[21,0] XXI. UXOR MEMPSIGAMOS. EULALIA, XANTIPPE. [21,1] (Eulalia) Salue multum, exoptatissima mihi Xantippe. [21,2] (Xantippe) Salue tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi solito formosior. [21,3] (Eulalia) Itane statim me scommate excipis? [21,4] (Xantippe) Non profecto; sed ita mihi uideris. [21,5] (Eulalia) Fortasse noua uestis commendat formam. [21,6] (Xantippe) Recte coniectas. Nihil iam diu uidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum. [21,7] (Eulalia) Lana Britannica est, tinctura Veneta. [21,8] (Xantippe) Mollities byssum superat. Quam uero blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus? [21,9] (Eulalia) Unde decet honestas matronas accipere, nisi a maritis suis? [21,10] (Xantippe) O te felicem, cui talis contigit sponsus! At ego uellem me nupsisse fungo, quum meo nuberem Nicolao. [21,11] (Eulalia) Quid ita, quaeso te? tam cito male conuenit inter uos? [21,12] (Xantippe) Nec unquam conueniet cum tali. Vides quam sim pannosa; sic patitur uxorem suam incedere: dispeream, nisi saepe pudet me prodire in publicum, quum uideo quam cultae sint aliae, quae multo pauperioribus nupsere maritis. [21,13] (Eulalia) Matronarum ornatus non est in uestibus aut reliquo corporis cultu, quemadmodum docet diuus Petrus Apostolus [21,] (nam id audiui nuper in concione), sed in castis ac pudicis moribus, et in ornamentis animi. Meretrices coluntur oculis multorum. Nos satis cultae sumus, si placeamus uni marito. [21,14] (Xantippe) Sed interim ille bonus uir, tam in uxorem parcus, strenue prodigit dotem, quam ex me non mediocrem accepit. [21,15] (Eulalia) Quibus rebus? [21,16] (Xantippe) Quibus ipsi uisum fuerit; uino, scortis, alea. [21,17] (Eulalia) Bona uerba. [21,18] (Xantippe) Atqui sic res habet. Deinde quum mihi temulentus ad multam noctem redit domum diu exspectatus, destertit noctem totam, nonnunquam et lectum conuomens, ut ne quid addam. [21,19] (Eulalia) St, te ipsam dehonestas, quum dehonestas maritum. [21,20] (Xantippe) Emoriar, nisi malim dormire cum scropha, quam cum tali marito. [21,21] (Eulalia) Non tu tum illum excipis iurgio? [21,22] (Xantippe) Ita ut dignus est: sentit me non esse mutam. [21,23] (Eulalia) Quid ille contra? [21,24] (Xantippe) Initio reclamabat saeuissime, credens fore, ut me saeuis uerbis protelaret. [21,25] (Eulalia) Nunquamne rixa incruduit usque ad uerbera? [21,26] (Xantippe) Semel duntaxat eo incaluerat utrinque contentio, ut minimum res abfuerit a pugna. [21,27] (Eulalia) Quid ego audio? [21,28] (Xantippe) Librabat fustem, saeuis interim clamoribus intonans, ac dira minitans. [21,29] (Eulalia) Non ibi metuebas tu? [21,30] (Xantippe) Imo uicissim ego corripiebam tripodem: si contigisset me digito, sensisset mihi non deesse manus. [21,31] (Eulalia) Nouum clypei genus. Deerat colus lanceae uice. [21,32] (Xantippe) Sensisset sibi cum uiragine rem esse. [21,33] (Eulalia) Ah mea Xantippe, non ita decet. [21,34] (Xantippe) Quid decet? Si ille me non habet pro uxore, nec illum habitura sum pro marito. [21,35] (Eulalia) At Paulus docet, uxores oportere subditas esse uiris cum omni reuerentia. Et Petrus nobis exemplum proponit Sarae, quae maritum suum Abraham, dominum appellabat. [21,36] (Xantippe) Audiui ista. Sed idem Paulus docet, ut uiri diligant uxores suas, sicut Christus dilexit sponsam suam Ecclesiam. Meminerit ille officii sui, ego meminero mei. [21,37] (Eulalia) Sed tamen ubi res in eum statum deuenit, ut alteri cedendum sit, aequum est uxorem marito cedere. [21,38] (Xantippe) Si modo ille maritus est appellandus, qui me habet pro ancilla. [21,39] (Eulalia) Sed dic, mea Xantippe, post desiit minitari uerbera? [21,40] (Xantippe) Desiit; et sapuit; alioqui uapulasset. [21,41] (Eulalia) Sed tu non desiisti rixari cum illo? [21,42] (Xantippe) Nec desinam. [21,43] (Eulalia) Quid ille interea? [21,44] (Xantippe) Quid? nonnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil aliud quam ridet; aliquoties arripit testudinem, in qua uix tres habet fides: eam quantum potest pulsans, mihi uociferanti obstrepit. [21,45] (Eulalia) Ea res male urit te? [21,46] (Xantippe) Sic ut dici uix possit. Aliquando uix tempero a manibus. [21,47] (Eulalia) Mea Xantippe, permittis mihi, ut liberius loquar apud te? [21,48] (Xantippe) Permitto. [21,49] (Eulalia) Idem ius erit tibi apud me. Hoc certe postulat nostra necessitudo, ab ipsis pene incunabulis inter nos inita. [21,50] (Xantippe) Vera narras, nec ulla sodalium unquam carior fuit animo meo. [21,51] (Eulalia) Qualisqualis est tuus maritus, illud cogita, non esse ius permutandi. Olim immedicabilibus dissidiis remedium extremum erat diuortium: nunc hoc in totum ademptum est: usque ad extremum uitae diem ille tuus sit maritus oportet, et tu illius uxor. [21,52] (Xantippe) Superi male faxint, qui ius hoc nobis ademerunt. [21,53] (Eulalia) Bona uerba: sic uisum est Christo. [21,54] (Xantippe) Vix credo. [21,55] (Eulalia) Sic habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterius mores et ingenium accommodando sese, concordiae studeatis. [21,56] (Xantippe) An ego possum illum refingere? [21,57] (Eulalia) Non minimum momenti est in uxoribus, quales sint mariti. [21,58] (Xantippe) Pulchre conuenit tibi cum tuo? [21,59] (Eulalia) Nunc tranquilla omnia. [21,60] (Xantippe) Ergo turbarum nonnihil erat initio? [21,61] (Eulalia) Nihil unquam tempestatis; sed tamen, ut fit inter homines, nonnunquam nubeculae quaedam oboriebantur, quae poterant gignere tempestatem, nisi commoditate morum fuisset occursum. Habet suos quisque mores, et est sua cuique sententia: et, si uerum fateri uolumus, sunt sua cuique uitia: quae si usquam, certe in matrimonio nouisse oportet, non odisse. [21,62] (Xantippe) Recte mones. [21,63] (Eulalia) Fit autem frequenter, ut dissiliat beneuolentia mutua inter maritum et uxorem, antequam alter alteri satis notus sit. Id est in primis cauendum. Semel enim orta simultate, aegre sarcitur gratia, praesertim si res ad atrocia conuicia processerit. Quae glutino committuntur, si statim concutias, facile distrahuntur: ceterum ubi siccato glutino semel cohaeserint, nihil firmius. Proinde in initio nihil non faciendum, ut inter uxorem et maritum coalescat confirmeturque beneuolentia. Id maxime fit obsequio, morumque commoditate. Nam beneuolentia, quae sola formae gratia conciliatur, ferme temporaria est. [21,64] (Xantippe) Sed narra nobis, obsecro, quibus artibus pertraxeris maritum ad tuos mores. [21,65] (Eulalia) Dicam in hoc, ut imiteris. [21,66] (Xantippe) Si queam. [21,67] (Eulalia) Facillimum erit, si uelis; nec adhuc serum est. Nam et ille iuuenis est, et tu puella; ac nondum annus, opinor, expletus est a nuptiis. [21,68] (Xantippe) Vera praedicas. [21,69] (Eulalia) Dicam igitur, sed taciturae. [21,70] (Xantippe) Maxime. [21,71] (Eulalia) Illa prima mihi cura fuit, ut in omnibus essem iucunda marito, ne quid esset, quod illius animum offenderet: obseruabam affectum ac sensum illius; obseruabam et tempora, et quibus rebus deliniretur, quibus irritaretur, quemadmodum facere solent ii, qui elephantos ac leones cicurant, aut similia animantia, quae ui cogi non possunt. [21,72] (Xantippe) Tale animal mihi domi est. [21,73] (Eulalia) Qui adeunt elephantos, non gestant uestem candidam; nec puniceam, qui tauros: quod his coloribus compertum sit ea animantia efferari. Quemadmodum et tigres tympanorum sonitu sic aguntur in rabiem, ut seipsas dilanient. Et qui tractant equos, habent uoces, habent poppysmata et palpum, aliaque quibus ferocientes mitigent. Quanto magis decet nos his artibus uti erga maritos, quibuscum nobis, uelimus nolimus, per omnem uita est tectum ac lectus communis? [21,74] (Xantippe) Perge quod coepisti. [21,75] (Eulalia) His animaduersis, attemperabam me illi, cauens ne quid offensae nasceretur. [21,76] (Xantippe) Quinam id poteras? [21,77] (Eulalia) Primum in cura rerum domesticarum, quae peculiaris est prouincia matronarum, aduigilabam, non solum cauens, ne quid esset praetermissum, uerum etiam ut omnia congruerent ad illius sensum, in rebus etiam minutissimis. [21,78] (Xantippe) Quibus? [21,79] (Eulalia) Puta, si maritus hoc aut illo cibo peculiariter delectetur, si cibus placeat hoc aut illo modo coctus, si lectus hoc aut illo modo stratus. [21,80] (Xantippe) At quo pacto attemperares te ei, qui domi non esset, aut esset ebrius? [21,81] (Eulalia) Mane, istuc ibam [1]. Si quando maritus uidebatur admodum tristis, nec esset appellandi tempus, nequaquam ridebam ac nugabar, quemadmodum nonnullae mulieres solent; sed sumebam et ipsa uultum submoestum ac solicitum. Quemadmodum enim speculum, si probum est, semper reddit imaginem intuentis: ita decet matrem familias ad affectum mariti congruere, ne sit alacris illo moerente, aut hilaris illo commoto. Quod si quando commotior erat, aut blando sermone leniebam, aut silentio concedebam iracundiae, donec, ea refrigerata, tempus se daret uel purgandi, uel admonendi. Idem faciebam, si quando plus aequo potus redibat domum; nec id temporis nisi iucunda loquebar illi: tantum blanditiis pertrahebam ad lectum. [21,82] (Xantippe) Infelix uero uxorum conditio, si iratis, ebriis, et quidquid libet patrantibus maritis tantum obsequentur. [21,83] (Eulalia) Quasi uero hoc non sit mutuum obsequium. Coguntur et illi multa ferre in moribus nostris. Est tamen tempus, quum in re seria fas est uxori monere uirum, si quid est alicuius momenti: nam ad leuia praestat conniuere. [21,84] (Xantippe) Quod tandem? [21,85] (Eulalia) Quum erit animo uacuo, nec commotus, nec solicitus, nec potus; tum absque testibus blande monendus, uel rogandus potius, ut in hoc aut illo melius consulat rei, aut famae, aut ualetudini suae. Atque haec ipsa admonitio leporibus ac facetiis erit condienda. Nonnunquam praefatione ab illo stipulari soleo, ne mihi succenseret, si quid stulta mulier admonerem, quod ad illius honorem, aut ualetudinem, aut salutem facere uideretur. Ubi monuissem, quae uolebam, amputaui sermonem illum, et ad alia iucundiora deflectebam. Est enim fere hoc nostrum uitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loqui, finem facere nequeamus. [21,86] (Xantippe) Aiunt. [21,87] (Eulalia) Illud in primis cauebam, ne praesentibus aliis maritum obiurgarem, aut ne quid querelarum domo efferrem. Facilius sarcitur, si quid inter duos commissum est. Quod si quid extiterit eius generis, ut nec ferri possit, nec uxoris admonitione sanari, ciuilius est, ut uxor querelam deferat ad parentes et cognatos mariti, quam ad suos, et ita querelam temperet, ne uideatur odisse maritum, sed uitium potius mariti. Nec tamen effutiat omnia, ut hic quoque tacitus agnoscat, et amet uxoris ciuilitatem. [21,88] (Xantippe) Philosopham esse oportet, quae ista praestet. [21,89] (Eulalia) Imo talibus factis maritos ad similem ciuilitatem inuitabimus. [21,90] (Xantippe) Sunt quos nulla ciuilitate corrigas. [21,91] (Eulalia) Equidem non arbitror. Sed fac esse. Primum illud cogita: maritus ferendus est, qualisqualis est. Praestabilius igitur est ferre uel sui similem, uel paullo commodiorem factum nostra ciuilitate, quam nostra saeuitia peiorem in dies. Quid si proferam maritos, qui simili ciuilitate correxerunt sponsas suas? Quanto magis decet nos idem praestare aduersus maritos? [21,92] (Xantippe) Narrabis igitur exemplum meo marito dissimillimum. [21,93] (Eulalia) Est mihi familiaritas cum homine quodam nobili, docto, singularique morum dexteritate. Is duxerat puellam uirginem, annos natam decem et septem, ruri in parentum aedibus perpetuo educatam, ut nobiles fere gaudent habitare ruri, ob uenatum et aucupium. Rudem uolebat ille, quo facilius illam ad suos mores fingeret: coepit eam instituere literis ac musica, paullatimque assuefacere, ut redderet ea, quae audisset in concione, ceterisque rebus formare, quae post essent usui futurae. Haec quoniam erant noua puellae, quae domi suae fuerat in summo otio, et inter famulorum colloquia lususque educata, coeperant esse taedio. Detrectabat obsequium, et quum maritus urgeret, illa sine fine flebat, nonnunquam et in terram abiiciebat sese, obcipitium illidens solo, quasi mortem optans. Earum rerum quum nullus esset finis, maritus dissimulato stomacho, inuitabat uxorem, ut animi relaxandi gratia una proficiscerentur rus ad aedes soceri. Ibi lubens obtemperabat uxor. Eo quum uentum esset, maritus reliquit uxorem apud matrem et sorores; ipse cum socero prodibat uenatum. Ibi submotis testibus denarrat socero, se sperasse iucundam uitae sociam; nunc habere perpetuo lacrymantem, ac sese discruciantem, nec ullis monitis sanabilem: orat, ut sibi adsit in medendo filiae morbo. Socer respondet: se semel illi tradidisse filiam, quod si illa non obtemperaret uerbis, uteretur suo iure, et uerberibus eam emendaret. Tum gener, Noui, inquit, ius meum; sed malim eam tua uel arte, uel auctoritate sanari, quam ad hoc extremum remedium uenire. Socer pollicitus est se curaturum. Post unum atque alterum diem captat tempus ac locum, ut solus esset cum filia: ibi uultu ad seueritatem composito, incipit commemorare, quam illa esset infelici forma, quam non amabilibus moribus, quam saepe metuisset, ne nullum illi posset inuenire maritum. At ego meo maximo labore, inquit, talem inueni tibi, qualem nulla non optaret sibi, quantumuis felix. Et tamen tu, non agnoscens, quid pro te fecerim, nec intelligens, te talem habere maritum, qui, nisi esset humanissimus, uix te dignaretur habere in ancillarum numero, rebellas illi. Ne longum faciam, sic incanduit patris oratio, ut uix uideretur manibus temperare. Est enim uir ingenio mire uafro, qui citra personam omnem posset quamuis agere comoediam. Ibi puella partim metu, partim ueritate commota, accidit ad patris genua, rogans ut praeteritorum uellet obliuisci, se in posterum memorem fore officii sui. Ignouit pater, pollicitus se quoque fore patrem amantissimum, si, quod polliceretur, prastaret. [21,94] (Xantippe) Quid deinde? [21,95] (Eulalia) Puella digressa a colloquio parentis, rediit in cubiculum, offendit maritum solum; accidit illi ad genua, et ait: Marite, hactenus non noui neque te, neque me ipsam: posthac uidebis me aliam factam, tantum obliuiscere superiorum. Hanc uocem maritus excepit osculo, et omnia pollicitus est, si illa persisteret eo animo. [21,96] (Xantippe) Quid? perstitit? [21,97] (Eulalia) Usque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod illa non alacris ac uolens obiret uolente marito. Tantus amor inter eos natus est et confirmatus. Post annos aliquot puella crebro sibi gratulata est, quod contigisset, tali marito nubere; qui nisi contigisset, eram, inquit, omnium mulierum perditissima. [21,98] (Xantippe) Talium maritorum non minus rara est copia, quam alborum coruorum. [21,99] (Eulalia) Iam si molestum non est, referam tibi quiddam de marito commoditate uxoris correcto, quod nuper accidit in hac ipsa ciuitate. [21,100] (Xantippe) Nihil est quod agam, et perquam grata mihi est tua confabulatio. [21,101] (Eulalia) Est uir quidam non postremae nobilitatis: is, ut solet hoc hominum genus, plerumque uenabatur. Ruri incidit in puellam quandam pauperrimae mulierculae filiam: in eam coepit deperire, homo iam prouectioris aetatis. Atque huius gratia frequenter pernoctabat foris. Praetextus erat uenatio. Uxor huius, mulier insigni probitate, nescio quid suspicans, peruestigauit furta mariti sui: et eo profecto, nescio quo, adiit casam illam rusticanam; expiscata est de toto negotio, ubi dormiret, unde biberet; quis esset apparatus conuiuii. Nihil erat ibi supellectilis, sed mera paupertas. Abiit matrona domum, ac mox rediit, secum adducens lectum commodum et apparatum, uasa aliquot argentea; addidit pecuniam, admonens, ut, si quando rediret ille, tractarent eum ciuilius; dissimulans interim sese uxorem esse, ac sororem esse simulans. Post dies aliquot redit eo furtim maritus; uidet auctam supellectilem, et apparatum lautiorem. Rogat unde is nitor insolitus: aiunt, matronam quandam honestam illi cognatam haec aduexisse, ac mandasse, ut honestius posthac acciperetur. Illico tetigit animum illius suspicio, uxoris hoc esse factum. Reuersus domum, rogat num illic fuisset: illa non negat. Rogauit, et quo tandem consilio, misisset eo supellectilem. Mi uir, inquit, assuetus es uitae commodiori. Videbam illic te durius accipi; putabam, esse officii mei, ut, quando ita tibi cordi est, lautius illic habereris. [21,102] (Xantippe) 0 matronam nimium bonam. Ego citius pro lecto substrauissem illi fasciculum urticarum ac tribulorum. [21,103] (Eulalia) Sed audi finem. Vir, perspecta tanta probitate, tantaque mansuetudine coniugis suae, nunquam deinde usus est furtiuo concubitu; sed domi semet oblectauit cum sua. Scio tibi notum esse Gilbertum Batauum. [21,104] (Xantippe) Noui. [21,105] (Eulalia) Is, ut scis, florenti aetate duxit uxorem iam prouectiorem ac uergenti aetate. [21,106] (Xantippe) Dotem fortasse duxit, non uxorem. [21,107] (Eulalia) Sic est. Is, fastidiens uxoris, adamabat mulierculam, cum qua se subinde oblectabat foris. Raro domi prandebat aut coenabat. Quid tu heic eras factura? [21,108] (Xantippe) Quid? Ego illi adamatae inuolassem in capillos, et maritum exeuntem ad illam perfudissem lotio, ut sic unctus iret ad conuiuium. [21,109] (Eulalia) At quanto haec prudentius! Inuitabat mulierculam domum suam, comiter accipiebat. Ita maritum quoque sine ueneficiis domum pertraxit. Et si quando foris coenabat cum illa, misit eo missum aliquem elegantiorem, iubens ut suauiter uiuerent. [21,110] (Xantippe) Ego malim mori, quam esse lena mei mariti. [21,111] (Eulalia) Verum interim rem ipsam expende. Nonne hoc multo satius erat, quam si saeuitia sua prorsus alienasset maritum, ac totam aetatem in iurgiis exegisset? [21,112] (Xantippe) Fateor minus esse mali; sed ego non possem. [21,113] (Eulalia) Unum adiiciam; atque ita discedam ab exemplis. Hic uicinus noster, uir probus et integer, sed paulo imcundior, quodam die pulsauerat uxorem suam, foeminam laudatissimam. Ea se recepit in intimum conclaue, atque illic lacrymans atque singultiens, decoquebat animi aegritudinem. Aliquanto post per occasionem eodem ingressus est maritus; reperit uxorem flentem. Quid, inquit, heic lacrymas ac singultis, puerorum more? Tum illa prudenter: Quid? inquit; an non hoc satius, ut heic deplorem malum meum, quam si in uia uociferer, quemadmodum solent aliae mulieres? Hoc dicto tam uxorio fractus ac uictus hominis animus; data dextra pollicitus est uxori, se posthac nunquam in illam coniecturum manus: nec fecit. [21,114] (Xantippe) Ego idem impetraui a meo diuersa ratione. [21,115] (Eulalia) Sed interim est inter uos bellum perpetuum. [21,116] (Xantippe) Quid igitur uelles me facere? [21,117] (Eulalia) Primum mussanda est tibi omnis iniuria mariti, et animus illius officiis, comitate, mansuetudine paullatim est conciliandus: aut uinces tandem, aut certe multo commodiore uteris, quam nunc uteris. [21,118] (Xantippe) Ille ferocior est, quam ut ullis officiis mansuescat. [21,119] (Eulalia) Eia, ne dixeris. Nulla est fera tam immanis, quin officiis cicuretur; ne desperes in homine. Fac periculum menses aliquot; me accusa, nisi senseris consilium hoc tibi fuisse bono. Sunt etiam quaedam uitia, ad quae tibi conniuendum est. Illud ante omnia tibi cauendum censeo, ne quid rixae moueas in cubiculo aut in lecto: sed curandum est, ut illic omnia sint festiua ac iucunda. Etenim si is locus qui diluendis offensis, sarciendaeque gratiae consecratus est, lite aut aegritudine quapiam profanetur; iam sublatum est omne remedium beneuolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam morosae, ut in ipso etiam coitu querantur ac rixentur, eamque uoluptatem, quae diluere solet ex animis uirorum, si quid inerat molestiae, morum fastidio reddant insuauem; pharmacum ipsum uitiantes, quum licuisset mederi offensis. [21,120] (Xantippe) Istud mihi frequenter accidit. [21,121] (Eulalia) Atqui tametsi semper est cauendum uxori, ne qua re molesta sit uiro, tamen id maxime studere debet, ut in eo congresso se uiro praebeat modis omnibus commodam et iucundam. [21,122] (Xantippe) Viro: mihi cum bellua res est. [21,123] (Eulalia) Mitte male loqui: fere nostra culpa uiri mali sunt. Sed ut ad rem redeam: qui uersantur in priscis fabulis poetarum, narrant Ve nerem [21,] (eam faciunt deam connubii praesidem) habere cestum arte Vulcani confectum: in eo intextum esse quidquid est amatorii medicamenti: eo se cingit, quoties congressura est cum marito. [21,124] (Xantippe) Fabulam audio. [21,125] (Eulalia) Verum; sed audi, quid sibi uelit fabula. [21,126] (Xantippe) Dic. [21,127] (Eulalia) Illud docet, uxorem omnem curam adhibere oportere, ut in congresso connubiali iucunda sit marito, quo recalescat ac redintegretur amor ille maritalis, et discutiatur ex animo, si quid erat offensionis aut taedii. [21,128] (Xantippe) Sed unde nobis cestus ille? [21,129] (Eulalia) Nihil opus ueneficiis aut incantamentis. Nullum incantamentum efficacius, quam morum probitas cum suauitate coniuncta. [21,130] (Xantippe) Ego tali marito blandiri non possum. [21,131] (Eulalia) At hoc tua refert, ut desinat esse talis. Si Circes artibus posses maritum uertere in suem aut ursum, faceres? [21,132] (Xantippe) Nescio. [21,133] (Eulalia) Nescis? An malles habere suem maritum, quam hominem? [21,134] (Xantippe) Equidem malim hominem. [21,135] (Eulalia) Age, quid si Circes artibus posses ex temulento reddere sobrium, ex prodigo frugalem, ex cessatore diligentem, nonne faceres? [21,136] (Xantippe) Plane facerem: sed unde mihi istae artes? [21,137] (Eulalia) Atqui istas artes habes in te, si modo uelis adhibere. Tuus, uelis nolis, sit oportet. Quo meliorem eum reddideris, hoc magis consulueris tibi. Tu tantum oculos habes defixos in illius uitia, eoque tibi exaggerant odium; et hac ansa tantum arripis illum, qua teneri non potest. Illa potius contemplare, quae bona sunt in illo; et hac ansa prehende illum, qua teneri potest. Antequam illi nuberes, tempus erat expendendi, quid haberet malorum. Oportebat enim non oculis solum, uerum etiam auribus maritum deligere: nunc medendi tempus est, non accusandi. [21,138] (Xantippe) Quae mulier unquam auribus cepit maritum? [21,139] (Eulalia) Oculis capit, quae nihil aliud spectat, quam corporis formam: auribus, quae diligenter obseruat, quid fama de ille praedicet. [21,140] (Xantippe) Pulchre mones, sed sero. [21,141] (Eulalia) At non serum est studere corrigendo marito. Ad eam rem conducet, si quid pignoris ex te natum fuerit uiro. [21,142] (Xantippe) Iam natum est. [21,143] (Eulalia) Quando? [21,144] (Xantippe) Iam pridem. [21,145] (Eulalia) Quot menses sunt? [21,146] (Xantippe) Ferme septem. [21,147] (Eulalia) Quid ego audio? Tu nobis trimestris foetus iocum renouas? [21,148] (Xantippe) Nequaquam. [21,149] (Eulalia) Ita necesse est, si tempus a nuptiarum die supputas. [21,150] (Xantippe) Imo ante nuptias fuerat mihi cum eo colloquium. [21,151] (Eulalia) An ex colloquio nascuntur pueri? [21,152] (Xantippe) Forte solam nactus, coepit alludere, titillans axillas, ac latera, quo me prouocaret ad ri sum. Ego non ferens titillationem, me resupinabam in lectum; ille incumbens figebat oscula, nec satis scio, quid egerit praeterea: certe paucis post diebus uterus coepit intumescere. [21,153] (Eulalia) I nunc, et maritum contemne; qui si lusitans gignit liberos, quid faciet, quum serio rem aget? [21,154] (Xantippe) Suspicor et nunc me grauidam esse. [21,155] (Eulalia) Euge contigit felici fundo bonus cultor. [21,156] (Xantippe) Hac in parte plus praestat, quam uellem. [21,157] (Eulalia) Ista querela tibi cum paucis uxoribus est communis. Sed inter uos intercesserat pactum connubiale? [21,158] (Xantippe) Intercesserat. [21,159] (Eulalia) Leuius igitur peccatum est. Estne proles mascula? [21,160] (Xantippe) Est. [21,161] (Eulalia) Illa uos rediget in gratiam, si tu uel paullulum temet accommodes. Quid alii praedicant de tuo marito sodales, et quibuscum habet commercium foris? [21,162] (Xantippe) Praedicant eum esse moribus commodissimis, comem, liberalem, amicum amico. [21,163] (Eulalia) Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore qualem uolumus. [21,164] (Xantippe) At mihi uni talis non est. [21,165] (Eulalia) Sed tu te illi praebeto, qualem dixi; meque pro Eulalia uoca Pseudolaliam, nisi tibi quoque talis esse coeperit. Quin et illud cogita, illum adhuc iuuenem esse, nondum opinor egressum annos uiginti quatuor: nondum nouit, quid sit esse patremfamilias. Iam non est tibi cogitandum de diuortio. [21,166] (Xantippe) At frequenter cogitaui. [21,167] (Eulalia) Verum ea cogitatio quando tibi inciderit in mentem, primum reputa tecum, quam nihili res sit foemina diuulsa a uiro. Summum decus matronae est, morigeram esse suo coniugi. Ita natura comparatum est. Ita uoluit Deus, ut mulier tota pendeat a uiro. Tantum cogita id quod res est: maritus est, alius non potest obtingere. Dende ueniat in mentem puellus ille duobus communis. Quid de illo statues? Auferes tecum? fraudabis maritum sua possessione. Relinques apud illum? spoliabis te ipsam eo, quo nihil habes carius. Postremo dic mihi, habesne, quae tibi male uelint? [21,168] (Xantippe) Habeo nouercam germanam; praeterea socrum huic simillimam. [21,169] (Eulalia) Adeo tibi male uolunt? [21,170] (Xantippe) Cuperent extinctam. [21,171] (Eulalia) Et istae tibi fac ut in mentem ueniant. Quid enim illis possis facere gratius, quam si uideant te diuulsam a marito, uiduam, imo plus quam uiduam uiuere? Nam uiduis licet alteri nubere. [21,172] (Xantippe) Equidem probo tuum consilium, sed taedet diutini laboris. [21,173] (Eulalia) At reputa, quantum laborum sumpseris prius, quam hunc psittacum docueris quaedam humana uerba sonare. [21,174] (Xantippe) Plurimum profecto. [21,175] (Eulalia) Et piget operam sumere in fingendo marito, quicum perpetuo suauiter degas aetatem? Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commodum reddant? et nos pigebit adlaborare, ut maritis utamur commodioribus? [21,176] (Xantippe) Quid faciam? [21,177] (Eulalia) Iam dixi. Cura ut domi niteant omnia, ne quid sit molestiae, quod illum exigat ex aedibus. Tu te illi comem praebe, semper interim memor reuerentiae cuiusdam, quam uxor debet marito. Absit tristitia; sed absit et petulantia: nec putida sis, nec lasciua. Sit apparatus domi lautus. Nosti palatum mariti: quod illi suauissimum est, id coquito. Quin etiam iis, quos ille amat, comem et affabilem te praebeto. Hos frequenter ad conuiuium uoca. In conuiuio facito, ut laeta plenaque hilaritatis sint omnia. Denique si quando ille uino laetior pulsabit suam testudinem, tu uoce accinito. Sic assuefacies maritum manere domi, et minues impensas. Sic enim ille cogitabit tandem: Nae ego insigniter insanio, qui foris magna rei famaeque iactura uictitem cum scorto, quum domi habeam uxorem multo lepidiorem, meique amantiorem, apud quam nitidius ac lautius accipi liceat. [21,178] (Xantippe) An credis successurum, si tentem? [21,179] (Eulalia) Me uide. Ad me recipio. Interim et maritum tuum aggrediar; admonebo et illum sui officii. [21,180] (Xantippe) Laudo consilium; at uide ne quid huius rei suboleat ipsi: misceret coelum terrae. [21,181] (Eulalia) Ne metue. Ita per ambages temperabo sermonem, ut ipse mihi narret, quid inter uos sit turbarum. Hoc facto, meo more tractabo illum blandissime, et ut spero, tradam eum tibi commodiorem. De te per occasionem mentiar, quam amanter de illo sis locuta. [21,182] (Xantippe) Christus bene fortunet quod agimus. [21,183] (Eulalia) Aderit, modo ne desis tibi.