[19,0] XIX. VIRGO MISOGAMOS. EUBULUS, CATHARINA. [19,1] (Eubulus) Gaudeo, tandem finitam esse coenam, ut liceat hac frui deambulatione, qua nihil amoenius. [19,2] (Catharina) Et me iam taedebat sessionis. [19,3] (Eubulus) Quam uernat, quam arridet undique mundus! Haec nimirum est illius adolescentia. [19,4] (Catharina) Sic est. [19,5] (Eubulus) At cur tuum uer non aeque arridet? [19,6] (Catharina) Quam ob rem? [19,7] (Eubulus) Quia subtristis es. [19,8] (Catharina) An uideor alio uultu quam soleo? [19,9] (Eubulus) Vis ostendam te tibi? [19,10] (Catharina) Maxime. [19,11] (Eubulus) Vides hanc rosam sub imminentem noctem foliis contractioribus? [19,12] (Catharina) Video. Quid tum postea? [19,13] (Eubulus) Talis est uultus tuus. [19,14] (Catharina) Bella collatio. [19,15] (Eubulus) Si mihi parum credis, in hoc fonticulo contemplare te ipsam. Quid sibi tandem uolebant, et inter coenandum tam crebra suspiria? [19,16] (Catharina) Desine percunctari, quod tua non refert scire. [19,17] (Eubulus) Imo mea refert maxime, qui non possum esse hilaris, nisi te quoque uideam hilarem. Ecce autem iterum suspirium, hui quam ex imo pectore ductum! [19,18] (Catharina) Est quod angat animum, sed effari non est tutum. [19,19] (Eubulus) Mihi non dices, qui te cariorem habeo sorore propria? Mea Catharina, ne uerere, quidquid est rei; tuto depones his auribus. [19,20] (Catharina) Ut tuto dicam, uereor ne frustra dicam non auxiliaturo. [19,21] (Eubulus) Qui scis? Si non re ipsa, fortassis consilio consolandoque iuuero. [19,22] (Catharina) Non possum eloqui. [19,23] (Eubulus) Quid istuc est rei? odisti me? [19,24] (Catharina) Sic odi, ut mihi minus carus sit meus germanus: et tamen animus non fert ut eloquar. [19,25] (Eubulus) Fateberis igitur, si diuinaro? Quid tergiuersaris? Promitte, alioqui non omittam urgere. [19,26] (Catharina) Age promitto. [19,27] (Eubulus) Prorsus ego non uideo, quid tibi desit ad summam felicitatem. [19,28] (Catharina) Utinam uera praedicares! [19,29] (Eubulus) Primum adest ipse flos aetatis. Nam, nisi fallor, agis annum iam decimum septimum. [19,30] (Catharina) Sic est. [19,31] (Eubulus) Nondum igitur, ut opinor, discruciat te metus senectae. [19,32] (Catharina) Nihil minus. [19,33] (Eubulus) Adest forma nulla parte non felix; est et istud praecipuum Dei donum. [19,34] (Catharina) De forma, qualisqualis est, nec glorior, nec queror. [19,35] (Eubulus) Tum color et habitudo corporis indicat, te esse prospera ualetudine, nisi quid est morbi occultioris. [19,36] (Catharina) Nihil istiusmodi, gratia Deo. [19,37] (Eubulus) Fama est integra. [19,38] (Catharina) Ita confido. [19,39] (Eubulus) Adest ingenium isto dignum corpore, felicissimum, et quale mihi optem ad liberales disciplinas. [19,40] (Catharina) Si quod est, Dei munus est. [19,41] (Eubulus) Nec deest morum amabilis gratia, quam in felicissimis etiam formis non raro desideramus. [19,42] (Catharina) Optarim equidem mores me dignos. [19,43] (Eubulus) Multorum animos deiicit generis infelicitas: tibi parentes sunt et bene nati et probi, et re lauta, et tui amantissimi. [19,44] (Catharina) Hinc nihil queror. [19,45] (Eubulus) Quid multis? Ego mihi ex omnibus puellis, quas habet haec regio, non delegerim aliam sponsam, quam te, si quod sidus mihi prosperum affulgeret. [19,46] (Catharina) Nec ego deligerem alium sponsum, si placeret ullum coniugium. [19,47] (Eubulus) Et tamen magnum quiddam esse debet, quod sic discruciat animum tuum. [19,48] (Catharina) Est omnino non leue. [19,49] (Eubulus) Non aegre feres, si diuinem? [19,50] (Catharina) Iam pollicita sum. [19,51] (Eubulus) Expertus noui, quanta crux sit amor. Age fatere; nunc promisisti. [19,52] (Catharina) Amor est in causa, sed non eius generis, cuius tu suspicare. [19,53] (Eubulus) Quod genus tu mihi narras? [19,54] (Catharina) Diuina. [19,55] (Eubulus) Equidem consumpsi omnem diuinationem meam. Et tamen non omittam hanc manum, donec extorsero quid sit. [19,56] (Catharina) Ut uiolentus es! [19,57] (Eubulus) Depone in sinum meum, quidquid isthuc est curae. [19,58] (Catharina) Quando sic urges, dicam iam inde a teneris annis me mirus quidam affectus habebat. [19,59] (Eubulus) Quis, obsecro? [19,60] (Catharina) Ut adiungerer collegio sacrarum uirginum. [19,61] (Eubulus) Ut fieres monacha? [19,62] (Catharina) Sic habet. [19,62] (Eubulus) Hem, pro thesauro carbones. [19,64] (Catharina) Quid ais Eubule? [19,65] (Eubulus) Nihil, mea lux; tussiebam: sed perge dicere. [19,66] (Catharina) Huic animo meo semper pertinacissime restitere parentes. [19,67] (Eubulus) Audio. [19,68] (Catharina) Ego contra precibus, blanditiis, lacrymis oppugnabam parentum pietatem. [19,69] (Eubulus) Res mira. [19,70] (Catharina) Tandem quum ego nullum facerem finem orandi, obsecrandi, obtestandi, lacrymandi, polliciti sunt, ubi peruenissem ad annum decimum septimum, sese obtemperaturos uoluntati meae, si modo tum idem perstaret animus. Venit is annus, manet idem animus, parentes tamen contra promissum pernegant: hoc est, quod discruciat animum meum. Aperui morbum meum: tu nunc medicum age, si quid potes. [19,71] (Eubulus) Primum illud dabo consilium, suauissima uirgo, ut modereris affectibus tuis, et si id non continget, quod uis, id uelis quod possis. [19,72] (Catharina) Emoriar, nisi, quod uolo, assequar. [19,73] (Eubulus) Et unde cepisti istum fatalem affectum? [19,74] (Catharina) Olim admodum puella ducta sum in quoddam uirginum collegium. Circumducebamur, ostendebantur omnia: placebant uirgines uultibus nitentibus, uidebantur angelae: in templo nitebant omnia, atque etiam fragrabant, nitebant horti cultissimi. Quid multis? nihil non arridebat, quocunque uertebam oculos. Accedebant ad haec blandissima uirginum colloquia. Unam atque alteram illic reperi, quicum olim infantula lusitare consueui. Ex eo tempore coepit animus ardere eius uitae desiderio. [19,75] (Eubulus) Non sum improbaturus sacrarum uirginum institutum: quamquam non omnia conducunt omnibus: sed habita tui genii ratione, quem mihi uideor ex uultu moribusque tuis collegisse, suaserim, ut nubas marito tui simili, tuaeque domi nouum instituas collegium, cuius maritus agat patrem, tu matrem. [19,76] (Catharina) Emoriar citius, quam uirginitatis propositum deseram. [19,77] (Eubulus) Res est egregia uirginitas, si pura sit: sed nihil necesse est, ut hac gratia dedas te in collegium, unde non possis postea eximi. Licet apud parentes uirginitatem tueri tuam. [19,78] (Catharina) Licet, at non perinde tuto. [19,79] (Eubulus) Imo, ut ego arbitror, aliquanto tutius, quam apud illos crassos, semper cibo distentos monachos. Nec enim castrati sunt, ne tu sis insciens. Patres uocantur, ac frequenter efficiunt, ut hoc nomen uere competat in ipsos. Olim nusquam uirgines honestius uiuebant, quam apud parentes; nec alium habebant patrem, quam Episcopum. Sed obsecro, dic mihi, quod tibi collegium ex omnibus delegisti, cui te addicas in seruitutem? [19,80] (Catharina) Chrysercium. [19,81] (Eubulus) Agnosco, aedibus paternis uicinum. [19,82] (Catharina) Recte. [19,83] (Eubulus) Atque pulchre noui totum hoc sodalitium, dignum uero, ob quod patrem ac matrem et cognatam tibi honestamque familiam repudies! Nam ille patriarcha iam pridem et aetate, et uino, et natura delirus est, nec illi quidquam iam sapit praeter uinum. Habet duos sodales se dignos, Ioannem et Iodocum. Quorum Ioannes, ut fortasse uir malus non est, ita nihil habet uiri, praeter barbam; eruditionis ne pilum quidem, prudentiae non multo plus; Iodocus adeo stupidus est, ut, nisi ueste sacra commendaretur, obambularet publicitus in cuculla fatui cum auriculis ac tintinnabulis. [19,84] (Catharina) Mihi uidentur uiri boni. [19,85] (Eubulus) Melius istos noui, quam tu, mea Catharina. Isti fortasse sunt tibi patroni apud parentes, ut effciant te proselytam suam. [19,86] (Catharina) Iodocus maxime fauet. [19,87] (Eubulus) O fautorem! sed fac, istic nunc esse uiros doctos ac bonos, cras erunt indocti ac mali; et quicunque obtigerint, tibi erunt ferendi. [19,88] (Catharina) Offendunt me in aedibus paternis crebra conuiuia; nec semper uirginea sunt, quae illic dicuntur inter coniugatos. Et aliquoties fit, ut osculum negare non possim. [19,89] (Eubulus) Qui uitare studet quidquid offendit, is e uita migret oportet. Ita sunt aures assuefaciendae, ut audiant omnia, nec tamen nisi bona transmittant in animum. Parentes, opinor, permittunt tibi cubiculum peculiare. [19,90] (Catharina) Maxime. [19,91] (Eubulus) Eo te subducas licebit, si quod conuiuium acciderit turbulentius: et dum illi potant ac nugantur, tu confabulare cum sponso tuo Christo; ora, psalle, gratias age. Non te inquinabit domus paterna; sed tu reddes eam puriorem. [19,92] (Catharina) Attamen tutius est esse in sodalitio uirginum. [19,93] (Eubulus) Non improbo castum sodalitium, nolim tamen te falli falsa imaginatione. Ubi illic uersata fueris aliquamdiu, ubi propius inspexeris, fortassis non perinde nitebunt omnia, ut tibi quondam nitere uidebantur. Nec omnes uirgines sunt, mihi crede, quam uelum habent. [19,94] (Catharina) Bona uerba. [19,95] (Eubulus) Imo bona uerba sunt, quae uera sunt: nisi fortasse elogium, quod nos hactenus iudicauimus esse Virgini matri proprium, ad plures transiit, ut dicantur et a partu uirgines. [19,96] (Catharina) Abominor. [19,97] (Eubulus) Quin insuper, nec alioqui inter illas uirgines sunt omnia uirginea. [19,98] (Catharina) Non? Quam ob rem, obsecro? [19,99] (Eubulus) Quia plures inueniuntur, quae mores aemulentur Sapphus, quam quae referant ingenium. [19,100] (Catharina) Istuc quid sit, non satis intelligo. [19,101] (Eubulus) Atque ideo haec uerba facio, ne quando intelligas, mea Catharina. [19,102] (Catharina) Attamen animus eo fertur: atque hinc colligo hunc spiritum a Deo proficisci, quod tot iam annis perseuerat, et in dies fit acrior. [19,103] (Eubulus) Imo mihi hoc nomine suspectus est iste tuus spiritus, quod sic repugnant optimi parentes. Afflasset et illorum animos Deus, si pium esset quod moliris. Sed istum spiritum hausisti ex illis nitoribus, quos admodum puella uidisti, ex blandis uirginum alloquiis, ex affectu erga ueteres sodales, ex cultu sacro, ex caeremoniis sane quam speciosis, ex improbis hortatibus stultorum monachorum, et qui in hoc te uenantur, ut largius potent. Sciunt patrem esse liberalem ac benignum: aut illum habebunt conuiuam, sed hac lege, ut secum adferat uinum, quod decem strenuis potoribus sat sit: aut ipsi potabunt apud illum. Quare tibi fuerim auctor, ne quid noui tentes inuitis parentibus, in quorum potestate nos Deus esse uoluit. [19,104] (Catharina) In hoc negotio pium est contemnere patrem et matrem. [19,105] (Eubulus) Christi caussa pium est alicubi negligere patrem et matrem: neque enim pie faciat, qui Christianus patrem ethnicum, cuius omne uitae praesidium pendeat a filio, deserat, sinatque perire fame. Si nondum esses professa Christum in Baptismo, et parentes uetarent te baptisari, pie faceres, si Christum praeferres impiis parentibus. Aut si nunc parentes adigerent ad impietatem aut turpitudinem, contemnenda esset illorum auctoritas. Sed quid hoc ad collegium? Et domi Christum habes. Natura dictat, Deus approbat, Paulus hortatur, leges humanae sanciunt, ut filii obediant parentibus; et tu te subduces ab auctoritate parentum optimorum, ut pro uero patre, te dedas factitio, et pro uera matre, tibi adsciscas alienam: aut potius, ut pro parentibus tibi dominos ac dominas adsciscas? Nam parentibus ita es obnoxia, ut tamen te liberam esse uelint. Unde et liberi uocantur filiifamilias, quod absint a conditione seruorum. Nunc te pro libera tendis ultro seruam reddere. Christiana clementia maxima ex parte submouit omnem illam ueterum seruitutem, nisi quod in paucis regionibus adhuc resident uestigia. At inuentum est sub praetextu religionis nouum seruitutis genus, ut nunc sane in plerisque monasteriis uiuitur. Nihil ibi licebit, nisi ex praescripto; quidquid obuenerit tibi, illis accrescet: si quo pedem moueris, retraheris e fuga, perinde quasi parentem ueneno necaueris. Quoque sit euidentior seruitus, commutant uestem, quam dedere parentes, et ad exemplum priscum eorum, qui olim seruos essent mercati, commutant nomen in baptismo inditum; ac pro Petro siue Ioanne, uocant Franciscum aut Dominicum, aut Thomam. Petrus dedit nomen Christo, et Dominico initiandus uocatur Thomas. Si militaris seruus abiiciat uestem a domino datam, uidetur abdicasse dominum; et nos applaudimus illi, qui uestem accipit, quam Christus omnium dominus non dedit: et ob hanc mutatam grauius punitur, quam si centies abiiciat uestem imperatoris ac domini sui, quae est mentis innocentia. [19,106] (Catharina) Atqui hoc ipsum aiunt eximii meriti, si quis se sponte dedit in hanc seruitutem. [19,107] (Eubulus) Ista uero doctrina pharisaica est. Paulus contra docet, ut qui liber uocatus sit, ne uelit fieri seruus, sed potius operam det, ut fiat liber. Atque hoc infelicior est seruitus, quod pluribus dominis tibi seruiendum sit, quod plerumque stultis et improbis, quod incertis, ac subinde nouis. Illud mihi responde. Emancipant te leges a iure parentum? [19,108] (Catharina) Nequaquam. [19,109] (Eubulus) Licetne igitur tibi emere aut uendere fundum inuitis parentibus? [19,110] (Catharina) Minime. [19,111] (Eubulus) Unde igitur tibi ius, ut te ipsam dedas nescio quibus, inuitis parentibus? An non tu illis carissima, maximeque propria es possessio? [19,112] (Catharina) In negotio pietatis cessant naturae leges. [19,113] (Eubulus) Negotium pietatis potissimum agitur in baptismo: heic tantum agitur de ueste mutanda, deque genere uitae, quod per se neque bonum est, neque malum. Iam illud mihi considera, quantum commoditatum simul amittas cum libertate. Nunc tibi liberum est in tuo cubiculo legere, orare, psallere, quantum et quando gratum est animo tuo. Quod si taedet cubiculi, licet audire cantiones ecclesiasticas, adesse sacris, audire sacras conciones: et si quam uideris matronam, aut uirginem egregie probam, ex eius colloquio fieri meliorem: si quem uirum insigni probitate praeditum, ex eo discere, quod te reddat meliorem: licebit et concionatorem deligere, qui purissime Christum doceat. Has res omnes ex quibus praecipuus est profectus ad ueram pietatem, amittis semel addicta collegio. [19,114] (Catharina) Sed interim non ero monacha. [19,115] (Eubulus) Adhuc te mouent nomina? Rem ipsam perpendito. Illi iactant obedientiam. Num ea laus tibi deerit, si obedias parentibus tuis, quibus Deus iubet obediri? si Episcopo tuo, et pastori tuo? Num paupertatis, quum in parentum manibus sint omnia? Quamquam olim in sacris uirginibus praecipue laudabatur a sanctis uiris liberalitas in pauperes: eam praestare non poterant, si nihil possidebant. Porro castitati tuae nihil decedet, etiam si uiuas apud parentes. Quid igitur superest? Velum, linea uestis ex intima uersa in extimam, caeremoniae quaedam, quae per se nihil faciunt ad pietatem, neque quemquam commendant oculis Christi, qui spectat animi puritatem. [19,116] (Catharina) Noua praedicas. [19,117] (Eubulus) Sed uerissima. Quum non sis emancipata a iure parentum, quum tibi ius non sit uendendi uestem aut agrum, quo modo tibi ius facis dedendi te in seruitutem alienam? [19,118] (Catharina) Ius parentum ut aiunt, non impedit ingressum religionis. [19,119] (Eubulus) In baptismo nonne professa es religionem? [19,120] (Catharina) Sum. [19,121] (Eubulus) Nonne religiosi sunt quicunque sequuntur praecepta Christi? [19,122] (Catharina) Maxime. [19,123] (Eubulus) Quae est igitur ista noua religio, quae facit irritum, quod et naturae lex sanxit, et uetus lex docuit, et Euangelica lex comprobauit, et Apostolica doctrina confirmauit? Isthuc decretum non est a Deo proditum, sed in monachorum senatu repertum. Sic definiunt quidam, et matrimonium esse ratum, quod insciis, aut etiam inuitis parentibus inter puerum et puellam per uerba de praesenti (sic enim illi loquuntur) contractum est. Atqui istud dogma, nec naturae sensus approbat, nec ueterum leges, nec Moyses ipse, nec Euangelica aut Apostolica doctrina. [19,124] (Catharina) An igitur putas mihi non esse fas nubere Christo, nisi comprobantibus parentibus? [19,125] (Eubulus) Iam, inquam, nupsisti Christo, et illi nupsimus omnes. Quae bis nubit eidem uiro? Tantum agitur de loco, de ueste, de caeremoniis. Ob has res non arbitror esse contemnendum ius parentum. Et uidendum est, ne, dum paras nubere Christo, nubas aliis. [19,126] (Catharina) At isti praedicant nihil esse sanctius, quam heic contemnere parentes. [19,127] (Eubulus) Ab istis igitur doctoribus exige, ut proferant aliquem e sacris libris locum, qui hoc doceat: quod si non poterunt, iubeto eos ebibere calicem uini Belnensis; hoc poterunt. Ab impiis parentibus ad Christum confugere pietatis est. Sed a piis ad monachismum, hoc est (quod non raro usu uenit) a probis ad improbos, quae, rogo, pietas est? Quamquam et olim ad Christum a paganismo conuersus, idololatris parentibus debebat obsequium, quatenus citra pietatis iacturam fieri poterat. [19,128] (Catharina) Damnas igitur hoc totum uitae institutum? [19,129] (Eubulus) Nequaquam. Verum quemadmodum nemini suadere uelim, ut, quae se in hoc uitae genus coniecit, luctetur emergere: ita non dubitem hortari puellas omnes, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde post sese non possint explicare, praesertim quum in ipsis collegiis saepe grauius periclitetur uirginitas, ac domi praestare ualeas, quidquid ibi praestatur. [19,130] (Catharina) Urges tu quidem multis ac magnis argumentis; tamen hic affectus meus eximi non potest. [19,131] (Eubulus) Si non persuadeo, quod tamen optarim, saltem illud fac memineris, Eubulum monuisse. Interim pro meo in te amore precor, ut tuus iste affectus felicior sit meo consilio.