[33,0] COLLOQUIUM XXXIII : Exorcismus siue spectrum. Personae : Thomas, Anselmus. [33,1] {THOMAS} Quid est bonae rei, quod tecum rides tam suauiter, quasi thesaurum nactus sis? {ANSELMUS} Non procul aberrat a scopo tua diuinatio. {THOMAS} At non imparties sodali quidquid istuc est boni? {ANSELMUS} Imo iamdudum optabam mihi dari quempiam, in cuius sinum effunderem hoc meum gaudium. {THOMAS} Age igitur, imparti. {ANSELMUS} Audiui modo fabulam lepidissimam, quam iures esse comicum figmentum, nisi mihi locus, personae, totaque res esset tam nota, quam tu notus es mihi. {THOMAS} Audire gestio. {ANSELMUS} Nostine Polum Fauni generum? {THOMAS} Maxime. {ANSELMUS} Is est et auctor, et actor huius fabulae. {THOMAS} Facile crediderim. Nam ille uel absque persona possit quamuis agere fabulam. {ANSELMUS} Sic est. Nosti, opinor, et praedium, quod habet non ita procul a Londino? {THOMAS} Phy! Non semel illic compotauimus. {ANSELMUS} Agnoscis igitur uiam utrinque arboribus pari digestis interuallis septam. {THOMAS} Ad laeuam aedium partem, altero fere balistae iactu. {ANSELMUS} Tenes. Alterum uiae latus habet alueum siccum, dumis ac uepribus obsitum: e ponticulo iter est in apertam planitiem. {THOMAS} Memini. {ANSELMUS} Iam pridem uagabatur rumor ac fabula per eius loci rusticos, iuxta ponticulum hunc obseruari spectrum quoddam, cuius subinde exaudirentur miserandi eiulatus: suspicabantur, animam esse cuiuspiam, quae diris cruciatibus torqueretur. {THOMAS} Quis auctor erat istius rumoris? {ANSELMUS} Quis nisi Polus? Hoc prooemium praestruxerat suae fabulae. {THOMAS} Quid isti uenit in mentem, ut ista configeret? {ANSELMUS} Nescio; nisi quia sic est hominis ingenium: gaudet huiusmodi commentis ludere stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius generis. Simul equitabamus aliquam multi Richemondam; inter quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire serenum, nec ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis, signauit totam faciem ac scapulas imagine crucis, et uultu ad stuporem composito, ita secum:Deum immortalem! quid ego uideo?Rogantibus, qui proxime equitabant, quid uideret, rursus obsignans se maiore cruce:Auertat, inquit,clementissimus Deus hoc ostentum. Cum instarent auiditate cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli locum,Nonne,inquit,uidetis illic immanem draconem, igneis armatum cornibus, cauda in circulum retorta? Cum negarent se uidere, atque ille iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus quispiam, ne uideretur parum oculatus, affirmauit, se quoque uidere. Hunc imitatus est unus item atque alter: pudebat enim non uidere quod tam esset perspicuum. Quid multis? Intra triduum rumor hic totam Angliam peruaserat, tale portentum apparuisse. Mirum autem, quantum fama popularis addidit fabulae. Nec deerant qui, quid sibi uellet ostentum, interpretarentur serio. Horum stultitia ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum uoluptate fruebatur. {THOMAS} Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad spectrum. {ANSELMUS} Interea commodum diuertit ad Polum Faunus, quidam sacerdos, ex eorum genere, quibus non satis est appellari Latine regulares, nisi Graece cognomen idem accinatur, parochus uici illic alicunde uicini. Is sibi non uulgariter uidebatur sapere, praesertim in rebus sacris. {THOMAS} Intelligo, repertus est actor fabulae. {ANSELMUS} Super coenam ortus est sermo de rumore spectri. Cum Polus sentiret, Fauno rumorem hunc non solum auditum esse, uerum etiam creditum, coepit hominem obtestari, uir doctus ac pius succurreret animulae tam dira patienti, etSi quid dubitas, inquit,explora rem, obambula ad decimam iuxta ponticulum illum, et audies miserum eiulatum: adiunge tibi quem uoles comites; ita et tutior audies, et certius. {THOMAS} Quid deinde? {ANSELMUS} Coena peracta, Polus ex more abit uenatum, aut aucupatum. Faunus obambulans, cum iam tenebrae sustulissent certum de rebus iudicium, tandem audit miserandos gemitus: hos Polus artifex mire effingebat, abditus illic in uepreto, adhibita ad id olla fictili: quo uox e cauo reddita lugubrius quiddam sonaret. {THOMAS} Haec fabula, ut uideo, uincit phasma Menandri. {ANSELMUS} Magis istuc dices, si totam audieris. Faunus domum se recepit, narrare cupiens, quid audisset. Polus alia uia compendiaria iam anteuerterat. Ibi Faunus narrat Polo, quod erat actum, et aliquid etiam affingit, quo res esset admirabilior. {THOMAS} Poterat interim Polus tenere risum? {ANSELMUS} Illene? Vultum habet in manu. Dixisses rem serio agi. Tandem Faunus, uehementer obtestante Polo, suscepit negotium exorcismi, ac totam eam noctem agit insomnem, dum dispicit, quibus modis rem aggrederetur tuto: nam sibi quoque misere metuebat. Primum itaque congesti sunt exorcismi efficacissimi, et additi noui nonnulli per uiscera beatae Mariae, per ossa beatae Werenfridae. Deinde delectus est locus in planitie uicina uepreto, unde uox exaudiebatur: circumductus est circulus satis amplus, qui crebras haberet cruces, uariasque notulas. Haec omnia peragebantur uerbis conceptis. Adhibitum est uas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam uocant, unde pendebat initium Euangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano Pontifice quotannis consecrari solitam, quae uulgo dicitur Agnus Dei. His armis olim se muniebant aduersus noxios daemones, prius quam illis Francisci cuculla coepit esse formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset, impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo committere: sed decretum est, adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior adiunctus fuisset, proderetur fabulae mysterium, adiungit parochum quendam ex uicina, cui rem totam aperit: sic enim postulabat actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non abhorreret. Postridie rebus omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum parocho circulum ingreditur. Polus, qui praecesserat, e uepreto gemit miserabiliter. Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in uillam proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per multos agi. {THOMAS} Quid faciunt? {ANSELMUS} Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt. Ubi non procul abessent a circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e circulo. {THOMAS} Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret! {ANSELMUS} Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime cesserat illis. {THOMAS} Qui sic? {ANSELMUS} Nam equi subito prolato igne consternati, parum abfuit, quin et se praecipitarent, et sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus uelut ignarus omnium, rogat, quid esset actum. Ibi Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos cacodaemones, in nigris equis oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui tentassent ingredi circulum, uerum efficacibus uerbis abactos in malam rem. His rebus cum accreuisset animum Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: cumque diu multis obtestationibus prouocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul ostendit sese ex equis atris horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in circulum. {THOMAS} Nihil habebant ignis? {ANSELMUS} Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem: eo leuiter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se proripit, uelut abacti exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque, una cum uase quod habebant aquae sacrae plenum, prouoluunt in terram. {THOMAS} Hoc praemii tulit pro sua actione parochus? {ANSELMUS} Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam fabulam. His ita gestis, ubi reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum Faunus, quanto fuisset in periculo, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suis uerbis profligasset: iamque certam conceperat fiduciam, nullum esse tam noxium aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere. {THOMAS} Faunus ille non multum abest a fatuo. {ANSELMUS} Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum superuenit Poli gener: nam eius filiam duxerat natu maximam: iuuenis, ut scis, ingenio mire festiuo. {THOMAS} Scio: nec abhorrens ab huiusmodi iocis. {ANSELMUS} Abhorrens? Nullum ille uadimonium non desereret, si talis uel spectanda, uel agenda esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque illi delegat partes, ut animam agat. Sumit ornatum, ac lubens; conuoluit se linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet prunam uiuam in testa, quae per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos omnes. Tandem procul inter uepretum ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac misere suspirans. Hanc cum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset, subito prosiliit e uepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu:Nihil, inquit,tibi iuris est in hanc animam: mea est; ac subinde procurrit usque ad oram circuli, uelut impetum facturus in exorcistam; moxque uelut submotus uerbis exorcismi, et ui aquae sacrae, quam illi multa aspersit, retrocessit. Tandem abacto paedagogo daemone, nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti, respondit se esse animam Hominis christiani. Rogata, quo nomine uocaretur, respondit:Faunus.Faunus, inquit,idem mihi nomen est. Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum liberaret. Cum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet fucum, subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod tempus urgeret, quo cogeretur abire, quo liberet daemoni; pollicita tamen est, sese postridie redituram, hora qua fas esset. Rursus conuenitur in aedibus Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi denarrat exorcista, quid esset gestum, nonnulla etiam admentiens, quae sibi tamen persuadebat esse uera. Adeo fauebat negotio, quod agebatur. Iam hoc compertum erat, scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo daemone diris cruciatibus uexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit. {THOMAS} Obsecro quidnam? {ANSELMUS} Cum Faunus euocasset animam, Polus, qui daemonem agebat, prorsus sic assiliit, quasi intra circulum irrupturus, cumque contra Faunus pugnaret exorcismis, multamque uim aquae aspergeret, tandem exclamat daemon, se ne pili quidam facere ista omnia:Rem, inquit, habuisti cum puella; mei iuris est. Id cum Polus ioco diceret, tamen forte fortuna uerum dixisse uisus est: nam exorcista hoc dicto tactus, ilico recepit se in centrum circuli, et nescio quid immussauit in aurem parocho. Id Polus sentiens, recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset. {THOMAS} Sane polus religiosum ac uerecundum agebat daemonem. {ANSELMUS} Sic est, reprehendi poterat actio, quod parum meminisse decori. Exaudiuit tamen parochi uocem indicentis satisfactionem. {THOMAS} Quam? {ANSELMUS} Ut ter diceret praecationem dominicam: ex hoc coniiciebat, illum ter habuisse rem eadem nocte. {THOMAS} Hoc sane regularis ille praeter regulam. {ANSELMUS} Homines sunt et lapsus erat humanus. {THOMAS} Perge: quid deinde factum. {ANSELMUS} Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et uitro prouocat daemonem. At ille iam timidior refugiebat.Fefellisti me, inquiens:si sapuissem, non monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae semel sacerdoti confessus sis, prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne possit opprobrare. {THOMAS} Iocum plane ridiculum narras. {ANSELMUS} Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in modum colloquium habitum est cum anima. Summa huc euasit. Roganti exorcistae, num qua uia posset a cruciatu liberari, respondit ille, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude partam, restitueretur. Ibi Faunus,Quid, inquit,si per bonos uiros dispensaretur in pios usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus exorcista, summa diligentia percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit,ingentem; quod illi erat bonum atque commodum. Indicauit et locum, sed procul dissitum, ubi thesaurus heic defossus esset. Praescripsit in quos usus uellet impendi. {THOMAS} In quos? {ANSELMUS} Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret limina Petri, alter iret salutaturum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur pectinem Iesu, qui est Treueris. Deinde per aliquot monasteria magna uis psalteriorum, ac missarum perageretur. Quod superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam totus erat in thesauro Fauni animus; illum toto pectore deuorat. {THOMAS} Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter male audiunt sacerdotes. {ANSELMUS} Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis artibus percunctari, de alcumistica, deque magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, ceterum pollicita, se plura indicaturam, simul atque illius opera liberata fuisset a paedagogo daemone. Sit hic, si uidetur, tertius fabulae actus. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil aliud crepare in colloquiis, in conuiuiis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et omnino nihil iam humile loquebatur. Adiit locum, reperit signa, non ausus tamen est effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum, si prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribus subolebat fucus. Cum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne qui hactenus habitus esset uir prudens, nunc diuersam de se speciem daret omnibus. Ille tamen nullius oratione potuit commoueri, quo minus crederet, rem esse seriam, adeoque penitus haec imaginatio occupauit animum hominis, ut praeter spectra et malos genios nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut laruam esse diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a uera dementia, ni celeri remedio succursum fuisset. {THOMAS} Nimirum hic erit extremus actus fabulae. {ANSELMUS} Eum tibi reddam. Polus et huius gener huiusmodi technam commenti sunt. Effinxerunt epistulam raris literis descriptam, idque non in chartis uulgaribus, sed in his, in quibus artifices reponunt bracteas auri, subrubentibus, ut scis, luto. Epistolae sententia haec erat:Faunus dudum captiuus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo salutem aeternam. Non est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit deus animi tui piam uoluntatem, et illius merito me liberauit a suppliciis: ego nunc feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud diuum augustinum, qui proximus est apostolorum choro. Ubi ueneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut uiuas suauiter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo octauo, sub sigillo annuli mei. Haec epistola clam posita est in altari, ubi facturus erat rem diuinam Faunus. Ea peracta subornatus est, qui eum submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et ostentat ceu rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab angelo. {THOMAS} Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse insaniae genus. {ANSELMUS} Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suauius. {THOMAS} Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae uulgo feruntur de spectris; sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim ab hominibus credulis, et Fauni similibus, multa pro ueris prodita literis, quae simili artificio sunt adsimulata. {ANSELMUS} Ego pleraque huius generis esse credo.