[34,0] COLLOQUIUM XXXIIII : Alcumistica. Personae : Philecous, Lalus. [34,1] {PHILECOUS} Quid est nouae rei, quod sic Lalus apud sese ridet, ac pene in cachinnos soluitur, subinde signans se cruce? Interpellabo felicitatem hominis. Salue multum, amicissime Lale. Videre mihi admodum felix. {LALUS} Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio. {PHILECOUS} Fac igitur quam primum me bees. {LALUS} Nosti Balbinum? {PHILECOUS} Senem illum eruditum, ac uitae etiam laudatae? {LALUS} Sic est, ut dicis, sed nullus est mortalium, qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc uir ille inter multas egregias dotes naeui; iam olim insanit in artem, quam uocant alcumisticam. {PHILECOUS} Haud tu quidem naeuum narras, sed insignem morbum. {LALUS} Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere, tamen dudum mirifice passus est sibi dari uerba. {PHILECOUS} Quo pacto? {LALUS} Adiit illum sacerdos quidam, salutauit honorifice, mox sic exorsus est: Doctissime Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic interpellem te, quem scio nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus, qui mos est illi; nam uerborum est mire parcus. {PHILECOUS} Prudentiae narras argumentum. {LALUS} Verum alter prudentior sic pergit: Ignosces tamen huic meae importunitati, si cognoris caussam, cur te adierim. Dic, inquit Balbinus,sed paucis, si potes. Dicam, inquit ille, quanto potero compendio. Scis, uir omnium doctissime, esse uaria mortalium fata: ego nescio, utro in numero me ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex parte contemplor, uideor mihi pulchre felix, si ex altera, nihil me infelicius. Urgente Balbino ut rem conferret in compendium, Finiam, inquit, doctissime Balbine. Id erit mihi facilius apud uirum, cui totum hoc negotium sic notum est, ut nulli notius. {PHILECOUS} Rhetorem mihi depingis, non alcumistam. {LALUS} Mox audies alcumistam. A puero mihi, inquit,contigit haec felicitas, ut artem omnium maxime expetendam discerem illam: inquam, totius philosophiae medullam alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus, gestu duntaxat: ceterum gemitu iussit ut pergeret. Tum ille: Sed o me miserum, inquit, qui non inciderim in eam uiam, quam oportuit. Cum Balbinus rogasset, quasnam uias diceret, Scis, inquit, optime (quid enim te fugit, Balbine, uirum undiquaque doctissimum?) duplicem esse huius artis uiam: alteram, quae dicitur longatio, alteram, quae dicitur curtatio. At mihi malo quodam fato accidit in longationem incidere. Balbino sciscitante, quod esset discrimen uiarum:Impudentem me, inquit,qui haec apud te loquar, cui sciam haec omnia sic esse nota, ut nulli notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut misertus nostri, digneris impartire nobis uiam illam felicissimam curtationis. Quo peritior es huius artis, hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei donum celare fratrem dolore periturum. Ita te Iesus Christus semper maioribus locupletet dotibus. Cum hic non faceret obtestandi finem, Balbinus fateri coactus est, se prorsus ignorare, quid esset longatio aut curtatio: iubet exponat ipse uim harum uocum. Tum ille: Quanquam, inquit, scio, me loqui peritiori, tamen, quando ita iubes, faciam. Qui totam aetatem in hac arte diuina contriuerunt, duabus rationibus uertunt rerum species: altera, quae breuior est, sed plusculum habet periculi; altera, quae longior est, sed eadem tutior. Ego mihi uideor infelix, qui hactenus sudarim in ea uia, quae meo animo non arridet; neque quenquam nancisci potui, qui alteram, cuius amore depereo, uellet indicare. Tandem Deus immisit in mentem, ut te adirem, uirum non minus pium quam doctum. Doctrina tibi praestat, ut facile possis dare quod peto: pietas commouebit, ut uelis opitulari fratri, cuius salus tibi in manu est. Ne longum faciam, cum huiusmodi sermonibus ueterator ille amouisset a se suspicionem fuci, fidemque fecisset, sibi uiam alteram esse perspectissimam: iam pridem pruriebat Balbino animus. Tandem non temperans sibi,Valeat, inquit,illa curtatio, cuius ego ne nomen quidem unquam audiui, tantum abest ut teneam: dic mihi bona fide, longationem tenes exacte? Phy, inquit ille,ad unguem; sed displicet longitudo. Cum Balbinus rogasset, quantum temporis requiretur:Nimium, inquit,totus pene annus; sed interim tutissima est.Ne labora, inquit Balbinus,etiamsi toto biennio sit opus, modo fidas arti tuae. Ut rem in pauca conferam, conuenit inter eos, ut negotium aggrederentur clam in aedibus Balbini: hac lege, ut ille suppeditaret operam, Balbinus sumptum, lucrum ex aequo ac bono diuideretur, quanquam impostor modestus ultro totum lucrum, quod prouenisset, Balbino deferebat; utrinque iuratum est de silentio, quod faciunt qui mysteriis initiantur. Iam illico numeratur pecunia, unde artifex mercaretur ollas, uitra carbones, reliquaque, quae ad instruendam officinam pertinent. Ibi noster alcumista suauiter in scorta, aleam et compotationes decoquit eam pecuniam. {PHILECOUS} Hoc nimirum est uertere rerum species. {LALUS} Urgente Balbino, ut rem aggrederetur:An non tenes, inquit,illud: Dimidium facti, qui bene coepit, habet? Magnum est bene praeparare materiam. Tandem coepit adornari fornax. Heic rursus erat opus nouo auro, uelut illecebra uenturi auri. Siquidem ut piscis non capitur absque esca, ita aurum alcumistis non prouenit, nisi pars auri admisceatur. Interea Balbinus totus erat in supputationibus, subducebat enim, si unica pareret quindecim, quantum esset lucri rediturum ex unciis bis mille: tantum enim decreuerat insumere. Cum hanc quoque pecuniam decoxisset alcumista, iamque mensem unum atque alterum multum operae simulasset circa folles et carbones, roganti Balbino, ecquid procederet negotium, primum obmutuit: urgenti tandem respondit,Sicut solent res praeclarae, quae semper difficiles habent aditus. Caussabatur, erratum in emendis carbonibus: quernos enim emerat, cum abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum: nec eo segnius reditum est ad aleam. Data noua pecunia, mutati carbones. Iamque maiore studio res coepta est, quam antea; quemadmodum in bello milites, si quid secus accidit quam uellent, uirtute sarciunt. Cum menses iam aliquot ferbuisset officina, et exspectaretur foetus aureus, ac ne mica quidem auri esset in uasis (iam enim et illud omne decoxerat alcumista) inuenta est alia caussatio, nimirum uitra, quibus usus fuerat, non fuisse temperata sicut oportuit. Etenim ut non ex quouis ligno Mercurius fingitur, ita non quibuslibet uitreis conficitur aureum. Quo plus erat impensum, hoc minus libebat desistere. {PHILECOUS} Sic solent aleatores, quasi non multo satius sit hoc perdere, quam totum. {LALUS} Sic est. Deierabat alcumista, nunquam sibi sic impositum fuisse, nunc errore deprehenso cetera fore tutissima, et hoc dispendii magno cum foenore sarturum sese. Mutatis uitreis, tertia instaurata est officina. Admonebat alcumista, rem felicius successuram, si Virgini matri, quae, ut scis, Paraliis colitur, mitteret aliquot aureos dono, artem enim esse sacram, nec absque fauore numinum rem prospere geri. Id consilium uehementer placuit balbino homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem, quin perageret rem diuinam. Suscepit religiosam profectionem alcumista, nimirum in proximum oppidulum, atque illic uotiuam pecuniam decoxit in ganeis. Reuersus domum, nunciat, sibi summam esse spem, negotium ex animi sententia successurum, adeo diuam uirginem uotis suis uisam annuere. Ubi multo iam tempore sudatum esset, ac ne mica quidem auri nasceretur usquam, expostulanti Balbino respondit, sibi nihil unquam tale accidisse in uita, toties artem experto; nec satis posse coniectare, quid esset in causa. Quum diu diuinatum esset, tandem illud uenit in mentem Balbino, num quo die praetermisisset audire sacrum, aut dicere preces horarias, quas uocant: nam nihil succedere his omissis. Ibi impostor,Rem, inquit,acu tetigisti. Me miserum, semel atque iterum id admissum est per obliuionem, et nuper a prolixo conuiuio surgens, oblitus sum dicere salutationem Virginis.Tum Balbinus,Non mirum, inquit,si res tanta non succedit. Recipit artifex, se pro praetermissis sacris duobus duodecim auditurum, et pro unica salutatione decem repositurum. Cum alcumistam prodigum subinde defecisset pecunia, nec suppeterent petendi causae, tandem hanc technam commentus est: rediit domum admodum exanimatus, ac uoce lamentabili,Perii, inquit,funditus, Balbine, perii, actum est de capite meo. Obstupuit Balbinus, et tanti mali causam auebat cognoscere.Subodorati sunt, inquit,aulici quod egimus; nec aliud exspecto, quam ut mox deducar in carcerem. Ad hanc uocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis, apud nos capitale esse, si quis alcumisticam exerceat absque principis permissu. Pergit ille:Non, inquit,metuo mortem; utinam illa contingat, metuo quiddam crudelius. Roganti quid hoc esset:Rapiar, inquit,aliquo in turrim; illic per omnem uitam cogar his laborare, quibus non libet. An ulla mors est, quae non potior esse debeat, quam talis uita?Ibi res uentilata est consultatione. Balbinus, quoniam callebat artem Rhetoricam, pulsauit omnes status, si qua periculum uitari posset.Non potes, inquit,inficiari crimen? Nequaquam, ait ille.Inter regios satellites res sparsa est, et habent argumenta, quae dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem manifestam. Cum multis in medium adductis, nihil uideretur firmi praesidii, tandem alcumista, cui iam opus erat praesenti pecunia:Nos, inquit,Balbine, lentis consiliis agimus; atqui res poscit praesens remedium. Iam arbitror adfuturos, qui me abiciant in malam rem. Denique cum nihil occurreret Balbino, tandem alcumista,Nec mihi quidquam occurrit, inquit,nec quidquam superesse uideo, nisi ut fortiter peream, nisi forte hoc placet, quod unum superest, utile magis quam honestum, nisi quod durum est telum necessitas. Scis, inquit, hoc hominum genus auidum esse pecuniae, eoque facilius corrumpi posse, ut sileant. Quamuis durum sit illis furciferis dare quod profundant, tamen, ut nunc res sunt, nihil uideo melius. Idem uisum est Balbino, ac numerauit aureos triginta, quibus redimeret silentium. {PHILECOUS} Miram Balbini liberalitatem mihi praedicas. {LALUS} Imo in re honesta citius dentem extudisses ab eo, quam nummum. Sic prospectum est alcumistae, cui nihil erat periculi, nisi quod non haberet quod daret amicae. {PHILECOUS} Demiror, Balbino in tanto nihil esse nasi. {LALUS} Heic duntaxat naso caret, in ceteris nasutissimus. Rursus noua pecunia instruitur fornax, sed praemissa ad Virginem matrem precatiuncula, ut coeptis faueret. Iam totus exierat annus, dum, illo nunc hoc nunc illud caussante, luditur opera, et perit impensa. Interim exstitit casus quidam ridiculus. {PHILECOUS} Quisnam? {LALUS} Alcumista furtiuam consuetudinem habebat cum uxore cuiusdam aulici. Maritus concepta suspicione coepit hominem obseruare. Tandem cum illi nunciatum esset, sacrificum esse in cubiculo, praeter exspectationem rediit domum, pulsat ostium. {PHILECOUS} Quid facturus homini? {LALUS} Quid? nihil suaue: aut occisurus erat, aut exsecturus. Ubi maritus instans minitaretur, se ui effracturum ostium, ni aperiret uxor, magnopere trepidatum est, et circumspicitur praesentaneum aliquod consilium. Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat res. Abiecit tunicam, ac per fenestram angustam deiecit sese, non absque periculo, nec sine uulnere, ac fugit. Scis, tales fabulas illico spargi. Itaque permanauit et ad Balbinum. Neque id fore non diuinarat artifex. {PHILECOUS} Heic itaque medius tenetur. {LALUS} Imo felicius elapsus est hinc, quam e cubiculo. Audi technam hominis. Nihil expostulabat Balbinus, sed nubilo uultu satis indicabat, se non ignorare, quod uulgo ferebatur. Nouerat ille Balbinum esse uirum pium, in nonnullis pene dixerim superstitiosum. Et qui tales sunt, in quamuis magno peccato facile condonant supplici. Itaque data opera iniicit mentionem de successu negotii, queritans non perinde succedere ut solet, aut uellet, addebat, se uehementer mirari, quid esset in causa. Ibi per occasionem commotus Balbinus, qui alioqui uidebatur destinasse silentium, et erat qui facile commoueretur:Non est, inquit,obscurum quid obstet, peccata obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari conuenit. Ad hanc uocem artifex procubuit in genua, subinde tundens pectum et uultu uoceque lacrymabili:Verissimum, inquit,dixisti, Balbine, peccata, inquam, obstant, sed mea peccata, non tua. Non enim pudebit me turpitudinem meam apud te, uelut apud sacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis infirmitas, pertraxerat me Satanas in laqueos suos. Et o me miserum! e sacrifico factus sum adulter. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri. Perieram certo exitio, ni illa succurrisset. Iam maritus effringebat fores, fenestra erat arctior quam ut possem elabi. In tam praesentaneo periculo uenit in mentem sanctissimae Virginis, procidi in genua, obtestatus sum, si gratum fuisset munus, ut opitularetur. Nec mora, repeto fenestram (sic enim urgebat necessitas) et satis amplam reperi ad effugium. {PHILECOUS} Credidit ista Balbinus? {LALUS} Credidit, imo etiam ignouit, et admonuit religiose, ne se praeberet ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum. {PHILECOUS} Quis tandem finis? {LALUS} Perlonga est fama, sed ego paucis absoluam. Dum eiusmodi commentis diu lusisset hominem, neque mediocrem pecuniarum uim ab eo extorsisset, tandem uenit illo qui nebulonem a puero nouerat. Is facile diuinans illum idem agere apud Balbinum, quod nusquam non egerat, clam aggreditur illum, exponit qualem artificem domi suae foueret, monet, ut quam primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere. {PHILECOUS} Quid heic Balbinus? Videlicet curauit hominem coniiciendum in carcerem? {LALUS} In carcerem? Imo numerauit uiaticum, obtestans per omnia sacra, ne, quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc maluerit, quam esse fabula conuiuiorum et fori, deinde uenire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil periculi, artis tantum tenebat, quantum asinus quiuis; et in hoc genere fauorabilis est impostura. Quod si furti crimen intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio, neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere. {PHILECOUS} Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi. {LALUS} Nunc mihi properandum est in aulam, alias referam his etiam multo stultiora. {PHILECOUS} Cum uacabit, et audiam lubens, et fabulam fabula pensabo.