COLLOQUIUM LVII : Concio siue mernardus. Personae : Hilarius, Leuinus. {HILARIUS} Deum immortalem, cuiusmodi portenta gignit alitque terra! Usque adeo nihil pudere uiros Seraphicos? Existimant, opinor, sese apud fungos, non apud homines loqui. {LEVINUS} Quid secum murmurat Hilarius? Componit, opinor, uersiculos. {HILARIUS} Quam libens illi blateroni os impurum obturassem olero! {LEVINUS} Compellabo hominem. Quid agis, Hilari, parum hilaris? {HILARIUS} Optime temet offers, Leuine, in quem hanc pectoris aegritudinem euomam. {LEVINUS} In peluim euomas malim, quam in me. Sed quid est mali? et unde nobis prodis? {HILARIUS} E concione sacra. {LEVINUS} Quid homini poetae cum sacris concionibus? {HILARIUS} A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut Virgilius auri famem appellauit sacram. At tales rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas. {LEVINUS} Ubi habita est concio? {HILARIUS} In summo templo. {LEVINUS} A prandio? id temporis fere dormitant homines. {HILARIUS} Utinam illi locutuleio dormissent omnes, uix digno qui concionetur apud anseres. {LEVINUS} Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquando concionatum apud sorores auiculas, a quibus magno silentio sit auditus. Sed age, etiamne sabbato sit concio? {HILARIUS} Fit in honore diuae Virginis matris. Nam die Dominico Christus praedicatur. Decet autem ut priores teneat mater. {LEVINUS} Quod erat thema? {HILARIUS} Enarrabat canticum Virginis. {LEVINUS} Argumentum uulgatissimum. {HILARIUS} Nimirum aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse; quemadmodum aiunt, inueniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro defunctis unicam. {LEVINUS} Dicatur igitur ille, concionator de Magnificat; aut. si mauis, Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem auis erat, aut quibus ornata plumis? {HILARIUS} Vulturi non dissimilis. {LEVINUS} Qua tandem ex corte? {HILARIUS} Franciscana. {LEVINUS} Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex illorum degenere genere, qui dicuntur Gaudentes, colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec horrent, contremisco referens, nudis digitis contrectare pecuniam. {HILARIUS} Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudent Obseruantes nominari, colore cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique citius occiderent hominem, quam nuda cute pecuniam attingerent. {LEVINUS} Nil mirum est, in rosariis nasci cynorrhodum. Sed quis talem histrionem induxit in hoc proscenium? {HILARIUS} Istuc magis etiam diceres, si uidisses personam tragicam. Corpore erat uasto, buccis rubentibus, uentre prominente, lateribus gladiatoriis: dixisses athletam esse. Et quantum ego diuinare queo, biberat in prandio plus quam unum uini sextarium. {LEVINUS} Unde tanta uini copia non tractanti pecuniam? {HILARIUS} Ex aula Regis Ferdinandi singulo quoque die dabantur illi sextarii quatuor. {LEVINUS} O male collocatam benignitatem! Fortassis erat doctus. {HILARIUS} Praeter effrontem improbitatem, et linguam effraenem nihil habebat. {LEVINUS} Quae res igitur sic imposuit Ferdinando, ut bouem adduceret ad ceroma? {HILARIUS} Ut numero dicam, pietas et regia bonitas. Commendatus erat, ille demittebat caput in dextrum humerum. {LEVINUS} Sic Christus pendet in cruce. Sed erat concio frequens? {HILARIUS} Qui potuit esse infrequens Augustae, in templo celeberrimo, et in tot monarciarum conuentu, quos Carolus Caesar ex uniuersa Germania, ex Italia, ex Hispaniis, ex Anglia eo contraxerat? Quin et eruditi complures aderant in ipsa concione, praesertim ex aula regum. {LEVINUS} Demiror si porcus ille quidquam adferre potuit dignum tali auditorio. {HILARIUS} At multa se digna protulit. {LEVINUS} Quae tandem? obsecro. Sed prius te quaeso ut mihi nomen hominis edas. {HILARIUS} Non expedit. {LEVINUS} Quam ob rem, Hilari? {HILARIUS} Non libet talibus gratum facere. {LEVINUS} Au! gratificatur qui traducit? {HILARIUS} Illis pro summo beneficio est, quocunque modo innotescere. {LEVINUS} Saltem mihi nomen edito tacituro. {HILARIUS} Merdardum uocant. {LEVINUS} Merdardum illum probe noui. Nimirum is ipse est, qui nuper in conuiuium Erasmum nostrum appellauit diabolum. {HILARIUS} Rem tenes. Sed quod in conuiuio dixit, tametsi non omnino dixit impune, qui ciuiliores erant imputabant temulentiae, et uino censebant inscribendum. {LEVINUS} Sed quid excusationis attulit obiurgatus? {HILARIUS} Negauit, se dixisse ex animo. {LEVINUS} Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi? {HILARIUS} Sed mihi ac doctis omnibus uisum est intolerabile, quod publicitus, quod eo in loco, quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum conuentu, Merdardus suas merdosas purulentias effuderit. {LEVINUS} Aueo scire, quid dixerit. {HILARIUS} Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum, quorum haec erat summa.His, inquit,temporibus exstitit quidam nouus doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus uolebam dicere: simulque populus interpretatus est, quid Germanice sonaret asinus. {LEVINUS} Rem mire facetam narras. {HILARIUS} Itane facetam? imo fatuam potius. {LEVINUS} An non tibi facetum uidetur, talem asinum quenquam omnino uocare asinum, nedum Erasmum? Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens fuisset, non potuisset a risu temperare. {HILARIUS} Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam colore uestis. {LEVINUS} Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque adeo asinum, quin hic dignior sit, qui foeno pascatur, quam ille. {HILARIUS} Prorsus inuersus est Apuleius. Ille sub asinina specie regebat hominem; hic sub hominis specie regit asinum. {LEVINUS} At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut mirum non sit si mordent quemlibet, et calcibus ferant. {HILARIUS} Is, inquit,doctor asinus audet corrigere Magnificat, cum id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis. {LEVINUS} Agnosco g-paroimian g-adelphikehn. {HILARIUS} Atqui id uerbis exaggerabat, quasi summa esset admissa blasphemia. {LEVINUS} Mihi nunc cor metu palpitat. Quid erat criminis? {HILARIUS} Aiebat, Erasmum pro eo quod Ecclesia canit, "Quia respexit Dominus humilitatem ancillae suae", uertisse, "Quia respexit uilitatem ancillae suae": eaque uox odiosius sonat Germanice quam Latine. {LEVINUS} Quis autem non fateatur esse blasphemiam execrabilem, si quis sacratissimam Christi matrem, etiam angelica dignitate celsiorem, appellet uilem ancillam? {HILARIUS} Age; quid si quis appellet Apostolos seruos inutiles? {LEVINUS} Pararem blasphemo fasciculos. {HILARIUS} Quid si quis eximium illum Paulum appellet indignum apostoli nomine? {LEVINUS} Clamarem: ad ignem. {HILARIUS} Atqui sic Apostolos suos loqui docuit ille doctor unus irrefutabilis christus: Cum omnia feceritis, quae precepta sunt uobis, dicite, serui inutiles sumus. Et huius praecepti non immemor Paulus de se praedicat, "Minimus sum omnium Apostolorum, atque adeo indignus Apostoli titulo". {LEVINUS} Verum ubi de se praedicant talia homines pii, modestia uirtus est, qua nulla Deo gratior; si quis alius idem praedicet de illis praesertim in diuorum consortium relatis, grauis sit blasphemia. {HILARIUS} Pulchre nodum secuisti. Proinde si Erasmus adorandam illam Virginem dixisset uilem ancillam domini, nemo non fateretur esse dictum impie. Ceterum quoniam ipsa ad istum modum de se loquitur, et in illius cedit gloriam et nobis salutare modestiae exemplum exhibetur, ut, quoniam, quidquid sumus, munificentia Dei sumus, quo quisque maior est, hoc se gerat submissius. {LEVINUS} Hactenus quidem inter nos conuenit. Verum isti cum corrigere dicunt, sentiunt corrumpere, siue fallare. Illud itaque uidendum, an uilitatis uerbum Graecae uoci, quam Lucas posuit, respondeat. {HILARIUS} Istam ipsam ob causam aconcione mox ad codicem cucurrimus. {LEVINUS} Exspecto uenatum. {HILARIUS} Verba quae Lucas afflatu Spiritus sanctissimi digitis suis exarauit, sic habent: g-hoti g-epeblepsen g-epi g-tehn g-tapeinohsin g-tehs g-doulehs g-autou. Ea sic reddidit noster Erasmus: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Tantum addit praepositionem, quam Lucas non omisit: nec eam respuit romani sermonis elegantia, nec ad sensum est otiosa. Sic enim loquitur Terentius inPhormione: "Respice ad me". In annotationibus tamen admonet, Terentium potius dixisse, "Adspice ad me" quam "Respice ad me". {LEVINUS} Interest igitur aliquid inter respicere et adspicere? {HILARIUS} Non ita multum, sed tamen non nihil.Respicit, qui flexo collo adspicit quae a tergo sunt:Adspicitqui simpliciter intuetur: uelut apud Terentium Phaedria adspicit Thaidem domo prodeuntem: Totus, inquiens, Parmeno, tremo horreoque, postquam adspexi hanc. At huius frater Chaerea sic loquitur: Cum huc respicio ad uirginem. Nam ad senem sese flexerat: eo absoluto reflexit corpus ad uirginem. Interdum tamen usurpant Respicere, pro eo quod est rationem siue curam habere, siue rei cuiuspiam imminentis, siue praesentis. Ita Satyricus: "Respicere extremae iussit spatia ultima uitae". Mors enim uelut a tergo imminens sequitur, ad quam reflectimus oculos, quoties eam animo reputamus. Et Terentius: "Respice senectutem tuam". Proinde qui alibi intentus non habet curam liberorum, dicitur illos non respicere. Rursus qui discussus aliis curis, cogitationem huc uertit, eleganter respicere dicitur. At Deus unico intuitu contuetur uniuersa, praesentia, praeterita et futura: et tamen in scriptura nobiscum humano more loquitur. Auersari dicitur eos, quos reprobat: respicere, quos aliquandiu ueluti neglectos dignatur suo fauore. Verum hoc magis expressisset Lucas, si dixisset g-apeblepsen : nunc legimus, g-epeblepsen. Sed utrum legas, minimum refert ad sensum. {LEVINUS} At uidetur otiosa praepositio repetita. {HILARIUS} Certe sic et Latini loquuntur. "Accessit ad me" ; "Appulit animum ad scribendum". Heic mihi praepositio non uidetur otiosa. Nam respicere potest, qui in tergum flectit oculos casu quopiam, in nullam rem certam intendens intuitum: at cum audis: Respexit ad me, exprimitur peculiaris fauor uolentis huic aut illi succurrere. Item adspicimus interdum casu obuia, quorum nobis nulla cura est, imo quae uidere nolimus. At quisquis ad aliquem adspicit, peculiariter attentus est ad id, quod intuetur. Ad haec,multa simul adspicimus, sed non ad multa. Spiritus itaque sanctus, uolens nobis exprimere singularem erga sanctissimam uirgunculam fauorem, sic per illius os loquutus est: "Quia respexit ad humilitatem ancillae suae". Auertis oculos ab elatis, suoque iudicio magnis, et obtutum suum flexit ad eam, quae in oculis suis erat infima. Nec enim dubium est, quin multi fuerint docti, potentes, diuites, nobiles, qui sperabant messiam ex ipsorum stirpe proditurum: sed illos aspernatus Deus, clementissimi fauoris oculos flexit ad uirginem fama obscuram, opibus tenuem, fabro nuptam, ne sobole quidem ulla diuitem. {LEVINUS} Nondum audio quidquam de uilitate. {HILARIUS} Ea uox sycophantae fuit, non Erasmi. {LEVINUS} At in annotatione forsitan meminit uilitatis. {HILARIUS} Nequaquam. In uocem g-tapeinohsin tantum hoc modestissime notat. Ut intelligas, inquit,paruitatem, non animi uirtutem, fitque sensus: Etsi sim infima ancilla, tamen non est auersatus me Dominus. {LEVINUS} Haec si uera sunt ac pietatis plena, quid est quod obrudant onagri? {HILARIUS} Latinae uocis ignorantia parit hos tumultus .Humilitas apud ueteres emendatius loquentes non declarat uirtutem animi, quae pugnat cum arrogantia, diciturque modestia, sed conditionis abiectiorem sortem: quo sensu ignobiles, tenues, idiotas, et contemptos, humiles dicimus, quasi humi repentes. Quemadmodum igitus magnatibus loquentes dicimus, Rogo ut tua celsitudo nobis hac in re faueat: ita qui de se loquentes sua uolunt eleuare, dicere solent, Quaeso ut humilitatem nostram tua humanitate subleues. Nam pronominum primogeniorum emphasis interdum habet nescio quid arrogans. Quod genus est illud, Ego dico, ego perficiam. Bifariam itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuauit, et Numinis in se munificentiam extulit, non contenta se ipsam ancillam dicere, sed addidit humilem ancillam et infimae sortis. Quemadmodum, iuxta prouerbium, "seruus prae seruo est"; ita et inter ancillas alia est alia praestantior, nimirum pro dignitate functionis. Honestior enim comptrix quam lotrix. {LEVINUS} At miror, Merdardum non agnouisse sermonis formam, cum ipse frequenter audierim Franciscanos ita loquentes, Mea paruitas agit tibi gratias pro lauta refectione. {HILARIUS} Quidam non multum aberrarent, si dicerent, mea prauitas. Ceterum quoniam Graeca uox g-tapeinophrosyneh quiddam amplius exprimere uidetur, quam Latina modestia, Christiani maluerunt humilitatem dicere quam modestiam: hoc est, maluerunt significantius loqui, quam elegantius. Modestus enim is dicitur, qui modice de se sentit, nihil sibi praeter meritum arrogans. At g-tapeinophrosynehs laus non competit nisi in eum, qui minus sibi arrogat quam habet. {LEVINUS} At periculum est, ne dum modestiam amplectimur, incidamus in uanitatem. {HILARIUS} Qui sic? {LEVINUS} Nam si uerum dixit Paulus,Non sum dignus uocari Apostolus; et si uere se dixit Maria ancillam humilem, hoc est, infimae sortis; periclitantur de mendacio, qui utrumque tam magnificis efferunt laudibus. {HILARIUS} Nihil hic, o bone periculi: cum nos laudibus uehimus pios ac pias, praedicamus in illis Dei beneficentiam; cum ipsi semet abiiciunt, respiciunt uires ac merita sua, si desit fauor numinis. Nec statim mendacium est, si quis sibi non uindicat quae habet: si loquitur ex animo, fortassis error dici potest, mendacium dici non potest. At hunc errorem in nobis amat Deus. {LEVINUS} At Paulus, qui se negat esse dignus Apostoli titulo, alibi magnifice de se praedicat, commemorans sua facinora:Plus, inquit,omnibus laboraui; et qui uidebantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt: cum sanctissima Virgo tale nihil dixisse legatur. {HILARIUS} Sed ista facinora Paulus appellat suas infirmitates, quibus illustrata est Dei potentia, eamque commemorationem uocat insipientiam, ad quam sit adactus pseudapostolorum improbitate, ob quos fuit illi necesse sibi uendicare auctoritatem apostolicam, non quod ipse delectaretur humana gloria, sed quod expediret Euangelio, cuius dispensatio fuerat illi credita. In Virgine Matre non fuit eadem ratio: non enim illi commissum erat munus praedicandi Euangelii. Tum et sexum, et uirginem, denique Iesu matrem, decebat summus pudor, summaque modestia. Nunc uenio ad huius erroris frontem. Qui Latine nesciunt, putant humilitatem nihil aliud declarare, quam insignem modestiam; cum interdum referatur ad locum, aut conditionem, non ad animi uirtutem; interdum sic referatur ad animum, ut uitium sonet. {LEVINUS} Etiamne in sacris literis? {HILARIUS} Maxime. En tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2 : "Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione Angelorum. Nec heic est g-en g-tapeinohsei quae uox est in cantico Virginis, sed g-en g-tapeinophrosyneh. Locus habet nonnihil obscuritatis, fateor: sed mihi uidetur germanus sensus quem accuratius docti adferunt: "Ne sitis tam humili, tamque abiecto animo, ut, cum semel dedicaueritis uos ipsos Christo salutis unico auctori, patiamini uobis persuaderi, ab Angelis sperandam esse salutem, quos quidam sibi fingunt apparuisse. Sitis excelso animo, ut, etiamsi uere Angelus quispiam e coelo ueniens praedicet uobis aliud euangelium, quam quod Christus tradidit, sit uobis execrabilis, uelut Angelus impius et christi aduersarius. Multo minus conuenit uos esse tam demissis animis, ut istorum fictis apparitionibus patiamini uos abduci a Christo. Ab uno Christo sperare salutem, religio est; ab Angelis aut diuis idem exspectare, superstitio est". Paulus igitur uult, humilis abiectique animi esse, ab illo sublimi Christo ad commenticias Angelorum apparitiones desciscere: demissi ingenii est, quorumlibet suasu circumagi. Vides heic g-tapeinophrosynehn in uitium usurpatum esse? {LEVINUS} Quidni uideam? {HILARIUS} Rursus in eodem capite: Secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate. Heic iterum g-tapeinophrosyneh uitium sonat. {LEVINUS} Palam est. {HILARIUS} Atqui I. Pet. 5 usurpatur pro uirtute quae contraria est superbiae, g-tehn g-tapeinophrosynehn g-egkombohsasthe pro quo nos legimus humilitatem insinuate. Rursum ad Phil. 2 : g-teh g-tapeinophrosyneh g-allehlous g-hehgoumenoi g-hyperechontas g-heautohn, id est, Per animi modestiam unusquisque alium se praestantiorem existimet. {LEVINUS} Docuisti g-tapeinophrosynehn usurpari in utramque partem, cum apud Latinos modestia non usurpetur nisi in laudem. Verum potesne docere, g-tapeinohsin accipi pro modestia? {HILARIUS} Nihil absurdi, si quis ad istum modum usurpet. Nam et animo tribuere submissionem aut demissionem pro modestia, nihil uetat. Ceterum, an in diuinis literis ita positum reperiatur nescio. {LEVINUS} Vide num apud Diuum Iacobum ita sit usurpatum: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua; diues autem in humilitate sua. {HILARIUS} Isto quidem loco est g-en g-tapeinohsei non g-tapeinophrosyneh. Quod si contendas, heic humilitatem accipi pro modestia, consequens est, ut exaltationem accipiamus pro superbia: ac protinus gemina existet absurditas. Nam ut modestus non est, qui de sua modestia gloriatur ac iactitat sese, ita bis arrogans est, qui de sua superbia gloriatur. {LEVINUS} Quid igitur sibi uult Apostolus? {HILARIUS} Commendat aequalitatem inter Christianos. Pauper dicitur humilis ob fortunam abiectiorem, dicues dicitur sublimis, utique iuxta mundum, ob fortunae splendorem. Hic diues se demittit ad sortem pauperum, et pauper erigitur ad aequalitatem diuitum. Uterque habet quod glorietur: alter gaudet, suis opibus subleuare pauperum inopiam, alter glorificat Christum, qui eam mentem inspirarit diuitibus. {LEVINUS} Sed interim diues ille modestiae laudem habet. {HILARIUS} Fortasse; sed non ideo protinus g-tapeinohsis significat modestiam. Sunt enim qui uenantes laudem ab hominibus multa pauperibus erogant. Quin potius uterque modestus est, si modo adsit sincera pietas: diues, dum non grauatur ob Christum aequari pauperi, pauper, dum ob honorem sibi habitum non insolescit, sed Christo gratias agens in illo gloriatur. Illud extra controuersiam est g-tapeinohsin in diuinis libris frequentissime usurpari pro demissione siue deiectione, quae fit per afflictionem, aut conditionis infirmitatem. Ita Paulus Philip. 3. "Reformabit corpus humilitatis nostrae, g-tapeinohseohs". Item Psal. 9.: "Vide humilitatem de inimicis meis, g-tapeinohsin. Rursum 118. "Haec me consolata est in humilitate mea, g-en g-tapeinohsei, nimirum inafflictione". Huius generis loca sunt complura, quae longum sit heic referre. Quemadmodum igitur g-metaphorikohs g-tapeinos dici posset g-ho g-tapeinophorohn, qui modesto sit animo minimeque elato: ita nihil prodigii fuerit, si quis g-tapeinohsin dicat g-tapeinophrosynehn, nos de scripturae usu loquimur. Ceterum qui contendunt in cantico Mariae g-tapeinohsin sonare modestiam animi, quin eadem opera sic interpretantur quod legimus Genes. 29? "Vidit Dominus humilitatem meam, g-tapeinohsin". Lia non iactat suam modestiam, sed quod ob deformitatem minus esset cordi marito, humilitatem appellat. Eundem ad modum Deuter. XXVI. Et respexit humilitatem et laborem atque angustiam. An non heic g-tapeinohsin appellat afflictionem? {LEVINUS} Unde igitur istis in mentem incidit, ut humilitatem in cantico interpretentur animi modestiam? {HILARIUS} Nihil aliud uideo causae, nisi quod multi Theologi neglexerint et linguarum peritiam, et Latini sermonis studium, una cum priscis ecclesiae doctoribus, qui sine hisce praesidiis ad plenum intelligi non queant: praeterea quod difficillimum sit reuellere, si quid penitus insederit animo. Porro uideas quosdam tantum scholasticis placitis tribuere, ut malint ad ea detorquere scripturam, quam ad scripturae regulam opiniones humanas corrigere. {LEVINUS} At illuc absurdius est, quam quod narrant de regula Lesbia. {HILARIUS} Beda monachus non admodum grauis auctor, quoties ab alienis recedit uestigis, ex occasione dictaehumilitatismeminit desuperbia. At Theophylactus scriptor Graecus, qui sua fere ex probatissimis Graeciae scriptoribus hausit, negat heic g-tapeinohsin accipi posse prouirtute. {LEVINUS} Ad istud probandum quid opus est auctoritate, cum ipse sensus communis respuat eam interpretationem? {HILARIUS} Recte dixisti. Nam cummodestia sit quodammodo colophon ac tutatrix omnium uirtutum, immodestia est, si quis eam de se praedicet. Fatemur quidem in sanctissima Virgine uirtutem hanc fuisse summam et incomparabilem (Christum semper excipio), sed hoc ipso ob modestiam laudabilior est, quod eam ipsa non laudat, sed agnoscens suae conditionis humilitatem, mysterii magnitudinem adscribit misericordiae diuinae. Maria, inquiunt, per modestiam meruit fieri mater Dei. {LEVINUS} Donemus hoc aliqua ex parte uerum esse: uerum quae tandem modestiae species est puellam hoc de se praedicare? {HILARIUS} Quin et ipse cantici tenor declarat illam de sua indignitate loqui; eoque sic orditur: Magnificat anima mea Dominum. At qui dicit, merui fieri mater Dei per modestiam, se magnificat, non Dominum. Mox subiicitur: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ecce significat rem subitam et inexspectatam. Non exspectat autem summum honorem, qui se nullo honore dignum iudicat. Nec felicitas dicitur, si contingat quod meritis debebatur. Flaccus enim negat, se hoc nomine felicem appellandum, quod a Mecaenate in amicorum numerum adoptatus esset. {LEVINUS} Quamobrem? {HILARIUS} Quia iudicio fuit ascitus, non gratuito fauore, Mecaenas hoc illi tribuit, quod eius uirtutibus deberi iudicarat. Eodem pertinet quod sequitur:Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Non dixit, fecit mihi magna, quia me dignam iudicauit, sed quia potens est, et facit quaecunque uult, et ex indignis facit suo fauore dignos; et ideo sanctum nomen eius: sanctum dixit gloriosum. Quantum autem nostris meritis arrogamus, tantum detrahimus diuini nominis gloriae. Nam iuxta Paulum, illius potentia per nostram imbecillitatem perficitur. Mox in eo uersu: Deposuit potentes de sede, et exaltauit humiles non est g-tapeinophronas, sed g-tapeinous hoc est contemptos iuxta mundum, ut opponatur potentibus. Hunc uersiculum iuxta Propheticae eloquutionis morem declarat sequens, Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quos modo dixerat humiles, heic appellat esurientes, hoc est, tenues; quos modo potentes, heic diuites uocat. Proximo uersu fit mentio misericordiae sese per omneis orbis nationes perfundentis. In extremo uersu praedicat fidem Dei in promissis, Sicut locutus est, etc. Toto cantico praedicatur gloria, hoc est, potentia, bonitas, et ueritas Dei: nulla est meritorum mentio. {LEVINUS} Sed ut potentiam ac diuitias comitatur superbia, ita paupertas docet modestiam. {HILARIUS} Non equidem inficior, istuc interdum accidere: sed uideas plerumque pauperes arrogantissimos, si negas, obiiciam Merdardos multos. Verum demus esse, quod non est perpetuum: non iam agitur qualis fuerit sacratissima Iesu mater, sed qualia de se praedicarit in hoc cantico. {LEVINUS} Demiror istorum peruicaciam, qui toties moniti, frequenter etiam irrisi, non resipiscant. {HILARIUS} Quoties moniti sunt, declamationem esse ficti thematis tractationem, ad exercendam dictionis facultatem adhiberi solitam? et tamen illis declamatio nihil aliud est quam sacra concio. Quoties inclamatum est illis, coelibem esse quisquis uxorem non habet, etiam si sexcentas alat concubinas? et tamen coelibatus istis nihil aliud est, quam continentia et castitas. Idem usu uenit de humilitate, aliisque similibus quam plurimis. {LEVINUS} Unde stupor tam pertinax? {HILARIUS} De Merdardis respondeo. Non dederunt a puero operam literis; nec est illis praeceptorum aut librorum copia, et si quid istiusmodi facultatis obtigit, malunt abdomini impendere. Sacrosanctam illam uestem existimant abunde sufficere et ad pietatis et ad eruditionis opinionem. Postremo putant, nonnullam esse religionis partem, si cum suo Francisco ne Latine quidem loqui sciant. {LEVINUS} Profecto plurimos noui, qui ista ex parte belle referant instituti sui principem, qui caperonem dixit pro galero, opinor et uestimentibus pro uestibus. At Franciscus constanter recusauit presbyteri honorem, quod idem, opinor, fecit Benedictus et Dominicus. Nunc isti cum suis uestimentibus non abhorrent a galero cardinalitio. {HILARIUS} Quid ais? Imo ne a corona quidem triplici, et humiles illi pauperis Francisci filii porrigunt calceos suos summis orbis monarchis osculandos. {LEVINUS} Iam si fuisset facta uilitatis mentio, quid erat piaculi? {HILARIUS} Nihil si uilem intelligas qui paruo aestimatur apud homines, aut qui sibi uidetur contemptibilis. Sed quid opus excusare quod dictum non est? {LEVINUS} Non puduit Merdardum ad istum mentiri modum? Idque in fano tam celebri, in frequentissima monarcharum synodo, coram tot eruditis uiris, quorum plerique Erasmicas lucubrationes euoluerant? {HILARIUS} Puduit, ais? Imo sibi uisus est scurra rem palmariam ac triumpho dignam facere. Hoc est quartum Merdardorum uotum, longe tribus illis religiosius, nihil omnino pudere. {LEVINUS} Istius profecto plerique sunt obseruantissimi. {HILARIUS} Nec erat simplex mendacium. Primum Mariae canticum, ut est a Luca scriptum, manet intactum. Qui uero corrigere dicitur, qui nihil mutat? Deinde uox humilitatis immutata non est, nec ulla usquam uilitatis mentio. Postremo non corrigit canticum, qui bona fide reddit quod scripsit Lucas, sed explicat. {LEVINUS} Video triplex mendacium effronte scurra dignum. {HILARIUS} Mane. Nondum audisti, quod est omnium impudentissimum. {LEVINUS} Etiamne amplius? {HILARIUS} Vociferabatur, doctorem illum asinum fuisse principem, auctorem et antesignanum uniuersi tumultus, quo nunc concutitur orbis Christianus. {LEVINUS} Quid ais? {HILARIUS} Huic imputandum quod tot sectis discinditur ecclesia, quod sacerdotes spoliantur decimis, quod contemnuntur episcopi, quod sacrosanctae Pontificis Maiestati passim oppeditur, quod agricolae uetus gigantum exemplum instaurarunt. {LEVINUS} Ista publicitus? {HILARIUS} Magnis clamoribus. {LEVINUS} Atqui longe secus existimant, qui Erasmi libros attentius introspiciunt. Horum plurimi fatentur, se ex illius lucubrationibus hausisse uerae pietatis semina. Totum hoc incendium per monachos ortum, per eosdem huc usque incanduit, quod non aliter nunc quoque conantur extinguere, quam si oleum, quod aiunt, addant camino. {HILARIUS} Vides g-hohs g-kakiston g-thehrion g-estin g-heh g-gastehr. {LEVINUS} Rem acu tetigisti. Illi nimirum expedit, in populo Christiano superstitionis esse quam plurimum, pietatis quam minimum. Sed quid concio? Ferebatne Cumanum asinum, tam insolenter rudentem e suggesto? {HILARIUS} Quidam mirabantur, quid accidisset homini. Qui stomachi erant impatientioris surgebant, atque e templo abibant, submurmurantes,Venimus huc audituri laudes diuae Virginis, et hic temulentus nobis euomit meras sycophantias. In his erant etiam non paucae mulieres. {LEVINUS} Atqui solet hoc genus mire deditum esse isti sodalitio. {HILARIUS} Vera praedicas, sed coeperunt et foeminae sapere. Eruditi quotquot aderant, plerique ringi, nonnulli etiam subsibilare. {LEVINUS} Non curat asinus sibila: oportuit talem rabulam putribus ouis aut ruderibus e suggesto deturbare. {HILARIUS} Non deerant, qui hoc illo dignum existimarent, sed cohibebat illos loci reuerentia. {LEVINUS} Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum scelere profanarunt: ueluti qui in templi septis occidunt hominem, non aequum est ut illic habeant asylum, itidem qui in sacris concionibus et loci religione, et populi patientia stolide abutitur, huic non oportet esse praesidio, quod ipse sua temeritate profanauit. Laudatus est a priscis ille, qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator: nec par est, ut populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio. {HILARIUS} Metuunt fulmen episcoporum : "Si quis instigante diabolo" etc., nosti legem. {LEVINUS} Sed prius in tales rabulas episcopi debebant uibrare fulmen. {HILARIUS} Metuunt et illi. {LEVINUS} Quos? {HILARIUS} Illos ipsos rabulas. {LEVINUS} Quam ob rem? {HILARIUS} Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt. {LEVINUS} Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti metuunt unum mendicum? {HILARIUS} Sed ob hoc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt: quod eripiatur non habent, quo laedant habent. Abi tu sodes ad uesparum aut crabronum nidum aliquem, et unam quamlibet ex illis digito continge! ea res si tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos ignauos appellato, qui refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne potentissimi Christianae ditionis monarchae reuerentur, fortassis et metuunt? {LEVINUS} Nec mirum: est enim Christi uicarius. {HILARIUS} At Alexander sextus, uir nec stultus nec indoctus, fertur ita loqui solitus, se malle e summis monarchis aliquot offendere, quam unum quemlibet fraterculum ex ordine mendicantium. {LEVINUS} Omitte Pontifices. Cum istius sceleris rumor ad aures Principum, qui tum Augustae erant, dimanasset, non est sumptum de homine supplicium? {HILARIUS} Indigne tulerunt omnes, sed praecipue rex Ferdinandus, et huius soror Maria, foeminarum huius seculi decus, Bernardus Cardinalis Tridentinus, Balthasar Episcopus Constantiensis. Obiurgatus est grauiter ecclesiastes, sed a nullo acrius quam a Ioanne Fabro, Episcopo Viennensi. {LEVINUS} Quid obiurgatio? Asinus non sentit nisi fustem. {HILARIUS} Praesertim si in uentrem ingeras. Sed quid illi stolido fecissent principes, longe grauioribus curis occupati? {LEVINUS} Certe submouissent a concionandi munere, et suam illi benignitatem subtraxissent. {HILARIUS} At artifex ille pus suum in ipsam concilii dissolutionem distulerat, quum iam alioqui foret abeundum. {LEVINUS} Isto quidem pacto dicuntur abire cacodaemones ingenti foetore relicto. {HILARIUS} Itaque dimissus est a rege Ferdinando sed bene pastus. Nam obiurgatio ne tantillum quidem detraxit hominis obesitati. {LEVINUS} Franciscus dicitur concionatus sororibus auibus; iste dignus uidetur qui concionetur fratribus asinis ac suibus. Sed quo se contulit? {HILARIUS} Quo nisi ad suos gregales? a quibus exceptus est ouatione ob rem strenue feliciterque gestam, et inter pocula, pro, Io triumphe, cantatum est,Te Deum laudamus. {LEVINUS} Dignissimus est iste Merdardus, qui funem in collo gestet, potius quam in lumbis. Sed quid imprecemur isti stolido gregi, qui tales fouet pecudes? {HILARIUS} Vix inuenias, quod illis impreceris malum grauius, quam ipsi accersunt sibi. Siquidem his rationibus maxime traducunt sese, et in bonorum omnium coniiciunt odium, efficacius quam quisquam possit hostis. Sed non est Christianae mentis cuiquam imprecari male, illud potius optandum, ut clementissimus rerum formator et reformator (qui ex Nabuchodonosor homine fecit bouem, et rursus ex boue fecit hominem, quique asinae Balaami dedit hominis linguam) omnes Merdardi similes uertat in melius, detque illis et mentem et linguam uiris Euangelicis dignam.