[61,0] LXI. AMICITIA. EPHORINVS, IOANNES. [61,1] (EPHORINVS) Saepenumero mecum admirari soleo, quem deum in consilium adhibuerit natura, quum in omni rerum genere misceret amicitias et inimicitias quasdam arcanas nec ullis causis euidentibus probabiles, nisi quod hoc spectaculo uidetur fuisse delectata, quemadmodum nos ex commissis gallis et coturnicibus uoluptatem capimus. [61,2] (IOANNES) Nondum satis percipio quid uelis dicere. [61,3] (EPHORINVS) Dicam igitur, si uis, crassiore Minerua. Scis serpentium genus esse inimicum homini. [61,4] (IOANNES) Scio uetus inter illos et nos esse dissidium et irreconciliabile, futurumque donec meminerimus illius inauspicati pomi. [61,5] (EPHORINVS) Nosti lacertam? [61,6] (IOANNES) Quid ni? [61,7] (EPHORINVS) Italia magnas habet et uirides. Hoc animal natura et homini amicum est et serpentibus inimicum. [61,8] (IOANNES) Vnde hoc deprehenditur? [61,9] (EPHORINVS) Vbicunque prospicit homo, ibi congregantur lacertae, obliquato capite diu contemplantes hominis faciem; si expuas, elambunt sputum ore redditum; uidi et puerorum mictum exorbentes. Quin et puerorum manibus tractantur impune atque etiam laeduntur, et admotae ori gaudent saliuam lambere. Caeterum si comprehensae inter se committantur, dictu mirum, quam in sese saeuiant; nec appetunt committentem. Si quis in agris ambulet per uiam cauam, nunc hinc, nunc illuc strepitu dimoti rubi admonent hominem; insuetus crederet serpentem esse; ubi dispexeris, lacertae sunt obliquato capite contemplantes, donec consistas, si pergas, sequentes. Rursus aliud agentem admonent. Diceres eas ludere uehementerque delectari hominis aspectu. [61,10] (IOANNES) Mira narras. [61,11] (EPHORINVS) Quodam die uidi praegrandem et mire uiridem in ostio caui decertantem cum serpente. Primum mirabamur, quid esset. Italus admonebat in antro esse hostem, paulo post uenit ad nos lacerta uelut ostendens sua uulnera ac remedium flagitans, ac se tantum non tangi patiebatur; quoties autem restabamus, restabat et illa nos contemplans. Serpens alterum latus perte totum eroserat et ex uiridi rubrum fecerat. [61,12] (IOANNES) Mihi si adfuissem, libuisset ulcisci lacertae uicem. [61,13] (EPHORINVS) At ille iam se in profundum antrum abdiderat, post aliquot tamen dies pauimus oculos nostros uindicta. [61,14] (IOANNES) Gaudeo profecto. Sed quo pacto? [61,15] (EPHORINVS) Forte inambulabamus per eundem locum. Serpens e fonte uicino biberat, erat enim aestus prodigiosus, adeo ut nos quoque aquae inopia periclitaremur. Commodum occurrit ex agris puer natus annos tredecim, eius domus filius, in qua tum metu pestilentiae rusticabamur, gestans rastrum, quo foenum demessum conuerrunt agricolae; simul ut serpentem uidit, exclamat. [61,16] (IOANNES) Metu fortasse. [61,17] (EPHORINVS) Nequaquam, imo gaudio; uelut insultans deprehenso hosti ferit rastro, serpens se contrahit, ille non facit feriendi finem, donec contrito capite serpens in longum porrigitur. Nam hoc non faciunt, nisi mortui. Inde est, quem frequenter audisti apologus de cancro, qui serpentem hospitem occidit; ubi porrectum uidet, sic, inquit, uiuum incedere oportuit. [61,18] (IOANNES) O factum bene. Quid tum? [61,19] (EPHORINVS) Puer arreptum rastro suspendit e frutice supra antrum. Ibi diebus aliquot uidimus frondes sanie tinctas. Eius ruris agricolae pro comperto nobis aliud quiddam mirabile referebant. Agricolae nonnunquam fessi obdormiunt in agro, nonnunquam habent urceum lactis, in cibi simul et potus usum. Serpentes summopere lacte capiuntur. Itaque non raro fit, ut in uas illabantur. Ei malo paratum habent remedium. [61,20] (IOANNES) Quod, obsecro? [61,21] (EPHORINVS) Summum testae os allio circumlinunt. Is odor deterret serpentes. [61,22] (IOANNES) Quid igitur sensit Horatius, quum scriberet allium uenenum cicutis nocentius, quum sit remedium? [61,23] (EPHORINVS) Sed audi, quod est durius; interdum clanculum adrepentes in os patens dormientis coniiciunt sese et in stomachum sese conuoluunt. [61,24] (IOANNES) An non protinus exanimatur homo talem nactus hospitem? [61,25] (EPHORINVS) Non, sed afflictissime uiuit, nec est ullum mali leuamen, nisi ut lacte aliisque gratissimis serpenti cibis alant hospitem. [61,26] (IOANNES) Nihil remedii aduersus tantum malum? [61,27] (EPHORINVS) Comesum affatim allium. [61,28] (IOANNES) Non mirum igitur, si messores gaudent allio. [61,29] (EPHORINVS) Et alias medetur delassatis labore et aestu. Verum in hoc discrimine non raro lacerta, quamuis pusilla, seruat hominem. [61,30] (IOANNES) Qui potest? [61,31] (EPHORINVS) Vbi sensit serpentem insidiari, circumcursat per collum et faciem hominis, nec finem facit, donec pruritu pedum excitetur. Porro qui expergiscitur, conspecta in propinquo lacerta, mox intelligit hostem alicubi esse in insidiis ac circumspiciens deprehendit. [61,32] (IOANNES) Mira naturae uis. [61,33] (EPHORINVS) Iam nullum est animal inimicius homini, quam crocodilus, qui saepenumero totos homines deuorat et arte maliciam adiuuat, hausta aqua lubricans semitas, quibus descendant ad Nilum aquam hausturi, quo collapsos deuoret. Neque te fugit delphinum etiam in diuerso elemento natum g-philanthrohpon esse. [61,34] (IOANNES) Audiui fabulam de adamato puero celebrem, celebriorem autem de Arione. [61,35] (EPHORINVS) Quin et in uenatu mugilum piscatores delphinorum ministerio uice canum utuntur, qui accepta praedae portiuncula recedunt. In mari uero frequenter nauigantibus apparent, gaudio gestientes et in summis undis lusitantes. Interdum adnantes ad nauim, nonnunquam et tensa uela transilientes. Adeo delectatur hominum consuetudine. Verum ut hominum est studiosus delphinus, ita crocodilo capitalis est hostis. Egreditur mare et in Nilum, in quo regnat crocodius, audet uenire congressurus cum dentibus, unguibus et squamis ferro etiam impenetrabilibus armata belua, ipse nec ad morsum satis instructus, quippe os habens ad pectus uergens. Sed impetu fertur in hostem, ac iam illi proximus repente submittit sese, erectisque in tergo pinnis, mollia uentris perscindit, alias inuulnerabili. [61,36] (IOANNES) Mirum est quodque animal statim agnoscere hostem suum, etiam nunquam antea uisum, scireque et quur impetatur, et qua laedi aut sese tueri possit, quum hoc homini sit negatum, qui ne regulum quidem horreret, nisi et admonitus maloue doctus. [61,37] (EPHORINVS) Aspis homini uenenum est immedicabile, cum hac belligeratur ichneumon. Idem exitialis hostis crocodilo. Similis affectus est elephantis erga hominem, nam et uiatorem simpliciter errantem clementer reducunt in uiam, et agnoscunt amantque doctorem suum. Feruntur et exempla deuoti amoris erga certos homines. Siquidem unus adamauit in Aegypto mulierculam corollas uendentem, Aristophani grammatico charam; alius Menandrum Syracusanum adolescentem sic amauit, ut desiderium illius quoties non uideret inedia testatus sit. Sed ne haec quae plurima commemorantur referre pergamus, cum Bochus rex in triginta quosdam saeuire decreuisset, eos totidem elephantis obiecit, stipibus alligatos. Quumque immissi essent qui inter elephantos procursantes eos lacesserent, nunquam efficere potuerunt, ut se regiae crudelitatis ministros praeberent. Atque huic animanti g-philanthrohpoh bellum exitale est cum draconibus Indicis, qui feruntur esse maximi, ut frequenter in pugna pereat uterque. Porro draco inimicus est homini, etiam non lacessitus. Simile dissidium est aquilae cum draconibus minoribus, quum homini sit innoxia, imo quum feratur etiam amatorios ignes sentire erga certas puellas. Eidem aui bellum internecinum est cum cyminde, id est nocturno accipitre. Elephantus odit etiam murem, animal homini quoque molestum, eoque abhorret a pabulo in quo murem conspexerit. Nec causa liquet quur oderit. Nam hirudinem merito horrent, quod ea in potu hausta grauissime discrucientur. Iam uix ullum animal amicius homini quam canis, nec inimicius quam lupus, ut quod aspectu quoque uocem adimat. Et inter haec summa discordia est, quemadmodum ouium generi lupus infestissimus, quod totum pendet a prouidentia hominum, quorum praecipua cura est tueri animal innoxium et alendo homini natum; in lupum uero uelut in publicum humani generis hostem armantur omnes, praecipue canum commilitio, quae res etiam prouerbio fecit locum: non magis parcemus quam lupis. Lepus marinus immedicabile est homini uenenum, si quis imprudens gustauerit; at rursus hominis contactus mors est lepori. Panthera saeua est in hominem, et tamen adeo terretur ab hyena, ut ne congredi quidem sustineat. Hinc narrant, si quis quid secum gestet de corio hyenae, a panthera non appeti, tam sagax est naturae sensus. Addunt et illud, si pelles utriusque beluae suspendas inuicem ex aduerso, panthericae pilos defluere. Araneus homini domesticum est animal, exitiale ueto serpenti, adeo ut forte conspicatus sub arbore serpentem apricantem filo se libret et aculeum mediae infigat fronti tam acri uulnere, ut serpens dolore rotans sese in gyrum tandem emoriatur. Accepi ab iis qui spectarunt simile dissidium esse araneo cum buffonibus, sed buffonem ictum sibi plantagine admorsa mederi. Audies fabulam Britannicam. Scis illic conclauium solum consterna scirpis uirentibus. Monachus quidam fasciculos alioquot scirporum in cubiculum congesserat, sparsurus quum esset commodum. Is quum a prandio supinus dormiret, buffo ingens erepsit, et os dormientis obsedit, infixis superno atque inferno labro quatuor pedibus. Detrahere buffonem certa mors erat, non amoueri quiddam erat morte crudelius. Quidam suaserunt, ut monachus ad fenestram deferretur supinus, in qua ingens araneus habebat telam. Mox araneus, hoste conspecto, filo se librat et buffoni spiculum infigit ac filo se recepit in telam. Intumuit buffo, sed non est auulsus. Repetitur ab araneo, magis intumuit, sed uixit. Tertio ictus abduxit pedes ac mortuus decidit. Hanc gratiam araneus retulit hospiti suo. [61,38] (IOANNES) Mira narras. [61,39] (EPHORINVS) Addam quod non legi, sed his oculis conspexi. Simius supra modum horret testudinem. Huius rei quidam dedit nobis specimen Romae. Puero suo in uerticem imposuit testudinem et pileo contexit. Dein producit ad simium. Ilico simius gaudens insiliit in humeros pueri uenaturus pediculos, sublato pileo reperit testudinem. Mirum erat spectaculum quanto cum horrore resilierit bestia, quam expauerit, quam timide respexerit an sequeretur testudo. Additum est aliud specimen: alligauimus testudinem catenae a qua reuinctus erat simius, ut effugere non posset, quin saltem aspiceret; incredibile dictu quantopere fuerit discruciatus, tantum non metu exanimabatur, interdum auersus posterioribus pedibus depellere tentauit haerentem bestiam. Tandem quicquid erat in aluo aut uesica oneris reiecit. Sequuta est ex pauore febris, ut nobis fuerit soluendus a catena et aqua uino temperata refocillandus. [61,40] (IOANNES) Atqui nihil est, quod sibi a testudine metuat simius. [61,41] (EPHORINVS) Fortassis aliquid est quod nos fugit, naturae cognitum. Nam quur acanthis oderit asinum causa in promptu est, quod ille se affricat spinis, in quibus nidulatur auicula, et flores eius depascitur. [61,42] (IOANNES) Sed qua tandem in re acanthis laedit asinum? [61,43] (EPHORINVS) Rostro fodit illius hulcera, fustibus et oneribus facta, pungit et mollia narium. Potest item aliquid causae diuinari, quur inter uulpes et miluios mutua sit simultas, quod auis rapax alterius catulis insidietur. Fortasse uulpes uicissim illius pullis, quae causa dissidii est inter sorices et ardeolas. Eadem fere ratio est inter aesalona, paruam auiculam, et uulpem. Nam aesalon oua coruorum frangit. Eadem infestatur a uulpibus et uicissim illas infeste, catulos earum uellicans. Quod ubi uiderint corui, uulpibus uelut aduersus communem hostem suppetias ferunt. At uix diuinare liceat, quam ob causam inter se oderint olores et aquilae, coruus et chlorio, cornix et noctua, aquila et trochilus, nisi hoc male habet aquilam, quod ille rex auium uocetur. Quur male conuenit cum noctua caeteris minoribus auibus, mustelae cum cornice, turturi cum pyrali, ichneumonibus uespis cum phalangiis, araneis cum anatibus et gauiis, harpae cum triorchye accipitre, thoibus cum leonibus? Praeterea quur sorices formicosam horreant arborem? Et inter aquatilia quam ob causam mugil et lupus mutuo odio flagrant, sicut conger et murena, caudas inter se praerodentes? Polypum in tantum horret locusta piscis, ut si eum iuxta uiderit, metu emoriatur. Sic quaedam animantia mire iungit arcanus quidam beneuolentiae affectus, ueluti pauones columbis, turtures cum psittacis, merulas cum turdis, cornices cum ardeolis, qui sibi uicissim auxiliantur aduersus uulpium genus, harpam et miluium aduersus triorchyn, communem hostem. Balenis musculus piscis exiguus praenatans monstrat uiam, nec apparet quamobrem illi uelit inseruire. Nam quod crocodilus fauces porrigit trochilo auiculae, amicitia dici non potest, quum utrumque animal suo ducatus commodo. Crocodilus gaudet sibi purgari dentes et scabendi uoluptatem amplectitur: auicula cibum quaerit, uescens piscium reliquiis inter dentes haerentibus. Consimili ratione coruus inequitat dorsu suis. Inter florum autem et aegithum tam pertinax est odium, ut negent sanguinem illorum posse misceri. Quemadmodum narrant aliarum auium pennas absumi, si aquilinis misceantur. Accipiter est infestus columbino generi, sed has defendit tinnunculus auicula, cuius conspectum et uocem mirum in modum horret accipiter. Nec hoc latet columbas. Vbicunque tinnunculus reconditus est, ab ea sede non migrant, fiducia protectoris. Quis causam coniiciat, quur aut bene uelit generi columbino tinnunculus, aut quur tinnunculum horreat accipiter? Atque ut interdum animalculum minimum praesidio est ingenti beluae, ita contra a minutissimis exitium est maximis. Est pisciculus scorpii effigie, magnitudine aranei piscis. Is sub pinna affigit sese aculeo thynnis interdum magnitudinem delphini superantibus, tanto dolore, ut nonnunquam in naues insiliant; idem facit mugilibus. Quid est quur leo, animal cunctis tremendum, expauescat galli gallinacei cantum? [61,44] (IOANNES) Ne sim in hoc conuiuio prorsus asymbolus, referam quod olim his oculis uidi in aedibus Thomae Mori, nunc eius regni Cancellarii, hoc est iudicis primarii. Alebat domi simium praegrandem; tum forte, quo reualesceret a uulnere, solutus obambulare sinebatur. In extremo horti erant inclusi cuniculi, quibus insidiabatur mustela. Id simius quietus et ociosus spectabat, donec uideret cuniculis nihil esse periculi. Caeterum postea quam mustela labefactasset caueam a muro reuulsam iamque periculum esset, ne cuniculi a tergo nudati praedae essent hosti, accurrit et conscensa trabe quadam, caueam retraxit in locum pristinum tanta arte, ut homo non posset dexterius. Ex quo perspicuum hoc animantium genus simiis esse charum. Ipsi cuniculi non intelligebant suum periculum, sed hostem suum per cancellos osculabantur. Simius opitulatus est periclitanti simplicitati. [61,45] (EPHORINVS) Omnibus catulis minoribus delectantur simii gaudentque fouere sinu et complecti. Sed pius ille simius dignus erat aliquo pietatis praemio. [61,46] (IOANNES) Habuit. [61,47] (EPHORINVS) Quod? [61,48] (IOANNES) Repperit illic frustum panis a pueris, ut opinor, proiectum. Id arreptum comedit. [61,49] (EPHORINVS) Verum mihi uidetur mirabilius hoc genus sympathias et antipathias, sic enim Graeci uocant amicitiae et inimicitiae naturales affectus, etiam in rebus anima aut certe sensu carentibus deprehendi. Omitto iam dicere de fraxino, cuius nec umbram quamuis in longum porrectam ferunt serpentes, adeo ut si locum in gyrum circundas igni, serpens citius in flammam eat quam ad arborem fugiat. Nam huius generis exempla sunt innumera. Erucae, cum membranis inclusae occulto naturae opificio transfigurantur in papiliones, mortuis simillimae uidentur nec ad contactum quidem sese mouent, nisi transeunte araneo. Hominis prementis digitum non sentiunt et sentiunt leuissimi animantis leuiter incedentis pedes. Ibi demum uiuit. [61,50] (IOANNES) Sentit hostem capitalem. Isti non omnino dissimile est, quod narrant de ferro caesis, ad quos si caeteri accedant, nihil accidere noui; sin is qui necauit, continuo profluere sanguinem, uelut ex recenti uulnere; atque hoc indicio ferunt frequenter proditum caedis authorem. [61,51] (EPHORINVS) Nec est uanum quod audisti. Sed ne persequamur fabulas Democriticas, nonne comperimus experimentis tantum esse dissensionis inter quercum et oleam, ut utraque in alterius scrobe posita emoriatur? Quercui autem tam male conuenire cum iuglande, ut in propinquo posita extinguatur, tametsi iuglans cunctis fere satis et arboribus noxia est. Rursus quum uitis clauiculis suis omnia complecti soleat, solam brassicam refugit et, perinde quasi sentie, in diuersam partem sese uertit. Quis admonet uitem hostem esse in propinquo? Est enim brassicae succus uino contrarius, eoque solet edi aduersus ebrietatem. Nec deest brassicae suus hostis. Siquidem opposita cyclamino et origano exarescit. Similis affectus est inter cicutam et uinum, cicuta homini uenenum est, cicutae uinum. Oleum soli calci miscetur, quum utraque res pariter oderit aquam. Pix attrahit oleum, quum utrumque sit pingue. Argento uiuo innatant omnia, excepto auro. Id solum ad se trahit et complectitur. Quis ille naturae sensus, ut adamas, quamlibet duris resistens, sanguine hircino mollescat? Sed harum rerum quae sunt innumerae consideratio ad rei medicae professores pertinet. Quae nam est illa uis uel amicitiae uel dissidii inter chalybem et magnetem, ut materia natura grauis ad lapidem currat et inhaereat, uelut osculo, et ab eodem citra contactum refugiat? Iam quum aqua se facile misceat rebus omnibus, maxime sibi, tamen sunt quae uelut odio mutuo mixturam refugiunt, uelut amnis qui in Fucinum lacum inuectus supermeat, in Larium Addua, in Verbanum Ticinus, in Benacum Mincius, in Seuinum Ollius, in Lemanum Rhodanus, e quibus nonnulli multorum milium transitu, hospitales suas aquas tantum, nec largiores quam intulere, euehunt. Tigris influit in lacum Arethusam ac per eum uelut hospes fertur sic, ut nec color nec pisces nec aquarum natura misceatur. Ad haec quum caetera fere flumina properent in mare procurrere, quaedam tamen uelut exosa mare priusquam eo perueniant, abdunt sese in terram. Simile quiddam uidemus et in uentis. Auster homini pestilens est, huic contrarius boreas salubris. Alter nubes contrahit, alter dissipat. Iam si qua fides astrologis, sunt et syderibus quidam amicitiae et inimicitiae affectus. Quaedam amica homini, quaedam infesta. Rursus sunt quae homini aduersus nocentium uim opitulantur. Adeo nihil est in ulla naturae parte, quod non per haec dissidia concordiasque et noxam et remedium homini suppeditet. [61,52] (IOANNES) Fortasse et ultra coelos quiddam deprehendere liceat. Etenim si magis credimus, unumquemque mortalium duo comitantur genii, alter amicus, alter maleuolus. [61,53] (EPHORINVS) Nobis, amice, satis est ad coelum usque peruenisse, etiam si non hoc quoque septum transiliamus. Redeamus ad boues et equos. [61,54] (IOANNES) Nae tu praeclarum facis saltum. [61,55] (EPHORINVS) Illud nobis magis admirandum est, quod in eadem prorsus animantium specie deprehendamus amoris et odii uestigia, nulla euidente causa. Sic enim nobis persuadere conantur equisones et bubulci: in iisdem pascuis aut eodem in stabulo bos bouem, equus equum gaudet habere uicinum, qui alium non ferat. Equidem arbitror similes affectus esse in omni animantium genere praeter sexus fauorem. Sed in nullo genere euidentius quam in homine. Siquidem in plurimis manifestum est, quod de suo in Volusium affectu profitetur Catullus : "Non amo te", Volusi, "nec possum dicere quare. Hoc tantum possum dicere, non amo te". Verum in adultis fortasse diuinet alius aliam causam; in pueris, qui solo naturae sensu ducuntur, quid est illud, quod sic hunc illi tanto amore conciliat, rursus alium ab hoc tanto dissidio separet. Ipse quum puer essem natus annos plus minus octo, incidi in quendam meae aetatis aut fortassis anno maiorem, prodigiosae uanitatis, adeo ut ad omnem occasionem ex tempore monstrosa quaedam confingeret. Occurrebat mulier: uides, inquit, hanc? - Video. - Cum hac decies concubui. Transibamus ponticulum angustum iuxta molam. Vbi uidit me horrescentem ad conspectum aquae ob profunditatem nigrantis: In hanc, inquit, aquam aliquando prolapsus sum. - Quid ais? - Illic repperi cadauer hominis, accinctum crumena, in ea erant annuli tres. Quum nullus esset mentiendi finis, sic puer horrui puerum, ut uiperam minus, nulla certe ratione, cum talibus mendaciis alii delectarentur, sed tantum arcano naturae sensu. Neque uero id fuit temporarium, imo et hodie sic horreo natura uanos, ut conspectis illis sentiam totum corporis habitum commoueri. Tale quiddam in Achille notat Homerus, quum profitetur mendaces sibi aquae odiosos, atque ipsas inferorum portas. Hoc ingenio quum natus sim, tamen hoc contra fato natus uideor, ut per omnem uitam mihi cum mendacibus et impostoribus fuerit res. [61,56] (IOANNES) At nondum uideo scopum, quo totus hic sermo confertur. [61,57] (EPHORINVS) Expediam paucis. Sunt qui felicitatem petant a magicis artibus, sunt qui ab astris, ego nullam certiorem ad felicitatem uiam arbitror inueniri posse, quam si quisque abstineat ab eo uitae genere a quo naturae sensu tacito abhorret, ad id se conferat quo propensus est, excludo turpia. Item ab eorum consuetudine se subducat cum quorum geniis sentit suo genio non conuenire, et his se copulet ad quos arcano naturae fertur affectu. [61,58] (IOANNES) Id si fiat, inter paucos erit amicitia. [61,59] (EPHORINVS) Christiana charitas se dilatat ad uniuersos, familiaritas autem cum paucis habenda est. {Et qui nullum quamuis malum laedit, gauisurus etiam si resipiscat, satis opinor Christiane diligit omnes.}