[0] ERASMVS ROTERODAMUS THOMAE MORO SVO S- D-. Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum g-amusois et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties uel de communibus studiis nostris aliquid agitare, uel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et suauissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, uel in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueueram; qua dispeream si quid unquam in uita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uisum est Moriae Encomium ludere. Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae uocabulum accedit quam es ipse a re alienus; es autem uel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium uita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a uulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu g-mnemosunon tui sodalis, uerum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam. Etenim non deerunt fortasse uitilitigatores, qui calumnientur partim leuiores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conueniant modestie; nosque clamitabunt ueterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogitent uelim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula g-Batrachomuomachian luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit g-apotheôsin, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Coro cottae porcelli testamentum, cuius et diuus meminit Hieronymus Proinde, si uidebitur, fingant isti me laterunculis in terim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, cum omni uite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? ueluti cum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur, alius futura predicit. alius nouas de lana caprina comminiscitur questiunculas. Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil festiuius quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse uidearis. De me quidem aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit g-philautia, Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte. Iam uero ut de mordacitatis cauillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit, ut in communem hominum uitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos uideas, ut uel grauissima in Christum conuicia ferant citius quam pontificem aut principem leuissimo ioco aspergi, presertim si quid g-pros g-ta g-alphita id est ad questum, attinet. At enim qui uitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat nominatim, queso utrum is mordere uidetur an docere potius ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermittit, is nulli homini, uiciis omnibus iratus uidetur. Ergo si quis extiterit qui sese lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties parcens. Nos preterquam quod a nominibus in to tum abstinemus, ita preterea stilum temperauimus ut cordatus lector facile sit intellecturus nos uoluptatem magis quam morsum quesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam usquam mouimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a Stulticia uituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone seruiendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnauiter defende. Ex Rure Quinto Idus Iunias, Anno MDVIII-o. [1] ENCOMIUM MORIAS. Stultitia loquitur. Vtcumque de me uulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat STVLTITIA etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, uel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium uultus noua quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis , sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe temulenti esse uideamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu reuersi. Caeterum quemadmodum fieri consueuit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, nouum uer blandis adspirarit Fauoniis, protinus noua rebus omnibus facies, nouus color ac plane iuuenta quaedam redeat, ita uobis me conspecta, mox alius accessit uultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, uix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti. [2] Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non grauabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consueuistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud uos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed ueteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem uitarent, Sophistae uocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium uirorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STVLTITIAE [3] Iam uero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quam uolent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et g-Autê g-heautên g-aulê. Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si eui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum uulgus faetitat, qui peruerso quodam pudore uel Rhetorem quempiam palponem, uel Poetam uaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen uerecundus interim ille, pauonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium uirtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plusquam g-dis g-dia g-pasôn abesse: cum corniculam alienis conuestit plumis: cum g-ton g-Aithiopa g-leucainei, denique cum g-ec g-muias g-ton g-elephanta g-poiei. Postremo sequor tritum illud uulgi prouerbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione STVLTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides, febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus uexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto ueriorem audietis orationem. [4] Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum uulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissimum fuit g-hoti g-an g-epi g-glôttan g-elthoi dicere. At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta uulgarium istorum rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut diuidam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, uel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat, uel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei uelut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim uti uidetis, uera illa largitrix g-eaôn, quam Latini STVLTITIAM, Graeci g-MÔRIAN appellant. [5] Quamquam quid uel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex uultu fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Mineruam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi uindicant, g-kai g-en g-tê g-porphura g-pithêkoi, g-kai g-en g-tê g-leontê g-onoi, obambulant. Quamuis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud uulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri uice obiiciant. Proinde istos cum sint g-môrotatoi, caeterum sophi ac Thaletes uideri uelint, nonne iure optimo g-môrosophous illos appellabimus? [6] Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot uoculas, uelut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca uerba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, uidelicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium uoluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo g-ta g-ôta g-kinôsi, quo caeteris probe intelligere uideantur, g-kai g-tauta g-dê g-men g-tauta. Nunc ad institutum recurro. [7] Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi? Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea STVLTITIA? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuuantibus exponere conabor. Mihi uero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed ploutos ipse unus, uel inuitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Ioue, g-patêr g-andrôn g-te g-theôn g-te. Cuius unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, iam spiritus me deficit, breuiter, publica priuataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe g-oikositoi sane quam frigide uictitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is uel summo Ioui, cum suo fulmine mandare laqueum possit. g-Toutou g-patros g-euchomai g-einai. Atque hic quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac toruam Palladem Iupiter, uerum ex Neotete Nympha multo omnium uenustissima, pariter ac festiuissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, uerum quod non paulo suauius g-en g-philotêti g-michtheis: quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuuenta, neque iuuenta solum, uerum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum conuiuio largius ac meracius hauserat. [8] Quod si locum quoque natalem requiritis, quandoquidem id hodie uel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris uagitus, ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec g-en g-spessi g-glaphuroisi sum edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi g-asparta g-kai g-anêrota omnia proueniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malua, squilla, lupinumue, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, uiola, Hyacinthus, Adonidis hortuli. Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata uitam, sed protinus blande arrisi matri. Iam uero non inuideo g-tô g-hupatô g-Kroniôni capram altricem, cum me duae lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedissequarum mearum consortio uidetis. Quarum mehercle nomina, si uoletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis. [9] Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, g-philautia est. Huic quam uelut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus uidetis, g-kolakia nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis g-lêthê uocatur. Haec cubito utroque innitens, confertisque manibus, g-misoponia dicitur. Haec roseo reuincta serto, et undique delibuta unguentis, g-hêdonê. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, g-anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque saginato corpore g-truphê nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos, quorum alterum g-kômon uocant, alterum g-nêgreton g-hupnon. Inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus. [10] Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa uidear mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuuare mortales, et si merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui uinum, aut frumentum aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure, Deorum omnium g-alpha dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia? [11] Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri conuenit, nisi mihi? Neque enim aut g-obrimopatrês hasta Palladis, aut g-nephelegeretou Iouis aegis hominum genus uel progignit, uel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et uultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando uelit id facere, quod numquam non facit, hoc est g-paidopoiein. Iam uero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse uelit. Et cur non apertius meo more uobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde uitam hauriunt omnia uerius quam ille Pythagoricus quaternio. Age uero, qui uir, obsecro, matrimonii capistro uelit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueuerunt, prius eius uitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier uirum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, uel norit, uel cogitarit? Porro si coniugiis debetis uitam, coniugium autem debetis g-anoia pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere uelit nisi g-lêthês praesens nomen adfuerit? Neque uero id Venus ipsa, uel reclamante Lucretio, umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam uim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proueniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos uulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam uix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus. [12] At sane parum sit mihi uitae seminarium, ac fontem deberi, nisi quidquid in omni uita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem uita haec, num omnino uita uidetur appellanda, si uoluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam neminem uestrum ita sapere, uel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia. Quamquam ne Stoici quidem isti uoluptatem adspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque conuitiis eam apud uulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iouem, quae tandem uitae pars est, non tristis, non in infestiua, non inuenusta, non insipida, non molesta, nisi uoluptatem, id est, stultitiae condimentum adjunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille numquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis Elogium, g-en g-tô g-phronein g-gar g-mêden g-hêdistos g-bios, tamen age, rem omnem sigillatim aperiamus. [13] Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fouemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura, recens natis adjunxit, ut aliquo uoluptatis uelut auctoramento, et educantium labores delinire queant, et tuentium fauores eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam candide fauent omnes, quam studiose prouehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuuentae gratia? unde, nisi ex me? Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas uirile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit alacritas, frigescit lepos, labascit uigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque uiuit, donec succedat g-to g-chalepon g-gêras, id est, molesta senectus, non iam aliis modo, uerum etiam sibimet inuisa. Quae quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque iam capulo proximos denuo quoad licet, ad pueritiam eos reuocarem. Vnde non abs re uulgus eos g-palimpaidas appellare consueuit. Porro si quis transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fontem, nam Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo riuulus labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint obliuia, paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est repuerascere. An uero aliud est puerum esse quam delirare, quam desipere? An non hoc uel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit, atque exsecretur puerum uirili sapientia? Adstipulatur et uulgo iactatum prouerbium: Odi puerulum praecoci sapientia. Quis autem sustineret habere commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi uigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis uacat, quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non sensit uitae taedium, quod robustior aetas uix tolerat. Nonnumquam cum sene Plautino ad tres illas litteras reuertitur, infelicissimus si sapiat: At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem infestiuus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fiuit oratio melle dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem, senes in moenibus considentes, g-tên g-leirioessan uocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam superant pueritiam, suauem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo uitae oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac pueri uicissim senibus delectantur, g-hôs g-aiei g-ton g-homoion g-agei g-theos g-hôs g-ton g-homoion. Quid enim inter illos non conuenit, nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum albor, os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, obliuio, incogitantia, breuiter omnia caetera congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra uitae taedium, citra mortis sensum emigrant e uita. [14] Eat nunc qui uolet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in auem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi uero non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego uero hominem eumdem optimae ac felicissimae uitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, uerum perpetua iuuenta fruerentur felices. An non uidetis tetricos istos et uel Philosophiae studiis, uel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuuenes sint, iam consenuisse, uidelicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum uitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane g-choiroi, quod aiunt, g-Akaranioi, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum uita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec uulgati prouerbii non leue testimonium, quo dictitant, STVLTITIAM unam esse rem, quae et iuuentam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Vt non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, uel ad communem uitae consuetudinem festiuior, uel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et uitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde uulgo cognomen emeruerint? cuius illos adeo non pudet, ut hinc uel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuuentam restituant, cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni aui sui iuuentam prorogauit. Ego sum Venus illa, cuius fauore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum reuocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, perpetuam seruat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis uidetis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo. [15] Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque uolet, si quem omnino Deorum repererit non insuauem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia uecors ac temulentus, conuiuiis, saltationibus, choreis, lusibus uitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque prouerbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, g-moruchou g-môrteros. Porro Morycho nomen uerterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lasciuia consueuerit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc uetus iacit comoedia? O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festiuus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac uoluptatem adferens, quam uel g-agkulomêtis ille Iupiter omnibus formidabilis, uel Pan suis tumultibus omnia senio uitians, uel fauillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis g-kai g-aei g-enorôsa g-drimu. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, g-kai g-mêden g-hugies neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem uultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, g-chrusê g-Aphroditê. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium uoluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum uitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iouis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum seuera illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam uenetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea g-kolakia primas tenet, cui cum Momo non magis conuenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam multo licentius ac suauius nugantur Dii, uere g-raon g-agontes, ut inquit Homerus, nullo uidelicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conuiuiis g-gelôtopoion agere consueuit, ac modo claudicatione, modo cauillis, modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, g-tên g-kordaka saltare solitus, una cum Polyphemo g-tên g-threttanelo, Nymphis g-tên g-gumnopodian saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus mouet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post conuiuium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est. [16] Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus uicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis uidetis, quanta prouidentia Natura parens et humani generis opifex, illud cauerit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moueri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum uita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegauit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos uiolentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum uitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Aduersus has geminas copias quantum ualeat ratio, communis hominum uita satis declarat, cum illa, quod unum licet, uel usque ad rauim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat. [17] Caeterum quoniam uiro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro uirili consuleret, me sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, uidelicet, stultum quidem illud atque ineptum, uerum ridiculum et suaue, quo conuictu domestico, uirilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato dubitare uidetur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum, nihil aliud uoluit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi uoluit, ea nihil aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bouem aliquis ducat ad ceroma, inuita reluctanteque, ut aiunt, Minerua. Conduplicat enim uitium, quisquis contra naturam, uirtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum prouerbium, simia semper est simia, etiam si purpura uestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam induxerit. Neque uero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et STVLTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent uia, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint uiris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylua, plane senile quoddam in uiro, nisi a prudentiae uitio, cum feminarum semper laeues malae, uox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac uita, quam ut uiris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique uultus, oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, uiris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi uoluptatis? Delectant autem non alia re, quam stultitia. Id esse uerum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas uir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea uoluptate decreuerit uti. Habetis igitur primum et praecipuum uitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur. [18] Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam uoluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum conuiuium, ubi mulier non adsit, uiderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suaue esse. Adeo ut si desit, qui seu uera, seu simulata STVLTITIA risum moueat, g-gelôtopoion quempiam uel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare uentrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conuiuiis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis inuitare, certare g-sumperiphorais ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, uerum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant uitae mortalium, quae si tristis sit ne uita quidem appellanda uideatur. Tristis autem euadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris. [19] Sed erunt fortassis, qui hoc quoque uoluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, - si quid tamen hoc ad rem pertinet -, ut nec ipsi philosophi uereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis, aut soritis ceratinis, aut aliis id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerua, rem digito propemodum ostendam. Age, conniuere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum uitiis, quaedam etiam insignia uitia pro uirtutibus amare, mirarique, an non stultitiae uidetur affine? Quid cum alius exosculatur naeuum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat petum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et seruat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine uitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuauis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est, propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter seueros istos coierit mutua beneuolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum uitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis uitiis quam lippiunt, et quam non uident manticam in tergo pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium uitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus uitae mortalis, quo pacto uel horam constabit inter Argos istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci g-euêtheian appellantl, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem uertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum g-ta g-mê g-kala, g-kala g-pephantai, itidem inter uos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum uideatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam uitae glutinant copulantque societatem. [20] Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam indiuidua uitae coniunctio. Deum immortalem! quae non diuortia, aut etiam diuortiis deteriora passim acciderent, nisi uiri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti uidetur, ac pudens uirguncula iam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per uiri uel negligentiam, uel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, uerum ea interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus, curruca, et quid non uocatur, cum moechae lacrymas labellis exsorbet. At quanto felicius, sic errare quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragoediis? [21] In summa usque adeo nulla societas, nulla uitae coniunctio sine me uel iucunda, uel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec seruum herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus amicum, nec maritum uxor, nec locator conductorem, nec contubernalis contubernalem, nec conuictor conuictorem diutius ferat, nisi uicissim inter sese nunc errent, nunc adulentur, nunc prudentes conniueant, nunc aliquo stultitiae melle sese deliniant. Iam haec scio uideri maxima, sed audietis maiora. [22] Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli uoluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit grauis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi quisque sit inuisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus nouerca magis quam parens, mortalium ingeniis inseuit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque uitae uitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis uitio contaminetur? Quid iuuenta, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni uitae munere uel tecum, uel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, uerum etiam omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est uice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid uenustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc uitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerua suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus uideberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse uelis, nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum uarietate paria fecit omnia. Vbi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit uel maxima. Vt ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas. [23] An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid stultius, quam ob causas, nescio quas, certamen eiusmodi suscipere, unde pars utraque semper plus aufert incommodi quam boni? Nam eorum qui cadunt, ueluti Megarensium g-oudeis g-logos. Dein cum iam utrimque constitere ferratae acies, et rauco crepuerunt cornua cantu, quis, oro, Sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, uix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt, crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis quam minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui Archilochi sequutus consilium, uix conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit tam ignauus miles, quam orator sapiens. Sed consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce, uerum id quidem militare, non philosophicum, alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tam praeclara geritur, non Philosophis lucernariis. [24] Qui quidem quam sint ad omnem uitae usum inutiles, uel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quamquam uiris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia temperandum ei, qui uelit in hominum haberi numero. Deinde quid eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum uocem miratur, quae ad uitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet, patronus, qui turbae strepitu offensus, uix dimidiatam illam periodum pronunciare potuit. Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem, repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello? Isocrates ob ingenii timiditatem nec hiscere umquam est ausus. M. Tullius eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer singultiens, exordiri consueuit: Idque Fabius interpretatur cordati oratoris et periculum intelligentis argumentuml. Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui tum metu exanimantur, cum nudis uerbis est decertandum? Et post haec celebratur, si Diis placet, praeclara illa Platonis sententia, beatas fore respublicas, si aut imperent philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si consules historicos, reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum aliquem aut litteris addictum inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis delationibus reipublicae tranquillitatem uexauit, alter libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter uindicat, funditus subuertit. Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes Atheniensium. Porro Marcus Antoninus ut donemus bonum Imperatorem fuisse, iam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine grauis, atque inuisus ciuibus, quod tam philosophus esset . Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali relicto filio, quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, prouidente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos. [25] Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent g-onoi g-pros g-luran, nisi ad omnem prorsus uitae functionem nihil essent dexteriores. Ad conuiuium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit. Ad chorum aduoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe, ipso uultu populi uoluptatibus obstabit et cogetur e theatro migrare sapiens Cato, quandoquidem supercilium non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula. Si quid emendum, si contrahendum, breuiter, si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana uita transigi non potest, stipiteml dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus, et a populari opinione, uulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam uitae atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus uniuersis uelit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia. [26] Verum ut ad id quod institueram, reuertar: quae uis saxeos, quernos, et agrestes illos homines in ciuitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam extrema molientem, in concordiam ciuitatis reuocauit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de uentre, reliquisque corporis membris confictus. Idem ualuit Themistoclis apologus consimilis de uulpe et ericio. Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa cerua Sertorii potuit quantum Laconis illius de duobus canibus deque uellendis equinae caudae pilis ridendum commentum? Ut ne quid dicam de Minoe, deque Numa, quorum uterque fabulosis inuentis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commouetur ingens ac potens illa bellua, populus. [27] At rursum, quae ciuitas umquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro sese Diis Manibus deuouerent? Quod Q- Curtium in specum traxit, nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata ? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis fauorem emere, uenari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho ueluti signum aliquod populo spectandum circumferri, aeneum in foro stare? Adde his nominum et cognominum adoptiones. Adde diuinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis cerimoniis in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos. Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot eloquentium uirorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit ciuitates, hac constant imperia, magistratus, religio, consilia, iudicia, nec aliud omnino est uita humana, quam stultitiae lusus quidam. [28] Iam uero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad excogitandas prodendasque posteris, tot egregias, ut putant disciplinas excitauit, nisi gloriae sitis? Tantis uigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimendam putarunt homines uere stultissimi. Sed interim Stultitiae tot iam egregia uitae commoda debetis, quodque est longe dulcissimum, aliena fruimini insania. [29] Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem uindicaui, quid si prudentiae quoque uindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si uos modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis fauebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo uacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras uocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, ueram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod uidisse uidetur Homerus, etiamsi caecus, cum ait g-rechthen g-de g-te g-nêpios g-egnô. Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese uenditant. Principio constat res omneis humanas, uelut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, uita sit: contra quod uita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, aduersum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breuiter, omnia repente uersa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis philosophice dictum uidetur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerua, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam uidelicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum uitiis, iam turpiter seruus est. Ad eumdem modum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli uice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus . Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus ueras natiuasque facies ostenderel, nonne is fabulam omnem peruerterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro uelut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem repente noua rerum species, ut qui modo mulier, nunc uir: qui modo iuuenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama: qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium uita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diuerso cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc seruulum pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus, seruum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis sponte seruiat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam demum ille uiuere coeperit, cum alioqui uita haec nihil aliud sit quam mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a uirtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque eumdem modum de caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse uideatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita peruersa prudentia nihil imprudentius. Siquidem peruerse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius conuiuialis meminerit, g-ê g-pithi, g-ê g-apithi, postuletque ut fabula iam non sit fabula. Contra, uere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere uelle, cumque uniuersa hominum multitudine uel conniuere libenter, uel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iuerim, modo fateantur illi uicissim hoc esse, uitae fabulam agere. [30] Caeterum illud, o Dii immortales! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit uero uerius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas aduocare solent. Adeste igitur paulisper, Iouis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi uocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi STULTITIA duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente semouent, uerum affectus isti non solum paedagogorum uice funguntur ad sapientiae portum properantibus, uerum etiam in omni uirtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, uelut ad bene agendum exhortatores. Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed nouum potius Deum quemdam g-dêmiourgei, qui nusquam nec exstitit umquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque riualem ament licet, cumque eo uel in ciuitate Platonis, uel si malint, in idearum regione, uel in Tantaliis inhabitent hortis. Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amore, nec misericordia magis commoueatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes, quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, solus diues, solus sanus, solus rex, solus liber, breuiter, omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in omni uita geritur, uelut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae ciuitas istiusmodi magistratum sibi uelit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis conuiuator eiusmodi conuiuam, quis seruus talibus moribus domnium uel optet, uel ferat? Quis autem non malit uel unum quemuis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis uel imperare possit, uel parere, qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis, bellus conuiua, conuictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio. [31] Agedum, si quis uelut e sublimi specula circumspiciat, ita ut Iouem Poetae facere praedicant, quot calamitatibus hominum uita sit obnoxia, quam misera, quam sordida natiuitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta iuuentus, quam grauis senectus, quam dura mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae, proditio, conuitia, lites, fraudes. Sed ego iam plane g-ton g-ammon g-anametrein aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum uirginum probabit exemplum etiam si miserandum? At quinam potissimum sibi uitae taedio fatum accersiuere Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron ille cum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptauit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnumquam per obliuionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis uoluptatibus adspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat uitam relinquere, cum exacto Parcarum stamine, ipsa iam dudum eos relinquit uita, quoque minus sit causae, cur in uita manere debeant, hoc magis iuuet uiuere, tantum abest, ut ullo uitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes uidetis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, caluos, uel ut magis Aristophanicis eos describam uerbis, g-rupôntas, g-kuphous, g-athlious, g-rusous, g-madôntas, g-nôdous g-kai g-psôlous, usque adeo uita delectari, adeoque g-neanizein, ut alius tingat canos, alius apposititia coma caluitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemuis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuuenculam ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum et laudi detur. Sed multo etiam suauius, si quis animaduertat anus, longo iam senio mortuas, adeoque cadauerosas, ut ab inferis redisse uideri possint, tamen illud semper in ore habere, g-phôs g-agathon, adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent, g-kaproun et magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue uuItum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis siluam uellere, uietas ac putres ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tamquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et in summis interim uersantur delitiis, totasque sese melle perungunt, meo uidelicet beneficio felices. Porro quibus haec deridicula uidentur, illud secum expendant uelim, utrum satius ducant huiusmodi stultitia uitam plane mellitam exigere, an trabem, ut aiunt, suspendio quaerere. Porro quod haec uulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput incidat, id uere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas? Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat. [32] Sed mihi uideor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, STULTITIA teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur uocent, non uideo, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui neque uolare possit cum auibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem uocabit, quod neque Grammaticam didicerit, neque placentis uescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus Grammaticae, miser non est, ita nec homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent Logodaedali. Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi uero ullam ueri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam sollicite uigilauerit, in uno homine dormitasse, ut disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitauit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum inuento. Igitur disciplinae cum reliquis humanae uitae pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus hinc nomen etiam inuentum, quasi g-daêmonas, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu, instinctuque uiuebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem ueniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis inuentae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa leuitas, meras ingeniorum cruces, adeo ut uel una Grammatica abunde satis sit ad perpetuam uitae carnificinam. [33] Quamquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus g-iatros g-anêr g-pollôn g-antaxios g-andrôn. Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, uelut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim excussis totius diuinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum STULTITIA affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire uelimus. Odit natura fucos, multoque felicius prouenit, quod nulla sit arte uiolatum. [34] Agedum, annon uidetis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium demigrauit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum uinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, uincula, sessorem, breuiter omnem illam seruitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes uiros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et auicularum uita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caueis inclusae, adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a natiuo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit, quam quod fucauit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus, uir, mulier, rex, priuatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal iudicauit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur. [35] Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis, et Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam g-polumêtis g-Odusseus, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire uidetur Homerus nugarum pater, qui cum mortales omnes subinde g-deilous g-kai g-mochthêrous appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar, saepenumero g-dustênon uocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille uafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium uitam affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri uidentur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur. Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius isto hominum genere, quos uulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo uerissimam. Principio uacant mortis metu, non mediocri, per Iouem, malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expauescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus curarum, quibus haec uita obnoxia est. Non pudescunt, non uerentur, non ambiunt, non inuident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem, auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas uelim, stultissime sapiens, quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus, congeras in unum aceruum uniuersa uitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident, uerum etiam caeteris omnibus quocumque sese uerterint, uoluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, uelut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae uitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios uarius sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant, foueant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quidquid uel dixerint, uel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim uere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent. [36] Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec omnino uel horam durare possint. Neque uero paullo interuallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum arbitror nec mirum uideri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non uereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere uero. Moriones autem id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simpli ces ac ueridici sunt. Quid autem ueritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem prouerbium, ueri tatem uino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, uel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, g-môra g-gar g-môros g-legei. Fatuus quidquid habet in pectore, id et uultu prae se fert, et ora tione promit. At sapientum sunt duae illae linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera uerum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint opportuna. Horum est nigrum in candida uertere, et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine principes mihi uidentur infelicissimi, quod deest, a quo uerum audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a uero principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod uereantur ne quis forte liberior exsistat, qui uera magis, quam iucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, inuisa regibus ueritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu uenit, ut non uera modo, uerum etiam aperta conuitia cum uoluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem uoluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi uim ueritas, si nihil accedat quod offendat: uerum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad uoluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille. [37] Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iucunditate peracta uita, nullo mortis uel metu, uel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et quemuis etiam sapientem cum huius morionis sorte conferamus. Finge quod huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui totam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriuerit, et suauissimam uitae partem, perpetuis uigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni uita uel tantillum uoluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis grauis et inuisus, pallore, macie, ualetudine, lippitudine, confectus senio, canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e uita. Quamquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui numquam uixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem. [38] At hic rursus obganniunt mihi, g-hoi g-ek g-tês g-stôas g-batrachoi. 'Nihil', inquiunt, 'miserius insania'. Sed insignis stultitia, uel insaniae proxima est, uel ipsa potius insa nia. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant uia. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, uerum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani uideri uellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius: 'An me ludit amabilis insania': Neque Plato poetarum, uatum, et amantium furorem inter praecipua uitae bona collocasset nec uates illa laborem Aeneae uocasset insanuma. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, uel ardorem belli, uel inexplebilem auri sitim, uel dedecorosum ac nefarium amorem, uel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium inuehunt, siue cum nocentem et conscium animum, Furiis ac terriculorum facibus agunt. Est alterum huic longe dissimile, quod uidelicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga uoluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argiuus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris uitae officiis probe sese gereret: 'iucundus amicis, comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis. Et signo laesae non insanire lagenae'. Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo leuasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans: 'Pol, me occidistis, amici, non seruastis', ait, 'cui sic extorta uoluptas. Et demptus per uim mentis gratissimus error'. Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum illum cornuum cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam. Quamquam illud equidem nondum statui, num quiuis sensus, aut mentis error, insa niae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus esse uideatur: aut si quis indoctum carmen ueluti doctissimum admiretur, is continuo uidebitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse, ueluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit, uergat ad uoluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc animaduersum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam uulgus hominum intelligit. Sed uicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi uoluptatem inuicem ministrant. Neque raro fieri uidebitis, ut maior insanus, uehementius rideat minorem. [39] Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex uniuersa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum uidet, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per paucis id usu ueniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc accidere uideant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae uenatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi uoluptatem percipere se praedicant, canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum uideri. Deinde quae suauitas, quoties fera lanianda est? Tauros et uerueces humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quouis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re noua, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies uiderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is uero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam uitam agere se putant. Est his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque uero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum uoluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime uidentur accedere, qui nouis et arcanis artibus, rerum species uertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam essentiam uenantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus, non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, caeteros pro uiribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum solatium: 'In magnis et uoluisse sat est'. Ac tum uitae breuitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, quoties uidemus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper illiciente uincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum illisa naue, non paulo formidabiliorem Malea, uixque nudi emerserint, quosuis potius fraudant quam uictorem, ne scilicet uiri parum graues habeantur. Quid cum senes iam et caecutientes, uitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit articulos, uicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suauis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem euadere, iamque ad Furias, non ad me pertinere. [40] Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, uel audiendis uel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de laruis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a uero, hoc et creduntur lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad leuandum horarum taedium mire conducunt, uerum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis uerbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus, certis cereolis, certisque preculis conuenerit, breui sit diues euasurus. Iam uero Georgium etiam Herculem inuenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde nouo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suauissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia ueluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, uel animi causa, uel ad quaestum excogitauit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, uoluptates, saturitates, ualetudinem perpetuo prosperam, uitam longaeuam, senectam uiridem, denique proximum Christo apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius uitae uoluptates, inuitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, uniuersam uitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat uelut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad nouum scelerum orbem de integro reuerti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum uersiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos uersiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Diuo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumuentus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur, idque non a uulgo modo, uerum etiam a religionis professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem uindicant Diuum, cumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus ualeant, praecipue Deipara Virgo, cui uulgus hominum plus prope tribuit quam Filio. [41] Verum ab his Diuis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, uidistisne umquam qui stultitiam effugerit, qui uel pilo sit factus sapientior? Alius enatauit incolumis. Alius ab hoste perfossus, uixit. Alius e praelio, pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, fauore Diui cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male diuitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre reualuit. Alii potum uenenum, aluo soluta, remedio non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius euerso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina uixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suauis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior? 'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea uox, omnes fatuorum euoluere formas, Omnia stultitiae percurrere nomina possim'. Usque adeo omnis omnium Christianorum uita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non grauatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene uixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum lacrymas, uigilias, precationes, ieiunia, ac totam uitae rationem commutaris: Diuus hic tibi fauebit, si uitam illius aemulaberis. Haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, uide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui uiui qua funeris pompa uelint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones uelint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadauer magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant. [42] Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur. Alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert. Ostendunt undique sculptas et pictas maiorum imagines. Numerant proauos atque atauos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis, deteriores. Et tamen hac tam suaui Philautia felicem prorsum uitam agunt. Neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi uero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quauis simia deformior, sibi plane Nireus uidetur? Alius simulatque treis lineas circinno duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic g-ônos g-pros g-luran, et 'Quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito', tamen alterum Hermogenem esse se credit. Est autem illud longe suauissimum insaniae genus, quo nonnulli, quidquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter atque suo gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam diues, qui narraturus historiolam quampiam, seruos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, uel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut uix uiueret, hac re fretus, quod multos haberet domi seruos egregie robustos. Porro de artium professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia, adeo ut reperias citius, qui uelit agello paterno, quam ingenio cedere, uerum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poetarum, quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis iactat, ac dilatat. Et inueniunt similes labra lactucas, imo quo quidque est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is ueram eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo paucioribus placituram? [43] Iam uero uideo naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene ciuitatibus communem quamdam inseuisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi uindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum ciuilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suauissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac ueterem illam Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum auctores, ueteribus illis laudatorum heroum titulis sese uenditant: Turcae totaque illa uere barbarorum colluuies etiam religionis laudem sibi uindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam suauius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione sibi placent. [44] Ac ne singula persequar, uidetis, opinor, quantum ubique uoluptatis pariat singulis et uniuersis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, g-kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum uocabulis magis, quam rebus ipsis commouentur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, uel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte uel asperi leones, uel immites tigres, uel irritabiles pardi magis ad uitam hominum conducere uidentur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque uirtuti uicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius, grauisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos leuat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est uel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum. [45] Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas, uarietasque, ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus. Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam uitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam ueris capiatur. Cuius rei si quis experimentum expositum et obuium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quod si clamator ille (lapsa sum, declamator dicere uolebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit Diuus fabulosiur et poeticus, quod si exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, uidebitis hunc longe religiosius coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio? Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, uel leuissimas, uti Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus uescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad uitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen marito, uel cum ipsa Venere certare posse uideatur, nonne perinde fuerit, ac si uere formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo uoluptatis percepturus? Noui ego quemdam mei nominis, qui nouae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo ueras ac natiuas esse, uerum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum uitro non minus iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese seruaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat deuinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo Platonico uariarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum egressus, ueras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico diues illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter. [46] Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inueniatur? quamquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si uel semisapientem inueniet, imo si uel trientem uiri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, nam simulatque uillum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perueniant. Non ubiuis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe diuite manet. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule. Imperium non cuiuis concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mauors neutris fauet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam seruat. Ut interim Veioues istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem. Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector. [47] Nec uota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis inuitatis Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum uictimarum. Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persoluant, qui uel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam inuidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, uita repraesentant. Qui quidem Diuorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus? Rursum quam pauci qui eamdem, uitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum uerus est cultus, longeque Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic uniuersus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque uero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Diuis ipsis adorantur. Nobis interim usu uenit, quod solet iis, qui a uicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, uiuam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis inuideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis Minerua, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores uictimas assidue praebeat. [48] Atque si cui uideor haec audacius quam uerius dicere, agedum paulisper ipsas hominum uitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet uitam recensebimus, nam id quidem perlongum, uerum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de uulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controuersiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies nouas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac uotis audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suauius. Deum immortalem! quod theatrum est illud, quam uarius stultorum tumultusa? Nam ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus uelut Argus obseruat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam uelut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad nouercae tumulum. Hic quidquid undecumque potest corradere, id totum uentriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui uersuris, atque aere alieno diuitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria uolitat, undis ac uentis uitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mauult bello diuitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perueniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se uoluptatem Diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro reuinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac uenerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi uideas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia uidentur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id uelut haereditate obuenerit, aequo animo tollant. Sunt qui uotis tantum diuites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris diuites haberi gaudent, domi gnauiter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent aduocatum. Hic rebus nouandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut diuum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum, aut culicum uidere turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lasciuientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties uel leuis belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat. [49] Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis inuisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim g-pente g-katarais, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma Graecum, uerum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in g-phrontistêriois uel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse uideantur. Adeo sibi placent, dum pauidam turbam, minaci uultu uoceque territant: dum ferulis, uirgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeuiunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae uidentur, paedor amaricinum olet, miserrima illa seruitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, noua quadam doctrinae persuasione. Siquidem cum mera deliramenta pueris inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales uideantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc uoluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut uoculam uulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam, bouinatorem aut manticulatorem, aut si quis uetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi uel Africam deuicerint, uel Babylonas ceperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos uersiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse credunt. At nihil omnium suauius, quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac mirantur, uicissimque scabunt. Quod si quis alius uerbulo lapsus sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, g-Hêrakleis, quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae conuitia, quae inuectiuae? Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Noui quemdam g-polutechnotaton, graecum, latinum, mathematicum, philosophum, medicum, g-kai g-tauta g-basilikon, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus uiginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat uiuere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare ualuit. Perinde quasi res sit bello quoque uindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad aduerbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies grammaticam dedit, hic nullam omnino quantum uis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non euoluat, excutiatque: nemini non inuidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc uocare mauultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis euehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare. [50] Minus mihi debent Poetae, tametsi uel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet prouerbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, et Diis parem uitam, tum aliis eamdem promittant. Huic ordini prae caeteris familiares g-philautia g-kai g-kolakia, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quamquam nonnihil illi quidem praeuaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione conscripserunt. Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit: Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de risu, uel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis hoc arbitretur ad Stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt et isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati uidentur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot uigiliis, somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc ualetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam caecitatem, paupertatem, inuidiam, uoluptatum abstinentiam, senectutem praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, uerum utcumque uisum est animo, quidquid in calamum incidit, uel somnia sua, statim litteris prodit, leui dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid ualebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium turba? sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore gloriam, uerbis in se transmouent, hoc uidelicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum uulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, g-houtos g-estin g-ho g-deinos g-ekeinos cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi uastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diuersa palata. Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae, siue quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese uicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hic scinditur incertum studia in contraria uulgus, donec uterque dux re bene gesta uictor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, ueluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suauem uitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari. Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum animi uoluptate rident, et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi. [51] Inter eruditos iurisconsulti sibi uel primum uindicant locum, neque quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue uoluunt, ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse uideatur. Quidquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quouis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum unusquiuis cum uicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque ueritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quauis de re, cum quouis manum conserere. Caeterum pertinacia reddit inuictos, etiamsi Stentorem opponas. [52] Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque uerendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras uolitare. Quam uero suauiter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filoue metiuntur, dum fulminum, uentorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasiue e Deorum consilio nobis aduenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, uel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obuium uideant, uel quia lippiunt plerique, uel quia peregrinantur animi, tamen ideas, uniuersalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates uidere se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium uero praecipue profanum uulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris uelut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inueniunt homines fortunati, qui haec quoque credant. [53] Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, g-kai g-tautên g-kamarinan g-ou g-kinein, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant g-krêsphugetois, ut nec Vulcaniis uinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis uocabulis, ac prodigiosis uocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem deriuata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in synaxi accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et illuminatis, ut uocant, Theologis digna putant, ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione diuina? Num plures in Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula, figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecauentes. Sunt innumerabiles g-leptoleschiai, his quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus, quas nemo possit oculis adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras uideat, quae nusquam sunt. Adde nunc his g-gnômas, illas, adeo g-paradoxous ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa uocant, crassissima prae his uideantur, et circumforanea, uelut leuius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut uniuersus orbis pereat una cum uictu et uestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leue mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum uiae, ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex inuolucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc nouo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: 'Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium': parum magistraliter definiuit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice uel diuidit, uel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap- 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diuersis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Nouerant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice demonstrauit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeseruata, quam nostri Theologi? Petrus accepit claues, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clauem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud Euangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse reuelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis, et ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriuerit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et opus operatum. Passim inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidens ne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum uocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties, damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et ut ipse uocat, g-logomachias, si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc uidelicet honoris, partim antiquitati, partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne uerbum quidem umquam audissent. Idem si eueniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed uita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, uel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos Occanistas, et inuictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu, mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et uictoriam non ante uisam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia uideor uobis propemodum ioco dicere. Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti litteris, qui ad has friuolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui uelut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac diuinae Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis uerbis simul et sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suauissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas uel semel liceat euoluere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese uniuersam Ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici subscripserunt, plus quam Solonis leges uideri postulant, et uel pontificiis decretis anteponendas, dumque ueluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa est: haec parum reuerentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronumus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas g-aristotelikôtatos Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, 'matula putes', et 'matula putet', item 'ollae feruere', et 'ollam feruere', pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint uersati? Praeterea dum pro arbitrio nouos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae commode uel spatiari, uel conuiuium agitare, uel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iouis cerebrum aeque grauidum fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si uidetis caput illorum tot fasciis tam diligenter obuinctum in publicis disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi uidentur Theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod uulgus non adsequatur. Negant enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira uero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos tetragrammaton. Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam maiusculis scribere litteris. Quid si quis praepostere, Noster Magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis peruerterit maiestatem. [54] Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se uulgo Religiosos ac Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obuii. Iis non uideo quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis uocibus in templis derudunt, tum uero se putant Diuorum aures multa uoluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno uendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diuersoriis, uehiculis, nauibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suauissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore cingula, uestis quot discriminibus uarieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum uarietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, uerum inuicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam uestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his uideas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa ueste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a uino interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione uitae conueniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi uero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit aluum. Alius tantum cerimoniarum aceruum proferet, quantum uix septem onerariis nauibus uehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae uitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu uocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet, nouum Iudaeorum genus? Unicam ego legem uere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens inuolucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores uideri uolunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi nouum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, et uidebunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, uultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas uocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se uolunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age uero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suauissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant uocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios uultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar. Primo loco inuocant, id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluuio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide uerba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audiui ipsa quemdam eximie stultum, erraui, doctum uolebam dicere, qui in concione celeberrima, diuinae Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non uulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret auribus, noua prorsus ingressus est uia, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et uerbi, adiectiui nominis et substantiui, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: 'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo Mathematicorum in puluere posset euidentius depingere. Atque in hac oratione g-theologôtatos ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum acie ad ingenii cuspidem auocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac paruo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstrauit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum diuini ternionis. Deinde quod prima uox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc g-arrêton subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam nouum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum euenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectauit. Nec iniuria profecto: nam quando similem g-ephodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut Cicero Latinus? Illis uitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi uero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura uidelicet magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim uocant, ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu narrationis uice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac uelut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam noua sumpta persona, quaestionem mouent theologalem, aliquoties g-oute g-gês, g-oute g-ouranou g-haptomenên, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum uulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare conuenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absoluunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi uocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde repente uocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu feruescere, in singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira uocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, g-ê g-philê g-Aphroditê, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane g-onon g-pros g-tên g-luran esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam uulnerent. Nec umquam uerius adulantur, quam cum maxime g-parrêsiazesthai uideri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe uincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inueniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini fauent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant. [55] Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuuat de regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil attingere. Qui quidem si uel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum uita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit uel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui uere principem agere uelit. Eum quirerum gubernacula susceperit, publicum non priuatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui uel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, uel ueluti cometa lethalis summam perniciem inuehere. Aliorum uitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut si quid uel leuiter ab honesto deflexerit, grauis protinus ad quamplurimos homines uitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius aduigilandum, necubi uel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque uel pericula, uel metus omittam capiti imminere uerum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto seuerius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si uenentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo uendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie nouae rationes excogitentur, quibus ciuium opes attenuent et in suum conuerrant fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcumque sibi deuinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, priuatis intentum commoditatibus, addictum uoluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac ueri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde addite huic torquem auream, omnium uirtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus uirtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua uita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, uereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, iocumque uertat. [56] Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, seruilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese uideri uolunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque uirtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi uidentur, quod regem herum uocare liceat, quod tribus uerbis salutare didicerint, quod norint ciuiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiuiter adulentur. Nam hae sunt artes, quae uere nobilem et aulicum deceant. Caeterum si uitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas inuenies, sponsos Penelopes , reliquum carmen agnoscitis, quod Echo uobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo uix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iouem. Atque ad hunc modum, citra ullum uitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam saginatior abeo, si quando uiderim illos megalorruntas, dum inter Nymphas unaquaeque hoc sibi uidetur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Ioui uicinior esse uideatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo grauiorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent. [57] Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi, iam pridem gnauiter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea uestis admoneat, niueo candore insignis, nempe uitam undiquaque inculpatam. Quid sibi uelit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Noui pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis uigilantissimam curam. Quid praelata crux, uidelicet, omnium humanorum affectuum uictoriam. Haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam uitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ouium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos uocant, ac uicarios reiiciunt. Neque uel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi uocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos agunt, g-oud' g-alaoskopiê. [58] Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si uel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi uult hic uestitus candor ? Nonne summam et eximiam uitae innocentiam? Quid interior purpura? Nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate diffluens, ac totam reuerendissimi complectens mulam, quamquam una uel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem ad subueniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et uel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum uicem gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut certe uitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi ueteres illi uixerunt Apostoli. [59] Iam Summi Pontifices, qui Christi uices gerunt, si conentur eiusdem uitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, uitae contemptum, si uel Papae, id est patris nomen uel Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, ueneno, omnique ui tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiuerit sapientia? Sapientia dixi? Imo uel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum uictoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot uectigalia, tot indulgentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum uoluptatum. Videtis, quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet uigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque uero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot aduocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed uereor ne durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac uera mundi lumina, ad peram et baculum reuocari. At nunc fere, si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut uoluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut nullum paene hominum genus uiuat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reuerentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: uinci, turpe, parumque dignum eo, qui uix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggrauationes, anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas uel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi uicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec uox sit in Euangelio: 'Reliquimus omnia, et sequuti sumus te', tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, uectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut uocant, hostibus. Quasi uero ulli sint hostes Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente uita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti, adeo pestilens, ut uniuersam morum luem simul inuehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic uideas etiam decrepitos senes, iuuenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata uia, qua fieri potest, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui uiscera, manente nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus. [60] Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt, adeo ut propemodum ignauum, parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Iam uero uulgus Sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge, quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum ui belligerantur: quam hic oculati, si quid ex ueterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent, et plus quam decimas deberi conuincant. At interim non uenit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi uicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos uertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaues, se suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus uel audiat, uel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti messem uigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tamquam pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes administrandi regni uicariis delegant, et uicarius item uicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos Ecclesiasticos uocant, perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi Baptismi uotis nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui sese uocant Seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc deuoluunt: regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet ut uix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in uicarios, uicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ouium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum uitam excutere, ne cui uidear satyram texere, non encomium recitare, neue quis existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suauiter uiuere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat. [61] Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, et prouerbium g-ê g-heudontos g-kurtos g-hairei. Rursum aliud g-glaux g-hiptatai. Contra in sapientes quadrant illa, g-en g-tetradi g-gennêthentes, et equum habet Seianum, et aurum Tolosanum. Sed desino g-paroimiazesthai, ne uidear Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet g-pas g-erriphthô g-kubos. At Sapientia timidulos reddit, ideoque uulgo uidetis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, inuisos uiuere: Stultos affluere nummis, admoueri reipublicae gubernaculis, breuiter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse uiris, et inter meos illos, ac gemmeos Deos uersari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si diuitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, uel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes ambiat Ecclesiasticas, ad eas uel asinus, uel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si uoluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festiuius ac laetius uiuere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quoduis animal potius admittunt. Breuiter quoquo te uertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueuerunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli uidear placere, neue legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, g-ouden g-pros g-epos. [62] Principio illud omnibus uel notissimo prouerbio persuasum est: Ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic uersus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet, tametsi breuem non admodum scite addidit. Item alibi: 'Dulce est desipere in loco.' Rursum alio in loco, mauult 'delirus, inersque uideri, quam sapere, et ringi.' Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde g-nêpios appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes uocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia. Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius? [63] Atqui fortassis apud Christianos horum leuis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si uidetur, laudes nostras fulciamus, siue ut docti solent, fundemus, principio ueniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse uelint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris reuocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conueniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quouis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, uel g-es g-korakas. Utinam et uultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim uereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilauerim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum uideri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas uoces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo hominum conuictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis auibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis uniuersos complecti uidetur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam uidere contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap- 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est omnls homo a sapientia sua.' Soli Deo tribuit sapientiam, uniuersis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur non uis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: 'Vanitas uanitatum et omnia uanitas,' quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, uitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: 'stultorum plena sunt omnia'. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: 'Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol,' quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap- 15 'Stultitia', inquit, 'gaudium stulto', uidelicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in uita suaue esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap- 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite uerba, quae scripsit cap- 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animaduertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum uel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap- 44. cuius mehercle uerba non prius proferam, quam g-eisagôgên meam commoda responsione adiuueritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis conuenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae uulgaria uiliaque? Quid tacetis? Etiam si uos dissimuletis, prouerbium illud Graecorum pro uobis respondet, g-tên g-epi g-thurais g-hudrian, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam uestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in uia relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod uilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam uetat abscondi, uiliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii uerba accipite: 'Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.' Quid quod animi quoque canordem Diuinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap- 10. 'Sed et in uia stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap- 30. 'Stultissimus sum uirorum'. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: 'Ut insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde quasi turpe sit uinci stultitia'. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas, ueluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O uere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diuersa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his uerbis, ut caeteris stultior haberetur, uerum eum dixisse, 'ministri Christi sunt; et ego', seque ueluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, 'plus ego', sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, uerum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita uerum uideri uellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum priuilegium, ut soli, uerum citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et uulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, g-nê g-ton g-Dia, malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant onos luras: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, nouum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, nouam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius uerba non solum in forma, uerum etiam in materia. 'Ut minus sapiens dico, id est, si uideor uobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc uidebor uobis minus sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo post, uelut oblitus sui alio delabitur. [64] Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Diuinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud diuum Paulum pugnent Diuinae Scripturae uerba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi g-pentaglôttô Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema uerba decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS IGNOTIS, ET PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam g-hoi g-tôn g-theologôn g-paides, hinc atque hinc reuulsa, quatuor aut quinque uerbula, et si quid opus est, etiam deprauata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis inuideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, paene nomen effutiueram, sed rursus metuo Graecum prouerbium, ex Lucae uerbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua conuenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta ualent ope g-summachein, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos uiatico, ut nec calceis muniret aduersus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, aduersus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: 'Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, uendat tunicam suam, et emat gladium'. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, uitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, uerum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus Euangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At uidete, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus: Gladium interpretatur defensionem aduersus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus prouisionem, perinde quasi Christus commutata in diuersum sententia, quod oratores suos parum g-basilkôs instructos emisisse uideretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut uelut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum, et liliorum exemplum uocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum uel tunica diuendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat, quidquid ad depellendam uim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quidquid ad uitae pertinet necessitatem. Atque ita Diuinae mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, uidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diuersorio discedere, nisi impransis. Nec uel illud commouit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos aduersus uim Ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae Madian', pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Diuinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet Haereticos incendio uinci, magis quam disputatione reuinci: Senex quidam seuerus, et, uel supercilio teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: 'Haereticum hominem post unam et alteram correptionem deuita'. Cumque ea uerba idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanauit, de uita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum uideretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit g-Tenedios, quod aiunt, g-sunêgopos et auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne patiaris uiuere': Omnis Haereticus maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam uenit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos attinere, quos Hebraei sua lingua uocant h-mekaschephim, alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit. [65] Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi uoluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos uolebam, cum haec diuinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane g-sukinê g-theologô, par est dare ueniam, si minus omnia ad amussim citauero. Nunc tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis insipientes,' de sese loquens. Et rursum 'uelut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia'. Rursum alibi: 'Nos', inquit, 'stulti propter Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido salutarem. 'Qui uidetur esse sapiens inter uos, stultus fiat, ut sit sapiens'. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in uia Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum uideatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit diuinus ille Paulus: 'Quod stultum est', inquit, 'Dei, sapientius est hominibus'. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: 'Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: 'Tu scis insipientiam meam?' Neque uero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, et inuisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus g-sophous istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt mundi elegit Deus', cumque ait, 'Deo uisum esse, ut per stultitiam seruaret mundum', quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo'. Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, paruulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro paruulis, est g-nêpiois, quos opposuit g-sophois. Huc pertinet quod passim in Euangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit, uulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, 'uae uobis, scribae et pharisaei', quam, 'uae uobis sapientes'? At paruulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse uidetur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a uulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, uel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut miluii. Praeterea ceruorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Diuinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad immortalem uitam destinatos, oues appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, uel Aristotelico prouerbio teste, g-probateion g-êthos: quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, conuitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subueniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inuentus est ut homo? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi uoluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum prouocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, uitam agentium. Praeterea cum uetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora uel momenta temporum, uidelicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit uenenum. Quamquam Paulus aperte scientiam, ueluti inflantem et perniciosam improbat. Quem diuus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum uideatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur erratorum uenia, sapienti non ignoscitur, unde ueniam orant, etiam si prudentes peccauerint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul apud Dauid culpam deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'. Rursum ipse Dauid ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem serui tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus ueniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit, 'quid faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: 'Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate'. Quid est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, 'ideo misericordiam consecutus sum', nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille Psalmographus, qui suo loco non ueniebat in mentem: 'Delicta iuuentutis meae, et ignorantias meas ne memineris'. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae uim intelligeremus. [66] Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, uidetur omnino Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia conuenire. Cuius rei si desideratis argumenta primum illud animaduertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea uidetis primos illos religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere uidentur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, uoluptatem horrent, inedia, uigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, uitam fastidiunt, mortem unice optant, breuiter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse uidentur, perinde quasi alibi uiuat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum uideri debet, si Apostoli musto temulenti sunt uisi, si Paulus iudici Festo uisus est insanire. Sed posteaquam semel g-tên g-leontên induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit inuidia uerbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum Christianis conuenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis uinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae uere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus uisibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, uerum ubi ruptis iam uinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam uocant. Id si forte contingit morbo, uitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum uidemus futura praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea numquam didicerant, et omnino diuinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit natiuam sui uim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus uicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eueniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab uniuerso mortalium coetu, tota uita dissentiant. Itaque solet iis usu uenire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in specu uincti rerum umbras mirantur, et fugitiuo illi, qui reuersus in antrum, ueras res uidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi uicissim illum ueluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem uulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad inuisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt diuitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diuerso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, grauatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter istos diuersi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, uisus, olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, ueluti memoria, intellectus, uoluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi ualet. Pii quoniam omnis animi uis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus alienissima, in his uelut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra uulgus in his plurimum ualet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis diuinis uiris accidisse, ut oleum uini loco biberint. Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, ueluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, inuidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra uulgus sine his uitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos: His uulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo reuellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus ? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam uirum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum uocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia uitae officia metiuntur, ut ubique id quod uisibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae uideri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inueniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod uulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis uisibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in nouitatem uitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, uulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire uocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni uita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad inuisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire uideantur. Quamquam id uocaibuli rectius in pios competit quam in uulgus, mea quidem sententia. [67] Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse, scriberet. Etenim qui uehementer amat iam non in se uiuit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi uult, quod uulgo etiam dicunt: 'Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est?' Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum uita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote uictor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam uelut in suo regno est, partim quod iam olim in uita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum uita nihil aliud est, quam illius uitae meditatio, ac uelut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat uniuersas corporis uoluptates, etiam si omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus, inuisibilia uisibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: 'Oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis adscenderunt, quae praeparauit Deus diligentibus se'. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione uitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem uertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, uere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus, uigilantes an dormientes, quid audierint, quid uiderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula. [68] Verum ego iam dudum oblita mei g-huper g-ta g-eskammena g-pêdô. Quamquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum uidebitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici prouerbii g-pollaki g-toi g-kai g-môros g-anêp g-katakairion g-eipen, nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video uos epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid dixerim etiam dum meminisse, cum tantam uerborum farraginem effuderim. Vetus illud, g-misô g-mnamona g-sumpotan. Nouum hoc, g-misô g-mnamona g-akroatên. Quare ualete, plaudite, uiuite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.