[24,0] XXIV. NAUFRAGIUM. ANTONIUS, ADOLPHUS. [24,1] {Antonius} Horrenda narras. Est istuc nauigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale ueniat in mentem. {Adolphus} Imo quod hactenus commemoraui, lusus merus est prae his quae nunc audies. {Antonius} Plus satis malorum audiui: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim. {Adolphus} Imo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero. {Antonius} Quid, obsecro? {Adolphus} Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim uocant, opinor; circumspectans, si quam terram uideret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix quum gemini. Hos uetustas credidit Castorum et Pollucem. {Antonius} Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil? {Adolphus} Sic uisum est poetis. Nauclerus qui clauo assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) uidesne, quod sodalitium tibi claudat latus? Video, respondit ille; et precor ut sit felix. Mox globus igneus delapsus per funes deuoluit sese usque ad nauclerum. {Antonius} Num ille exanimatus est metu? {Adolphus} Nautae assueuere monstris. Ibi paullisper commoratus, uoluit se per margines totius nauis: inde per medios foros dilapsus euanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes? {Antonius} Vidi. {Adolphus} Illi montes uerrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, uidebamur dehiscente terra recta ire in Tartara. {Antonius} O insanos, qui se credunt mari! {Adolphus} Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit. {Antonius} Is pallor praesagit aliquod magnum malum. {Adolphus} Amici, inquit, desii esse dominus nauis meae; uicere uenti: reliquum est, ut spem nostram collocemus in Deo, et quisque se paret ad extrema. {Antonius} O uere Scythicam concionem! {Adolphus} In primis autem, inquit, exoneranda est nauis; sic iubet necessitas, durum telum: praestat consulere uitae dispendio rerum, quam simul cum rebus interire. Persuasit ueritas: proiecta sunt in mare plurima uasa plena pretiosis mercibus. {Antonius} Hoc erat uere iacturam facere. {Adolphus} Aderat Italus quidam, qui legatum egerat apud regem Scotiae: huic erat scrinium plenum uasis argenteis, annulis, panno, ac uestimentis sericis. {Antonius} Is nolebat decidere cum mari? {Adolphus} Non; sed cupiebat aut perire cum amicis opibus suis, aut simul cum illis seruari. Itaque refragabatur. {Antonius} Quid nauclerus? {Adolphus} Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequum non est, ut nos omnes tui scrinii caussa periclitemur; alioqui te una cum scrinio dabimus in mare praecipitem. {Antonius} Orationem uere nauticam. {Adolphus} Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et superis et inferis, quod suam uitam elemento tam barbaro credidisset. {Antonius} Agnosco uocem Italicam. {Adolphus} Paulo post uenti, nihilo mitiores facti nostris muneribus, rupere funes, disiecere uela. {Antonius} O calamitatem! {Adolphus} Ibi rursus nos adit nauta. {Antonius} Concionaturus? {Adolphus} Salutat: Amici, inquit, tempus hortatur, ut unusquisque Deo se commendet, ac morti se praeparet. Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis, ad quot horas se crederet posse tueri nauem, negauit se posse polliceri quidquam, sed ultra tres horas non posse. {Antonius} Haec concio durior etiam erat priore. {Adolphus} Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes; ac malum usque ad thecam, cui inseritur, incidi serra, ac simul cum antennis deuolui in mare. {Antonius} Cur hoc? {Adolphus} Quonian sublato aut lacero uelo erat oneri, non usui: tota spes erat in clauo. {Antonius} Quid interea uectores? {Adolphus} Ibi uidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salue regina, implorabant matrem Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis, aliisque multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae literae. {Antonius} Quid illi cum mari, quae nunquam, opinor, nauigauit? {Adolphus} Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari: ea quoniam desiit curare, suffecta est huic matri non uirgini Virgo mater. {Antonius} Ludis. {Adolphus} Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quidquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes, quam solemus irato principi. {Antonius} Quid aiebant? {Adolphus} O clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum mare; mitesce, serua: huiusmodi multa occinebant surdo mari. {Antonius} Ridicula superstitio. Quid alii? {Adolphus} Quidam nihil aliud quam uomebant, plerique uota nuncupabant. Aderat anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgini Walsamgamicae, si uiuus attigisset terram. Alii multa promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco; alii rursum, quod esset in tali loco. Idem factum est de Maria Virgine, quae regnat in in multis locis; et putant uotum irritum, nisi locum exprimas. {Antonius} Ridiculum: quasi diui non habitent in coelis. {Adolphus} Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus, qui polliceretur se aditurum diuum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, ad haec cibo emendicato. {Antonius} Nemo meminit Christophori? {Adolphus} Unum audiui non sine risu, qui clara uoce, ne non exaudiretur, polliceretur Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons uerius quam statua, cereum tantum, quantus esset ipse. Haec quum uociferans quantum poterat identidem inculcaret, qui forte proximus assistebat illi notus, cubito tetigit eum ac submonuit: Vide quid pollicearis: etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias, non fueris soluendo. Tum ille uoce iam pressiore, ne uidelicet exaudiret Christophorus: Tace, inquit, fatue; an credis me ex animi sententia loqui? Si semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam. {Antonius} O crassum ingenium! suspicor fuisse Batauum. {Adolphus} Non, sed erat Zelandus. {Antonius} Miror, nulli in mentem uenisse Paulum Apostolum, qui ipse olim nauigarit, et fracta naui desilierit in terram. Is enim haud ignarus mali didicit miseris succurrere. {Adolphus} Pauli nulla erat mentio. {Antonius} Precabantur interim? {Adolphus} Certatim. Alius canebat, Salue Regina; alius credo in Deum. Erant, qui peculiares quasdam preculas habebant, non dissimiles magicis, aduersus pericula. {Antonius} Ut afflictio facit religiosos!Rebus secundis nec deus, nec diuus quisquam nobis uenit in mentem. Quid tu interea? Nulli diuorum nuncupabas uota? {Adolphus} Nequaquam. {Antonius} Cur ita? {Adolphus} Quia non paciscor cum diuis. Quid est enim aliud, quam contractus iuxta formulam, Do, si facias: aut, Faciam, si facias: Dabo cereum, si enatem: Ibo Romam, si serues. {Antonius} At implorabas alicuius diui praesidium? {Adolphus} Ne id quidem. {Antonius} Quam ob rem autem? {Adolphus} Quia spatiosum est coelum. Si cui diuo commendaro meam salutem, puta sancto Petro, qui fortasse primus audiet, quod adstet ostio; priusquam ille conueniat deum, priusquam exponat caussam, ego iam periero. {Antonius} Quid igitur faciebas? {Adolphus} Recta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater noster, qui es in coelis. Nemo diuorum illo citius audit, aut libentius donat quod petitur. {Antonius} Sed interea non reclamabat tibi conscientia? Non uerebaris appellare Patrem, quem tot sceleribus offenderas? {Adolphus} Ut ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed mox recipiebam animum, ita mecum cogitans: Nullus est pater tam iratus filio, quin si uideat eum periclitantem in torrente aut lacu, capillis arreptum eiiciat in ripam. Inter omnes nullus se tranquillius agebat, quam mulier quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat. {Antonius} Quid illa? {Adolphus} Sola nec uociferabatur, nec flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellam, precabatur tacite. Interea dum nauis subinde illideretur uado, nauclerus metuens ne tota solueretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi. {Antonius} O misera praesidia! {Adolphus} Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis uestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes itidem pararemus nos ad natandum. Atque ita stans in medio nauis, concionatus est nobis ex Gersone quinque ueritates de utilitate confitendi; hortatus omnes, ut se quisque praepararet et uitae et morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui uolebant. {Antonius} Quid tu? {Adolphus} Ego uidens omnia plena tumultus, tacite confessus sum deo, damnans apud illum meam iniustitiam et implorans illius misericordiam. {Antonius} Quo migraturus, si sic perisses? {Adolphus} Hoc commitebam iudici Deo. Neque enim uolebam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam spes interim habebat animum meum. Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus. Paret, inquit, se quisque; nam nauis non erit usui ad quartam horae partem. Iam enim locis aliquot conuulsa hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis, se uidere procul turrim sacram, adhortans, ut diui, quisquis esset eius templi praeses, auxilium imploraremus. Procumbunt omnes et orant ignotum diuum. {Antonius} Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset. {Adolphus} Erat ignotum. Interim nauclerus quantum potest, eo nauem dirigit iam laceram, iam undique combibentem undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta. {Antonius} Dura rerum conditio. {Adolphus} Eo prouecti sumus, ut eius loci incolae prospicerunt nos periclitantes; ac procurrentes cateruatim in extremum littus, sublatis togis, et galeris in lanceas impositis, inuitabant ad sese; ac iactatis in coelum brachiis significabant se deplorare nostram fortunam. {Antonius} Exspecto quid euenerit. {Adolphus} Iam mare totam nauim occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in naui, quam in mari. {Antonius} Heic ad sacram ancoram [1] confugiendum erat. {Adolphus} Imo ad miseram. Nautae scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. In hanc omnes sese conantur coniicere, nautis magno tumulto reclamantibus, scapham non esse capacem tantae multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. Res non patiebantur lenta consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alueum, alius situlam, alius tabulam; ac suo quisque praesidio nitentes committunt se fluctibus. {Antonius} Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non eiulabat? {Adolphus} Illa omnium prima peruenit ad littus. {Antonius} Qui potuit? {Adolphus} Imposueramus eam repandae tabulae et sic alligaueramus, ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua uice remi uteretur: ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes, ut abesset a naui unde erat periculum: illa laeua tenens infantulum, dextra remigabat. {Antonius} O uiraginem! {Adolphus} Quum iam nihil superesset, quidam auulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem atque excauatam a soricibus, eamque complexus coepit natare. {Antonius} Scapha peruenit incolumis? {Adolphus} Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam coniecerant. {Antonius} Quo malo fato id factum est? {Adolphus} Prius quam posset se liberare a magna naui, illius uacillatione subuersa est. {Antonius} O factum male! Quid tum? {Adolphus} Ego, dum aliis consulo, paene perieram. {Antonius} Quo pacto? {Adolphus} Quia nihil supererat aptum natationi. {Antonius} Illic subera fuissent usui. {Adolphus} In eo rerum articulo maluissem uile suber, quam candelabrum aureum. Circumspicienti tandem uenit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu tenerem, ille laeuum. Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus, medium iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus: Quis ille tertius? Is perdet nos omnes. Ille contra placide: Sitis, inquit, bono animo; sat spatii est, Deus aderit nobis. {Antonius} Cur ille tam sero coepit esse natator? {Adolphus} Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano, nam omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant inuicem confessi in naui, tamen obliti nescio quid circumstantiarum, rursus ibi in ora nauis confitentur, et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narrauit Adamus. {Antonius} Quid actum est de Dominicano? {Adolphus} Is, ut idem narrabat, implorata diuorum ope, abiectis uestibus, nudum se commisit natationi. {Antonius} Quos diuos inuocabat? {Adolphus} Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum, sed in primis fidebat Catharinae Senensi. {Antonius} Christus illi non ueniebat in mentem? {Adolphus} Ita narrabat sacrificus. {Antonius} Melius enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum agnoscere Catharina Senensi? Sed perge narrare de te. {Adolphus} Dum adhuc uolueremur iuxta nauim, arbitrio fluctuum huc et illuc se uoluentem, clauus illisus fregit femur eius, qui tenebat laeuum cornu. Sic ille reuulsus est; sacrificus precatus illi requiem aeternam, successit in locum illius, adhortans me ut magno animo tuerer cornu meum, ac strenue mouerem pedes. Interim potabamus multum aquae salsae. Adeo Neptunus nobis non balneum tantum salsum, sed potionem etiam salsam temperarat: quanquam sacrificus ei rei monstraret remedium. {Antonius} Quod, obsecro? {Adolphus} Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium, ore clauso. {Antonius} Strenuum senem mihi narras. {Adolphus} Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promouissemus, sacrificus, quoniam erat mirae proceritatis, Bono, inquit, es animo; sentio uadum. Ego non ausus tantum sperare felicitatis, Longius, inquam, absumus a littore, quam ut uadum sperandum sit. Imo, inquit, sentio pedibus terram. Est, inquam, fortassis e scriniis aliquod, quod huc deuoluit mare. Imo, inquit, scalptu digitorum plane sentio terram. Quum adhuc aliquamdiu natassemus, ac rursus sentiret uadum, Tu fac, inquit, quod tibi uidetur factu optimum, ego tibi cedo malum totum, et uado me credo; simulque exspectato fluctuum decessu, pedibus secutus est quanto potuit cursu. Rursus accedentibus undis, utraque manu complexus utrumque genu, obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis, quemadmodum solent mergi et anates: rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. Ego uidens hoc illi succedere, sum imitatus. Stabant in arena, qui porrectis inter se praelongis hastilibus fulciebant sese aduersus impetum undarum: uiri robusti, et fluctibus adsueti, sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. Ea contacta, omnibus in litus se recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. Hac ope seruati sunt aliquot. {Antonius} Quot? {Adolphus} Septem: uerum ex his duo soluti sunt tepore, admoti igni. {Antonius} Quot eratis in naui? {Adolphus} Quinquaginta octo. {Antonius} O saeuum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdotibus. Ex tanto numero tam paucos reddidit? {Adolphus} Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate suppenditantis, hospitium, ignem, cibum, uestes, uiaticum. {Antonius} Quae gens erat? {Adolphus} Hollandica. {Antonius} Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta sit. Non repetes, opinor, posthac Neptunum. {Adolphus} Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem. {Antonius} Et ego malim audire tales fabulas, quam experiri.