[22,0] XXII. MILITIS ET CARTHUSIANI. [22,1] (Miles) Salue, mi frater. [22,2] (Carthusianus) Salue et tu, germane carissime. [22,3] (Miles) Vix te agnosco. [22,4] (Carthusianus) Adeone consenui intra biennium? [22,5] (Miles) Non: sed caput rasum, noua uestis, faciunt, ut mihi uidearis aliud quoddam animal. [22,6] (Carthusianus) Itane non agnosceres uxorem tuam, si tibi occurreret induta noua ueste? [22,7] (Miles) Non, si tali. [22,8] (Carthusianus) At ego te probe agnosco, cui non solum uestis mutata est, uerum etiam facies, totusque corporis habitus. Quot coloribus pictus es! Nulla auis aeque uariat plumas suas. Tum quam omnia secta, quam nihil iuxta naturam aut morem communem! Adde tonsum uerticem, barbam semirasam, siluam, quae supra labrum superius est, perplexam, nec aliter hinc et hinc prominentem, quam solent in felibus pili longiores. Nec una cicatrix foedauit uultum; ut Samius quispiam literatus uideri possis, de quo iocus est prouerbii. [22,9] (Miles) Sic decet redire e bello. Sed dic mihi, erat heic tanta bonorum medicorum inopia? [22,10] (Carthusianus) Quam ob rem? [22,11] (Miles) Quia nulli commiseris sanandum cerebrum tuum prius, quam in hanc seruitutem te paecipitem dares. [22,12] (Carthusianus) Itane uideor insanisse? [22,13] (Miles) Maxime. Quid erat necesse heic te sepeliri ante tempus, quum esset unde commode uiueres in mundo? [22,14] (Carthusianus) At nunc non uideor tibi in mundo uiuere? [22,15] (Miles) Non, per Iouem. [22,16] (Carthusianus) Dic quam ob rem? [22,17] (Miles) Quia, non licet amubulare quo uelis. Huic loco uelut caueae includeris: adde rasuram, uestem prodigiosam, solitudinem, piscium perpetuum esum, ut mirer teipsum non uerti in piscem. [22,18] (Carthusianus) Si uerterentur homines in omnia quibus uescuntur, tu iam pridem porcus esses: nam suilla soles delectari. [22,19] (Miles) Non dubito, quin iamdudum poeniteat te instituti: paucos enim comperio, quos non capiat poenitudo. [22,20] (Carthusianus) Hoc illis uso uenit, qui se in hoc uitae genus uelut in puteum praecipitant: ego descendi sensim et consulto, prius explorato me ipso, perspectaque tota huius uitae ratione, iam annos natus uiginti octo, qua aetate sibi quisque notus esse potest. Quod ad locum attinet, tu quoque loco angusto concluderis, si totius mundi consideres amplitudinem. Nec refert, quam spatiosus sit locus, modo nihil desit ad uitae commoditatem. Multi raro, aut nunquam exeunt ciuitatem, in qua nati sunt: qui si uetarentur exire, magnopere sibi displicerent, et incesseret illis mira libido relinquendae ciuitatis. Hic affectus uulgaris est, quo ego careo. Imaginor, heic totum esse mundum, et haec tabula mihi totum terrarum orbem repraesentat, quem ego cogitatione iucundius simul et tutius perambulo, quam is qui nauigauit ad nouas insulas. [22,21] (Miles) Heic tu propemodum dicis uerum. [22,22] (Carthusianus) Rasuram danmare non potes, qui uolens tondearis, utique commoditatis gratia. Mihi rasura, si nihil aliud, certe reddit caput purius, ac fortasse salubrius. Venetiae quam multi patricii totum etiam caput radunt! Quid autem habet prodigiosum uestis? Nonne tegit corpus? Ad duplicem usum adhibetur uestis, ut depellatur iniuria coeli, eaque uelet, quae pudor iubet tegi. An non hos usus praebet haec uestis? Sed offendit color. Quis color magis decet omnes Christianos, quam is qui datus est omnibus in baptismo? Dictum est tibi quoque: Accipe uestem candidam. Haec itaque uestis admonet me, quid promiserim in baptismo: nimirum innocentiae perpetuum studium. Porro solitudinem si uocas turbae fugam, hoc exemplum est non nostrum, sed ueterum prophetarum, atque etiam philosophorum ethnicorum, et quibuscunque bonae mentis cura fuit. Imo poëtae, astrologi, ac similibus artibus dediti, quoties aliquid magni ac supra uulgus hominum moliuntur, secessum quaerere solent. Cur autem uoces hanc solitudinem? Unius amiculi confabulatio pellit solitudinis taedium. Heic habeo sodales omnium rerum plus quam sedecim. Ad haec interuisunt amici crebrius quam uellem aut expedit; et tibi uideor in solitudine uiuere? [22,23] (Miles) At non semper licet cum his confabulari. [22,24] (Carthusianus) Nec semper expedit. Atque hoc iucundior est confabulatio, quod uoluptatis gratiam augeat interrupta copia. [22,25] (Miles) Non pessime coniectas. Nam mihi quoque suauiores sunt carnes, reuoluto Pascha post quadragesimam. [22,26] (Carthusianus) Nec interim tamen, quum maxime uideor solus, desunt mihi confabulones, longe festiuiores ac suauiores istis uulgaribus congerronibus. [22,27] (Miles) Ubi sunt? [22,28] (Carthusianus) Vides heic codicem Euangelicum? In hoc mecum fabulatur ille, qui olim additus facundus comes in uia duobus discipulis proficiscentibus in Emauntem, effecit, ut non sentirent itineris laborem, sed sentirent dulcissimum cordis ardorem, inhiantes mellitis illius sermonibus. In hoc mihi loquitur Paulus, in hoc Esaias, ceterique prophetae. Heic mecum confabulatur dulcissimus ille Chrysostomus, heic Basilius, heic Augustinus, heic Hieronymus, heic Cyprianus, ceterique non minus eruditi quam facundi doctores. An nosti ullos tam amoenos confabulones, quos cum his conferas? An in tali sodalitio, quod mihi nunquam non adest, reputas obrepere posse solitudinis taedium? [22,29] (Miles) Mihi frustra loquerentur, non intellecturo. [22,30] (Carthusianus) Iam quid refert, quibus rebus hoc corpusculum alatur, cui minimo satis fit, si iuxta naturam uiuamus? Uter nostrum habitior? tu, qui uesceris perdicibus, phasianis et capis; an ego, qui uiuo piscibus? [22,31] (Miles) Si tibi esset uxor, ut mihi est, minus haberes succi. [22,32] (Carthusianus) Et ideo sufficit quilibet cibus, et quantumuis exiguus. [22,33] (Miles) Sed interim agitas uitam Iudaicam. [22,34] (Carthusianus) Bona uerba: Christianam, si non assequimur, certe sequimur. [22,35] (Miles) In ueste, cibo, preculis, ceterisque caeremoniis ponitis fiduciam, neglecto studio pietatis Euangelicae. [22,36] (Carthusianus) Quid alii faciant, non est meum iudicare: ego his rebus nequaquam confido, minimumque tribuo; sed in animi puritate et in Christo colloco fiduciam. [22,37] (Miles) Cur igitur obseruas? [22,38] (Carthusianus) Ut mihi pax sit cum fratribus meis; et ne cui quoquo modo sim offendiculo. Nolim autem offendere quenquam ob huiusmodi res leuiculas, quas nihil est negotii seruare. Ut sumus homines quacunque ueste tecti, minutissimarum etiam rerum similitudo aut dissimilitudo conciliat aut dirimit concordiam. Rasum caput, aut uestis color, per se quidem non commendat me Deo. Sed quid diceret populus, si comam alerem, aut tuam istam uestem sumerem? Reddidi tibi rationem mei consilii; nunc, quaeso ut mihi uicissim tui consilii rationem reddas, dicasque, ubi cessarint omnes boni medici, quum relicta domi uxore iuuencula et liberis, proficiscereris in militiam, uili salario conductus ad iugulandos homines, idque tui quoque capitis periculo. Neque enim tibi res erat cum fungis aut papaueribus, sed cum armatis uiris. Utrum uero putas infelicius, iugulare Christianum hominem ob mercedulam, a quo nunquam sis laesus; an te ipsum simul, et corpus, et animam, in aeternum exitium mittere? [22,39] (Miles) Fas est occidere hostem. [22,40] (Carthusianus) Fortassis est, si impetat patriam tuam. Tum pium uideri potest, pugnare pro liberis et uxore, pro parentibus et amicis, pro aris et focis, pro tranquillitate publica. Quid istuc ad tuam militiam mercenariam? Ego, si perisses in hoc bello, non redemissem animam tuam uitiosa nuce. [22,41] (Miles) Non? [22,42] (Carthusianus) Non, ita me Christus bene amet. Iam utrum existimas durius, obedire bono uiro, quem nos Priorem uocamus, qui uocet ad preces, ad sacram lectionem, ad doctrinam salutarem, ad psallendum Deo; an obedire barbaro cuipiam centurioni, qui saepe magnis ac nocturnis itineribus uocet quo lubet, ac reuocet; qui bombardarum ictibus obiiciat, qui iubeat te stare loco aut occisurum, aut occidendum? [22,43] (Miles) Minus narras, quam res habeat, malorum. [22,44] (Carthusianus) Si quid ego deflexero a disciplina huius instituti, poena est admonitio, aut aliud leue quiddam: tibi, si quid committas aduersus leges imperatorias, aut pendendum est, aut nudo inter intentatas in te lancearum cuspides eundum. Nam plecti capite, beneficium est. [22,45] (Miles) Non possum refragari ueris. [22,46] (Carthusianus) Iam cultus iste satis indicat, te non multum nummorum referre domum. [22,47] (Miles) Nummorum mihi iam pridem ne pilus quidem fuit, imo multum aeris alieni conflaui. Proinde huc deflexi, ut me instruas uiatico. [22,48] (Carthusianus) Utinam huc deflexisses, quum properares in sceleratam istam militiam! Sed unde tanta nuditas? [22,49] (Miles) Rogas unde? Quidquid ex salario, quidquid ex praedationibus, sacrilegiis, rapinis, furti, parare licuit, id totum absumebatur in uina, scorta, et aleam. [22,50] (Carthusianus) O te miserum! Et interim uxorcula, cuius gratia Deus iussit relinqui patrem et matrem, domi moerebat deserta cum paruis liberis. Et interea tibi uidebaris uiuere in tantis miseriis, in tantis sceleribus? [22,51] (Miles) Hoc fallebat sensum malorum, quod innumeros haberem malorum socios. [22,52] (Carthusianus) Quin illud uereor, ne uxor te non agnoscat. [22,53] (Miles) Qui sic? [22,54] (Carthusianus) Quia sic cicatrices pinxerunt tibi nouam faciem. In fronte quam fossam habes! Videtur tibi exsectum fuisse cornu. [22,55] (Miles) Imo si rem nosses, gratulareris mihi hanc cicatricem. [22,56] (Carthusianus) Quam ob rem? [22,57] (Miles) Minimo minus aberat, quin perierim. [22,58] (Carthusianus) Quid erat mali? [22,59] (Miles) Cuidam tendenti rupta est balista chalybea; eius fragmentum insiliit in frontem. [22,60] (Carthusianus) Et in bucca cicatricem habes palmo longiorem. [22,61] (Miles) Hoc uulnus accepi in pugna. [22,62] (Carthusianus) Bellica? [22,63] (Miles) Non: inter aleam ortum est dissidium. [22,64] (Carthusianus) Iam et in mento uideo nescio quid gemmarum. [22,65] (Miles) Nihil est. [22,66] (Carthusianus) Suspicor tibi contractam scabiem, quam uocant Hispanicam. [22,67] (Miles) Recte diuinas, mi frater. Tertium ea laboraui neque ad uitae periculum. [22,68] (Carthusianus) Unde hoc mali accidit tibi, ut sic incuruus incedas, quasi esses nonagenarius, aut quasi messor quispiam, aut quasi delumbatus esses fuste? [22,69] (Miles) Morbus ita contraxit neruos. [22,70] (Carthusianus) Nae heic magnificam passus es metamorphosin. Antehac eras eques, nunc ex centauro factus es animal semireptile. [22,71] (Miles) Haec nimirum est alea Martis. [22,72] (Carthusianus) Imo haec est insania tuae mentis. Quas uero manubias uxori tuae liberisque tuis referes domum? lepram? Nam ista scabies nihil aliud est, quam leprae species; nisi quod ideo non uitatur, quia multorum est communis, praecipue nobilium: at ob hoc ipsum magis debebat uitari. Nunc istud malum adfricabis iis, qui tibi debuerant esse carissimi: et ipse per omnem uitam putre cadauer circumferes. [22,73] (Miles) Quaeso te, frater, ut desinas: satis malorum est, etiamsi non accedat obiurgationis molestia. [22,74] (Carthusianus) Quotam autem malorum partem commemoraui? Ista corporis duntaxat sunt. Iam animam uero qualem reportas, quanta scabie putrem, quot uulneribus sauciam! [22,75] (Miles) Tam puram refero, quam est cloaca Parisiis, in uia quae dicitur uulgo Maberti, aut latrina publica. [22,76] (Carthusianus) Vereor ne multo peius oleat apud Deum et angelos eius. [22,77] (Miles) Sed iam rixae satis est; dic aliquid de sarciendo uiatico. [22,78] (Carthusianus) Mihi nihil est quod dem, experiar quid uelit Prior. [22,79] (Miles) Atqui si quid daretur, essent tibi paratae manus: nunc multae obstant difficultates, quando numerandum est aliquid. [22,80] (Carthusianus) Quid alii faciant, ipsi uiderint: mihi nec ad accipiendum, nec ad dandum sunt manus. Verum de his a prandio; nunc tempus monet, ut accumbamus.