[0] PARTIE II. Caricature d'un Cicéronien. [p16,122] (Nosoponus) Non tantum in larario museoque, uerum et in omnibus ostiis imaginem illius habeo belle depictam, quam et gemmis insculptam circumfero, ne unquam non obuersetur animo. {123} Nec aliud simulacrum in somnis occurrit praeterquam Ciceronis. {124} (Bulephorus) Non miror. {125} (Hypologus) Ego Ciceroni inter apostolos in calendario meo locum dedi. {126} (Bulephorus) Nihil miror. {127} Deum enim eloquentiae quondam appellabant. {128} (Nosoponus) In huius igitur scriptis euoluendis ac reuoluendis adeo sum assiduus, ut totum propemodum edidicerim. {129} (Bulephorus) Industriam tuam mihi narras. {130} (Nosoponus) Nunc accingor ad imitationem. {131} (Bulephorus) Hic quantum temporis destinasti? {132} (Nosoponus) Tantundem quantum lectioni. {133} (Bulephorus) Rei tam arduae parum est. {134} Utinam mihi uel septuagenario contingat tam speciosi cognominis decus. {135} (Nosoponus) At mane! {136} Non huic fido diligentiae. {137} Nulla est in omnibus diuini uiri libris uocula, quam non in lexicon alphabeticum digesserim. {138} (Bulephorus) Ingens uolumen sit oportet. {139} (Nosoponus) Duo robusti baiuli uix tergo gestent probe clitellati. {140} (Bulephorus) Hui! {141} At ego uidi Lutetiae, qui elephanto gestando sufficerent. {142} (Nosoponus) Verum est alterum uolumen hoc etiam grandius, in quod iuxta literarum ordinem annotaui formulas loquendi M- Tullio peculiares. [p18,143] (Bulephorus) Nunc demum me pudet oscitantiae meae pristinae. {144} (Nosoponus) Additum est tertium. {145} (Bulephorus) Hui ! etiamne tertium ? {146} (Nosoponus) Sic opus est. {147} In hoc congessi pedes omnes, quibus Cicero uel incipit uel finit commata, cola, periodos, quibusque numeris horum media temperat, tum quibus sententiis quam modulationem accommodet, ut ne tantillum quidem possit suffugere. {148} (Bulephorus) Verum qui fieri potest, ut primus index tanto maior sit toto Cicerone ? {149} (Nosoponus) Disce rem et mirari desines. {150} Tu forte me credis hac cura contentum, ut singulas annotem dictiones. {151} (Bulephorus) Sic opinabar. {152} Estne amplius ? {153} (Nosoponus) Immo istuc plus quam nihil est. {154} (Bulephorus) Qui, quaeso ? {155} (Nosoponus) Vide, quantum aberres a scopo. {156} Eadem uox non semper eodem usurpatur modo. {157} Sit exempli- gratia- "refero" uerbum : aliam uim habet, cum ait M- Tullius "referre gratiam", aliam, cum ait "liberi parentes et forma corporis et moribus referunt", aliam, cum ait "refero me ad intermissa studia", rursus aliam, cum ait "si quid erit quod [p20,157] mea referat scire", denique aliam, cum ait "non ignota referam". {158} Item aliud est "orare Lentulum", aliud "orare causam". {159} Rursus aliter "contendit" qui cum altero certat, aliter qui quid instanter ab aliquo petit, aliter contendit qui magno studio conititur ad aliquid efficiendum, aliter qui res duas inter se committit comparatque. {160} (Hypologus) Papae, istuc est scribere g-lexikous g-elegchous. {161} (Bulephorus) Nunc demum intelligo et tuam uigilantiam et meam oscitantiam. {162} (Nosoponus) Nec singulas dictiones incomitatas noto, sed adiungo quae praecedunt ac sequuntur. {163} Nec sat habeo unum aut alterum notasse locum, quod alii solent, sed quoties dictio reperitur apud Ciceronem, quamuis consimili forma, toties noto paginam, latus paginae et uersus numerum, addito signo, quod indicet, in medione uersus sit dictio an in initio an in fine. {164} His rebus fieri uides, ut una dictio plures occupet paginas. {165} (Bulephorus) Deum immortalem! quid tanta non efficiat cura ? {166} (Nosoponus) Manedum, Bulephore! {167} Nihil est, quod hactenus audisti. {168} (Bulephorus) Quid istis potest accedere ? {169} (Nosoponus) Quid prodest tenere uerbum, si haereas aut etiam labaris in deflexis, deriuatis et compositis ? {170} (Bulephorus) Non satis perspicio, quod dicis. {171} (Nosoponus) Expediam. {172} Quid tritius aut uulgatius his uerbis: amo, lego, scribo? {173} (Bulephorus) Etiamne haec in dubium ueniunt ? [p22,174] (Nosoponus) Aut his nominibus: amor, lectio, scriptor? {175} (Bulephorus) Nihil. {176} (Nosoponus) At illud habeto persuasum et necessum esse mihi et opus esse, quicunque contendat ad Ciceroniani cognominis dignitatem, tanta religione, ut nec his quamlibet uulgatis dictionibus utatur nisi consulto indice, nisi forte tutum existimas fidere grammaticis, qui uerba per omnes modos personas genera et tempora, nomina pronomina et participia per omnes casus et numeros inflectunt, cum nobis fas non sit quicquam horum usurpare, quod a Cicerone non fuerit usurpatum. {177} Non magnum est grammatice dicere, sed diuinum est Tulliane loqui. {178} (Bulephorus) Dic, obsecro, clarius. {179} (Nosoponus) "Amo, amas, amat", sit enim hoc exempli causa dictum, apud Ciceronem inuenio, at "amamus" et "amatis" fortasse non inuenio. {180} Item "amabam" inuenio, "amabatis" non inuenio. {181} Rursus "amaueras" inuenio, "amaras" non inuenio. {182} Contra "amasti" reperio, "amauisti" nequaquam. {183} Iam quid si "legeram, legeras, legerat" reperias, "legeratis" non reperias, si "scripseram" inuenias, "scripseratis" non inuenias ? {184} Ad eundem modum coniecta de uerborum omnium inflexionibus ! {185} De casuum inflexionibus similis est ratio: "amor", "amores", "amorum", "amori" comperio apud Ciceronem, "o amor", "hos amores", "horum amorum", "his amoribus", "o amores" non comperio. {186} Item "lectio", "lectionis", "lectioni", "lectionem" inuenio, "lectiones", "lectionibus", "lectionum", "has lectiones" et "o lectiones" non inuenio. {187} Ita "scriptorem" et "scriptores" reperio, "scriptoribus" et "scriptorum" pro substantiuo nomine non reperio. [p24,188] Non obsto quominus haec uideantur ridicula, si uos audebitis "stultitias" et "stultitiarum", "uigilantias" et "uigilantiarum", "speciebus" et "specierum", "fructuum", "ornatuum", "cultuum", "uultuum", "ambitibus" et "ambituum" aliaque huius generis innumera fando usurpare. {189} Ex his paucis exempli gratia propositis aestimare potes de ceteris omnibus, quae consimilem ad modum inflectuntur. {190} (Hypologus) "In tenui labor". {191} (Bulephorus) "At tenuis non gloria". {192} (Nosoponus) Succinam et ego, "si quem numina laeua sinunt auditque uocatus Apollo". {193} Nunc de deriuatis accipe. {194} "Lego" non uereor usurpare, "legor" non ausim dicere. {195} "Nasutus" ausim dicere, "nasutior" et "nasutissimus" nequaquam. {196} "Ornatus" et "ornatissimus", "laudatus" et "laudatissimus" intrepide dico, "ornatior" et "laudatior" nisi comperero, dicere religio sit. {197} Nec quia "scriptor" et "lectio" offendo apud Ciceronem, statim ausim dicere "scriptorculus" et "lectiuncula". {198} (Bulephorus) Immensam rerum siluam uideo. {199} (Nosoponus) Nunc accipe de compositis. {200} "Amo", "adamo", "redamo" dicam, "deamo" non dicam. {201} "Perspicio" dicam, "dispicio" non item. [p26,202] "Scribo", "describo", "subscribo", "rescribo", "inscribo" dicam, "transcribo" non dicam, nisi deprehendero in libris M- Tullii. {203} (Bulephorus) Ne te plane commemorando defatiges, Nosopone, rem non aliter quam in speculo uidemus. {204} (Nosoponus) Haec index ille minimus omnium complectitur. {205} (Bulephorus) Cameli uideo sarcinam. {206} (Hypologus) Et quidem iustam. {207} (Bulephorus) Qua ratione fit, ut in his tam uariis non aberres ? {208} (Nosoponus) Primum hic nihil fido nec grammaticis nec ceteris auctoribus quamlibet probatis nec praeceptionibus nec regulis nec analogiis, quae plurimis imponunt. {209} In elencho noto omnes singularum uocum inflexiones, tum deriuationes, postremo compositiones. {210} Quae sunt apud Ciceronem, miniata uirgula signo, quae non sunt, atra. {211} Ita fieri non potest, ut fallar unquam. {212} (Bulephorus) Quid si dictio sit apud Terentium aut aeque probatum auctorem ? notabitur atra uirgula? {213} (Nosoponus) Nulla est exceptio. {214} Ciceronianus non erit, in cuius libris uel una dictiuncula reperiatur, quam non possit in Ciceronis lucubrationibus ostendere totamque phrasim hominis non aliter quam adulterinum numisma reprobam iudicabo, in qua uel unum uerbum resederit, quod Ciceroniani characteris non habeat notam, cui soli uelut eloquentiae principi datum est a superis Romani sermonis monetam cudere. {215} (Bulephorus) Ista lex seuerior est etiam Draconis legibus, si ob unam dictiunculam parum Ciceronianam totum uolumen damnatur quamuis alias elegans ac facundum. [p28,216] (Hypologus) Atqui iustum est. {217} An non uides ob unicum nummulum adulterinum ingentem pecuniae uim confiscari et uno naeuo, quamlibet exiguo totam puellae formam, licet alias egregiam, deuenustari? {218} (Bulephorus) Accedo. {219} (Nosoponus) Ex his quae diximus; si iam omnia conicientes satis intuemini quanta sit huius indicis moles, cogitate, quanto maior sit eius indicis, in quo formulas loquendi, tropos et schemata, gnomas, epiphonemata, lepide dicta similesque dictionis delicias omnes sum complexus. {220} Rursus tertii, qui numeros omnes et pedes, quibus M- Tullius orationis partes inchoat profert finitque, continet. {221} Nullus est enim in toto Cicerone locus, quem non ad certos pedes redegerim. {222} (Bulephorus) Ista moles uel elephantum baiulum desideret. {223} (Hypologus) Prorsus g-hamaksiaion onus narras. {224} (Nosoponus) Atqui nihil mentior. {225} (Bulephorus) Ne tu septennium hoc haud male collocasti. {226} Nunc, quando perpulchre instructus es indicibus, superest ut nobis amicus amicis ac g-summustais et illud indices, quibus rationibus supellectilem istam praeclaram ad scribendi dicendiue usum accommodare soleas. {227} (Nosoponus) Non committam ut quicquam per me quidem uos latuisse uideatur. {228} Ac de scribendo dicam prius, quando uere dictum est stilum optimum esse dicendi magistrum. {229} Primum illud est: nunquam ad scribendum accingor nisi nocte intempesta, cum profunda quies et [p30,229] altum silentium tenet omnia et, si mauultis Maronis audire carmen: Placidum cum carpunt fessa soporem Corpora per terras siluaeque et saeua quierunt Aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu, Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres, denique, cum tanta rerum omnium tranquillitas est, ut Pythagoras, si uiueret, orbium caelestium harmoniam exaudire liquido posset. {230} Nam tali tempore dii deaeque gaudent cum puris mentibus miscere colloquium. {231} (Hypologus) Isto noctis tempore nos profani lemurum occursus formidare solemus. {232} (Nosoponus) At nobis Musae dederunt et inauspicatos lemures "et malignum spernere uulgus". {233} (Bulephorus) At sunt noctes adeo tranquillae, ut in his Austri Boreaeque ruinas aedium ac miseranda ludant naufragia. {234} (Nosoponus) Noui, sed ego tranquillissimas eligo. {235} Non arbitror esse uanum, quod scripsit Ouidius: "Est deus in nobis, agitante calescimus illo". {236} Si quid igitur diuinum habet hominis animus, id sese profert in eo profundissimo silentio. {237} (Bulephorus) Non me fugit istud secretum semper a laudatissimis uiris fuisse captatum, quoties aliquid immortalitate dignum molirentur. {238} (Nosoponus) Habeo museum in intimis aedibus, densis parietibus, geminis et foribus et fenestris, rimis omnibus gypso piceque diligenter obturatis, ut uix interdiu lux aut sonitus ullus possit irrumpere nisi uehementior, qualis est feminarum rixantium aut fabrorum ferrariorum. [p32,239] (Bulephorus) Vocum humanarum tonitrua et officinarum strepitus non sinunt animum sibi praesentem esse. {240} (Nosoponus) Proinde ne in proximis quidem conclauibus patior quenquam habere cubile, ne uel dormientium uoces ronchiue cogitationis secretum interpellent. {241} Sunt enim qui in somnis loquuntur, et nonnulli tam clare stertunt, ut procul etiam audiantur. {242} (Hypologus) Mihi frequenter et sorices noctu scripturienti negotium facessunt. {243} (Nosoponus) In meis aedibus ne muscae quidem locus est. {244} (Bulephorus) Sapienter tu quidem atque etiam feliciter, Nosopone, si queas et animi curas obstrepentes excludere; quae si nos et nocte comitantur in abditum illud, quid profecerimus captato silentio? {245} (Nosoponus) Recte mones, Bulephore. {246} Nam intelligo tumultus istos aliis saepe molestiores esse quam uicinorum fabrorum folles aut malleos. {247} (Bulephorus) Quid ergo ? tibi nunquam obstrepunt amor, odium, liuor, spes, metus, zelotypia ? {248} (Nosoponus) Ne te multis morer, illud semel scito, Bulephore, qui amore zelotypia ambitione studio pecuniae similibusque tenentur morbis, eos frustra hanc ambire laudem, cuius nos sumus candidati. {249} Res tam sacra requirit pectus non modo purum ab omnibus uitiis, uerum etiam ab omnibus curis uacuum, non aliter quam secretiores illae disciplinae, magia, astrologia et quam uocant alcumisticam. {250} Porro leuiores illae curae facile cedunt intentioni tam acri tamque seriae. [p34,251] Quamquam et has, si quae sunt, dispello, priusquam sacrum illud adeam. {252} Nam in hoc animum multo studio consuefeci meum. {253} Atque hac potissimum de causa caelebs agere decreui, nequaquam ignarus, quam sacra res sit coniugium, sed quod uitari nequit quin uxor liberi affines multam curarum materiam secum trahant. {254} (Bulephorus) Sapuisti, Nosopone. {255} Nam mea coniux, si noctu parem ad istum modum operam dare Ciceroni, perrumperet ostium, laceraret indices, exureret schedas Ciceronem meditantes et, quod his etiam est intolerabilius, dum ego do operam Ciceroni, illa uicarium accerseret, qui ipsi pro me operam daret. {256} Itaque fieret, ut dum ego meditor euadere Ciceroni similis, illa gigneret aliquem Bulephoro dissimilem. {257} (Nosoponus) Istuc quoniam scio quibusdam usu uenisse, alieno monitus periculo mihi in tempore caui. {258} Eodem consilio nec ullum munus publicum nec ecclesiasticam dignitatem suscipere uolui, ne quid ex his accederet animo sollicitudinis. {259} (Bulephorus) At ista magnis studiis ambiuntur ab aliis. {260} (Nosoponus) Non equidem inuideo. {261} Mihi uel consulatu uel summi pontificis regno potius est tum esse tum haberi Ciceronianum. {262} (Hypologus) Qui uere amat, praeter unam amare non potest. {263} (Nosoponus) Tum si quid huius rei paro, sub eam noctem a cena tempero, leuiter etiam pransus, ne quid crassae [p36,263] materiae liquidioris animi sedem inuadat neu qua nebula e stomacho exhalata grauet "atque affigat humo diuinae particulam aurae". {264} (Bulephorus) Sic affectum fuisse arbitror Hesiodum, cum Musae cum ipso loquerentur. {265} (Hypologus) "At Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma prosiliit dicenda". {266} (Nosoponus) Et ideo scripsit uinum olentia carmina. {267} (Bulephorus) "Et satur est, cum dicit Horatius "ohe". {268} (Nosoponus) Quid agat furor poeticus, nihil ad nos. {269} Ciceronianum esse sobria res est. {270} (Hypologus) Me cerebrum destituit, si quando ieiuno. {271} (Nosoponus) Non plane ieiunum est. {272} Sumo decem acinos uuae passae minutulae, quam Corinthiacam uocant. {273} Hic neque cibus est neque potus et tamen utrunque est. {274} (Bulephorus) Intelligo. {275} Leniter humectant conferuntque cerebro ac memoriae. {276} (Nosoponus) Addo tria coriandri grana saccaro incrustata. {277} (Bulephorus) Optime, ne quid uaporis ex decem illis acinis prouolet in mentis sedem. {278} (Nosoponus) Neque uero quibuslibet noctibus abutor ad hanc operam. {279} (Bulephorus) Non ? {280} Eas excepisti, quibus saeuit Auster aut Boreas. {281} Fortassis hibernas fugis ob noctis rigorem. {282} (Nosoponus) Hoc incommodi facile depellit focus luculentus. {283} (Hypologus) At interim obstrepit fumus et materiae crepitus. [p38,284] (Nosoponus) Acapnis utor. {285} (Bulephorus) Quas igitur noctes deligis ? {286} (Nosoponus) Paucae sunt felices huic sane negotio, proinde prosperas deligo. {287} (Bulephorus) Unde quaeso ? {288} (Nosoponus) Ex astrologia. {289} (Bulephorus) Cum te plus quam totum possideat Cicero, qui fuit otium astrologiae perdiscendae ? {290} (Nosoponus) Indicem mihi mercatus sum ab huius artis peritissimo. {291} Huius consilio rem gero. {292} (Hypologus) Audio multos indicibus istiusmodi fuisse delusos, quoties scriptor errauit in numero. {293} (Nosoponus) Exploratum ac spectatum emi. {294} (Bulephorus) Deum immortalem! {295} Istuc est scribere. {296} Nec iam miror, Hypologe, si nostra sunt incondita rudiaque. {297} Verum ad istum composito modum utra cogitatio prior, de rebus an de uerbis ? {298} (Nosoponus) Utraque prior et utraque posterior. {299} (Bulephorus) Aenigma dedisti, non responsum. {300} (Nosoponus) At explicabo nodum. {301} In genere de rebus prior est cogitatio, in specie posterior. {302} (Bulephorus) Nondum satis liquet, quid uelis. {303} (Nosoponus) Exemplo faciam perspicuum. {304} Statui scribere Titio (sic fingite), ut quam primum curet ad me remittendos codices, quos illi commodato dederam, si nostram amicitiam uelit esse incolumem. {305} Nam incidisse quiddam, ut illis mihi uehementer sit opus. [p40,306] Id si fecerit, nihil esse in rebus meis, quod non suum ducere possit. {307} Sin minus, me ueteris amicitiae tesseram illi remittere ac simultatem denuntiare. {308} Haec prima cogitatio nimirum de re, sed in genere. {309} (Bulephorus) Intelligo. {310} (Nosoponus) Huic ilico succedit uerborum cura. {311} Euoluo quam plurimas Ciceronis epistulas, elenchos meos omnes consulo, seligo uoces aliquot insigniter Ciceronianas, deinde tropos, formulas, tum numeros. {312} Demum affatim instructus huiusmodi supellectile dispicio, quos flosculos quibus locis possim inserere. {313} Mox ad sententiarum curam redeo. {314} Hoc enim iam artis est sensus ad haec uerborum ornamenta inuenire. {315} (Hypologus) Haud aliter quam si quis egregius artifex uestem praeclaram apparet, ad haec monilium, anulorum et gemmarum uim, mox ceream affingat statuam, cui haec accommodet ornamenta uel potius quam ad ipsa conflectat ornamenta. {316} (Bulephorus) Quidni? {317} Verum age, Nosopone, num tota nox uni datur epistulae ? {318} (Nosoponus) Quid mihi narras unam? {319} Musis pulchre uideor litasse, si periodum unicam absoluerit nox hiberna. {320} (Bulephorus) Itane de re tam non magna tam prolixas scribis literas ? {321} (Nosoponus) Immo perbreues, ne sis insciens, ut quae sextam periodum non excedant. {322} (Bulephorus) Quin igitur sex noctes sufficiunt his absoluendis ? [p42,323] (Nosoponus) Quasi satis sit scripsisse semel. {324} Decies refingendum quod scripseris, decies ad indicem exigendum, ne qua forte dictiuncula te fefellerit adulterina. {325} Rursus altera superest examinatio de tropis ac formulis, postrema de numeris et compositione. {326} (Bulephorus) Istuc nimirum est opus absoluere. {327} (Nosoponus) Ne id quidem satis, o bone. {328} Dehinc, quod elaboratum est cura quanta potest maxima, seponendum est in aliquot dies, ut ex interuallo, refrigerato iam inuentionis amore, uelut aliena legas quae tua sunt. {329} Hic demum grauis agitur censura. {330} Hoc seuerum, incorruptum et, ut Graeci uocant, g-adekaston iudicium, ubi qui scripsit, ex parente fit Areopagites. {331} Hic saepenumero fit ut uerso stilo nihil relinquas. {332} (Bulephorus) Omnino sic fiunt accuratae literae, sed interim ille fruitur codicibus abs te desideratis. {333} (Nosoponus) Istuc incommodi malim perpeti quam aliquid a me proficisci quod non sit Ciceronianum. {334} Ducitur suo quisque iudicio. {335} Ego malim multum scribere quam multa. {336} (Bulephorus) Scribendi rationem habemus. {337} Ad dicendum qua meditatione te paras ? {338} (Nosoponus) Prima cautio est, ne cui loquar Latine, quod queam effugere. {339} (Bulephorus) Ne Latine? {340} Atqui dicendo fieri praedicant, ut bene dicamus. {341} Nouum autem exercitationis genus, si silendo discimus loqui. [p44,342] (Nosoponus) Dicendo fit, ut dicamus expedite, ut Ciceroniano more, nequaquam. {343} Qui se parant equestri certamini, generosos equos a cursu prohibent, quo ad seriam rem integris uiribus ueniant. {344} Nec uenator prius demit lorum generoso cani, quam uisa est fera. {345} Ad garriendum de quibuslibet nugis sufficit mihi sermo Gallicus aut Batauicus; profanis ac uulgaribus fabulis non contamino sacram linguam. {346} Quodsi qua res urget, ut Latine dicendum sit, et pauca loquor nec sine praemeditatione. [p44,347] Et in eum usum habeo paratas aliquot formulas. {348} (Bulephorus) Quas dicis formulas ? {349} (Nosoponus) Velut si sit salutandus aut resalutandus amicus eruditus, qui forte factus est obuius, aut uicissim laudandus, qui te laudarit, aut si gratulandum ex longinqua peregrinatione reduci siue ex aegrotatione graui rediuiuo, aut agendae gratiae, qui praestitit officium, aut bene precandum ei, qui nuper duxerit uxorem, aut deplorandus casus, cui periit uxor. {350} Ad haec et huiusmodi formulis instructus sum e Cicerone decerptis atque concinnatis; eas edidici, quo possim uti uelut ex tempore. {351} Porro si quis casus inciderit, ut uitari non queat quin in longum proferatur sermo, protinus multa lectione diluo quod contractum est labis. {352} Neque enim me fugit, hoc ipso colloquio, quod uobiscum nunc habetur, quantum flagitiorum admittam, quantum detrimenti capiam ad id quod molior. {353} Itaque ad sarciendium uix menstrua suffecerit lectio. {354} (Bulephorus) Quid si detur spatium meditationi? [p46,355] (Nosoponus) Tum quod fuerit iis quas dixi rationibus elucubratum edisco, quoque sit memoria certior, subinde mecum recito; ita fit ut, cum res poscit, ueluti de scripto pronuntiem. {356} (Bulephorus) Quid si qua necessitas exigeret extemporalem orationem ? {357} (Nosoponus) Qui potest incidere, qui nihil ago publicum? {358} Et si quam functionem publicam obirem, non sum melior Demosthene, qui nunquam uoluit nisi meditatus assurgere, quamlibet populi uocibus efflagitatus. {359} Nec mihi pudendum ducerem, quod in oratorum apud Graecos principe laudatur, nec me paeniteat conuicii, si quis dicat mea g-ton g-luchnon g-apozein.