem deprehendi, tam intellects a paucis quam a nemine non lecta. Ea uero est. huiusmodi: Similia similibus afficiuntur. Tu deum tauro caeso aut thureo uapore moueri magnopere credis, quasi corpus esset. Mens est, et quidem purissima simplicissimaque. Proinde potissimum mente pura colendus est. Tu cereum accensum sacrificium putas. At Dauid: Sacrificium, inquit, deo spiritus contribulatus. Et si despexit sanguinem hircorum sut uitulorum, at cor contritum et humiliatum non despiciet. Si facis, quod tribuitur oculis hominum, multo magis adhibe, quod requirunt oculi dei. Religioso cucullo tegitur corpus, quid tum, si mundanam uestem gerit animus? Si niuea tunica uelatur homo exterior, sint et interioris hominis uestimenta candida sicut nix. Silentium agis foris, multo magis cura, ut uacet mens intus. In templo uisibili demittis genua corporis, nihil agitur, si in templo pectoris stas erectus contra deum. Veneraris lignum crucis, magis sequere mysterium crucis. Ieiunium agis et abstines ab iis, quae non coinquinant hominem, et non contines ab obscoenis sermonibus, qui polluunt et tuam et alienam conscientiam? Corpori subducitur cibus, et anima siliquis porcorum sese ingurgitat? Exornas aedem saxeam, religioni habes loca sacra. Quid refert, si templum pectoris, cuius parietem perfodit Ezechiel, abominationibus Aegyptiis profanatum est? Sabbatum agis foris, et intus omnia uitiorum tumultibus perstrepunt. Non moechatur corpus, sed auarus es, iam moechus est animus. Psallis lingua corporea, sed intus ausculta, quid dicat animus. Ore benedicis, et corde maledicis. Corpore angusta cellula contineris, et cogitatione per totum orbem uagaris. Audis uerbum dei corporeis auribus. Magis audias intus. Quid enim dicit propheta? Nisi audieritis intus, plorabit anima uestra. Quid autem legis in euangelio? Ut uidentes non uideant et audientes non audiant. Et rursum propheta: Aure audietis, et non percipietis. Beati igitur, qui intus audiunt uerbum dei. Felices, quibus dominus intus dicit uerbum, et saluabuntur animae illorum. Hanc aurem iubetur a Dauid inclinare filia regis illa, cuius omnis decor ab intus in fimbriis aureis. Denique quid refert mala non facere, quae affectu concupiscis? Quid refert bona foris agere, quibus diuersa fiunt intus? An magnum est, quod corpore Hierosolymam adis, cum intra temetipsum sit Sodoma, sit Aegyptus, sit Babylon? Non magnum est carneis calcaneis uestigia calcasse Christi, at maximum affectu sequi uestigia Christi. Si maximum est contigisse sepulcrum domini, non maximum erit expressisse mysterium sepulturae? Accusas apud sacerdotem hominem tua peccata, uide quomodo accuses apud deum. Nam apud illum accusare intus odisse est. Tu forte sigillis cereis aut pecuniola aut peregrinatiuncula semel elui culpas credis. Tota erras uia. Intus acceptum est uulnus, intus pharmacum admoueatur necesse est. Corruptus est affectus, amasti quod erat odio dignum, odisti quod erat amandum. Dulce tibi fuit amarum et amarum dulce. Nihil moror, quid exhibeas foris. Sed si mutatis uicibus quod modo amabas odisse, fugere, horrere coeperis, si dulcescit affectui, quod modo fel sapiebat, ita demum sanitatis argumentum accipio. Amauit multum Magdalena, et dimissa sunt ci peccata multa. Quo magis Christum amabis, hoc magis oderis tua uitia; nam odium peccati consequitur amorem pietatis uelut umbra corpus. Malo te semel mores tuos uitiosos intus ac uere odisse quam decies uerbotenus detestari apud sacerdotem. Ergo ut quaedam exempli gratia rettulimus, in toto theatro mundi huius uisibilis, in uetere lege, in noua, in omni mandato ecclesiae, denique in teipso atque in omni negotio humano foris caro quaedam est, intus spiritus. In quibus si non ordinem faciemus praeposterum, sed in his, quae uidentur, non ita multum fiduciae ponentes, nisi quatenus ad meliora momenti quid afferunt, semper ad spiritum et ea, quae caritatis sunt, respiciamus, euademus non tristes ut isti et imbecilles semper pueri (ut prouerbio dicitur), animales, ossa arida (ut apud prophetam est) spiritum non habentia, lethargici, stupidi, rixosi, liuidi, susurrones, sed excelsi in Christo, ampli caritate, robusti et ad utramque fortunam stabiles, ad minima conniuentes, ad summa enitentes, pleni alacritatis, pleni scientiae, quam qui reiciunt, eos reicit et ille scientiarum dominus. Imperitia enim, quam fere comitatur indocilitas et quam Graeci pulchre uocant g-cpiaauriau, sola facit, ut (quod ait Isaias) confidamus in rebus nihili et loquamur uanitates, concipiamus laborem et pariamus iniquitatem, semper seruiamus trepidi atque humiles caerimoniis Iudaicis. De cuiusmodi loquens Paulus: Testimonium, inquit, perhibeo illis, quod zelum quidem dei habent, sed non secundum scientiam. Quid autem ignorabant? Nempe quod finis legis Christus. Christus autem spiritus est, caritas est. Apertius autem Isaias miseram et inutilem istorum seruitutem in carne describit: Propterea, inquit, captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. Non mirum, quod populus seruit elementis huius mundi, uidelicet uulgus indoctum et non nisi de alieno pectore sapiens. Magis mirandum, quod religionis Christianae quasi primates in eadem captiuitate fame intereunt et siti exarescunt. Quare fame intereunt? Quia non didicerunt a Christo frangere panes hordeaceos. Siliquam modo asperam circumlingunt, medullam non eruunt. Quare siti exarescunt? Quia non didicerunt a Mose aquam de spiritali petra elicere. Neque hauserunt de fluminibus, quae de uentre Christi fluunt aquae uiuae. Hoc autem dictum est de spiritu, non de carne. Tu igitur, mi frater, ne tristibus laboribus non multum promoueas, sed mediocri exercitio cito grandis et uegetus euadas in Christo hanc regulam diligenter amplexus, ne uelis cum immundis animalibus humi reptare, sed semper alis illis nitens, quas Plato putat in animis amoris calore elicitas denuo pullulascere, a corpore ad spiritum, a mundo uisibili ad inuisibilem, a littera ad mysterium, a sensibilibus ad intelligibilia, a compositis ad simplicia temetipsum quasi gradibus quibusdam scalae Iacob erige. Ita ad se propinquanti uicissim appropinquabit dominus, et si tu pro uiribus de tua caligine sensuumque strepitu conaberis assurgere, occurret ille commode e luce sua inacessibili et silentio illo incogitabili, in quo non sensuum tantum omnis tumultus, sed et intelligibilium omnium imagines conticescunt. [8,6] Canon sextus. Et quoniam ex tempore scribenti aliud ex alio in mentem uenit, subtexam et sextam regulam superioribus quodammodo cognatam, tam necessariam ad salutem uniuersis quam a paucis curae habitam. Ea est, ut animus ad Christum anhelantis a uulgi tum factis tum opinionibus quammaxime dissentiat nec aliunde quam ab uno Christo pietatis exemplum petatur. Hoc est enim unicum archetypum, unde quisquis uel unguem discesserit, a recto discedit atque extra uiam currit. Proinde Plato grauiter profecto, ut pleraque, in Politia sua negat eum uirtutem constanter tueri posse, qui de turpi atque honesto nullis certis opinionibus mentem imbuerit. At quanto perniciosius est falsas opiniones de iis, quae ad salutem pertinent, animo penitus insidere? Quare hoc uel in primis curandum putat, ut custodes illi, quos oportet omni turpitudine uacare, quam optimas opiniones de fugiendis atque expetendis easque quam certissimas, tamquam leges quasdam sanctissimas animo insculpant suo. Quicquid enim persuasione penitus inhaesit animo, id quisque moribus exprimit. Eoque praecipua Christianorum cura huc intendi deberet, ut pueri iam Inde ab incunabulis inter ipsas blanditias nutricum et parentum oscula, inter litteratorum manus persuasiones imbibant Christo dignas, propterea quod nihil uel altius insidit animo uel haeret tenacius quam quod rudibus (ut inquit Fabius) annis inditur. Procul procul ab auriculis infantilibus amatoriae cantiunculae, quas domi forisque cantillant Christiani spurciores, quam unquam ehtnicorum uulgus receperit. Non audiant accepta iactura rei materculam eiulantem, non amissa sorore se miseram ac destitutam clamitantem. Non audiant patrem ignauiam opprobrantem ei, qui iniuriam non cum fenore retulit, non admirantem eos, qui rem quocumque modo fecerunt amplissimam. Ingenium hominis ad uitia procliue perniciosum exemplum statim arripit non aliter quam ignem uicinum naphtha. Quamquam idem hoc nulla non aetate agendum, ut omnes uulgi errores ab ipsis usque radicibus ex animo reuellantur atque in eorum locum salutares opiniones inserantur adeoque roborentur, ut nullis rebus queant conuelli. Quod qui fecerit, is nullo negotio uirtutem sua sponte sequetur et secus agentes miseratione, non imitatione dignos iudicabit. Huc enim pertinet illud a Socrate non absurde dictum, quamquam ab Aristotele reprehensum, uirtutem nihil aliud esse quam scientiam fugiendorum atque expetendorum. Non quod non uiderit discrimen inter cognitionem honesti atque amorem, sed quemadmodum Demosthenes pronuntiationem primum, secundum ac tertium in eloquentia respondit esse, uidelicet adeo praecipuam partem significans, ut in ea totam esse duceret, itidem Socrates agens cum Protagora argumentis euincit tantum in omni uirtute momenti scientiam afferre, ut peccata non aliunde proficiscantur quam a falsis opinionibus. Etenim et qui Christum amat et qui uoluptatem, pecuniam, honorem falsum amat, nimirum utrique dulce bonum ac pulchrum sequuntur. At hi labuntur inscitia pro dulci amplectentes, quod est acerbissimum, pro acerbo fugientes, quod est dulcissimum, item pro bono ac lucro sequentes, quod merum est detrimentum, pro damno timentes, quod unicum est lucrum, id pulchrum iudicantes, quod est foedum, id pudendum opinantes, quod solum est gloriosum. Porro si cui penitus persuasum sit ac iam ueluti cibus in animi substantiam sit traiectum solam uirtutem optimam esse, dulcissimam, pulcherrimam, honestissimam, utilissimam, contra turpitudinem unicum esse malum, cruciatum foedum, erubescendum, damnosum atque haec non opinione populari, sed ipsa natura rerum metiatur, fieri non potest, ut a constante persuasione diu in malis haereat. Pessimus enim iam olim tum uiuendi tum sentiendi auctor uulgus est. Neque unquam ita bene actum est cum rebus humanis, ut non pessima placuerint plurimis. Caue sic cogites: "Hoc nemo non facit; his uestigiis maiores mei sunt ingressi; hac in sententia est ille tantus philosophus, tantus theologus. Sic uiuitur a magnatibus; hoc regium est institutum; hoc et episcopi et pontifices summi factitant." Hi profecto uulgus non sunt. Nihil te moueant ingentia nomina. Ego uulgum non loco, sed pectore metior. Vulgus sunt, quicumque in specu illo Platonico uincti suis affectibus inanes rerum imagines pro uerissimis rebus admirantur. Nonne praepostere faciat, si quis non lapidem regulae, sed regulam lapidi conetur applicare? Nonne multo absurdius, si quis non hominum mores ad Christum, sed Christum ad hominum uitam laboret inflectere? Non ideo rectum puta, quia primores, quia maxima pars hominum factitat, sed ita demum rectum est, quod fit, si quadrat ad regulam Christi. Immo hoc ipso tibi suspectum quid esse oportet, quod plurimis placet. Pusillus grex est et erit semper, cui cordi est Christiana simplicitas, paupertas, ueritas. Pusillus est, sed beatus, quippe cui soli debetur regnum caelorum. Arcta est uia uirtutum et a perpaucis calcata, sed non alia ducit ad uitam. Prudens aedificator utrum tandem ab usitatissimo an ab optimo opere petit exemplum? Pictores non nisi optimas tabulas sibi proponunt. Exemplum nostrum Christus est, in quo uno omnes insunt beate uiuendi rationes. Hunc sine exceptione licebit imitari. Ceterum in probatis uiris eatenus unumquodque in exemplum uocare conueniet, quatenus respondebit cum archetypo Christi. De uulgo autem Christianorum sic existima nullum unquam fuisse corruptius ne apud ethnicos quidem, quantum ad opiniones de moribus attinet. Ceterum de fide quid sentiant, uiderint ipsi. Hoc certe indubitatissimum est fidem sine moribus fide dignis adeo nihil iuuare, ut etiam in cumulum cedat damnationis. Euolue ueterum annales et confer horum temporum mores. Quando uera probitas despectior? quando sic in pretio habitae diuitiae undecumque partae? Quo unquam saeculo uerius illud Horatianum: Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina pecunia donat? Et illud eiusdem: Nam genus et uirtus nisi cum re uilior alga est. Quis iam non serio legit ironiam illam satiricam: O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum, uirtus post nummos? Quando luxus solutior? Quando stupra adulteria uel latius patuerunt uel impunitiora fuere uel minus in probro? Dum in aliis suis uitiis indulgent principes et quisque speciosum factu ducit, quicquid in aulicorum mores abiit. Cui non extremum malum ac probrum uideur pauperies? Olim in scortatores, in sordidos, in gloriosos, in admiratores pecuniae etiam de plaustris famosa scommata iaciebantur, in spectaculis gentilium scite notatis uitiis applaudebatur a uulgo, quibus nunc a Christianorum proceribus male laudatis applauditur. Non tulerunt theatra Atheniensium histrionem e tragoedia quapiam Euripidis saltantem uerba cuiusdam auari unam pecuniam reliquis humanae uitae commodis praeferentis ac plane futurum erat, ut actorem cum tota fabula exploderent eicerentque, ni mox assurgens poeta paulisper etiam manere iussisset ac spectare, quorsum admirator ille auri esset euasurus. Quam multa sunt apud illos exempla eorum, qui e bene administrata republica praeter honestam opinionem nihil in tenuem familiam rettulerunt, qui fidem pecunia, qui pudicitiam uita potiorem habuerunt; qui neque prosperis rebus insolescere neque aduersis frangi potuerunt, qui honesta pericula uoluptatibus anteposuerunt, qui sola conscientia recti contenti neque honores neque opes neque reliqua fortunae commoda desiderabant. Et ut ne commemorarem Phocionis sanctitatem, Fabricii diuitiis potiorem paupertatem, Camilli magnanimitatem, Bruti seueritatem, Pythagorae pudicitiam, Socratis inexpugnabilem continentiam, Catonis integritatem ac mille pulcherrima omnium uirtutum decora, quae passim in Lacedaemoniorum, in Persarum, in Atheniensium, in Romanorum annalibus leguntur magno quidem nostro pudore: Diuus Aurelius Augustinus, ut ipse de se in commentariis confessionum suarum testatur, iam multo priusquam Christum indueret, contempserat pecuniam, pro nihilo habebat honores, gloria non commouebatur, uoluptatibus autem usque adeo frena negarat, ut homo adolescens una muliercula contentus esset, cui et coniugii fidem seruabat. Hos animos, haec exempla inter aulicos, inter ecclesiasticos, addam et inter monachos non temere quis inuenerit. Aut si quis huiusmodi exstiterit, ilico uelut asinus inter simias ostentui ac risui erit, delirus, hebes, hypocrita, rerum imperitus, melancholicus, amens omnium una uoce dicetur ac ne homo quidem iudicabitur. Sic Christiani Christi doctrinam ueneramur, sic exprimimus, ut nihil uecordius, nihil abiectius, nihil magis pudendum iam uulgo habeatur quam uere ac toto pectore esse Christianum. Quasi aut Christus frustra uersatus sit in terra aut alius sit nunc quam olim Christianismus aut non ex aequo pertineat ad omnes. Ab his igitur uolo te toto animo dissentire et rerum omnium pretia unius Christi communione metiri. Quis uulgo non praeclarum autumat atque inter praecipua bona ponendum claris maioribus prognatum esse? Id quod nobilitatem nominant. Nihil te moueat, cum audis huius saeculi prudentes, uiros graues summaque auctoritate praeditos, admodum serio de stemmatum gradibus adductis superciliis tamquam de re uehementer ardua disserentes et magno conatu magnas nugas effutientes, cum uides alios sic auorum atque atauorum imaginibus tumentes, ut reliquos prae se uix homines esse iudicent. Sed horum errorem Democritico risu prosequens id, quod res est, reputa unicam ac summam esse nobilitatem in Christo renatum esse, illius insitum esse corpori, unum corpus et unum spiritum fieri cum deo. Sint alii regum filii, tibi maximum sit, quod et es et diceris filius dei. Illi sibi placeant, quod in aulis principum uersentur, tu elige cum Dauid abiectus esse in domo dei. Attende, quos elegerit Christus: infirmos, stultos, ignobiles secundum mundum. In Adam omnes ignobiles nascimur, in Christo omnes unum sumus. Vera nobilitas est inanem contemnere nobilitatem. Vera nobilitas est seruum esse Christi. Hos tibi maiores esse puta, quorum uirtutes aemularis. Audi, quid in euangelio dixerit optimus aestimator nobilitatis aduersus Iudaeos, qui se iactabant de generis auctore Abraham. Quali uero auctore? Non tantum illustri, non solum opulento, non modo uictore regum, sed ob diuinas uirtutes diuinis ornato praeconiis. Quis istud non insigne, non gloria dignum existimet? Audi, quid audierint: Vos ex patre diabolo estis et opera patris uestri facitis. En tibi Paulus et ipse ad magistri regulam generositatem aestimans: Non enim, inquit, omnes qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitae, neque qui secundum semen sunt Abrahae, omnes sunt filii. Pudenda ignobilitas, seruire turpitudini, cum Christo nullam habere cognationem, qui non agnoscit, nisi qui faciunt uoluntatem patris sui, qui in caelis est. Turpiter spurius est, qui patrem habet diabolum, habet autem, qui illius opera facit, nisi mentitus est Christus. Sed non nouit mentiri ueritas. Suprema generositas est et filium et haeredem esse dei, fratrem autem et cohaeredem esse Christi. Illorum insignia quid sibi uelint, ipsi uiderint. Christianorum insignia sunt communia quidem omnibus, sed tamen illustrissima crux, corona spinea, claui, lancea, stigmata domini, quae Paulus in corpore suo se gestare gloriatur. De nobilitate itaque uides quanto alia te sentire uelim quam uulgus opinatur. Eum uero, qui plurimum auri domi congessit, quis non uulgo beatum, diuitem ac felicem uocat? Tu sat beatum, immo solum beatum iudica, qui Christum, qui summum bonum possidet. Qui pretiosam illam margaritam bonae mentis uel regum omnium uel corporis etiam dispendio mercatus est. Qui thesaurum inuenit sapientiae cunctis opibus pretiosioris. Qui a Christo ditissimo aurum emit ignitum probatum, ut locuples fiat. Quid igitur sunt ista, quae multitudo miratur, aurum, gemmae, praedia? Falso nomine diuitiae, uero spinae, quae semen diuini. uerbi suffocant iuxta parabolam euangelicam, sarcinae surît, quibus onusti nec possunt per arctam uiam Christum nudum sequi nec per ostium humile intrare in regnum caelorum. Ne pilo quidem ternetipsum meliorem puta, si uel Midas uel Croesos opibus uincas, sed alligatiorem, impeditiorem, onustiorem. Abunde sat habet, qui ista fortiter potest contemnere. Satis prospectum est ei, cui nihil defuturum promisit Christus. Non esuriet, cui sapit manna uerbi diuini. Non erit nudus, qui Christum induit. Hoc solum damnum existima, quoties aliquid de pietate decessit et uitiis accreuit. Ingens lucrum puta, cum mens accessione uirtutis facta est melior. Nihil tibi deesse puta, si eum possides, in quo sunt omnia. Quid autem hoc est, quod miseri uoluptatem nominant? Profecto nihil minus, quam quod dicitur. Quid igitur? Mera insania est et plane (quod Graeci dicere solent) Aiacis risus, dulce uenenum, blanda pernicies. Vera et unica uoluptas gaudium est purae conscientiae. Lautissimae epulae sunt studium sanctarum scripturarum, iucundissimae cantilenae psalmi spiritussancti, festiuissima societas communio sanctorum omnium. Summae deliciae fruitio ueri. Tu modo purga oculos, purga aures, purga palatum, et incipiet tibi dulcescere Christus. Quo uere gustato etiam si Milesii, Sybaritae, Asoti, Epicurei, breuiter uniuersi uoluptatum architecti omnes suas illecebras in unum conferant, prae uno illo nausea uidebuntur. Non id protinus dulce est, quod sapit, sed quod sano sapit. Si febrienti aqua uinum sapit, nemo istud uoluptatem nominat, sed morbum. Erras, si non credis piis hominibus longe iucundiores esse suas lacrimas quam impiis risus, cachinnos iocosque suos. Non his dulcius esse ieiunium quam illis attagenes, Phasides aues, perdices, acipenseres aut rhombos suos. Horum frugales mensulas olusculis et leguminibus Pythagoricis instructas non longe lautiores esse quam istorum sumptuosa fastidia. Denique uera uoluptas est amore Christi falsis deliciis non sollicitari. Iam amoris et odii uocabulis uide quam mundus abutatur. Cum adolescens insanus puelam deperit, id uulgus amorem appellat, cum nullum uerius sit odium. Verus amor uel suo dispendio commodis alienis consulere cupit. Ille quo nisi ad suam uoluptatem spectat? Igitur non illam, sed semetipsum amat, quamquam ne se quidem amat. Nemo enim alium amare potest, nisi se prius amarit, sed recte. Nemo quamquam odisse potest, nisi se prius oderit. Verum bene amare nonnunquam bene odisse est et recte odisse amasse est. Ergo qui ob tantillum commodum (ut putat) suum puellae blanditiis et muneribus tendit insidias, ut illi quod habet optimum eripiat, integritatem, pudorem, simplicitatem, bonam mentem, famam, utrum hic odisse an amare tibi uidetur? Profecto nullum hoc odio odium atrocius. Cum inepti parentes liberorum uitiis indulgent, uulgo aiunt, quam tenere hi suos amant filios. Immo quam crudeliter oderunt, qui, dura suis morem gerunt affectibus, liberorum salutem habent neglectui. Quid aliud nobis precatur hostis inuidentissimus diabolus, quam ut hic impune peccantes in aeternum incurramus supplicium? Lenem magistrum et misericordem principem uocant, qui sceleribus quibusdam uel conniuet uel etiam fauet, ut hoc peccent licentius, quo impunitius. At quid aliud minatur per prophetam dominus iis, quos sua misericordia putat indignos? Et non uisitabo, inquit, super filias uestras, quando fornicantur, et super nurus uestras, quando adulterantur. Dauid uero, quid promisit? Visitabo, inquit, in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum. Misericordiam auteur meam non dispergam ab eis. Vides, ut in Christo nouentur omnia et rerum uocabula permutentur. Qui seipsum mâle amat, is capitaliter odit. Qui in sese male misericors est, is crudelissime saeuit. Bene curare negligere est. Bene laedere prodesse est. Bene perdere seruare est. Ipse tibi curae eris, si carnis desideria contempseris. Si bene saeuieris in uitia, hominem beneficio iuueris. Si peccatorem occideris, hominem seruaueris. Si perdideris, quod fecit homo, restitueris, quod fecit deus. Age uero iam potentiam et imbecillitatem, fortitudinem et ignauiam quid esse putat error popularis? Nonne potentem nominant eum, qui quem uelit facile queat laedere? Quamquam odiosa nimium potentia est nocere posse, id quod est istis cum cantharidibus et scorpiis atque ipso adeo diabolo commune, uidelicet dare malum. Solus deus uere potens est, qui nocere nec potest, si uelit, nec uult, si possit, quippe cuius natura est benefacere. Sed potens iste quomodo tandem laedet hominem? Eripiet pecuniam, pulsabit corpus, adimet uitam? Si pio homini id facit, beneficium pro maleficio dedit, sin improbo, hic occasionem quidem administrauit, sed ille ipse sibi nocuit. Nemo enim nisi a seipso laeditur. Nemo alium parat laedere, nisi longe grauius ipse sese laedat prius. Damnum pecuniae mihi dare paras, iam tu caritate amissa damnum grauissimum tibi ipsi dedisti. Non potes mihi uulnus infligere, quin ipse prius uulnus multo atrocius acceperis. Non adimes mihi uitam corporis, nisi tute tibi prius animam iugularis. At Paulus ad inferendam iniuriam imbecillis, ad ferendam ualidissimus nonne gloriatur sese in Christo posse omnia? Fortem et animosum uulgo nominant eum, qui ferox et impotentis animi ad quamtumuis leuem iniuriam efferuescit iracundia et conuicium conuicio, maleficium maleficio retaliat. Contra qui acceptam iniuriam mussitat ac dissimulat, hunc ignauum, pusillanimem, instrenuum appellitant. Immo quid alienius a magnitudine animi quam uerbulo dimoueri a statu mentis et adeo alienam stultitiam non posse contemnere, ut hominem te non putes esse, nisi maleficium maleficio superaris? At quanto fortius animo excelso et amplo nullam iniuriam non posse negligere, insuper et pro maleficio beneficium reddere? Non ego fortem dixerim, qui in hostem audeat, qui moenia superet, qui uita contempta omnibus periculis obiciat caput, id quod est paene gladiatoribus omnibus commune. At animum qui possit uincere, qui ex animo bene uelle male uolentibus, bene mereri de male merentibus, bene precari male precantibus, huic denique debetur cognomen fortis atque magnanimi. Excutiamus et illud, quid mundus gloriam, ignominiam ac pudorem nominet. Laudaris. Ob quid et a quibus? Si ob turpia et a turpibus, ista uero falsa est gloria et uera ignominia. Vituperaris, rideris. Qua gratia et a quibus? Ob pietatem, ob innocentiam utique a malis. Non ista est ignominia, sed nulla uerior gloria. Esto sane uel uniuersus mundus explodat exsibiletque, non potest non esse gloriosum, quod approbat Christus. Et si quicquid est mortalium applaudat atque acclamet euge euge, non potest non esse pudendum, quod deo displicet. Prudentiam uulgo uocant rem parare strenue, partam probe constabilire et porro in posterum perspicere. Sic enim passim et serio loquentes audimus : "Frugi homo est, catus, cordatus, consultus, prouidus" de iis, qui breui rem faciunt lautiorem. Hoc mundus, qui et mendax est ipse, et pater eius. At quid dicit ueritas? Stulte, inquit, hac nocte repetent a te animam tuam. Expleuerat horrea messibus, instruxerat commeatu omnes apothecas, abunde multum pecuniae domi condiderat, nihil restare putabat, non (quod ferae faciunt) ut congestis opibus inops custos incubaret, quemadmodum draconem uellus aureum seruasse poetae fabulantur, sed uti partis frueretur, et tamen hunc stultum appelle euangelium. Quid enim stultius, quid uecordius quam umbris inhiantem res ueras amittere, id quod solemus in cane illo Aesopico ridere. Et in Christianorum moribus non magis ridendum est uel flendum potius? Incallidus mercator habeatur, quem comicum illud fugerit: Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum, qui praesens lucellum admittat, quod non ignoret ingens dispendium consecuturum. Quanto inconsultius huic umbraticae uitae omnibus horis nutanti tanta sollicitudine prospicere, quod tamen fuerat suppeditandum a deo, et in futuram uitam nihil consulere, quam semper calamitosissimam exigamus oportet, nisi fuerit ingenti cura prospectum? Alium errorem accipe: Sollertem et rerum peritum uotant, qui rumusculos omnes captans nouit, toto quid fiat in orbe. Quae fortuna mercatuum, quid Britannorum tyrannus moliatur, quid nouatum Romae, quid ortum in Galliis, quomodo Dacae uictitent et Scythae, quid consultent principes. Breuiter qui omni de negotio apud omne genus hominum garrire calleat, eum aiunt sapere. Quid autem incogitantius, quid inscitius quam quae procul fiant et ad te nihil attinent, ea uestigare, quae uero in tuo pectore gerantur et uel sola ad te pertinent, de iis ne cogitare quidem? Narras mihi tumultus Britannicos, narra magis, quid in tuo pectore tumultuentur ira, inuidia, libido, ambitio; quam prope iam istae sub iugum missae sint; quae spes uictoriae, quanta belli pars profligata, quam instructa ratio. In his si uigilans, si auritus pariter et oculatus, si sagax, si circumspectus fueris, sollertem te pronuntiabo. Atque illud, quod in nos mundus solet iacere, in ipsum retorquebo. Nequiquam sapit, qui sibi nihil sapit. Ad hunc modum si omnes mortalium curas, gaudia, spes, metus, studia, sententias excusseris, inuenies plena erroris omnia. Dum bonum dicunt malum et malum bonum, dum dulce faciunt amarum, amarum dulce, lucem faciunt tenebras et tenebras lucem. Et haec quidem hominum multo maxima turba est. Verum oportet hos simul et contemnere, ne similis illorum esse uelis, et miserescere, ut eos tui similes fieri cupias, atque (ut Augustini uerbis utar) tum flere conuertit irridendos, tum irridere flendos. Noli in malis conformari huic saeculo, sed reformare in nouitate sensus tui, ut probes non quae mirentur homines, sed quae sit uoluntas dei bona et beneplacens et perfecta. Periculo proximus es planeque labascis, si circumspectare coeperis, quid agant plerique, si captare, quid sentiant. Tu uitae ac lucis filius sepeliant sine mortui mortuos suos, caeci caecorum duces simul in foueam abeant. Caue quoquam ab exemplari tuo Christo cordis oculos dimoueas. Non errabis ueritatis ductum sequens. Non impinges in tenebris post lumen ambulans. Hoc praelucente si fucata bona a ueris, si uera mala a falsis secreueris, horrebis, non imitaberis caecitatem multitudinis ad inanissima rerum ludibria uicibus quibusdam affectionum irae, inuidiae, amoris, odii, spei, metus, gaudii, doloris quouis Euripo inquietius aestuantis. Brachmani, Cynici, Stoici mordicus sua dogmata tueri solent et reclamante mundo, explodentibus, exsibilantibus omnibus tamen urgent pertinaces, quod sibi semel persuaserunt. Aude et tu sectae tuae decreta penitus in animo figere, aude securus ac totus in auctoris tui sententiam pedibus discedere. Opiniones Christiano dignae. Haec semper apud te constent ueri Christianismi paradoxa, uti ne quis Christianus se sibi natum esse putet neque sibi uelit uiuere, sed quicquid habet aut est, id omne non sibi tribuat, sed deo auctori ferat acceptum, omnia sua bona omnibus existimet esse communia. Proprietatem Christiana caritas non nouit. Pios amet in Christo, impios propter Christum, qui nos adhuc inimicos sic dilexit prior, ut se totum nobis redimendis impenderit. Illos complectatur, quod boni sint, hos nihilominus, ut bonos reddat. Neminem prorsus hominem oderit, non utique magis quam fidelis medicus odit aegrotum. Vitiis tantum sit inimicus. Quo grauior est morbus, eo maiorem curam adhibebit pura caritas. Adulter est, sacrilegus est, Turca est: exsecretur adulterum, non hominem; sacrilegum aspernetur, non hominem; Turcam occidat, non hominem. Det operam, ut impius pereat, quem ipse se fecit, sed ut seruetur homo, quem fecit deus. Omnibus ex animo bene uelit, bene precetur, benefaciat. Neque noceat commeritis et prosit immerentibus. Omnium commodis perinde ut suis aggratuletur. Omnium incommodis non secus quam suis indoleat. Nimirum hoc est, quod iubet apostolus, flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus. Immo grauius alienum malum ferat quam suum. De fraterno bono laetior sit quam de proprio. Non est Christiani sic cogitare: Quid mihi rei cum isto? Albus aterue sit nescio, ignotus est, alienus est, nihil unquam bene de me meritus est; laesit aliquando, nunquam profuit. Nihil horum, tantum memineris, quo merito tibi quae praestiterit Christus, qui suam in te beneficentiam non in se, sed in proximo uoluit retaliari. Tantum uide, quibus egeat ille et quid tu possis. Tantum hoc cogita: Frater est in domino, cohaeres in Christo, eiusdem corporis membrum, eodem redemptus sanguine, fidei communis socius, ad eandem gratiam et felicitatem futurae uitae uocatus. Quemadmodum dixit apostolus: Unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae, unus dominus et una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Alienus esse qui potest, quicum tibi tam multiplex intercedit unitatis copula? Apud gentiles momenti non nihil afferant uel ad beneuolentiam uel ad maleuolentiam illae rhetorum circumstantiae: Conciuis est, affinis est, cognatus est aut contra; familiaris, amicus paternus, bene meritus, gratus, honesto loco natus, opulentus aut secus. In Christo aut nihil sunt aut iuxta Paulum unum et idem sunt haec omnia. Hoc unum tibi obuersetur ob oculos et satis sit: Caro mea est, frater est in Christo. Quod in membrum confertur, nonne in uniuersum corpus redundat atque inde in caput? Omnes sumus inuicem membra. Membra cohaerentia constituunt corpus; corporis caput Iesus Christus; Christi caput deus. Tibi fit, singulis fit, Christo fit, deo fit, quicquid unicuilibet membro fit seu bene seu male. Haec omnia unum sunt: deus, Christus, corpus et membra. Non recte inter Christianos locum habet illud: pares cum paribus et illud: dissimilitudo mater odii. Quorsum enim dissensionum uocabula, ubi tanta est unitas? Non sapit Christianismum, quod uulgo aulicus oppidano, rusticus urbano, patricius plebeio, magistratus priuato, diues pauperi, clarus obscuro, potens imbecilli, Italus Germano, Gallus Britanno, Britannus Scoto, grammaticus theologo, grammatico dialecticus, iurisperito medicus, doctus idiotae, eloquens infacundo, caelebs marito, iuuenis seni, clericus profano, sacerdos monacho, Minor Coletae, Carmelita Iacobitae et, ne omnia discrimina referam, nugatoria in re dissimilis dissimili est iniquior. Ubi caritas, quae et hostem diligit, quando cognomen commutatum, quando color uestis nonnihil diuersus, quando cingulus aut calceus et similia deliramenta hominum me tibi faciunt inuisum? Quin potius pueriles istas nugas mittimus et illud, quod ad rem pertinet, prae oculis habere consuescimus, quod multis locis inculcat Paulus omnes nos in Christo capite unius esse corporis membra, eodem animata spiritu, si tamen in illo uiuimus, ut neque felicioribus membris inuideamus et imbecillioribus libenter subueniamus. Ut intelligamus nos ipsos accepisse beneficium, cum beneficium praestitimus proximo, nos laesos, cum nocitum est fratri. Neque quisquam proprie sibi studeat, sed pro sua uirili quisque quod accepit a deo in commune conferat, ut illo refluant omnia, unde fluxerunt, puta a capite. Hoc uidelicet est, quod Paulus scribit Corinthiis : Sicut enim, inquiens, corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue gentiles, siue serui siue liberi, et omnes in uno spiritu potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris : non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit deus membra unumquodque eorum in corpore sicut uoluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest autem oculus dicere manui: opera tua non indigeo, aut iterum caput pedibus: non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed deus temperauit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. Vos autem estis corpus Christi et membra de membro. Consimilia scribit Romanis: Sicut enim, inquit, in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. Rursum ad Ephesios: Veritatem autem, inquit, facientes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Et alibi iubet inuicem alios aliorum onera gestare, quoniam sumus inuicem membra. Vide igitur, num ad hoc corpus pertineant, quos passim audis ad hunc modum loquentes: "Mea res mihi haereditate obuenit, iure, non fraude possideo. Cur ea non meo arbitratu utar atque abutar? Cur iis dem Inde quicquam, quibus nihil debeo? Profundo, perdo, meum est quod perit, aliorum nihil interest." Membrum tuum ringitur inedia, et tu ructas perdicum carnes. Frater nudus horret, tibi tantum uestium tineis et carie uitiatur. Tibi mille aureos unius noctis alea perdidit, dum interim misera quaepiam puella adigente egestate pudicitiam suam prostituit et perit anima, pro qua Christus impendit animam suam. Tu dicis:"Quid mea? Quod meum est, pro meo arbitrio tracto." Et postea isto cum animo tibi uideris Christianus, qui ne homo quidem sis? Audis in coetu multorum laedi famam huius atque illius, tu taces aut forte arrides obtrectanti. "Confutassem", inquis, "si quid ad me pertinuissent quae dicebantur. At nihil mihi cum illo, qui laedebatur." Ergo nihil tibi cum corpore, si nihil cum membro. Ne cum capite quidem aliquid, si nihil cum corpore. Vim ui (inquiunt) ius est repellere. Nihil moror, quid leges imperatoriae permittant, hoc demiror, unde istae uoces in mores Christianorum peruenerint. Nocui, sed lacessitus. Malui dare malum quam in me admittere. Esto, non puniunt leges humanae, quod indulserunt. At quid facturus est Christus imperator tuus, si suae legi fraudem feceris, quae exstat apud Matthaeum? Ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram, et ei, qui uult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque te angariauerit mille passus, uade cum illo et alia duo. Diligite inimicos uestros et benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Respondes: "Non mihi ista dixit. Dixit apostolis, dixit perfecus." Nonne audisti, ut filii patris uestri sitis? Si filius dei non cupis esse, nihil ad te pertinet lex. Quamquam ne bonus quidem est, qui perfectus esse nolit. Accipe et illud, si mercedem non desideras, nihil ad te mandatum. Sequitur enim: Si diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habetis? Quasi dicat: nullam. Neque enim istud facere uirtus est, sed non facere scelus est. Neutri debetur quicquam, ubi par relatum est pari. Audi Paulum magnum Christianarum legum et consultum et interpretem: Benedicite persequentibus uos. Benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Si fieri potest, quod ex uobis est cum omnibus hominibus pacem habentes, non uosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi uindicta et ego retribuam, dicit dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. "Quid igitur futurum est", inquis, "si procacitatem alienam mea lenitate aluero et ueterem ferendo iniuriam inuitaro noxam?" Si potes malum sine tuo malo uel effugere uel depellere, nemo te uetat facere. Sin minus, caue dixeris: "Facere satius est quam pati." Si potes, emenda uel beneficiis obruens uel mansuetudine uincens. Sin aliter, praestat alterum perire quam utrumque, praestat te patientiae lucro ditescere, quam mutua talione mali malos ambos fieri. Ergo Christianum decretum sit cum omnibus amore, mansuetudine, beneficio, certare; contentione, odio, obtrectatione, cotumelia, iniuria uel infimis etiam libenter cedere. Sed indignus est, cui benefiat, cui concedatur. At dignum te, ut facias, dignus Christus, ad cuius gratiam fit. "Neque laedere quemquam uolo", aiunt,"neque laedi me patiar." Immo tu laesus ex animo remitte noxam cauens, ne quid sit, quod quisquam tibi remittat. Tarn obseruans esto in uitanda culpa tua quam facilis ad remittendam alienam. Quo maior es, hoc te magis magisque submittas, ut omnibus in caritate inseruias. Si claro genere es, non obscurabunt, sed decorabunt nobilitatem generis mores Christo digni. Si doctus es, hoc modestius imperitorum inscitiam feras et emendes. Hoc fratri plus debes, quo plus tibi creditum est. Diues es, memineris dispensatorem esse te, non dominum ac sollicitus uide, quomodo rem communem tractes. Tu credebas solis monachis interdictam esse proprietatem, indictam paupertatem? Errasti, utrumque ad omnes Christianos pertinet. Lex te punit, si quid alieni sustuleris. Non punit, si tuum fratre egente subtraxeris. At utrumque puniet Christus. Si magistratus es, ne te faciat honor ferociorem, sed onus sollicitiorem. "Non gero", inquis, "munus ecclesiasticum, non sum pastor aut episcopus". Demus istud, at num etiam Christianus non es? Ipse uideris cuias sis, si ecclesiasticus non es. Adeo Christus in contemptum uenit mundo, ut pulchrum existiment et regium nihil cum eo habere commercii, hoc quemque contemptiorem esse, quo fuerit illi copulation. An non audis cotidie ab iratis laicis atrocis conuicii loco nobis in os iaci clerici, sacerdotis et monachi uocabula, idque prorsus non alio animo ac uoce, quam si incestum aut sacrilegium exprobrarent? Equidem demiror, cur non etiam baptismum obiciant, cur non etiam cum Saracenis Christi cognomen probri uice impingant. Si malum clericum aut indignum sacerdotem dicerent aut monachum irreligiosum, ferendi erant, quippe qui mores hominum notarent, non uirtutis professionem contemnerent. Sed qui sibi stupra uirginum, res bello raptas, pecuniam alea uel partam uel perditam et id genus plurima facinora gloriae ducunt, in alium uero nihil habent contemptius aut probrosius aut magis pudendum, quod obiectent, quam monachi aut sacerdotis uocabulum, nimirum obscurum non est, quid de Christo sentiant isti solo nomine Christiani. Non est alius episcoporum, alius magistratuum ciuilium dominus. Eiusdem uices gerunt utrique. Eidem utrique reddenda erit ratio. Si alio quam ad illum respicis uel suscipiens magistratum uel gerens, nihil refert, si te mundus non uocat Simoniacum, ille certe ut Simoniacum puniet. Si publicum munus ambis, non ut prosis in commune, sed ut priuatim rei tuae consulas, ut ulciscaris, quibus male uis, magistratus tuus latrocinium est apud deum. Insequeris praedones, non uti suum recipiat qui spoliatus est, sed ne non sit apud te, quod apud praedones est. Quantulum quaeso inter te et illos interest? Nisi forte quod illi quidem mercatorum, tu praedonum es praedo. In summa, nisi hoc animo geris magistratum, ut paratus sis non dicam rei, sed et capitis iactura quod iustum est tueri, non approbabit Christus administrationem tuam. Addam et illud ex Platonis sententia neminem esse magistratu dignum, qui libenter gerit magistratum. Si princeps, caue ne te incantent maleficae illae assentatorum uoces:"Dominus es, supra leges liber es. Omnia tibi iusta, omnia honesta. Tibi licet, quicquid libet." Nihil ad te, quae uulgo dicuntur a sacerdotibus. Immo tu, id quod res est, existima unum omnium esse dominum Christum Iesum, cuius te quam simillimum esse oportet, quippe cuius uices geris. Huius disciplina nulli praestanda exactius quam tibi, a quo seuerius rationem exacturus quam ab aliis. Non protinus ius esse putato quod uis, sed id tantum uelis, quod ius est. Quod ulli mortalium turpe futurum erat, id ne tibi quidem putaris honestum. Immo ne illa quidem tibi permitte, quae uulgo solent condonari. Quod in aliis delictum, in te flagitium fore puta. Honorem, admirationem, dignitatem, gratiam, auctoritatem, non opes tibi concilient plebeis maiores, sed mores emereantur popularibus meliores. Non ea discat in te mirari uulgus, quibus illa ipsa facinora inuitantur, in quae tu cotidie animaduertis. Tolle admirationem diuitiarum, ubi fures, peculatores, sacrilegi, praedones? Tolle admirationem uoluptatum, ubi raptores atque adulteri? Quoties splendidior apud tuos uideri uis, ne stultorum oculis opes tuas explices; cura felicior, ne luxum et uoluptates ostentes. In te primum discant ista contemnere, discant suspicere uirtutem, in pretio habere frugalitatem, applaudere temperantiae, honorem habere modestiae. Ne quid eorum tuis in moribus appareat, quae tui fasces in populi moribus puniunt. Optime recideris maleficia, si materiam maleficiorum, diuitias et uoluptates, in te non uiderint magni fieri. Ne quem uel media de plebe prae te contempseris. Commune ex aequo pretium est, quo utrique estis redempti. A contemptu te non strepitus ambitionis, non ferocitas, non arma atque satellites uindicent, sed uitae integritas, seueritas ac mores ab omnibus populi uitiis incorrupti. Nihil prohibet in obeundo principatum summum tenere locum et in caritate nullum discernere locum. Hoc principatum esse puta non opibus praecedere, sed quamplurimum omnibus prodesse. Non ea, quae publica sunt, in tuum commodum uerte, sed quae tua sunt teque ipsum totum ad publicam utilitatem effunde. Multa tibi debet populus, at tu illi debes omnia. Ambitiosa nomina inuicti, sacrosancti, maiestatis etsi coguntur ferre aures, animus certe non agnoscat, sed haec omnia in Christum, cui soli competunt, referas. Laesae maiestatis crimen, quod alii tragica uoce efferunt, apud te leuissimum sit. Maiestatem principis is uere laedit, qui principis nomine contra ius crudeliter, uiolente, flagitiose quid facit. Nullius iniuria te minus moueat quam quae priuatim ad te pertinet. Publicam personam esse te memineris nec oportere nisi de publico cogitare. Si cordatus es, reputa tecum non quantus sis, sed quantum onus umeris sustineas. Et quo maiore in periculo uersaris, hoc minus indulge tibi non a maioribus tuis aut assentatoribus formam administrandi imperii, sed a Christo petens. Quid enim absurdius quam principem Christianum Hannibalem, Alexandrum Magnum, Caesarem aut Pompeium sibi proponere? In quibus ipsis cum quasdam uirtutes nequeat assequi, ea potissimum imitabitur, quae sola erant fugienda. Non protinus in exemplum trahatur, si quid approbantibus historicis fecit Caesar, sed si quod fecit non abhorret a doctrina domini nostri aut si est eiusmodi, ut, quamquam imitandum non est, ad uirtutis tamen studium possit accendere. Non totum quidem imperium tanti sit, ut prudens uelis a recto deflectere. Exue potius illud quam exuas Christum. Ne dubita, habet ille quod tibi referat pro contempto imperio longe melius imperio. Nihil tam decorum, tam magnificum, tam gloriosum regibus quam ad summi regis Iesu similitudinem quamproxime accedere, qui ut erat maximus, ita et optimus erat. Sed quod maximus esset, id in terris dissimulauit, quod optimus, id nos sentire maluit, quia hoc nos maluit imitari. Negauit regnum suum de hoc mundo esse, cum esset caeli terraeque dominus. Sed principes gentium dominantur eis, Christianus non exercet potestatem in suos, sed caritatem, et qui maximus est, omnium ministrum se cogitet esse, non dominum. Quo magis admiror potestatis et dominii ambitiosa uocabula ad ipsos usque pontifices summos et episcopos inuecta fuisse nec pudere theologos non minus indocte quam ambitiose magistros nostros uulgo appellitari, cum utrumque Christus interdixerit suis, ne uel dominos uel magistros uocari se sinerent, unum enim esse tutu magistrum tum dominum, qui et caput omnium nostrum, Christus Iesus. Apostolus, pastor, episcopus officii sunt uocabula, non dominatus. Papa, abbas caritatis cognomina surit, non potestatis. Sed quid ego mare illud uulgarium errorum ingredior? Ad quodcunque hominum genus se conuerterit, multa ubique uidebit homo uere spiritalis quae rideat, plura quae fleat. Plurimas opiniones deprehendet deprauatissimas et a Christi doctrina longe lateque dissidentes. Quarum bona pars inde proficiscitur, quod etiam in Christianismo mundum quendam induximus. Et quod apud ueteres theologos de mundo legitur, hoc parum eruditi ad eos referunt, qui monachi non sunt. Mundus in euangelio, apud apostolos, apud Augustinum, Ambrosium, Hieronymum dicuntur increduli, a fide alieni, crucis Christi inimici, blasphemi in deum. Qui huiusmodi surit, solliciti sunt de crastino, quippe qui diffidunt de Christo, pro opibus, pro imperio, pro uoluptatibus digladiantur, utpote qui sensibilium rerum praestigiis occaecati falsa bona pro ueris amplectuntur. Hic enim mundus Christum, uerum lumen, non cognouit. Hic totus in malo positus se amat, sibi uiuit, sibi studet. Non enim induit Christum, qui uera caritas est. Ab hoc semouit Christus non solum apostolos, sed omnes, quos se dignos iudicauit. Quo tandem igitur modo hunc semper in litteris damnatum mundum cum Christianismo miscemus et mundi inani uocabulo nostris uitiis blandimur? Augent hanc pestera plerique doctores adulterantes uerbum dei, ut ait Paulus, et ad temporum mores scripturam diuinam trahentes, cum magis conuertie mores ad scripturarum regulam emendari. Nullum autem exitialius assentandi genus, quam cum uerbis euangelicis aut propheticis animi morbis blandimur, non medemur. Audit princeps: Omnis potestas a deo; protinus surgunt cristae. Cur magis tumidum te reddit scriptura quam sollicitum? Cogitas, quod deus tradidit tibi gerendum imperium, et non cogitas, quod idem gesti imperii exiget rationem? Audit auarus interdictum Christianis, ne binas habeant tunicas. Interpretatur theologus alteram tunicam esse, quicquid necessitati naturae supersit et quod ad morbum cupiditatis pertineat. "Bene habet", inquit Crassus ille, "mihi adhuc plurima desunt." Audit animalis et a caritate frigidus hunc esse caritatis ordinem, ut tuam pecuniam alienae, tuam uitam alienae, tuam famam alienae anteponas. "Non dabo", inquit igitur, "ne forte mihi ipse desit. Non tuebor illius famam, ne quid maculae meae aspergatur famae. Fratrem in periculo deseram, ne ueniam et ipse in periculum. Breuiter mihi uiuam totus, ne quid ullius nomine ad me perueniat incommodi." Didicimus et a sanctis uiris, si quid non imitandum fecerunt, id solum in uitae exemplum trahere. Adulteri et sanguinarii Dauid exemplo sibi blandiuntur. Qui sacculis inhiant, diuitem Abraham nobis obiciunt. Principes, quibus pro ludo est passim uitiare uirgines, Salomonis reginas et concubinas nobis annumerant. Quorum deus uenter est, Noe ebrietatem praetexunt. Incesti Loth concubitum praetendunt suae turpitudini. Cur in istos a Christo declinamus oculos? Audeo dicere ne in prophetis quidem aut apostolis imitandum Christianis, si quid a Christi doctrina diuaricetur. Quod si sanctos peccatores libet imitari, non reclamo, modo totos imitentur. Secutus es Dauid adulterantem, magis sequere paenitentem. Expressisti Magdalenam peccatricem, exprime et amantem multum, exprime lacrimantem, exprime ad pedes Iesu sese abicientem. Persecutus es ecclesiam dei cum Paulo, peierasti cum Petro, fac et ceruicem porrigas pro pietate cum Paulo, crucem ne reformides cum Petro. Ideo patitur deus et magnos uiros in quaedam uitia labi, ne nos lapsi desperemus, sed ita, si quemadmodum socii fuimus errantium, ita simus et emendantium errata. Nunc illud ipsum quod imitandum non erat, exaggeramus et quaedam recte ab illis facta deprauamus aranearum instar, tantum si quid inest ueneni exsugentes aut salutarem etiam sucum nobis uertentes in uenenum. Quid tibi cura diuite Abraham, cui numisma numen est? Quod ille prouentu feturae deo rem illius fortunante ditatus est idque in lege carnali, ideone tibi Christiano licet per fas nefasque undecunque Croesi opes congerere, quas uel male profundas uel peius domi defodias? Ille diuitiis sponte affluentibus quam non adiecerit animum, uel hoc argumento sit, quod statim ad iubentis dei uocem filium unicum mactandum produxit. Quam credis contempsisse boum armenta, qui contempsit et filium? Tu uero nihil aliud somnians quam quaestum, nihil admirans nisi pecuniam, paratus, simul atque inciderit exigui lucelli spes, uel fratrem fallere uel Christum negligere simile quiddam tibi putas esse cura Abraham? Simplices puellae filiae Loth cura conspicerent omnem quaquauersum regionem incendio conflagrare, hoc uniuersum mundum arbitrantes, quod oculis patebat, neque ullum iam usquam mortalium ex tam uasto incendio superstitem esse praeter sese non turpi, sed pio consilio patris concubitum suffuratae sunt, ne uidelicet nullae generis humani reliquiae superessent, praesertim cum adhuc uigeret diuinum praeceptum : crescite et multiplicamini, et audebis tuas prodigiosas libidines cura harum puellarum facto conferre? Immo et coniugium tuum harum incestui non dubitem posthabere, si quidem in matrimonio non proli seruis, sed tuae libidini. Dauid tot egregiis pietatis exemplis editis semel incidit in adulterium obiecta opportunitate, non captata. An ob hoc protinus tibi licebit impune totam aetatem per alienos thalamos uolutari? Petrus semel metu mortis abnegauit Christum, pro quo postea fuerat moriturus; num ideo tibi quauis de causa peierare fas erit? Paulus non affectu peccauit, sed errare lapsus est, admonitus statim resipuit. Tu prudens, sciens, uidens in malis consenescis et Pauli exemplo tibi ipsi caput demulces? Matthaeus uerbo tantum iussus nihil contatus semel totum exuit telonen. Te pecuniis addictum non tot sanctorum exempla, non toties audita euangelia, non tot contiones auellunt. Dicunt mihi episcopi:"Diuus Augustinus duas amicas habuisse legitur." Verum ille ethnicus, nos in Christianismo educati. Ille adolescens, nos cani. Egregia collatio, quoniam ille iuuenis ethnicus, ne matrimonii pedicis irretiretur, unam mulierculam uxoris loco habuit et non uxori fidem tamen coniugii praestitit, ideo nobis Christianis senibus, sacerdotibus, episcopis minus foedum erit per omnia libidinum uolutabra conspurcari? Actum est de moribus, posteaquam uitia uirtutum nominibus donauimus et ad tuendum mala nostra argutiores quam ad emendandum diligentiores esse coepimus, maxime si prauas opiniones nostras falso patrocinio diuinarum litterarum alere ac fulcire condidicerimus. Tu igitur, frater suauissime, in totum contempto uulgo cum suis et opinionibus et factis sincere ac totus Christianam sectam arripe, quicquid in hac uita uel horrendum uel appetendum obicitur sensibus, id omne pietatis amore ex aequo negligens. Unus Christus tibi satis sit, unicus auctor et recte sentiendi et beate uiuendi. Et hanc quidem meram stultitiam amentiamque mundus existimat, sed per hanc placuit deo saluos facere credentes. Feliciter desipit, qui sapit in Christo. Misere desipit, qui Christum non sapit. Verum heus tu, quemadmodum te uolo fortiter a uulgo dissentire, ita nolo Cynicum quiddam referentem passim aliorum sententiis aut factis oblatrare, superciliose damnare, odiose obstrepere omnibus, rabiose declamitare in uitam cuiuslibet, ne duo simul mala tibi consciscas, alterum, ut in omnium odium abeas, alterum, ut inuisus ne queas quidem ulli prodesse. Esto et tu omnibus omnia, ut omnes Christo lucrifacias, quoad licet non offensa pietate. Foris omnibus temet accommoda, ut intus quidem immotum sedeat propositum. Foris autem comitas, affabilitas, facilitas, commoditas alliciat fratrem, quem blande conuenit inuitari ad Christum, non asperitate deterreri. Denique quod sentis non tam saeuis intonandum uerbis quam moribus exprimendum. Neque rursus sic indulgendum infirmitati uulgi, ut ueritatem in loco fortiter tueri non audeas. Humanitate emendandi sunt homines, non decipiendi. [8,7] Canon septimus. Porro si per infantiam et imbecillitatem animi nostri nondum ad ista spiritalia licebit aspirare, nihilo tamen segnius danda erit opera, ut saltem in proximis consistamus. Alioqui uera compendiariaque ad felicitatem uia est, si semel totam menteur ita ad caelestium rerum admirationem conuerterimus, ut ueluti corpus umbram, ita amor Christi, amor aeternorum et honestorum natura secum adducat fastidium caducorum et odium turpium. Utrumque enim necessario consequitur alterum, et alterum cum altero uel crescit uel decrescit. Quantum profeceris in amore Christi, tantum oderis mundum. Quo magis miraberis inuisibilia, hoc magis uilescent res fluxae ac momentaneae. Oportet igitur, quod in litteris suadet Fabius, idem et in uirtutis facere disciplina, ut statim ad optima nitamur. Quod tamen si nostro uitio non continget, proximum est, ut uel humana quadam prudentia a magnis uitiis abstineamus nosque ipsos, quoad fieri potest, integros diuinae beneficentiae seruemus. Nam ut saluti propius est corpus exhaustum quidem illud et inane, uerum noxiis humoribus liberum, ita mens capacior est diuini muneris nondum grauibus culpis inquinata, tametsi uera uirtute adhuc uacat. Si imbecilliores sumus quam ut apostolos, ut martyres, ut uirgines imitemur, saltem non committamus, ut ethnici nos in hoc stadio uideantur praecurrere. Quorum plerique cum neque deum nossent, quem uererentur, neque inferos crederent, quos formidarent, tamen ipsam per se turpitudinem modis omnibus fugiendam esse homini censuerunt adeo, ut nonnulli maluerint famae, rei, uitae denique iacturam facere quam ab honesto discedere. Si per se tale quiddam est peccatum, ut nullis commodis aut incommodas propositis sit admittendum, profecto Christianum hominem si non dei uel iustitia deterret uel dehortatur beneficentia, si non uel spes immortalitatis uel aeternae poenae metus reuocat, si ne ipsa quidem natiua peccati turpitudo retrahit, quae potuit et gentilium animos retrahere, saltem mille incommoda deterreant, quae etiam in hac uita peccantem consequuntur: infamia, dispendium rei, egestas, contemptus et odium bonorum, anxietas animi, inquietudo et ille multo miserrimus consciae mentis cruciatus, quem etiamsi nonnulli in praesentarium non sentiunt siue aetatis hebetudine obscurati siue peccati uoluptate inebriati, tamen sentient posterius et omnino tanto sentient infelicius, quanto serius. Quare iuuenes potissimum sunt admonendi, ut hanc esse peccati naturam malint tot auctoribus credere quam infelici experientia in semetipsis discere, neque prius uitam uitiis contaminent, quam plane quid sit uita cognouerint. Si tibi uilis est Christus, cui tu tanti constas, saltem tua ipsius causa temperato a turpibus. Et quamquam uehementer periculosum est hoc in statu uelut in triuio (quod aiunt) diutius commorari, tamen iis, qui nondum queunt ad heroicam assurgere uirtutem, non paulo praestabilius est in politica uirtute consistere quam in omne turpitudinis genus ire praecipites. Non hic est felicitatis meta, sed hinc propior ad felicitatem gradus. Interim tamen semper orandus deus, ut nos ad meliora dignetur arripere. [8,8] Canon octauus. Si crebrius ac grauius ingruet in te tentationum procella, ne protinus tibi incipias displicere, quasi ob id deo tuo uel curae uel cordi non sis aut parum pius aut etiam minus perfectus. Immo potius gratias age, quod ut futurum haeredem erudit, ut carissimum filium flagelle, ut amicum explore. Maximum est argumentum hominem a diuina misericordia reiectum esse, cum nullis tentationibus incessitur. In mentem tibi ueniat Paulus apostolus, qui ad tertii caeli mysteria promeruit admitti, tamen ab angelo satanae colaphizatus. Succurrat amicus dei lob, succurrat Hieronymus, Benedictus, Franciscus cumque his innumerabiles alii patres maximis de uitiis sollicitati. Si cum tantis uiris, si cum tam multis tibi commune est quod pateris, quid est cur animum deicias? Magis enitere, ut cum illis uincas. Non destituet te deus, et faciet etiam cum tentatione prouentum, ut possis sustinere. [8,9] Canon nonus. Quod callidi solent imperatores facere, ut in tranquillis etiam rebus tamen excubias agant, itidem tu quoque semper animum uigilantem ac circumspectum ad futurum hostis assultum habeas. Nunquam enim ille non circuit quaerens quem deuoret. Quo paratior esse queas, ut irruentem statim fortiter retundas exsibilesque, statim pestiferi serpentis caput conteras. Nusquam enim ille uincitur uel facilius uel perfectius. Proinde consultissimum est paruulos Babylonis ilico ut nati sunt ad petram, quae Christus est, allidere, priusquam grandescant. [8,10] Canon decimus. Repellitur autem maxime tentator his modis, si uel uehementer auerseris animo statimque in suggerentem uelut exspuas aut ardenter ores aut ad sanctam aliquam occupationem toto pectore te conferas, aut si uerbis e sacris litteris petitis tentatori respondeas, quemadmodum supra admonuimus. Qua quidem in re non mediocriter profuerit aduersus omne tentationis genus certas quasdam sententias habere paratas, eas maxime, quibus aliquando senseris animum tuum uehementer commoueri. [8,11] Canon undecimus. Pios homines duplex potissimum habet periculum, alterum ne in tentatione succumbant, alterum ne post uictoriam in consolatione et gaudio spiritali insolescant. Ut igitur tutus sis non solum a timore nocturno, uerum etiam a daemonio meridiano, facito, ut cum hostis te ad turpia sollicite, non tuam ipsius respicias imbecillitatem, sed tantum memineris te in Christo omnia posse, qui non apostolis modo sed et tibi, sed omnibus suis membris etiam infimis dixit: Confidite, quia ego uici mundum. Rursum cum uel post superatum instigatorem uel in pio quopiam opere senseris mentem tuam intus arcana quadam uoluptate profundi, tum etiam atque etiam caueas, ne quid inde tuis meritis arroges, sed totum gratuitae beneficentiae dei feras acceptum teque ipsum protinus uerbis Pauli reprimas: Quid habes, quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Itaque aduersus duplex hoc malum duplex erit remedium, si et in conflictu tuae uirtuti diffisus ad Christum caput tuum confugias atque in eius unius beneuolentia spem omnem uincendi ponas et in consolatione spiritali statim gratias agas illi de suo beneficio tuam indignitatem humiliter agnoscens. [8,12] Canon duodecimus. Cum pugnas cum hoste, non satis sit tibi, si ictum illius declines aut etiam repellas, nisi fortiter arreptum telum in ipsum auctorem retorseris suomet illum gladio iugulans. Id ita fiet, si ad malum sollicitatus non solum non pecces, sed hinc tibi arripias occasionem uirtutis. Et quemadmodum eleganter fingunt poetae Herculem obiectis ab irata Iunone periculis animo creuisse atque induruisse, itidem tu quoque da operam, ut hostis instigationibus non solum peior non fias, sed etiam euadas melior. Sollicitaris ad libidinem, imbecillitatem tuam agnosce ac plusculum etiam tibi de licitis uoluptatibus interdicito, ad castas et pias occupationes apponito nonnihil auctarii. Instigaris ad cupiditatem, ad tenacitatem, auge eleemosynas. Incitaris ad inanem gloriam, tanto magis demitte te in omnibus. Ita fiet, ut unaquaeque tentatio sit tibi renouatio quaedam sancti propositi tui et pietatis incrementum. Neque enim prorsus alia ratio tam efficax conficiendi profligandique hostem nostrum. Verebitur enim te denuo prouocare, ne qui impietatis auctor esse gaudet, pietatis ministret occasionem. [8,13] Canon decimustertius. Semper autem hoc animo atque hac spe dimices, quasi ea pugna sit tibi postrema futura, si uictor discesseris. Fieri enim potest, ut et istud praemii tuae uirtuti largiatur benignitas diuina, ut hostis semel turpiter uictus nunquam postea te repetat, id quod legimus piis aliquot uiris contigisse. Nec absurde credit Origenes uincentibus Christianis minui copias hostium, dum semel fortiter repulsus nunquam ad hominem sollicitandum reuerti permittitur. Ergo in conflictu aude perpetuam sperare pacem. At rursum ubi uiceris, sic te geras quasi mox in proelium rediturus. Semper enim alia post aliam exspectanda tentatio neque unquam discedendum ab armis, nunquam relinquenda statio, nunquam remittendae excubiae, donec in hoc corporis praesidio militamus. Semper illud propheticum in pectore cuique habendum: Super custodiam meam stabo. [8,14] Canon decimusquartus. Magnopere cauendum, ne quod uitium ueluti leue contemnamus. Nullus enim hostis uicit saepius, quam qui fuit contemptui. Qua in re non paucos mortalium misere falli comperio. Fallunt enim seipsos, dum sibi in uno aut altero uitio conniuentes, quod pro suis quisque moribus ueniale putat, reliqua grauiter exsecrantur. Bona pars eorum, quos uulgus integros et incorruptos appelle, furtum, rapinam, homicidium, adulterium, incestum oppido detestantur. At simplicem fornicationem et moderatum uoluptatis usum ut leue commissum neutiquam refugiunt. Alius ad reliqua sat incorruptos bibosior est, in luxu intemperantior, alius linguae licentioris, alius inanior et iactantior. Quo tandem uitio carebimus, si ad hunc modum suo quisque blandietur? Argumentum est istos ne reliquas quidem uirtutes uere possidere, quibus ullum uitium placet, sed potius simulacra quaedam uirtutum, quae uel natura uel educatio uel consuetudo denique et gentilium animis indidit. Atqui Christiano odio unumquodlibet uitium exsecratur, omnia detestetur necesse est. Cuius animum semel uera caritas occupauit, pari detestatione uniuersam malorum cohortem persequitur ac ne in uenialibus quidem sibi blanditur, ne a minimis sensim ad maxima dilabatur, et dum in leuibus oscitat, excidat a summis. Et si nondum forte queas uniuersam uitiorum stirpem euellere, tamen cotidie de malis nostris aliquid decerpendum, bonis moribus semper aliquid adiciendum. Ad eum modum decrescet aut crescet ingens ille cumulus Hesiodius. [8,15] Canon decimusquintus. Si te territabit labor, quem oportet in conflictu tentationum subire, hoc erit remedium: Noli molestiam pugnae conferre cum uoluptate peccati, sed praesentem amaritudinem pugnae compone cum futura amaritudine peccati, quae uictum consequitur, tum praesentem dulcedinem culpae, quae te illectat, cum futura dulcedine uictoriae et tranquillitate mentis, quae consequitur strenue pugnantem, et mox uidebis, quam iniqua sit collatio. Verum in hoc falluntur parum cauti, quod amaritudinem pugnae comparant cum delectamento peccati neque respiciunt, quid hoc atque illud consequatur. Consequitur autem uictum multo tum grauior tum diuturnior molestia quam uincenti fuerat in congressu futura, uictorem item longe maior ac durabilior uoluptas quam uicto fuerit, quae traxit in culpam. Id quod facile iudicabit, qui fecerit utriusque rei periculom. Verum neminem Christianum oportet usque adeo ignauum esse, ut cum cotidie succumbat tentationi, non saltem aliquando uel curet experiri, quid sit uincere tentationem. Quod quo fecerit frequentius, hoc fiet uictoria dulcior. [8,16] Canon decimussextus. Quod si quando te contigerit letale uulnus accipere, caue ne protinus abiecto clipeo relictis armis hosti te dedas, Id quod animaduerti non paucis accidere, quibus animus natura est imbecillior et muliebrior, ut semel prostrati desinant reluctari seseque totos permittant affectibus neque cogitent de recuperanda libertate. Nimisquam periculosa est ista pusillanimitas, quae cum interdum ingeniis non pessimis adiuncta sit, tamen ad id quod est omnium pessimum solet adducere, nempe desperationem. Aduersus hanc igitur hac regula communienda mens est, ut lapsi in peccatum non solum non desperemus, sed gnauos milites imitemur, quos non raro pudor ignominiae et accepti uulneris dolor non modo non conicit in fugam, uerum ad fortius quam antea pugnandum acuit redintegratque. Itidem nos quoque, simulatque in capitalem noxam fuerimus inducti, ilico properemus redire ad cor et lapsus ignominiam noua uirtutis alacritate sarcire. Facilius uni uulneri medeberis quam multis, facilius recenti quam inueterato iam putrique. Anima temetipsum uersiculo illo notissimo, quem usurpasse Demosthenes legitur: Vir fugiens et denuo pugnabit. Cogita Dauid prophetam, regem Salomonem, Petrum ecclesiae principem, Paulum apostolum, tanta lumina sanctimoniae, in quae scelera tamen inciderint. Quos fortasse uel ob hoc cadere permisit deus, ne tu lapsus desperares. Erige te ig}tur in pedes, sed statim magnoque animo, atque in pugnam redito tum ardentior tum caution Fit interim, ut capitalia commissa piis hominibus cedant in cumulum pietatis, dum ardentios amant, qui turpius errarunt. [8,17] Canon decimusseptimus. Sed aduersus alios atque alios tentatoris incursus alia atque alia remedia sunt accommodatiora. At unicum multoque omnium efficacissimum remedium aduersus omne uel aduersitatis uel tentationis genus est crux Christi, quae eadem est et errantibus exemplum et laborantibus refrigerium et pugnantibus armatura. Haec est una contra omnia tela nequissimi obicienda. Proinde conuenit in hac diligenter exerceri, non quidem uulgi more, quo quidam dominicae passionis historiam cotidie relegunt aut crucis imaginem adorant aut millenis signis eius totum undique corpus communiunt aut fragmentum aliquod sacrati ligni domi seruant aut ita certis horis supplicium Christi recolunt, ut ei tamquam homini iusto et indigna patienti humano affectu condoleant atque illacriment. Non hic est uerus illius arboris frucus, uerum interim sit istuc lac infantium animarum. Tu uero ascende in palmam, ut ueros illius frucus apprehendas. Ii sunt praecipui, si membra capiti in mortificandis affectibus, quae sunt membra nostra super terram, conformes esse curemus. Id quod nobis non solum amarum esse non debet, uerum etiam uehementer optabile ac iucundum, si modo spiritus Christi uiuit in nobis. Quis enim uere amat eum, cui quam dissimillimus esse gaudeat? Verum quo maiore fructu mysterium crucis mediteris, oportebit unumquemque sibi rationem ac piam quandam digladiandi artem parare et in ea diligenter exerceri, ut simulatque res poposcerit in promptu sit. Ea potest esse huiusmodi, ut singulis affectibus tuis crucifigendis eam crucis partem applices, quae potissimum respondeat. Nulla est enim omnino uel tentatio uel aduersitas, quae non suum ac proprium habeat remedium in ea. Veluti cum te titille ambitio huius mundi, cum pudet ludibrio ac contemptui esse, cogita o membrum infimum, quantus sit Christus caput tuum et quo sese tua causa deiecerit. Cum incessit animum inuidiae malum, memento, quam benigne, quam candide se totum ille nostris usibus impenderit, quam bonus fuerit etiam pessimis. Cum sollicitaris a gula, recole illum felle et aceto potatum. Cum tentaris a uoluptate turpi, recordare, quam tota capitis uita ab omni abfuerit uoluptate, quam omnibus incommodis, cruciatibus, aerumnis plena. Cum irritat ira, succurrat statim ille, qui uelut agnus coram tondente obmutuit et non aperuit os suum. Si te male urit paupertas aut habendi cupiditas sollicite, protinus in menteur ueniat ille dominus uniuersorum pro te factus egenus, ita ut non haberet, ubi inclinaret caput suum. Atque ad eandem rationem si et in reliquis tentationibus feceris, non solum acerbum non erit uim attulisse tuis affectibus, uerum etiam dulce, propterea quod intelliges isto modo te conformari capiti tuo eique pro suis immensis doloribus, quos tua causa pertulit, quasi gratiam referre. [8,18] Canon decimusoctauus. Atque hoc quidem remedii quamquam unum omnium longe praesentissimum est iis, qui mediocriter in uia uitae processerunt, tamen infirmioribus nonnihil profuerint et illa, si sollicitante ad impietatem affectu statim ob oculos mentis reuocent, quam foeda, quam exsecranda, quam exitialis res sit peccatum, contra quanta hominis dignitas. In futtilibus etiam negotiis paulisper apud nos ipsos consultamus, in hac re omnium maxima priusquam nosmet assensu ueluti chirographo diabolo astringimus, non nostro cum animo reputabimus, a quanto opifice simus conditi, in quam excellenti statu constituti, quam immenso pretio redempti, ad quantam felicitatem uocati? Hominem generosum illud esse animal, cuius unius gratia mirabilem hanc mundi machinam fabricatus est deus, conciuem angelorum, filium dei, haeredem immortalitatis, membrum Christi, membrum ecclesiae, corpora nostra templa esse spiritussancti, mentes simulacra simul et adyta diuinitatis. At e regione peccatum esse pestem taeterrimam ac tabem tum animi tutu corporis. Utrumque enim in natiuam speciem reflorescit innocentia, peccati uero contagio marcescit utrumque etiam in hoc saeculo. Peccatum est letale uirus spurcissimi serpentis, auctoramentum diaboli ac seruitutis non turpissimae modo, uerum etiam miserrimae. Haec atque huiusmodi ubi tecum expenderis, etiam atque etiam delibera, num satis consultum sit ob fucatam, momentaneam, uenenatam peccati delectatiunculam a tanta dignitate in tantam excidere indignitatem, unde te per teipsum non queas asserere. [8,19] Canon undeuicesimus. Deinde duos illos auctores inter se dissimillimos compara, deum ac diabolum, quorum alterum peccando tibi facis inimicum, alterum constituis dominum. Per innocentiam et gratiam ascisceris in numerum amicorum dei, adoptaris in ius et haereditatem filiorum. Per peccatum uero constitueris et seruus et filius diaboli. Alter est aeternus ille fons et idea summi pulchri, summae uoluptatis, summi boni, omnibus sese communicans. Alter omnium malorum, extremae turpitudinis, summae infelicitatis pater. Alterius in te beneficia, alterius maleficia recordare. Ille qua bonitate te condidit? Qua misericordia redemit? Qua liberalitate locupletauit? Qua lenitate cotidie sustinet delinquentem? Qua laetitia recipit resipiscentem? Contra haec omnia diabolus quanta inuidentia iam olim insidiatur saluti tuae? In quas aerumnas te coniecit? Atque adeo quid aliud molitur cotidie, nisi ut uniuersum hominum genus secum in aeternum exitium trahat? His omnibus hinc atque hinc recte pensiculatis ita tecum cogita: "Egone oblitus originis meae, oblitus tantorum beneficiorum propter tantillum bolum falsae uoluptatis a tam nobili, a tam amante, a sic merito parente desciscam ingratus et me ultro turpissimo, crudelissimo domino mancipabo? Non saltem illi praestabo, quod homuncioni praestarem bene merenti? Non illum fugiam, qui hominem fugero malum dare cupientem?" [8,20] Canon uicesimus. Neque uero minus inaequale praemium quam dissimilis auctor. Quid enim inaequalius quam mors aeterna et uita immortalis, quam sine fine summo frui bono in contubernio caelestium ciuium et sine fine extremis excruciari malis in infelicissimo consortio damnatorum? Atque hac de re qui dubitat, ne homo quidem est, ne dum Christianus. Qui non cogitat, uel ipsa est amentia amentior. Iam uero praeter ista habent et in hac interim uita pietas et impietas fructus suos nimium dissimiles. Ex illa enim metitur secura tranquillitas animi et beatum illud gaudium purae mentis, quod quisquis semel degustarit, nihil tam pretiosum, nihil tam uoluptarium mundus hic possidet, qui cum uelit permutare. Hanc contra cum mille alia mala tum miserrimus ille cruciatus animi sibi male conscii consequitur. Illud enim est centuplum spiritalis gaudii, quod Christus pollicitus est in euangelio uelut arram quandam aeternae felicitatis. Haec sunt illa apud apostolum miranda munera, quae neque oculus uidit neque auris audiuit neque ascenderunt in cor hominis, quae praeparauit deus diligentibus se, nimirum in hac uita. Cum interim uermis impiorum non moritur et inferos suos iam apud superos patiuntur. Nec alia est flamma, in qua cruciatur diues ille comessator euangelicus, nec alia supplicia inferorum, de quibus multa scripsere poetae, quam perpetua mentis anxietas, quae peccandi consuetudinem comitatur. Tollat igitur, qui uelit futuri saeculi tam diuersa praemia, habet annexum sibi uirtus, propter quod abunde debeat expeti, habet adiunctum peccatum, cuius causa debeat horreri. [8,21] Canon uicesimusprimus. Ad haec cogita, quam aerumnosa, quam fugax sit uita praesens, quam undique imminens insidiosa mors, quam passim opprimit inopinantes. Et cura nemo uel de momento uitae sit securus, quam ingens periculum eam comperendinare uitam, in qua si te mors subitanea (ut saepe accidit) deprehenderit, in aeternum peristi. [8,22] Canon secundus et uicesimus. Tum semper erit formidanda impoenitentia, malorum extremum, illud nimirum perpendenti, ex quam multis quam pauci a peccatis uere ac toto pectore resipiscunt, praesertim iis, qui funiculos iniquitatis in extremum usque uitae protraxerunt. Lubricus quidem et facilis in turpitudinem lapsus, sed hinc reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Proinde uel hirci Aesopici casu admonitus priusquam in peccati puteum descendas, cogita non perinde facilem esse reditum. [9,1] Remedia contra specialia quaedam uitia et primum contra libidinem. Et hactenus quidem communia aduersum omne uitiorum genus remedia utcunque demonstrauimus. Nunc conabimur et speciatim quaedam tradere, quibus modis cuique peccato debeas occurrere ac primum libidini, quo malo nullum aliud neque prius nos impetit neque acrius urget neque latius patet neque plures in exitium trahit. Siquando igitur foeda libido stimulabit animum tuum, his armis protinus memento occurrere: In primis cogita, quam immunda, quam spurca, quam quouis etiam homine indigna sit ea uoluptas, quae nos, diuinum plasma, non pecudibus modo, uerum etiam suibus, hircis, canibus et brutorum brutissimis animalibus aequet, immo quae porro infra pecudum condicionem deiciat, qui sumus ad angelorum consortia, ad diuinitatis communionem destinati. Succurrat ad haec, quam eadem sit momentanea, quam insincera, quam semper plus aloes quam mellis habens. Ediuerso, quam generosa sit res anima, quam sacra res corpus hominis, quemadmodum in superioribus regulis ostendimus. Quae malum igitur uecordia ob tantillam tam foedam uoluptatis momentaneae titillationem simul et animum et corpus indignis modis polluere, profanare templum, quod Christus sibi sanguine suo consecrauit? Illud item reputa, blanda pestis quantum malorum agmen secum trahat. Ante omnia famam, possessionem longe pretiosissimam eripit. Nullius enim uitii rumor spurcius olet quam libidinis. Patrimonium exhaurit, corporis simul et uires et speciem interimit. Valetudinem uehementer laedit, morbos innumerabiles parit eosque foedos. Iuuentae florem ante diem deuenustat, turpem senectam accelerat. Ingenii uigorem tollit, mentis aciem hebetat et quasi pecuinam mentem inserit. Ab omnibus honestis studiis semel auocat hominemque quantus est totum caeno immergit, ut iam nihil nisi sordidum, humile, spurcum libeat cogitare. Et quod hominis erat proprium, eripit rationis usum. Insanam atque infamem adolescentiam, odiosam ac turpem miseramque senectam facit. Sapias igitur et sic nominatim tecum reputes : "Illa et illa uoluptas tam male cessit, tantum damni, tantum dedecoris, taedii, laboris, morborum attulit, et iterum stultissimus hamum uorabo prudens? Iterum committam, cuius me denuo paeniteat?" Item et aliorum exemplis temet reprime, quos cognoueris turpiter et infeliciter uoluptatem esse secutos. E regione anima te ipsum ad continentiam exemplis tot adolescentiam, tot delicatarum uirginum, et collatis circumstantiis tibi ipsi ignauiam opprobrato. Qui minus tandem tu possis, quod illi atque illi, eo sexu, ea aetate, sic nati, sic educati potuerunt possuntque? Pariter ama, nec minus ualebis. Cogita, quam honesta, quam amoena, quam florida res sit corporis et animi puritas. Haec nos maxime facit familiares angelis, spiritussancti capaces. Etenim a nullo prorsus uitio sic resilit spiritus ille puritatis amator ut impudicitiae; nusquam aeque conquiescit ac deliciatur ut in mentibus uirgineis. Propone tibi ante oculos, quam indecorum, quam totum hoc insanum sit amare, pallescere, macerari, lacrimari, blandiri ac turpiter supplicem esse scorto putidissimo. Occinere ad fores nocturnas, pendere de nutu dominae, pati regnum mulierculae, expostulare, irasci, rursum redire in gratiam et ultro te ridendum, pulsandum, mutilandum, spoliandum lupae praebere. Ubi, quaeso, inter ista uiri nomen? Ubi barba? Ubi generosus ille animus rebus pulcherrimis natus? Considera et illud tecum, quantum scelerum gregem uoluptas admissa soleat adducere. Est aliis uitiis fortasse nonnulla cum quibusdam uirtutibus societas, libidini nulla, sed cum maximis plurimisque peccatis semper copulata est. Sit sane leue scortari, at graue non audire parentes, negligere amicos, prodigere rem patriam, rapere alienam, peierare, perpotare, latrocinari, maleficum fieri, depugnare, homicidium committere, blasphemare, in quae omnia et his grauiora domina uoluptas te transuersum rapiet, ubi semel tuus esse desieris eiusque capistro os miserum porrexeris. Perpende propterea, quam sit haec uita fumo fugacior, umbra inanior; quot laqueos nobis struat mors, nullo non loco, nullo non tempore insidians. Hic non mediocriter profuerit et nominatim recolere, si quos ex tibi quondam notis, ex familiaribus, ex aequalibus aut etiam natu minoribus, maxime uero ex iis, quos aliquando turpium uoluptatum participes habueris, mors inopinata rapuit, estoque alieno periculo caution Cogita, quam dulciter uixerint, sed quam amare uita defuncti sint ; quam sero sapuerint, quam sero coeperint odisse sua mortifera gaudia. Succurrat extremi iudicii seueritas et non retractandae illius sententiae metuendum fulmen in ignem aeternum mittentis impios, et quod haec horaria breuisque et exigua uoluptas aeternis cruciatibus luenda sit. Hoc loco diligenter lancibus examina, quam iniqua sit permutatio pro turpissimo breuissimoque pruritu et in hac uita multo dulcius praestantiusque animi gaudium perdere et in futura gaudiis fraudari perennibus, insuper nunquam finiendos dolores tam umbratili delectatiuncula mercari. Porro si durum tibi uideatur tantillum delectamenti pro Christo contemnere, recordare, quos cruciatus ille tui caritate susceperit. Praeter communes humanae uitae iniurias quantum sacrosancti sanguinis pro te effuderit, quam ignominiosam, quam acerbam mortem pro te dependerit, et tu horum omnium immemor rursum filium dei crucifigis iterans insanas uoluptates, quae caput et dominum tuum ad tam diros adegere cruciatus? Tum iuxta superiorem regulam recole, quantum ille beneficiorum in te nihil dura promeritum accumularit, pro quibus omnibus cum nulla par gratia rependi queat, tamen nullam reposcit aliam, quam ut exemplo ipsius a mortiferis illecebris coerceas animum et ad summi boni summique pulchri conuertas amorem. Compone inter se duas illas Veneres et duos Cupidines Platonicos, hoc est honestum amorem et foedum, sanctam uoluptatem et turpem, confer utriusque dissimilem materiam, confer naturas, confer praemia. Et in omni quidem tentatione, maxime uero cum ad libidinem sollicitaris, proponito tibi ante oculos tuos angelum tui custodem, omnium quae uel facis uel cogitas assiduum spectatorem ac testem, deum inspectorem, cuius oculis omnia patent, qui sedet supra caelos et intuetur abyssos. Et rem adeo foedam, ut homuncione teste facere pudeat, non uereberis coram angelo tibi proximo deo totoque caelitum choro spectante et exsecrante facere? Puta autem id quod res est, et si tibi oculi essent plusquam Lyncei, plusquam aquilini, tamen istis non clarissima luce certius conspexeris, quod coram te facit homo, quam omnes animi tui latebrae perspicuae sunt dei et angelorum conspectibus. Quin et illud tuo cum animo reputa, cum libidini cedis, alterum e duobus futurum, aut uti semel gustata uoluptas sic mentem tuam excantet obscuretque, ut de turpitudine eas in turpitudinem, donec excaecatus uenias in sensum reprobum et obstinatus in malo ne tum quidem queas uoluptatem turpem relinquere, cum illa te deseruit. Id quod plerisque uidemus euenire, ut effeto corpore, exstincta forma, frigente sanguine, deficientibus uiribus, caligantibus oculis tamen adhuc pruriant sine fine et sceleratius turpiloqui sint quam olim fuerint impudici. Qua re quid esse potest exsecrabilius monstrosiusque? Alterum, ut si forte contigerit te singulari fauore diuino resipiscere, maximo animi dolore, summis laboribus, plurimis lacrimis breuis illa et fugitiua uoluptas expianda sit. Quanto igitur consultius omnino non admittere uirus uoluptatum carnalium quam uel in tam deploratam induci caecitatem uel tantillam eamque falsam delectatiunculam tanta molestia dependere? Iam uero et a personae tuae circumstantiis multa licebit sumere, quae te a uoluptatibus auocare queant. Sacerdos es, cogita te totum diuinis rebus consecratum esse. Quam indignum tandem flagitium sit eo ore, quo corpus illud adorandum sumis, putidam seorti carnem contingere, iisdem manibus, quibus ministrantibus angelis ineffabile illud mysterium peragis, abominandas contrectare sordes. Quam non conueniant idem corpus, eundem spiritum cum deo fieri et unum corpus fieri cum meretrice. Si doctus es, tanto generosior deoque similior animus, tanto hac contumelia indignior. Si nobilis, si princeps, quanto flagitium conspectius, tanto offendiculum grauius. Si coniugatus, cogita, quam honesta res sit thorus immaculatus daque operam, ut (quoad fieri potest) tuum coniugium imitetur sanctissimas nuptias Christi et ecclesiae, quarum gerit imaginem, id est ut quam minimum habeat turpitudinis, plurimum fecunditatis. In nullo enim uitae statu non turpissimum est seruire libidini. Si iuuenis es, etiam atque etiam considera, ne florem aeui nunquam rediturum temere polluas. Ne re foedissima perdas annos optimos uereque aureos, qui et fugiunt pernicissime et recurrunt nunquam. Ne nunc per inscitiam et incogitantiam aetatis committas, quod te in omnem usque uitam mordeat persequente scelerum conscientia et amarissimis illis aculeis, quos fugiens uoluptas in animis nostris relinquit. Si mulier, istum sexum nihil magis decet quam pudor. Si uir, tanto maioribus rebus dignus et istis tam friuolis indignior. Si senex, opta tibi oculos alienos, ut uideas, quam te dedeceat uoluptas, quae in adolescentibus miseranda quidem est et coercenda, in uetulo uero portentosa et ipsis quoque uoluptatum sectatoribus deridicula. Inter omnia monstra nullum monstrosius senili libidine. 0 delire et nimium oblite tui, saltem ad speculum canos et capitis niues aratamque rugis frontem cadauerique simillimam faciem contemplare ac iam capulo proximus alia annis tuis magis consentanea cura. Saltem quod ratione decuerat facere, hoc annis admonentibus uel cogentibus potius facito. Ipsa iam te uoluptas repellit:"Neque ego", inquiens, "iam tibi decora sum neque tu mihi idoneus." Lusisti satis, edisti satis atque bibisti. Tempus abire tibi est. Quid adhuc uitae perpremis delicias, cum ipsa etiam te deserat uita? Iam tempus est, ut aliquando incipiat in sinu tuo cubare mystica illa concubina Abisag. Ea sancto feruore calfaciat mentem tuam, huius amplexibus frigentia membra confoue. [9,2] Epilogus remediorum contra incentiuum libidinis. Iam uero ut summatim perstringam, haec sunt potissimum, quae te a carnis illecebris tutum reddent: Primum occasionum omnium cauta ac diligens fuga. Quod praeceptum quamquam in reliquis quoque conuenit obseruari, propterea quod qui periculum amat, dignus est qui in illo pereat, tamen hae potissimum sunt illae Sirenes, quas haud fere quisquam euasit, nisi qui procul aufugit. Deinde uictus et somni moderatio, temperantia a uoluptatibus etiam permissis, respectus mortis tuae et mortis Christi contemplatio. Iuuabunt et illa, si cum castis et integris conuixeris, si corruptorum et mollium colloquia ueluti pestem quandam uitaris, si solitudinem otiosam et otium ignauum fugeris, sed animum caelestium rerum meditatione honestisque studiis gnauiter exercueris. Maxime uero, si sacrarum litterarum uestigationi toto pectore te consecraris; si et frequenter et pure oraueris maxime irruente tentatione. [9,3] Aduersum irritamenta auaritiae. Si senseris te uel natura propensiorem ad philargyriae uitium uel a diabolo instigari, recole iuxta superiores regulas dignitatem condicionis tuae, qui ad hoc tantum creatus es, in hoc redemptus, ut summo illo bono semper fruaris. Totam uero hanc mundi machinam fabricatus est deus, ut omnia tuis seruirent usibus. Quam sordidum igitur, quam angusti animi, non uti, sed tantopere demirari res mutas et uilissimas. Tolle hominum errorem, quid erit aurum et argentum nisi terra rubra et alba? Quod nemo gentilium philosophorum non contempsit, hoc tu pauperis Christi discipulus et ad longe meliorem possessionem uocatus ut magnum quiddam admiraberis? Non possidere diuitias, sed contemnere diuitias magnificum est. Sed reclamat mihi uulgus nomine tantum Christianorum et seipsum callidissime gaudet fallere. " Ipsa", inquiunt, "necessitas nos hortatur, ut rem faciamus, quae si fuerit nulla, ne uiuere quidem liceat, si contractior, nimis incommode uiuitur, sin lautior uberiorque, plurimum affert commoditatis. Consulitur ualetudini, prospicitur liberis, commodatur amicis, excluditur contemptus, denique et fama melior, cum res bene habet." Ex aliquot Christianorum milibus uix unum atque alterum inuenias, qui ista non et dicat et sentie. Verum ut istis ad utrumque respondeam, primum, quod cupiditatem suam necessitatis nomine praetexunt, obiciam illis uicissim parabolam euangelicam de liliis et auibus in diem uiuentibus, ad quorum imitationem nos hortatur Christus. Obiciam, quod idem ne peram quidem aut sacculum suis gestandum permiserit. Obiciam, quod nos reliquis omissis iubet ante omnia quaerere regnum dei et haec omnia nobis adicienda promittit. Quando unquam non suppetierunt uictui necessaria iis, qui toto pectore pietati studuerunt? Quantulum uero est illud, quod a nobis natura flagitat? Atqui tu necessitatem non usibus naturae, sed cupiditatis terminis metiris. Piis autem et illud satis est, quod naturae parum est. Quamquam equidem non ita ualde miror istos, qui rem uniuersam suam semel relinquunt, ut impudentius mendicent alienam. Non est culpa possidere pecuniam, sed mirari pecuniam cum uitio coniunctum est. Si affluit, fungere boni dispensatoris officio. Sin eripitur, ne macerare tanquam re magna spoliatus, immo gaude tibi detractam sarcinam periculosam. Verum qui praecipuum uitae studium in coaceruandis opibus consumit, qui eas uti praeclarum quiddam et expetendum suscipit et porro in longum inque Nestoris usque senectam recondit, is fortasse bonus mercator recte dicetur, bene Christianum equidem non dixerim, qui totus de se pendeat et de Christi promissis diffidat. Cuius bonitas cum passerculos benigne et pascat et uestiat, hominem pium sibique fidentem destituet scilicet? Sed iam commoditatum, quas afferre credunt, rationem ineamus. Primum etiam gentilium philosophorum consensu inter utilia bona diuitiae postremum locum obtinent, et cum iuxta Epicteti partitionem praeter unam animi uirtutem reliqua omnia extra hominem sint, nihil tamen tam extra nos est quam pecunia, nihil tam exiguam affert commoditatem. Etenim si quicquid usquam est auri, quicquid gemmarum, id omne tu solus possideas, num ideo tua mens fuerit uel pilo melior, num prudentior, num doctior? Num corporis ualetudo prosperior? Num ualentiorem, formosiorem, iuniorem reddet? At uoluptates parat. Verum, sed mortiferas. Sed honorera concilie. At quem tandem? Nempe quem falsum tribuunt ii, qui non nisi stulta mirantur et quibus placuisse paene uituperari est. Verus honos est laudari a laudatis, summus honos est placuisse Christo. Verus honor non opum, sed uirtutis est praemium. Cedit tibi, suspicit te plebecula. Stulte, uestes illi tuas mirantur, non te. Quin tu in te ipsum descendis et animi tui miseram pauperiem consideras? Quam uulgus si uideret, tam miserandum iudicaret quam nunc beatum praedicat. Verum amicos res compare. Fateor, sed falsos, neque tibi eos compare, sed sibi. Atque adeo isto titulo uel infelicissimus est diues, quod amicos ne dinoscere quidem queat. Alius in sinu odit ut tenacem, alius inuidet ut opulentiori, alius ad se spectans assentatur et arridet, ut arrodat. Coram qui est amantissimus, maturam mortem precatur. Nemo tam amat, quin mortuum malit quam uiuum. Nemo tam familiaris, a quo uerum audiat. Quod si maxime sit, qui diuitem sincere diligat, ille tamen non potest quemquam non habere suspectum. Omnes uultures iudicat cadaueri inhiantes, omnes muscas ad suum compendium aduolantes. Quicquid igitur commoditatis uidentur adducere, id fere fucatum, umbraticum praestigiosumque est. At uerorum malorum plurimum afferunt, uerorum bonorum plurimum adimunt. Proinde si bene accepti atque expensi rationem subduxeris, profecto reperies nunquam tantum afferre commoditatis, quin nimio plus incommodorum secum trahant. Quam miseris laboribus parantur, quantis periculis, quanta sollicitudine seruantur, quanto dolore amittuntur. Quibus de causis et spinas appelle Christus, quod omnem tranquillitatem animi, qua nihil homini dulcius, mille curis dilaniant. Neque unquam sitim sui sedant, uerum magis ac magis irritant, in omne nefas praecipites agunt. Neque tibi frustra blandiare dicens: "Nihil prohibet pariter et diuitem esse et pium." Memento, quid dixerit ueritas: facilius esse camelum transire per foramen acus quam diuitem intrare in regnum caelorum. Planeque uerum est illud apud diuum Hieronymum diuitem hominem iniqui aut dominum esse aut haeredem. Ingens opulentia nunquam sine peccato uel paratur uel serueur. Cogita, quanto melioribus opibus te spolient. Odit enim uirtutis indolem, odit honestas artes, quisquis admirator est auri. Praeterea unum auaritiae uitium idololatria nominatur a Paulo, neque cum ullo prorsus alio minus conuenit Christo. Nec idem potes et deo seruire et mammonae. [9,4] Epilogus remediorum contra uitium auaritiae. Desines igitur mirari pecuniam, si uera bona cum falsis, si fucata commoda cum ueris incommodis diligenter expenderis. Si summum illud bonum contemplari atque amare condidiceris, quod unum cum adest, etiam si reliqua omnia defuerint, abunde explet animum hominis, qui capacior est, quam ut uel uniuersis huius mundi bonis queat satiari. Si crebro tibi reuocaris ob oculos, qualem te primum terra nascentem exceperit, qualem item receptura sit morientem. Si semper cogitationi obuersetur tuae stultus ille euangelicus, cui dictum est: Hac nocte repetunt a te animum tuam, et haec quae congregasti, cuius erunt? Si menteur a deprauatis uulgi moribus ad Mariae, apostolorum, martyrum, maxime Christi capitis tui paupertatem flexeris semperque uae illud tibi metuendum esse statuas, quod ille diuitibus huius saeculi minatus est. [9,5] Contra ambitionem. Si quando incantamentis suis tentabit animum tuum ambitio, his remediis eum praemunies: Statim iuxta ea, quae superius tradidimus, hoc mordicus teneto solum eum honorera esse, qui a uera uirtute proficiscitur, quem ipsum tamen oportet interdum fugitare, quemadmodum et sermone et exemplo nos docuit Christus Iesus. Unicum autem honorera et homini Christiano expetendum esse non ab hominibus, sed a deo collaudari. Etenim quem ille commendat, ut inquit apostolus, is demum probatus est. Honor autem si ab homine defertur ob rem inhonestam utique a turpibus, non honor iste, sed ingens est probrum. Si ob mediam, puta formam, uires, opes, genus, ne tum quidem honor recte dicetur. Nemo enim promeretur honorem ea re, qua non meretur laudari. Si ob honestam, honos quidem erit, at non appetet qui promeretur, ipsa nimirum uirtute et conscientia recti contentus. Vide igitur, quam deridiculi sint honores isti, quorum cupiditate tantopere uulgus aestuat. Primum enim, a quibus tandem dantur? Nempe ab iis, quibus nullum discrimen honesti atque inhonesti. Ob quae? Plerumque ob media, nonnunquam ob turpia. Cui? Indigno. Quisquis igitur honorem exhibet, aut metu facit, et uicissim est metuendus, aut ut prosis, et ridet te, aut quia miratur res nihili nulloque honore dignas, et miserandus est, aut quia te iudicat his rebus ornatum, quibus honos debeatur. Quod si falso opinatur, cura, ut fias id, quod ille te putat esse. Sin uere, omnem honorem tuum in eum refer, cui debes et illa, quibus honos tribuitur. Tam non conuenit tibi arrogare honorem, quam non debes tibi arrogare uirtutem. Alioqui, quid amentius quam tui pretium de homuncionum opinione metiri? Quibus in manu est, simul atque collubuit, hoc ipsum honoris quod largiuntur rursus auferre ac te modo honestatum dehonestare. Proinde nihil stultius quam talibus honoribus uel gestire, cum contingunt, uel ringi, cum auferuntur. Quos ueros non esse uel hoc intelliges argumento, quod sunt cum pessimis et sceleratissimis communes. Immo nullis fere contingunt copiosius quam iis, qui surit ueris honoribus indignissimi. Cogita, quam beata tranquillitas modestae priuataeque et ab omni superbiae strepitu semotae uitae. Contra quam spinosa, quam plena curarum, periculorum, dolorum uita potentium. Quam difficile secundis in rebus non obliuisci sui; quam arduum in lubrico stantem non cadere; quam capitalis ex alto ruina. Omnem honorem summo cum onere coniunctum esse. Quam seuerum iudicium supremi iudicis in eos futurum sit, qui hic sese in honoribus usurpandis ceteris anteposuerunt. Etenim qui sese demiserit, ei ut pusillo succurret misericordia. Qui uero sese uti spectatum erigit, is sibi ipsi gratiae subsidium intercludit. Christi capitis exemplum semper animo inhaereat tuo. Quid illo secundum saeculum ignobilius, despectius, inhonoratius? Quam fugit honores etiam oblatos, qui quouis honore maior erat. Quam derisit asello sedens. Quam damnauit palla tectus et spinis coronatus. Quam non gloriosam mortem eligit. Sed quem mundus contempsit, hunc glorificauit pater. Tua gloria sit in cruce Christi, in qua et salus est tua. Quorsum tibi humani honores, si te reiciat despiciatque deus, exsecrentur angeli? [9,6] Contra elationem tumoremque animi. Non intumesces animo, si iuxta tritissimum illud adagium cognoris temetipsum, id est si quicquid in te magnum, quicquid pulchrum, quicquid praeclarum, id dei munus, non tuum bonum esse ducas, contra quicquid humile, quicquid sordidum, quicquid prauum, id totum ad te solum referas. Si memineris, quantis in sordibus conceptus sis, quantis natus, quam nudus, quam inops, quam brutus, quam miserandus in hanc lucem prorepseris; corpusculum istud quot undique morbis, quot casibus, quot aerumnis expositum sit, immanem istum gigantem et immenso turgentem spiritu quantula res possit repente conficere. Expende et illud, cuiusmodi sit istud, unde tibi places. Si medium, stultitia est, si turpe, dementia, si honestum, ingratitudo. Memineris nullum aliud esse certius stoliditatis insipientiaeque documentum quam si quis sibi uehementer placeat; praeterea nullum stultitiae genus esse deploratius. Si turgescit animus, quod se tibi submittit homuncio, cogita, quanto maior quantoque potentior tuo immineat capiti deus, qui omnem ceruicem elatam deprimit et omnes colles in plana deducit, qui ne angelo quidem superbienti pepercit. Conducent et illa, licet leuiora, si te semper componas cum praestantioribus. Places tibi de forma corporis: confer te cum iis, qui te forma praecedunt. Cristas erigit tibi doctrina: ad eos refer oculos, ad quos tu nihil didicisse uidearis. Deinde si reputaris, non quantum adsit bonorum, sed quantum desit et cum Paulo oblitus eorum, quae a tergo sunt, enitaris ad ea, quae a fronte restant. Praeterea non inscitum fuerit et illud, si afflante superbiae uento mox nostra ipsorum mala uertamus in remedium, quasi uenenum ueneno pellentes. Id ita fiet, ubi si quod ingens corporis uitium, si quid insignis incommodi nobis uel fortuna dedit uel attulit stultitia, quod animum uehementer mordeat, id ante oculos statuamus et pauonis exemplo ea nostri parte nosmetipsos potissimum contemplemur, qua sumus deformatissimi, ita flet, ut statim subsidant cristae. Ad haec praeterquam quod non aliud uitium deo inuisius est et apud homines in primis ubique odiosa atque irrisa arrogantia, cum contra modestia et diuinum fauorem conciliet et hominum beneuolentiam agglutinet. Ergo ut summatim dicam, duo praecipue prohibebunt a superbia: si consideres, quid ipse sis in te, putredo in exortu, bulla in omni uita, esca uermium in morte, et quid Christus factus sit pro te. [9,7] Aduersus iram et uindictae cupiditatem. Cum te uehemens animi dolor ad ultionem exstimulat, memineris nihil esse minus iram, quam quod falso imitatur, puta fortitudinem. Nihil enim aeque muliebre, nihil tam imbecillis proiectique animi quam uindicta laetari. Animosus uideri studes, quod inultam iniuriam non pateris, at isthoc demum pacto prodis puerilitatem tuam, qui (quod est uiri proprium) animo temperare non queas. Quanto fortius, quanto generosius alienam stultitiam contemnere quam imitari. At nocuit, ferox est, insultat. Quo turpior est, hoc magis caue, ne fias illi similis. Quae malum uesania est, ut alienam improbitatem ulciscaris, te fieri improbiorem? Si contempseris contumeliam, intelligent omnes indigno factam. Sin commoueare, iam inferentis causam feceris meliorem. Deinde illud reputa, quod res est, si quod est acceptum incommodum, id neutiquam tolli uindicta, sed propagari. Quis enim denique finis fuerit mutuarum iniuriarum, si suum quisque dolorem perrexerit uindicta retaliare? Crescunt utrinque inimici, incrudescit dolor, qui quo inueteratior est, hoc nimirum insanabilior. At lenitate tolerantiaque sanatur nonnunquam etiam is, qui fecit iniuriam, et ad se reuersus ex inimico fit certissimus amicus. Per ultionem uero malum ipsum, quod a te cupis depellere, id in te reciprocatur non sine malo faenore. Erit et illud non inefficax irae remedium, si iuxta superiorem rerum partitionem consideres hominem homini non posse nocere, si nolit, nisi in his, quae sunt extraria bona nec ad ipsum hominem magnopere pertinent. Nam uers animi bona solus deus potest eripere, quod non solet nisi ingratis, solus potest largiri, quod non consueuit immitibus et ferocibus. Nemo igitur Christianus laeditur nisi a semetipso; nulli nocet iniuria nisi suo auctori. Adiuuant et haec tametsi leuiora, ne dolori mentis obsequare, si commode collectis rhetorum circumstantiis pariter et tuum incommodum extenues et alienam eleues iniuriam his ferme modis: laesit, sed facile resarcietur; tum puer est, rerum imperitus, adolescens, mulier est, alieno fecit instinctu, imprudens, probe potus, aequum est ignoscere. At contra: grauiter quidem laesit, sed pater est, frater, praeceptor, amicus, uxor. Par est hoc doloris illius uel caritati uel auctoritati condonare. Aut paria faciens iniuriam cum alias illius in te beneficiis compensabis uel cum tuis in illum offensis exaequabis. Hic quidem laesit, sed alias quam saepe profuit. Illiberalis est animi benefactorum obliuisci, iniuriolae meminisse. Nunc me offendit, sed quoties a me offensus. Ignoscam illi, ut mihi meo exemplo ignoscat et ipse delinquenti. Porro multo praesentius remedium fuerit, si in peccato hominis in te cogites, quae, quanta, quoties tu peccaris in deum, quam multis nominibus illi sis obnoxius. Quantum remiseris debitori fratri, tantum tibi condonabit deus. Hanc dissoluendi aeris alieni rationem nos docuit creditor ipse. Non recusabit legem, quam ipse statuit. Tu ut a culpis exsoluaris, Romam cursitas, nauigas ad diuum lacobum, emis condonationes amplissimas. Equidem non damno quod facis, sed ut omnia facias, nulla tamen commodior ratio, qua post offensam reconcilieris deo, quam si tu offensus reconciliere fratri. Condona leuem culpam proximo (leue enim est, quicquid homo peccat in hominem), ut tibi tot milia culparum condonet Christus. ,,At durum est", inquis, "animam excandescentem comprimere." Non tibi succurrit, quanto duriora pro te tulerit Christus? Quid eras, cum pro te impenderet animam pretiosam? Nonne inimicus? Qua lenitate cotidie te tolerat ueteres iterantem noxias? Postremo qua mansuetudine ille pertulit probra, uincula, uerbera, denique mortem probrosissimam? Quid te iactas de capite, si non curas esse in corpore? Non eris membrum Christi, nisi sequaris uestigia Christi. Sed indignus est, cui ignoscatur. Itane tu dignus eras, cui ignosceret deus? In teipso uis experiri misericordiam, et in fratrem uis exercere seueram iustitiam? Magnum est, si peccator ignoscas peccatori, cum Christus pro crucifixoribus suis orauerit patrem? Arduum est non referire fratrem, quem iuberis et amare? Durum est non remetiri maleficium, pro quo nisi beneficium rettuleris, non hoc eris in conseruum tuum, quod fuit Christus in seruum suum. Postremo si indignus hic, cui beneficium pro maleficio rependatur, at tu dignus qui facias, dignus Christus pro quo fit. "Sed ueterem ferendo iniuriam inuito nouam, repetet iniuriam, si hanc abstulerit impune." Si citra culpam potes uitare, uita; si mederi, medere; si resarcire, resarci; si sanare furentem, sana. Sin minus, pereat ille solus potius quam tecum. Istum, qui se damnum dedisse putat, commiseratione, non poena dignum puta. Vis cum laude irasci? Irascere uitio, non homini. Sed quo natura propensior es ad hoc uitii, tanto diligentius temet multo ante praemunito semelque hoc decretum penitus animo insculpas tuo, ne quid unquam uel dicas uel facias iratus, nihil tibi credideris commoto. Suspectum habeto, quicquid impetus ille animi dictauerit, etiam si sit honestum. Memineris inter phreneticum et ira bacchantem nihilo plus interesse quam inter breuem et perpetuam insaniam. Succurrat, quam multa per iram uel dixeris uel feceris paenitenda, quae iam frustra mutata cupias. Proinde cum tibi bilis efferuescit, si te non potes ilico totum ab ira uindicare, saltem eatenus resipisce, ut te memineris sanum non esse. Hoc meminisse sanitatis pars est nonnulla. Sic tecum cogita: Nunc quidem ita sum affectus, at paulo post multo alia mente fuero. Cur ego interim dicam in amicum iratus, quod postea placatus mutare non queam? Cur nunc faciam insanus, quod mihi redditus magnopere doleam? Cur non hoc potius a me impetret ratio, cur non impetret pietas, denique cur non impetret Christus, quod tempus ipsum paulo post impetrabit? Nemini (opinor) tantum atrae bilis addidit natura, quin saltem hactenus sibi possis imperare. Optimum auteur fuerit sic instituto, ratione, assuetudine durare animum, ut omnino non commoueare. Perfectum erit, si uitio tantum indignatus pro contumelia reponas officium caritatis, postremum et humanae temperantiae, ne te totum animo permittas. Prorsum non irasci deo simillimum est eoque pulcherrimum. Malum in bono uincere est perfectam Christi Iesu caritatem aemulari. Iram premere frenoque coercere hominis est cordati. Indulgere bili ne hominis quidem est, sed plane ferarum, idque immitium. Quod si iuuat cognoscere, quam uehementer sit indecorum homini ab ira superari, fac sanus cum es, uultum irati contemplere aut ipse iratus speculum adeas. Cura sic flammantes ardent oculi, pallent genae, distorquetur os, spumant labia, tremunt membra, fremit uox, non constant sibi gestus, quis te existimet hominem esse? Vides, amice suauissime, quam immensum pateat aequor de reliquis uitiis consimili modo disserendi. Sed nos medio in cursu uela colligemus, id quod reliquum est tuae sollertiae relicturi. Neque enim propositi nostri erat et sane quam infinitum fuerit ita ut coepimus singula uitiorum genera singulis quasi de clamationibus dissuadere atque ad his oppositas uirtutes adhortari. Tantum uolui, quod tibi satis fore credebam, rationem et artem quandam nouae militiae commonstrare, qua te posses aduersus pristinae uitae repullulantia mala communire. Itaque quod nos in uno atque altero exempli causa fecimus, id teipsum oportebit facere cura in singulis tum potissimum in his, ad quae cognoueris te siue naturae siue consuetudinis uitio peculiariter instigari. Aduersus haec certa quaedam decreta in albo mentis nostrae dsscribenda sunt atque ea, ne desuetudine obsolescant, subinde renouanda. Veluti contra malum obtrectationis, turpiloquii, inuidentiae, gastrimargiae et id genus reliqua. Hi soli sunt hostes militum Christianorum, in quorum assultum oratione, sententiis sapientum, dogmatibus diuinae scripturae, exemplis piorum hominum et maxime Christi multo ante est praemuniendus animus. Haec omnia tametsi non dubitem quin affatim tibi suppeditatura sit sacra lectio, tamen fraterna caritas nos est adhortata, ut saltem hac extemporali scriptiuncula pro mea uirili sanctum tuum propositum promouerem adiuuaremque. Id quod eo feci maturius, quod nonnihil metuerem, ne in superstitiosum istud religiosorum genus incideres, qui partim quaestui seruientes suo, partim ingenti zelo, sed non secundum scientiam circumeunt mare et aridam, et sicubi nacti fuerint hominem a uitiis ad meliorem uitam iam resipiscentem, eum ilico improbissimis hortamentis, minaciis, blanditiis in monachatum conantur detrudere, perinde quasi extra cucullum Christianismus non sit. Deinde ubi scrupulis meris et inextricabilibus spinis pectus illius expleuerint, ad humanas quasdam traditiunculas astringunt planeque in Iudaismum quendam praecipitant miserum ac trepidare docent, non amare. Monachatus non est pietas, sed uitae genus, pro suo cuique corporis ingeniique habitu uel utile uel inutile. Ad quod equidem ut te non adhortor, ita ne dehortor quidem. Hoc modo commoneo, ut pietatem neque in cibo neque in cultu neque in ulla re uisibili constituas, sed in iis, quae tradidimus. In quibuscunque uero deprehenderis ueram imaginera Christi, cura iis te copula. Porro ubi desunt homines, quorum conuictus te reddat meliorem, abducito te quantum potes ab humano consortio et prophetas sanctos, Christum, apostolos in colloquium ascisce. In primis autem Paulum tibi facito familiarem. Hic tibi semper habendus in sinu, nocturna uersandus manu, uersandus diurna, postremo et ad uerbum ediscendus. In quem nos iampridem enarrationem magno studio molimur. Audax quidam facinus, sed tamen diuino auxilio freti sedulo dabimus operam, ne post Origenem, Ambrosium, Augustinum, ne post tot recentiores interpretes hunc laborem omnino uel sine causa uel sine fructu suscepisse uideamur. Atque ut intelligant calumniatores quidam, qui summam existimant religionem nihil bonarum litterarum scire, quod politiorem ueterum litteraturam per adolescentiam sumus amplexi, quod utriusque linguae, Graecae pariter ac Latinae, mediocrem cognitionem non sine multis uigiliis nobis peperimus, non ad famam inanem aut puerilem animi uoluptatem spectasse nos, sed multo ante fuisse praemeditatos, ut dominicum templum, quod nonnulli inscitia barbarieque sua nimis dehonestarunt, exoticis opibus pro uiribus exornaremus, quibus et generosa ingenia possent ad diuinarum scripturarum amorem inflammari. Sed hac tanta re pauculos dies intermissa hunc laborem tua causa assumpsimus, ut tibi ueluti digito uiam, quae compendio ducit ad Christum, indicaremus. Precor auteur Iesum istius, uti spero, propositi parentem, ut salubribus tuis coeptis benignus aspirare dignetur, immo ut suum in te mutando munus augeat perficiatque, quo cito grandescas in eo et occurras in uirum perfectum. In eodem bene uale, frater et amice semper quidem animo dilecte meo, at nunc multo quam antehac tum carior tum iucundior. Apud diui Audomari, anno a Christo nato supra millesimum quingentesimo primo.