http://www.stoa.org/hopper/text.isp?doc=Stoa:text:2003.02.0006:colloquium=37 [37,0] COLLOQUIUM XXXVII : Conuiuium fabulosum Personae : Polymythus, Gelasinus, Eutrapelus, Asteus, Philytlus, Philogelos, Euglottus, Lerochares, Adolesches. [37,1] {POLYMYTHUS} Ut non decet ciuitatem bene institutam esse sine legibus ac principe, ita nec conuiuium oportet g-anarchon esse g-kai g-anomon. {GELASINUS} Istuc uero perplacet; ut unus totius populi nomine respondeam. {POLYMYTHUS} Heus puer, adfer huc talos; horum suffragiis decernetur regnum, cuicunque fauerit Iupiter. Euge, Eutrapelo fauit Iupiter. Non fuere sortes caecae; non poterat magis idoneus eligi, etiamsi per singulas tribus uiritim collecta fuissent puncta. Vulgo iactatur prouerbium non tam uanum, quam parum Latinum: Nouus rex, noua lex. g-Nomothetei g-goun, g-oh g-basileu. {EUTRAPELUS} Quod felix faustumque sit huic conuiuio: Primum edico, ne quis heic proferto praeter ridiculas fabulas. Cui deerit fabula, drachma multator; ea pecunia in uinum insumitor. Atque in legitimis fabulis etiam ex tempore conficta habentor, modo seruetur τὸ g-pithanon g-kai g-prepon. Si nulli defuerit fabula, duo, quorum alter lepidissimam, alter frigidissimam fabulam dixerit, uini pretium pendunto. Conuiuator a uini sumptu immunis esto; ciborum sumptum unus suppeditato: huius rei si quid inciderit controuersiae, Gelasinus arbiter ac iudex esto. Haec si uos sciueritis, rata sunto. Qui legi parere noluerit, abito: sic tamen ut postridie ad compotationem redire ius fasque sit. {GELASINUS} Legem a rege latam nostris suffragiis ratam esse uolumus. Sed unde proficiscetur fabularum circulus? {EUTRAPELUS} Unde, nisi a conuiuatore? {ASTEUS} Licetne, rex, dicere tria uerba? {EUTRAPELUS} An tu credis nefastum esse conuiuium? {ASTEUS} Iureconsulti negant legem esse, quae non sit aequa. {EUTRAPELUS} Assentior. {ASTEUS} At tua lex aequat optimam fabulam pessimae. {EUTRAPELUS} Ubi uoluptas quaeritur, ibi non minus laudis promeretur qui pessime dixit, quam qui optime, eo quod non minus delectet. Velut inter cantores nemo uoluptati est, nisi qui aut insigniter bene cecinerit, aut egregie male. Nonne plures rident audito coccyce, quam audita luscinia? Heic mediocritas laudem non habet. {ASTEUS} At cur plectuntur, qui laudem auferunt? {EUTRAPELUS} Ne nimia felicitas prouocet illis Nemesim aliquam, si simul et laudem auferrent et immunitatem. {ASTEUS} Per Bromium, Minos ipse nunquam tulit legem aequiorem. {PHILYTLUS} Nullam feres legem de modo bibendi? {EUTRAPELUS} Dispecta re, sequar exemplum Agesilai Lacedaemoniorum regis. {PHILYTLUS} Quid is fecit? {EUTRAPELUS} Is quum tempore quodam symposiarchus talorum arbitrio delectus esset, rogante architriclino, quantum cuique uini iuberet apponi: Si largior, inquit, uini copia parata est, dato cuique quantum poposcerit: si malignior, omnibus ex aequo distribuito. {PHILYTLUS} Quid sibi uoluit Lacon ille, quum haec diceret? {EUTRAPELUS} Hoc agebat, ut neque temulentum, neque rursum querulum esset conuiuium. {PHILYTLUS} Qui sic? {EUTRAPELUS} Quia sunt qui gaudent largius bibere, sunt qui gaudent parcius: reperiuntur et abstemii, qualis dicitur fuisse Romulus. Itaque si nulli datur uinum nisi poscenti, primum nemo compellitur ad bibendum; et tamen nihil desiderant, quibus grata est largior potatio. Ita fit ut nemo tristis sit in conuiuio. Rursus, si parcior copia uini distribuitur aequis portionibus in singulos, satis habent qui bibunt moderatius: neque quisquam in aequalitate potest obmurmurare, quando, qui largius erat hausturus, aequo animo componit sese ad temperantiam. Hoc exemplum si placet, utar. Volumus enim hoc conuiuium fabulosum esse, non uinosum. {PHILYTLUS} Quid igitur bibebat Romulus? {EUTRAPELUS} Idem quod bibunt canes. {PHILYTLUS} An non istud indignum rege? {EUTRAPELUS} Nihilo magis quam quod reges spirant aëre cum canibus communi: nisi quod illud interest: rex non bibit eandem aquam, quam biberet canis: sed aërem quem efflauit rex, haurit canis; et uicissim quem efflauit canis, haurit rex. Plus gloriae tulisset Alexander ille magnus, si cum canibus bibisset. Nihil enim peius regi, qui tot hominum millibus uigilat, quam uinolentia. Ceterum Romulum abstemium fuisse, declarat apophthegma non infestiuiter ab illo dictum. Etenim quum quidam, uidens illum abstinere a uino, dixisset, uinum uile futurum, si omnes biberent quemadmodum ille; Imo, inquit, tum arbitror fore carissimum, si biberent omnes uinum quemadmodum ego; bibo enim quantum libet. {GELASINUS} Utinam heic adesset noster Ioannes Botzemus canonicus Constantiensis, qui nobis Romulum quendam referret! nam et is abstemius non minus est, quam dicitur, alioqui comis ac festiuus conuiua. {POLYMYTHUS} Age, si simul potestis, non dicam sorbere et flare, quod Plautus ait esse difficile, sed edere et audire, quod est perfacile, bonis auibus auspicabor fabulandi munus. Si parum erit lepida fabula, scitote Batauam esse. Opinor, aliquot uestrum auditum Macci nomen. {GELASINUS} Non ita diu est, quod periit. {POLYMYTHUS} Is quum uenisset in ciuitatem quae dicitur Leydis, ac uellet nouus hospes innotescere ioco quopiam, (nam is erat homini mos;) ingressus est officinam calcearii: salutat. Ille cupiens extrudere merces suas, rogat, numquid uellet. Macco coniiciente oculos in ocreas ibi pensiles, rogat sutor, num uellet ocreas. Annuente Macco, quaerit aptas tibiis illius; inuentas alacriter protulit, et, ut solent, inducit illi. Ubi iam Maccus esset eleganter ocreatus, Quam belle, inquit, congrueret his ocreis par calceorum duplicatis soleis. Rogatus an et calceos uellet, annuit. Reperti sunt, et additi pedibus. Maccus laudabat ocreas, laudabat calceos. Calcearius tacite gaudens, succinebat illi laudanti, sperans pretium aequius, posteaquam emptori tantopere placeret merx. Et iam erat nonnulla contracta familiaritas. Heic Maccus: Dic mihi, inquit, bona fide, nunquamne usu uenit tibi, ut, quem sic ocreis et calceis ad cursum armasses, quemadmodum nunc armasti me, abierit non numerato pretio? Nunquam, ait ille. Atqui si forte, inquit, ueniat usu, quid tu tum faceres? Consequerer, inquit calcearius, fugientem. Tum Maccus, Serione ista dicis, an ioco? Plane serio, inquit alter, loquor; et serio facerem. Experiar, ait Maccus. En pro calceis praecurro, tu cursu sequere. Simulque cum dicto coniecit se in pedes. Calcearius e uestigio consequtus est, quantum poterat; clamitans, Tenete furem, tenete furem. Ad hanc uocem quum ciues undique prosiliissent ex aedibus, hoc commento cohibuit illos Maccus, ne quis manum iniiceret; ridens ac uultu placido, Ne quis, inquit, remoretur cursum nostrum; certamen est de cupa cereuisiae. Itaque iam omnes praebere sese certaminis spectatores. Suspicabantur autem, calcearium dolo clamorem eum fingere, ut hac occasione anteuerteret. Tandem calcearius cursu uictus, sudans et anhelus domum rediit. Maccus tulit brabeum. {GELASINUS} Maccus iste effugit quidem calcearium, at non effugit furem. {POLYMYTHUS} Quam ob rem? {GELASINUS} Quia furem ferebat secum. {POLYMYTHUS} Forte tum non erat ad manum pecunia, quam postea resoluit. {GELASINUS} Verum erat actio furti. {POLYMYTHUS} Ea quidem post intentata est. Sed iam magistratibus aliquot innotuerat Maccus. {GELASINUS} Quid attulit Maccus? {POLYMYTHUS} Quid attulit? rogas? in caussa tam uincibili? Magis periclitatus est actor quam reus. {GELASINUS} Qui sic? {POLYMYTHUS} Quia grauabat illum actione calumniae, et intendebat legem Rhemiam, quae dictat, ut, qui crimen intenderit, quod probare non possit, poenam ferat, quam laturus erat reus, si conuictus fuisset. Negabat se contrectasse rem alienam inuito domino, sed ultro deferente, nec ullam pretii mentionem intercessisse. Se prouocasse calcearium ad certamen cursus; illum accepisse conditionem; nec habere quod queratur, quum esset cursu superatus. {GELASINUS} Haec actio non multum abest ab umbra asini. Quid tandem? {POLYMYTHUS} Ubi satis risum est, quidam e iudicibus uocauit Maccum ad coenam, et numerauit calceario pretium. Simile quiddam accidit Dauentriae me puero. Erat tempus illud, quo regnant piscatores, frigent lanii. Quidam adstabat ad fenestram fructuariae, siue Graece mauultis, oporapolidis, foeminae uehementer obesae, oculis intentis in ea, quae proposita uenum erant; illa ex more inuitauit, si quid uellet: et quum uideret hominem intentum ficis: Vis, ait, ficos? sunt perquam elegantes. Quum ille annuisset, rogat quot libras uellet: Vis, inquit, quinque libras? Annuenti, tantum ficorum effudit in gremium. Dum illa reponit lances, ille se subducit, non cursu, sed placide. Ubi prodisset acceptura pecuniam, uidit emptorem abire: insequitur maiore uoce, quam cursu. Ille dissimulans pergit quo coepit ire; tandem multis ad foeminae uocem concurrentibus, restitit. Ibi in populi corona agitur caussa: risus oboritur: emptor negabat se emisse, sed quod ultro delatum fuisset accepiss: si uellet experiri apud iudices, se compariturum. {GELASINUS} Age, narrabo fabulam tuae non admodum dissimilem, fortasse nec inferiorem, nisi quod haec non habet auctorem perinde celebrem atque est Maccus. Pythagoras totum mercatum diuidebat in tria hominum genera: quorum alii prodiissent ut uenderent, alii ut emerent: hoc utrumque genus aiebat sollicitum esse, proinde nec felix: alios non ob aliud uenire in forum, quam ut spectent quid illic proferatur, aut quid agatur: hos solos esse felices, quod uacui curis gratuita uoluptate fruerentur. Atque ad hunc modum dicebat philosophum uersari in hoc mundo, quemadmodum illi uersarentur in mercatu. Verum in nostris emporiis quartum hominum genus obambulare solet, qui nec emunt, nec uendunt, nec otiosi contemplantur, sed obseruant solicite, si quid possint inuolare. Atque in hoc genere reperiuntur quidam mire dextri; dicas esse Mercurio fauente natos. Conuiuator dedit fabulam cum coronide; ego dabo cum prooemio. Nunc accipite, quod nuper accidit Antuerpiae. Sacrificus quidam receperat illic mediocrem summam pecuniae, sed argenteae. Id impostor quidam animaduerterat. Adiit sacrificum, qui gestabat in zona crumenam nummis turgidam: salutat ciuiliter; narrat, sibi datum negotium a suis, ut uici sui parocho mercaretur nouum pallium sacrum, quae summa uestis est sacerdoti rem diuinam peragenti. Rogat, hac in re commodaret sibi tantillum operae, ut secum iret ad eos, qui uendunt huiusmodi pallia, quo uidelicet ex modo corporis ipsius sumeret maius aut minus; nam sibi uideri staturam ipsius cum parochi magnitudine uehementer congruere. Hoc officium, quum leue uideretur, facile pollicitus est sacrificus. Adeunt aedes cuiusdam. Prolatum est pallium, sacrificus induit, uenditor affirmat mire congruere. Impostor quum nunc a fronte, nunc a tergo contemplatus esset sacrificum, satis probauit pallium; sed caussatus est, a fronte breuius quam par esse. Ibi uenditor, ne non procederet contractus, negat id esse pallii uitium, sed crumenam turgidam efficere, ut ea parte offenderet breuitas. Quid multa? Sacrificus deponit crumenam: denuo contemplantur. Ibi impostor auerso sacrifico crumenam arripit, ac semet in pedes coniicit. Sacerdos cursu insequitur ut erat palliatus, et sacrificum uenditor. Sacrificus clamat, Tenete furem: uenditor clamat, Tenete sacrificum: impostor clamat: Cohibete sacrificum furentem; et creditum est, quum uiderent illum sic ornatum in publico currere. Itaque dum alter alteri in mora est, impostor effugit. {EUTRAPELUS} Dignus qui non simplici suspendio pereat, tantus artifex. {GELASINUS} Nisi iam pendet. {EUTRAPELUS} Utinam non solus, sed una cum illo qui talibus portentis fauent in perniciem reipublicae. {GELASINUS} Non fauent gratis. Catena est, quae demissa in terras pertingit ad Iouem. {EUTRAPELUS} Ad fabulas redeundum. {ASTEUS} Ad te redit ordo, si fas est regem in ordinem cogere. {EUTRAPELUS} Non cogar; imo uolens ueniam in ordinem; alioqui tyrannus essem, non rex, si leges, quas aliis praescribo, recusem. {ASTEUS} Veruntamen aiunt, principem esse supra leges. {EUTRAPELUS} Istuc non omnino falso dictum est, si principem accipias summum illum principem, quem tum uocabant Caesarem; deinde si sic accipias, superiorem legibus, quod alii coacti utcunque seruant, illum suapte sponte multo cumulatius praestare. Quod enim animus est corpori, hoc est bonus princeps reipublicae. Quid opus erat addere, bonus, quando malus princeps non est princeps: quemadmodum spiritus impurus, qui inuasit corpus hominis, non est animus. Sed ad fabulam; et arbitror conuenire, ut rex regiam fabulam adferam. Ludouicus, Galliarum rex, eius nominis undecimus, quum rebus domi turbatis peregrinaretur apud Burgundiones, occasione uenationis nactus est familiaritatem cum Conone quodam homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri. Nam hoc genus hominibus delectantur monarchae. Ad huius aedes frequenter diuerterat rex ex uenatu; et, ut plebeiis rebus nonnunquam delectantur magni principes, apud eum magna cum uoluptate uescebatur rapis. Mox ubi Ludouicus restitutus iam rerum potiretur apud Gallos, submonuit Cononem uxor, ut regem ueteris hospitii commonefaceret; adiret illum, et rapas aliquot insignes illi dono adferret. Tergiuersatus est Conon, se lusurum operam: principes enim non meminisse talium officiorum. Sed uicit uxor. Deligit Conon rapas aliquot insignes; accingitur itineri. Verum ipse per uiam captus illecebra cibi, paullatim deuorauit omnes, una dumtaxat excepta insigniter magna. Ubi Conon prorepsisset in aulam, qua rex erat iturus, statim agnitus est a rege, et accersitus. Ille magna cum alacritate detulit munus; rex maiore cum alacritate accepit, mandans cuidam e proximis, ut diligenter reponeretur inter ea, quae haberet carissima. Cononem iubet secum prandere: a prandio egit Cononi gratias; et cupienti repetere rus suum iussit pro rapa numerari mille coronatos aureos. Huius rei fama quum, ut fit, per omne regis famulitium esset peruagata, quidam ex aulicis dono dedit regi equum non inelegantem. Rex intelligens, illum, prouocatum benignitate quam praestiterat Cononi, captare praedam, uultu maiorem in modum alacri accepit munus, et conuocatis primoribus consultare coepit, quo munere pensaret equum tam bellum, tamque pretiosum. Interim, qui donarat equum, spes opimas animo concipiebat, sic cogitans: Si sic pensauit rapam donatam a rustico, quanto munificentius pensaturus est equum talem oblatum ab aulico? Quum regi ueluti de re magna consultanti alius aliud responderet, diuque uana spe lactatus esset captator; tandem rex: Venit, inquit, in mentem, quod illi donem: et accersito ex proceribus quopiam, dixit in aurem, ut adferat id, quod reperiret in cubiculo (simulque locum designat) serico diligenter obuolutum. Adfertur rapa: eam, ut erat obuoluta, rex sua manu donat aulico, addens, sibi uideri bene pensatum equum cimelio, quod sibi constitisset mille coronatis. Digressus aulicus dum tollit linteum, pro thesauro reperit, non carbones, quod aiunt, sed rapam iam subaridam. Ita captator ille captus, risui fuit omnibus. {ASTEUS} Iam si permittis, rex, ut plebeius loquar regalia, referam quod ex tua fabula uenit in mentem de eodem Ludouico. Nam ut ansa ansam, ita fabula trahit fabulam. Quidam famulus, quum uidisset pediculum repentem in ueste regia, flexis genibus, ac sublata manu, significat, se nescio quid officii praestare uelle. Ludouico praebente se, sustulit pediculum, et clam abiecit. Rogante rege, quid esset, puduit fateri. Quum instaret rex, fassus est, fuisse pediculum. Laetum, inquit, omen est; declarat enim me esse hominem, quod hoc genus uermiculorum peculiariter infestet hominem, praesertim in adolescentia. Iussitque pro officio numerari coronatos quadraginta. Post dies aliquammultos alter quidam, qui uiderat illi feliciter cessisse tam humile officium, nec animaduertens, plurimum interesse, ex animo facias quid, an arte, simili gestu aggressus est regem, ac rursus illo se praebente, simulabat, se tollere quiddam e ueste regia, quod mox abiiceret. Quum urgeret rex tergiuersantem, ut diceret quid esset, mire simulato pudore, tandem respondit esse pulicem. Rex intellecto fuco, Quid, inquit, an tu me facies canem? Iussit tolli hominem, ac pro captatis quadraginta coronatis infligi quadraginta plagas. {PHILYTLUS} Non tutum est, ut audio, cum regibus facetiis ludere. Quemadmodum enim leones se nonnunquam placide praebent fricanti, iidem, ubi lubitum est, leones sunt, et iacet collusor; itidem fauent principes. Sed adferam tuae fabulae fabulam non dissimilem, ne recedamus interim a Ludouico, cui pro delectamento erat, coruos hiantes fallere. Dono acceperat alicunde decem milia coronatorum. Quoties autem principibus obtigit noua pecunia, uenantur omnes officiarii, et captant aliquam praedae partem; id non fugiebat Ludouicum. Quum igitur ea pecunia exprompta esset in mensa, quo magis irritaret spem omnium, sic loquutus est circunstantibus. Quid? an non uideor uobis rex opulentus? Ubi collocabimus tantam pecuniae uim? Donaticia est, donari uicissim conuenit. Ubi nunc sunt amici, quibus pro suis in me officiis debeo? Adsint nunc, priusquam effluat hic thesaurus. Ad hanc uocem accurrere permulti: nemo non sibi sperabat aliquid. Rex quum uidisset aliquem maxime inhiantem, et iam oculis deuorantem pecuniam; ad eum conuersus, Amice, inquit, quid tu narras? Ille commemorabat, se diu aluisse falcones regios, summa fide, nec sine grauibus impendiis: alius aliud adferebat; suum quisque officium uerbis quantum poterat exaggerabat, idque non sine mendaciis. Rex omnes benigne audiebat, et singulorum orationem comprobabat. Haec consultatio dilata est in longum tempus, quo diutius spe metuque torqueret omnes. Adstabat inter hos primus Cancellarius; nam et hunc iusserat acciri. Is ceteris prudentior, non praedicabat officia sua, sed agebat spectatorem fabulae. Ad hunc tandem conuersus rex: Quid, inquit, narrat meus Cancellarius? Solus ille nihil petit, nec praedicat officia sua. Ego, inquit Cancellarius, plus accepi a benignitate regia, quam promeruerim: nec ulla de re magis sollicitus sum, quam ut regiae in me munificentiae respondeam; tantum abest ut uelim flagitare plura. Tum rex: Unus igitur, inquit, omnium non eges pecunia? Ne egerem, inquit alter, iam tua praestitit benignitas. Ibi rex uersus ad alios: Nae ego sum, inquit, regum omnium magnificentissimus, qui tam opulentum habeam Cancellarium. Heic magis accensa spes est omnibus, futurum, ut pecunia ceteris distribueretur, quandoquidem ille nihil ambiebat. Ad hunc modum ubi satis diu lusisset rex, coëgit Cancellarium, ut totam eam summam domum auferret. Moxque uersus ad ceteros iam moestos, Vobis, inquit, erit alia exspectanda occasio. {PHILOGELOS} Fortasse frigidius uidebitur, quod narraturus sum; proinde deprecor doli mali suspicionem furtiue, ne uidear de industria ambisse immunitatem. Adiit eundem Ludouicum quidam, petens, ut munus, quod forte uacabat in eo pago in quo habitabat, iuberet in ipsum transferri. Rex audita petitione expedite respondit, Nihil efficies: uidelicet amputans omnem spem impetrandi quod petebatur. Petitor item, mox actis regi gratiis, discessit. Rex in ipsa fronte colligens, hominem esse non omnino sinistri ingenii, suspicansque, illum non intellexisse, quid respondisset, iubet eum reuocari. Redit. Tum rex, Intellexeras, inquit, quid tibi responderim ? Intellexi. Quid igitur dixi ? Me nihil effecturum. Cur igitur agebas gratias? Quoniam, inquit, est domi quod agam: proinde magno meo incommodo persequuturus eram heic spem ancipitem: nunc beneficium interpretor, cito negasse beneficium; meque lucratum quidquid eram perditurus, si uana spe lactatus fuissem. Ex eo responso rex coniectans hominem minime segnem, ubi pauca percunctatus esset, Habebis, inquit, quod petis, quo mihi bis agas gratias; simulque uersus ad officiarios, Expediantur, inquit, huic sine mora diplomata, ne heic diu suo damno haereat. {EUGLOTTUS} Non deest quod referam de Ludouico, sed malo de nostro Maximiliano. Qui ut nequaquam solitus est defodere pecuniam, ita clementissimus erat in eos, qui decoxerant, modo nobilitatis titulo commendarentur. Ex hoc hominum genere quum cuidam iuueni uellet opitulari, mandauit illi legationem, ut a ciuitate quadam, titulo nescio quo, peteret centum milia florenorum. Talis autem erat titulus, ut si quid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia quinquaginta; Caesari reddidit triginta. Caesar laetus insperata praeda, dimisit hominem, praeterea nihil inquirens. Interea quaestores et rationales olfecerant, plus acceptum fuisse quam exhibitum. Interpellant Caesarem, ut accerseret hominem. Accitus est: uenit illico. Tum Maximilianus: Audio, inquit, te accepisse millia quinquaginta. Fassus est. Non exhibuisti nisi triginta millia. Fassus est et hoc. Reddenda est, inquit, ratio. Promisit se facturum, ac discessit. Rursum quum nihil esset actum, interpellantibus officiariis, reuocatus est. Tum Caesar, Nuper, inquit, iussus es reddere rationem. Memini, inquit ille; et in hoc sum. Caesar suspicans, illi rationem nondum satis esse subductam, passus est illum sic abire. Quum sic eluderet, officiarii uehementer instabant; clamitantes, non esse ferendum, ut ille tam palam illuderet Caesari. Persuaserunt, ut accersitus iuberetur inibi praesentibus ipsis exhibere rationem. Annuit Caesar. Accitus uenit ilico, nihil tergiuersatus. Tum Caesar, Nonne, inquit, pollicitus es rationem? Pollicitus, respondit ille. Iam, inquit, opus est: en adsunt qui excipient; nec est diutius tergiuersandi locus. Assidebant officiarii, paratis ad id codicillis. Ibi iuuenis sat dextre, Non detrecto, inquit, rationem, inuictissime Caesar; uerum huiusmodi rationum non sum admodum peritus, ut qui nunquam reddiderim: isti qui assident, talium rationum sunt peritissimi; si uel semel uidero, quemadmodum illi tractent huiusmodi rationes, ego facile imitabor. Rogo iubeas illos uel exemplum edere; uidebunt me docilem. Caesar sensit dictum hominis, quod non intelligebant hi, in quos dicebatur; ac subridens, Verum, inquit, narras; et aequum postulas. Ita iuuenem dimisit. Subindicabat enim, sic illos Caesari solere reddere rationem, quemadmodum ipse reddiderat; nimirum, ut bona pecuniae portio penes ipsos remaneret. {LEROCHARES} Nunc tempus est, ut ab equis, quod aiunt, ad asinos descendat fabula; a regibus ad Antonium sacrificum Louaniensem, qui Philippo cognomento Bono fuit in deliciis. Huius uiri feruntur multa uel iucunde dicta, uel iocose facta, sed pleraque sordidiora. Nam plerosque lusus suos condire solitus est unguento quodam, quod non admodum eleganter sonat, sed peius olet. Deligam unum ex mundioribus. Inuitarat unum atque alterum bellum homunculum forte obuios in uia. Quum redisset domum, reperit culinam frigidam, nec erat nummus in loculis; quod illi nequaquam erat insolens. Heic opus erat celeri consilio. Subduxit se tacitus: et ingressus culinam foeneratoris, quicum erat illi familiaritas, quod frequenter ageret cum illo, digressa famula, subduxit unam ex ollis aeneis una cum carnibus iam coctis, ac ueste tectam deferebat domum: dat coquae: iubet protinus effundi carnes et ius in aliam ollam fictilem, simulque foeneratoris ollam defricari donec niteret. Eo facto mittit puerum ad foeneratorem, qui deposito pignore drachmas duas a foeneratore sumat mutuo; sed accipiat chirographum, quod testaretur, talem ollam missam ad ipsum. Foenerator non agnoscens ollam, utpote defrictam ac nitentem, recipit pignus, dat chirographum, et numerat pecuniam; ea pecunia puer emit uinum. Ita prospectum est conuiuio. Tandem quum appararetur prandium foeneratori, desiderata est olla. Heic iurgium aduersus coquam. Ea quum grauaretur, constanter affirmauit, neminem eo die fuisse in culina praeter Antonium. Improbum uidebatur hoc suspicari de sacrifico. Tandem itum est ad illum: exploratum an apud illum esset olla: ne musca quidem olla reperta. Quid multis ? Serio flagitata est ab illo olla, quod solus ingressus esset culinam, quo tempore desiderata est. Ille fassus est sumpsisse commodato ollam quandam, sed quam remisisset illi, unde sumpserat. Id quum illi pernegarent, et incaluisset contentio, Antonius adhibitis aliquot testibus, Videte, inquit, quam periculosum est cum horum temporum hominibus agere sine chirographo: intenderetur mihi propemodum actio furti, ni manum haberem foeneratoris. Et protulit syngrapham. Intellectus est dolus: fabula magno cum risu per totam regionem dissipata est, ollam oppignoratam ipsi cuius erat. Huiusmodi dolis libentius fauent homines, si commissi sunt in personas odiosas, praesertim eos, qui solent aliis imponere. {ADOLESCHES} Nae tu nobis mare fabularum aperuisti, nominato Antonio: sed unam dumtaxat, eamque breuem referam, quam audiui nuperrime. Agitabant simul conuiuium aliquot belli, ut dicunt, homunculi, quibus nihil prius in uita, quam ridere. Inter hos erat Antonius, atque alter item, et ipse celebris hoc genere laudis, ac uelut aemulus Antonii. Porro quemadmodum inter philosophos, si quando conueniunt, proponi solent quaestiunculae de rebus naturae, ita heic statim nata est quaestio, quaenam esset hominis pars honestissima. Alius diuinabat oculos, alius cor, alius cerebrum, alius item aliud: et suae quisque diuinationis rationem adferebat. Antonius iussus dicere sententiam, dixit, os sibi uideri partem omnium honestissimam; et addidit caussam nescio quam. Tum alter ille, ne quid ipsi conueniret cum Antonio, respondit, eam partem qua sedemus, sibi uideri honestissimam. Quum id uideretur omnibus absurdum, attulit hanc caussam, quod is diceretur uulgo honoratissimus, qui primus consideret: hoc honoris competere parti, quam dixisset. Applausum est huic sententiae, et risum est affatim. Placuit homo sibi de hoc dicto; uisusque est in eo certamine uictus Antonius. Dissimulauit Antonius, qui non ob aliud detulerat ori primam honestatis laudem, nisi quod sciret, illum uelut aemulum suae gloriae diuersam partem nominaturum. Post dies aliquot quum rursus uterque uocatus esset ad idem conuiuium, ingressus Antonius offendit aemulum cum aliis aliquot confabulantem, dum adornatur coena: et auersus emisit clarum uentris crepitum ante faciem alterius. Ille indignatus, Abi, inquit, scurra; ubinam didicisti mores istos? Tum Antonius, Etiam indignaris? inquit. Si te salutassem ore, resalutasses: nunc te saluto parte corporis, uel te iudice, omnium honestissima, et scurra uocor. Sic recuperauit prius amissam gloriam Antonius. Diximus omnes; nunc superest ut pronuntiet iudex. {GELASINUS} Id faciam, sed non prius quam suum quisque cyathum ebiberit. En auspicor. Sed lupus in fabula. {POLYMYTHUS} Haud leuum omen adfert Leuinus Panagathus. {LEROCHARES} Quid actum est inter tam lepidos congerrones? {POLYMYTHUS} Quid aliud? Certatum est fabulis, donec lupus interuenires. {LEROCHARES} Huc igitur adsum, ut perficiam fabulam, uolo uos omnes cras apud me prandere prandium theologicum. {GELASINUS} Scythicum promittis conuiuium. {LEROCHARES} Ἀυτὸ δείξει. Nisi fatebimini hoc fuisse uobis quouis fabuloso conuiuio iucundius, non recuso dare poenas in coena. Nihil iucundius, quam quum serio tractantur nugae.